Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 5.) Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigeres. Apostolicae dignitatis est Ecclesiae jacere fundamentum, quod nemo potest ponere, 0561C nisi architectus. Fundamentum autem non est aliud praeter Christum Jesum (I Cor. III, 11) . Qui inferiores artifices sunt, hi possunt aedes super fundamenta construere. Paulus itaque ut sapiens architectus, et hoc omni labore contendens, ne in praeparatis gloriaretur, sed ubi necdum Christus fuerat annuntiatus, postquam dura Cretensium ad fidem Christi corda mollierat, et tam sermone quam signis edomuerat, et edocuerat eos non vernaculum Jovem, sed in Deum Patrem et in Christum credere, reliquit Titum discipulum Cretae, ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret, et si quid videbatur deesse, corrigeret, ipse pergens ad alias nationes, ut rursum in eis Christi jaceret fundamentum. Quod autem ait: ut ea quae deerant, corrigeres, ostendit 0561D necdum eos ad plenam venisse scientiam veritatis: et licet ab Apostolo correcti fuerint, tamen adhuc indigere correctione. Omne autem quod corrigitur, imperfectum est. Nam et in Graeco praepositionis adjectio, 0562A qua scribitur ἐπιδιορθώσῃ, non idipsum sonat quod διορθώσῃ, id est, corrigeres: sed ut ita dicam, supercorrigeres: ut scilicet ea quae a me correcta sunt, 694 et necdum ad plenam veri lineam sunt retracta (( Al. retractata)), a te corrigantur, et normam aequalitatis accipiant.
Et ((Al. Ut)) constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Audiant episcopi qui habent constituendi presbyteros per urbes singulas potestatem, sub quali lege Ecclesiasticae constitutionis ordo teneatur: nec putent apostoli verba esse, sed Christi, qui ad discipulos ait: Qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X, 16) . Sic et qui vos audit, me audit: qui autem me audit, audit eum qui me misit. Ex quo 0562B manifestum est, eos qui, Apostoli lege contempta, Ecclesiasticum gradum non merito voluerint alicui deferre, sed gratia, contra Christum facere, qui qualis in Ecclesia presbyter constituendus sit, per Apostolum suum in sequentibus exsecutus est. Moyses amicus Dei, cui facie ad faciem Deus locutus est (Deut. V et XXXI) , potuit utique successores principatus, filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur Jesus, ut sciremus principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed vitae. At nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium facere, ut non quaerant eos, qui possunt Ecclesiae plus prodesse, in Ecclesiae erigere columnas: sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti: vel 0562C pro quibus majorum quispiam rogaverit, et, ut deteriora taceam, qui ut clerici fierent, muneribus impetrarunt. Diligenter Apostoli verba attendamus dicentis: Ut constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Qui qualis presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens, hoc ait: Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, et caetera, postea intulit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam Dei dispensatorem. Idem est ergo presbyter qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu, studia in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae (I Cor. I, 12) , communi presbyterorum consilio, Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat suos putabat esse, non Christi, in 0562D toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris 695 electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. Putet (( Al. putat)) aliquis non 0563A Scripturarum, sed nostram esse sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii: relegat Apostoli ad Philippenses verba dicentis: Paulus et Timothaeus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum ((Al. et)) episcopis et diaconis, gratia vobis et pax (Philipp. I, 1, 2) , et reliqua. Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures, ut nuncupantur, episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo tempore quis et presbyteros appellabant: propterea indifferenter de episcopis quasi de presbyteris est locutus. Adhuc hoc alicui videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. In Actibus apostolorum scriptum est, quod cum venisset Apostolus Miletum, 0563B miserit Ephesum, et vocaverit presbyteros Ecclesiae ejusdem, quibus postea inter caetera sit locutus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum (Act. XX, 28) . Et hic diligentius observate, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea eosdem episcopos dixerit. Si quis vult recipere eam Epistolam, quae sub nomine Pauli ad Hebraeos scripta est, et ibi aequaliter inter plures Ecclesiae cura dividitur. Siquidem ad plebem scribit: Parete principibus vestris, et subjecti estote: ipsi enim sunt qui vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddentes, ne suspirantes hoc faciant: siquidem hoc utile vobis est (Hebr. XIII, 17) . Et Petrus, qui ex fidei firmitate nomen 0563C accepit, in Epistola sua loquitur dicens: Presbyteros ergo in vobis obsecro compresbyter, et testis Christi passionum, qui et ejus gloriae quae in futuro revelanda est, socius sum, pascite eum qui in vobis est, gregem Domini, non quasi cum necessitate, sed voluntarie (I Petr. V, 1, 2) . Haec propterea, ut ostenderemus apud veteres eosdem fuisse presbyteros quos et episcopos: paulatim vero ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem sollicitudinem esse delatam. Sicut ergo presbyteri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit, esse subjectos: ita episcopi noverint 696 se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicae veritate, presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere, imitantes Moysen, qui 0563D cum haberet in potestate solum praeesse populo Israel, septuaginta elegit, cum quibus populum judicaret (Num. XI) . Videamus igitur qualis presbyter, sive episcopus ordinandus sit.