Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 2 seqq.) Secundum fidem electorum Dei, et cognitionem veritatis, quae est juxta pietatem in spe vitae aeternae: quam promisit non mendax Deus ante saecula aeterna: manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum imperium Salvatoris nostri Dei. Tito charissimo filio juxta communem fidem: Gratia et pax a Deo Patre, et Jesu Christo Salvatore nostro. Qui non juxta humilitatem, ut plerique aestimant, sed vere dixerat: Et si imperitus sermone, non tamen scientia, Hebraeus ex Hebraeis juxta legem Pharisaeus, profundos sensus Graeco sermone non explicat, et quod 0558B cogitat, in verba vix promit. Juxta ordinem igitur sensuum, et textum rerum potius, quam verborum, de singulis ut scripta sunt, disseramus. Secundum fidem, inquit, electorum Dei, refer ad superiora, quod intulit: Paulus servus Dei: Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, id est, eorum qui non tantum vocati sunt, sed et electi. Electorum quoque ipsorum magna diversitas est pro varietate operum, sensuum atque sermonum. Nec statim qui electus Dei est, vel juxta electionem possidet fidem, vel juxta fidem habet scientiam veritatis. Unde et Salvator ad Judaeos qui in eum crediderant, est locutus: Si permanseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32) . Et evangelista testatur, quod 0558C haec credentibus quidem dixerit, sed nescientibus veritatem, quam consequi possent, si in sermone ipsius permanerent, et liberi effecti, servi esse desinerent. Quaeritur quare ad id quod ait: secundum fidem electorum Dei et cognitionem veritatis, junxerit, quae juxta pietatem est: utrumnam sit aliqua veritas quae non in pietate sit posita, et nunc ad distinctionem illius inferatur cognitio veritatis, quae juxta pietatem est. Est plane veritas, quae non habet pietatem. 690 Si quis Grammaticam artem noverit, vel dialecticam, ut rationem recte loquendi habeat, et inter falsa et vera dijudicet. Geometria quoque et arithmetica et musica habent in sua scientia veritatem; sed non est scientia illa (( Al. addit scientia)) pietatis. Scientia pietatis est nosse 0558D Legem, intelligere prophetas, Evangelio credere, apostolos non ignorare. Et econtrario multi sunt 0559A qui habent pietatis veram cognitionem: sed non statim et caeterarum artium et earum, de quibus supra mentionem fecimus, veritatem. Haec igitur veritas, cujus cognitio juxta pietatem est, in spe vitae aeternae posita est: quia statim ei qui se cognoverit, praemium tribuit immortalitatis. Absque pietate vero notitia veritatis delectat ad praesens: sed aeternitatem non habet praemiorum, quam promisit non mendax Deus ante saecula aeterna: et manifestavit eam temporibus suis in Christo Jesu. Cui autem promisit ante, et postea fecit esse perspicuam, nisi sapientiae suae, quae erat semper cum Patre, cum laetaretur orbe perfecto, et gauderet super filiis hominum, et repromisit eos quicumque in illa credituri essent, habituros esse vitam aeternam? 0559B Antequam orbis jaceret fundamenta, antequam maria diffunderet, montes statueret, coelum suspenderet, terram dejecta mole solidaret, haec repromisit Deus, in quo mendacium non est. Non quia possit mentiri, et nolit in falsitatis verba prorumpere: sed quia qui pater sit veritatis, nullum in se habet mendacium, secundum illud: Fiat autem Deus verax: omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) . Propterea autem non mendax Deus dicitur: etenim (( Al. et)) cum jurejurando quaedam in prophetis pollicetur, ut nos securiores effecti, magis speremus futura esse quae praedicta sunt, et tota mente credentes, ad consequenda ea quae ventura sunt, praeparemur.
Non ab re videtur breviter perstringere, cur Deus 0559C solus verax, et omnis homo mendax, Apostoli voce dicatur. Et nisi fallor, quomodo solus habere dicitur immortalitatem, cum et angelos et multas rationabiles fecerit creaturas, quibus dederit immortalitatem: ita et solus dicitur esse 691 verax: non quod et caeteri, non immortales, et veritatis sint amatores, sed quod ille solus naturaliter sit, et immortalis, et verus. Caeteri vero immortalitatem et veritatem ex largitione illius consequantur, et aliud sit verum esse, quid habere per semet: aliud in potestate donantis esse quod habeas. Sed nec hoc silentio praetereundum puto, quomodo non mendax Deus, ante aeterna saecula, aeternam spoponderit vitam: ex quo juxta historiam Geneseos factus est mundus, et per vices noctium ac dierum, mensium 0559D pariter et annorum, tempora constituta sunt. In hoc curriculo et rota mundi, tempora labuntur et veniunt, et aut futura sunt, aut fuerunt. Unde quidam philosophorum non putant esse tempus praesens: sed aut praeteritum, aut futurum; quia omne quod loquimur, agimus, cogitamus, aut dum fit, praeterit, aut si nondum factum est, exspectamus. Ante haec igitur mundi tempora, aeternitatem quamdam saeculorum 0560A fuisse credendum est, quibus semper cum Filio et Spiritu sancto fuerit Pater: et ut ita dicam, unum tempus Dei, est omnis aeternitas: immo innumerabilia tempora sunt, cum infinitus sit ipse qui ante tempora omne tempus excedit. Sed mille necdum nostri orbis implentur anni: et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, dominationes, caeteraeque virtutes servierint Deo: et absque temporum vicibus atque mensuris, Deo jubente, substiterint! Ante haec itaque omnia tempora, quae nec sermo eloqui, nec mens comprehendere, nec cogitatio tacita audet attingere, promisit Deus Pater sapientiae suae verbum suum, et ipsam sapientiam suam, et vitam eorum 0560B qui credituri erant, mundo esse venturam. Diligenter attendite textum et ordinem lectionis: quoniam vita aeterna quam non mendax Deus ante saecula aeterna promisit, non alia sit absque verbo Dei. Manifestavit enim, inquit, temporibus suis verbum suum: Ergo quam promiserat vitam aeternam, ipsa est Verbum suum, quod in principio 692 erat apud Patrem: et Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I) . Quod autem Verbum Dei, hoc est, Christus ipse sit vita, in alio loco testatur dicens: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) . Vita vero non brevis, non aliquibus circumscripta temporibus; sed perpetua, sed aeterna: quae manifestata est in novissimis saeculis, in praedicatione quae credita est Paulo doctori gentium, 0560C et magistro: ut annuntiaretur in mundo, et hominibus nota fieret, juxta imperium Salvatoris Dei, qui nos salvos esse voluit, id quod pollicitus fuerat implendo. Scribit autem Apostolus Tito charissimo filio, quod Graece dicitur, γνησίῳ τέκνῳ: et Latino sermone non potest explicari: γνήσιος enim hoc potius sonat, cum quis fidelis et proprius, et (ut ita dicam) legitimus sive germanus absque comparatione alterius appellatur. Ex quo intelligimus fuisse et in filiis Pauli plurimam differentiam, quod alios haberet γνησίους, id est, germanissimos, sibique conjunctos, et de vero matrimonio, ac de libera procreatos: alios vero quasi ex ancilla et ex Agar, qui non possunt haereditatem accipere cum liberae filio Isaac. Sermo quippe et sapientia, et doctrina qua Titus 0560D Christi Ecclesias instruebat, efficiebant eum proprium Apostoli filium, et ab omni aliorum consortio separatum. Videamus post haec quod sequitur: Secundum communem fidem, utrumnam omnium qui in Christo credebant, communem dixerit fidem: an communem, suam tantum et Titi? Quod quidem mihi melius videtur apostoli Pauli et Titi fidem fuisse communem, quam omnium credentium; in 0561A quibus pro varietate mentium, fides quoque communis esse non poterat, sed diversa. Ad extremum praefatio Epistolae, et salutatio praefationis Apostoli ad Titum, tali fine completur: Gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. Sive quod et gratia, et pax, tam a Deo Patre sit quam a Christo Jesu, et utrumque ab utroque datum possit intelligi: sive quod gratia ad Patrem, et pax referatur ad Filium. Non absque scrupulo transeundum est, quod quibusdam Apostolus 693 imprecatus est, ut eis gratia et pax multiplicarentur: nunc vero ad Titum pax et gratia, sine multiplicatione sint positae. Noe vir justus, et naufrago orbe solus servatus non dicitur plures gratias, sed unam gratiam invenisse in conspectu Dei. Et Moyses ad Dominum: 0561B Si inveni, inquit, gratiam apud te (Exod. XXXIII, 13) . Et sicubi alibi in persona sanctorum gratia posita est, quaere et invenies (( Al. reperies)), non eos gratias invenisse, sed gratiam. Mercator ille de Evangelio qui plures habuit margaritas, ad extremum unam pretiosam reperit, quam de multis margaritis solam emit (Matth. XIII) . Perfectorum quippe est unam margaritam, et unum thesaurum, omnibus margaritis et totius substantiae suae emere commercio: incipientium vero et adhuc in itinere positorum, nedum unam et solam, sed plures habere margaritas.