(Vers. 12 seqq.)
Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum
est: ob quam causam increpa illos
0571C Cisterciens. mss.
graviter, pro
acriter, longius a Graeco, ἀποτόμως.
acriter, ut sani sint in fide, non attendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. Quantum ad textum sermonis, et ad continentiam loci pertinet, hoc quod ait:
Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, videtur ad eos referri, de quibus superius est locutus:
maxime qui de circumcisione sunt: quos oportet refrenari, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis
lucri gratia,
et sequatur:
dixit quidam ex illis proprius eorum propheta.
0571B Quia vero in nullo prophetarum qui apud Judaeam vaticinati sunt, hic hexameter versiculus reperitur, videtur mihi dupliciter
legendum, ut hoc quod ait:
Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, cum superioribus copuletur,
hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigeres, et sequatur:
dixit quidam ex illis proprius eorum Propheta, id est, Cretensium. Sed quia multa in medio sunt, et hoc absurdum videtur, et forte nemo recipiat: propterea cum superioribus,
quae magis vicina sunt, aliter aptandum est, ut legamus:
Sunt enim multi et 706
non subditi, vaniloqui, et mentium deceptores, maxime autem qui de circumcisione sunt; quos multos et non subditos, vaniloquos, et mentium deceptores, cum his qui de circumcisione sunt, oportet refrenari, qui
0571C universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia: dixit quidam ex illis proprius eorum Propheta:
ut id quod ait,
proprius eorum Propheta, non specialiter ad Judaeos, et eos maxime qui de circumcisione sunt, sed ad multos referatur, qui non subditi sunt, et vaniloqui,
et mentium deceptores, qui utique quia in Creta erant, Cretenses fuisse credendi sunt. Dicitur autem iste versiculus in Epimenidis
Cretensis poetae oraculis
0572A reperiri; quem in
0571C Epimenidis laudari ab Apostolo sententiam, nihil est dubium. Quod vero tradit S. Pater, ex eo fortasse prophetam eum appellari,
quia de Oraculis scripserit, versusque ille ex eo petatur libro, qui
0571D
Oraculorum titulo praenotatur, utrumque probant et Socrates III, 16, et Nicephorus X, 26. Fortasse etiam Luciani Scholiastes tom. I sub initium: ὁ Ἐπιμενίδης
Κρῆς ἦν Χρησμολόγος, οὗ καί τὸ, Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, λόγιον.
Epimenides Cretensis Vates erat, cujus et illa sententia est, Cretenses semper mendaces. Caeterum qui divinandi laudem Epimenidi tribuerint, occurrunt ex Antiquis multi: Plato de Legibus lib. II; Aristoteles Rhetor.
lib. VI, cap. 17; Plutarchus in Solone, Laertius lib. I, aliique. Epimenidem celebrem poetam epicum, natione Cretensem, dicit
et Apuleius lib. II Floridor.; et cum mira multa, licet fabulis immixta, de ipso traderentur a concivibus suis, ut testantur
Laertius et Cicero lib. I de Divin. veluti
propheta futurorum praescius est habitus.
praesentiarum sive illudens ((
Al. alludens)) prophetam vocavit, quod scilicet tales Christiani, tales habere mereantur prophetas: quomodo et prophetae erant
Baal, et prophetae confusionis, et alii offensionum; et quoscumque vitiosos prophetas Scriptura commemorat: sive vere, quia
de Oraculis scripserit atque responsis, quae et ipsa futura praenuntient, et ea quae ventura sunt multo ante praedicant. Denique
ipse liber,
Oraculorum titulo praenotatur: quem quia videbatur divinum aliquid repromittere, propterea Apostolum arbitror inspexisse, ut videret
quid gentilium divinatio polliceretur: et in tempore abusum esse versiculo, scribentem ad Titum qui erat Cretae: ut falsos
Cretensium doctores proprio
0572B insulae
0571D Duo Cisterciens. mss.,
proprio insulae auctore intererat.
doctore conviceret. Hoc autem Paulus non solum in hoc loco, sed etiam in aliis fecisse deprehenditur. In Actibus quippe apostolorum,
cum concionaretur ad populum, et in Areopago, quae est curia Atheniensium, disputaret, inter caetera ait:
Sicut et quidam de vestris poetis dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII) , quod hemistichium in Phoenomenis Arati legitur: quem Cicero in Latinum sermonem transtulit; et Germanicus
Caesar, et nuper Avienus, et multi, quos enumerare perlongum est. Ad Corinthios quoque (I Cor. XV, 33) , qui et ipsi Attica
facundia expoliti; et propter locorum 707 viciniam Atheniensium sapore conditi sunt, de Menandri comoedia versum sumpsit
iambicum:
Corrumpunt mores bonos colloquia mala Nec mirum
0572C si pro opportunitate temporis, gentilium poetarum versibus abutatur: cum etiam de inscriptione arae aliqua commutans, ad
Athenienses locutus sit:
pertransiens enim, inquit,
et contemplans culturas vestras, inveni et aram in qua superscriptum est: Ignoto Deo. Quod itaque ignorantes colitis, hoc
ego annuntio vobis.
Inscriptio autem arae non ita erat, ut
0571D Hanc de vera Atheniensi inscriptione quaestionem recentiores critici luculentissimis dissertationibus
0572C agitarunt, quos adire satius lectori fuerit. Quae tamen Victorio in hunc locum annotata sunt, ne doleat quis praetermissa,
apponam: Clemens, inquit, Alexandrinus primo Stromatum libro, scribit Paulum iambo tragico uti, dum dicit, Φθείρουσιν
0572D ἤθη χρηστὰ ὁμιλίαι κακαὶ. In eumdem sensum iambum esse ex Menandri comoedia, sumptum Hieron. scribit. Constat similiter
ex Arati Phoenomenis sumptum, quod Act. XVII similiter Paulus usurpat, dum ait:
Sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus: τοῦ γὰρ καὶ γένος ἔσμεν, inquit, Aratus. Illud autem, Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαὶ: quod est Latine:
Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri: Epimenidis poetae esse, a Callimacho quoque usurpatum erudite Hieronymus scribit. Aram autem, ἀγνόστῳ Θεῷ, hoc est,
Ignoto Deo, ab Atheniensibus erectam, non solum ex Actis Apostolorum, verum etiam ex Diogene Laertio in vita Epimenidis diserte apparet.
Diogenis autem verba sunt haec:
Unde et Athenienses cum aliquando peste laborarent, responso a Pythia accepto, urbem expiari oportere, Niciam Nicerati filium
navi misere, Epimenidemque ex Creta advocarunt. Profectus autem Olympiade 27, lustravit urbem, pestemque compescuit hoc modo:
Sumpsit oves
0573D
nigro et candido vellere, duxitque in Areopagum, atque inde quo vellent, abire permisit: his qui illas sequebantur mandans,
ubicumque illae accubuissent, singulas mactarent peculiari cuipiam Deo: atque in hunc modum quievit lues. Ex eo jam hodieque
per Atheniensium pagos, aras sine nomine inveniri certum est, in ejus, quae tum facta est, expiationis memoriam.
Non tamen propterea falsum esse, quod Hieronymus prodit, dicendum: Aram scilicet erectam fuisse cum hac inscriptione:
Diis Asiae, et Europae, et Africae: Diis ignotis, et peregrinis. Constat quippe ex eo ignotis, et peregrinis, diis aras statutas, alteramque
0574D que inscriptionem alteram exponere potius, quam destruere, praesertim cum ex multis aris, quas multas fuisse constat ex
Diogene, una primo, altera secundo modo inscribi potuerit.
Paulus asseruit,
ignoto Deo, sed ita:
Diis Asiae et Europae, et Africae; diis ignotis et peregrinis. Verum
0573A quia Paulus non pluribus diis indigebat ignotis, sed uno tantum ignoto Deo, singulari verbo usus est: ut doceret illum suum
esse Deum, quem Athenienses in arae titulo praenotassent: et recte eum scientes colere deberent, quem ignorantes venerabantur,
et nescire non poterant. Hoc autem Paulus faciebat raro, et ut loci potius quam ostentationis opportunitas exigebat, in morem
apium, quae de diversis floribus solent mella componere, et favorum cellulas coaptare. Sunt qui putent hunc versum de
0574D Ut aliquos de nomine appellem, Chrysostomus et Theodoritus; sed ipsius Epimenidis carmen allusisse Callimachum, nihil est
dubium. Jovi sepulcrum Creatae suo adhuc superstitisse tempore testatur S. Cyprianus lib. de Idolorum vanitate:
Antrum Jovis in Creta visitur, et sepulcrum ejus ostenditur; totidemque verbis Minucius Felix:
Adhuc antrum Jovis visitur, et sepulcrum ejus ostenditur.
Callimacho Cyrenensi poeta sumptum, et aliqua ex parte non errant. Siquidem et ipse in laudibus Jovis adversus Cretenses
scriptitans, qui sepulcrum ejus se ostendere gloriabantur, ait:
Cretenses semper mendaces: qui et sepulcrum ejus sacrilega mente fabricati
0573B
sunt. Verum, ut supra diximus, integer versus de Epimenide poeta ab Apostolo sumptus est; et ejus Callimachus in suo poemate est
usus exordio. Sive vulgare proverbium, quo Cretenses fallaces appellabantur, sine furto 708 alieni operis in metrum retulit.
Putant quidam Apostolum reprehendendum, quod imprudenter lapsus sit; et ((
Al. ut)) dum falsos doctores arguit, illum versiculum comprobarit: quod propterea Cretenses dicuntur ((
Al. dicunt)) esse fallaces, quod Jovis sepulcrum inane construxerint. Si enim, inquiunt Epimenides sive Callimachus, propterea
Cretenses fallaces, et malas bestias arguunt, et ventres pigros, quod divina non sentiant; et Jovem, qui regnet in coelo,
in sua insula fingant sepultum: et hoc quod illi dixerunt, esse verum
0573C Apostoli sententia comprobatur: sequitur Jovem non mortuum esse, sed vivum. Imperite igitur Paulus idololatriae destructor,
dum adversus perversos doctores agit, deos quos impugnabat, asseruit. Quibus breviter respondendum est, sicut in eo quod ait:
Corrumpunt mores bonos colloquia prava ((Al.
mala)). Et in illo,
Ipsius enim et genus sumus, non statim totam Menandri comoediam, et Arati librum probavit; sed opportunitate versiculi abusus est: ita et in praesenti
loco non totum opus Callimachi, sive Epimenidis, quorum alter laudes Jovis canit, alter de Oraculis scriptitat, per unum versiculum
confirmavit: sed Cretenses tantum mendaces vitio gentis increpavit: non ob illam opinionem, qua sunt arguti a poetis, sed
ob ingenitam mentiendi facilitatem,
0573D de proprio eos gentis auctore confutans. Qui autem putant totum librum debere sequi eum qui libri parte usus sit, videntur
mihi et apocryphum Enochi ((
Al. apocryphorum Enoc)), de quo apostolus
0574A Judas in Epistola sua testimonium posuit, inter Ecclesiae Scripturas recipere; et multa alia quae apostolus Paulus de reconditis
est locutus. Possumus 709 enim hoc argumento dicere: quia apud Athenienses ignotum Deum colere se dixit, quem illi in ara
annotaverant, debere Paulum et caetera, quae in ara scripta fuerant, sequi, et ea quae Athenienses faciebant, facere: quia
cum Atheniensibus in cultura ignoti Dei ex parte consenserat. Absit ut argumentum et scholasticam elegantiam in calumniam
traham. Nemo est tam sicarius, et tam parricida, tam veneficus, qui non aliquid boni aliquando fecerit. Ergo si unum bonum
illius videns probavero, et in caeteris mihi incumbet necessitas, quae mala fuerint approbandi? Si inimicus adversus nos jurgetur
0574B et clamitet, nonne inter verba simultatis et rixae aliquid loquetur veritatis? quod et a nobis quoque adversus quos loquitur,
non usquequaque reprehenditur. Itaque et Callimachus et Epimenides, non ideo vera dixerunt, Jovem deum esse, et reliqua quae
in eorum carminibus continentur, quia Cretenses fallaces sunt; sed in eo tantummodo verum locuti sunt, quia ingenitum Cretensium
vitium expressere mendacii: qui quia fallaces sunt, non statim et verum non aliquando dixerunt. Nec enim Jupiter deus idcirco
non esset, si Cretenses vera loquerentur; sed tamen illis tacentibus, qui mortuus erat, dei vocabulum non haberet. Denique
ut sciamus Apostolum non fortuito, et ut libet transitorie (ut illi arbitrantur), sed considerate et circumspecte,
0574C et ex omni parte se protegentem adversus Cretenses locutum:
Testimonium, inquit,
hoc verum est; non totum carmen, de quo testimonium sumptum, non universum opus: sed tantum hoc testimonium, hic versiculus quo mendaces
vocantur. Et utique qui in una tantum poematis parte consensit, caetera confutasse credendus est. Quomodo autem vel Cretenses
mendaces, et stulti Galatae, vel dura cervice Israel, vel unaquaeque provincia proprio vitio denotetur, in Epistola Pauli
ad Galatas disseruimus. Et quia nihil amplius est quod hic possimus afferre, illo contenti sumus. Quamobrem increpa, ait,
illos acriter: mendaces quippe sunt, et malae bestiae, et ventres pigri: qui falsa persuadent, qui ferarum ritu sanguinem
sitiunt deceptorum: et non cum silentio operantes,
0574D suum panem manducant: quorum deus 710 venter est, et gloria in confusione eorum: et increpa, ut sani sint in fide. De
qua fidei sanitate et in consequentibus loquitur: Senes sobrios esse, honestos,
0575A pudicos, sanos in fide, et charitate, et patientia: ad quam fidei similitudinem, doctrinae quoque sanitas appellatur.
Erit, ait ((Al.
enim)), tempus quando sanae doctrinae non acquiescent. Sunt et sermones sanitatis, de quibus ad Timotheum in prima Epistola loquitur:
Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et quae secundum pietatem est doctrinae (I Tim. VI, 3) . Et in secunda:
Exemplum habens sanorum verborum quae a me audisti (II Tim. I, 13) . Qui hanc habent fidei et doctrinae sanitatem atque verborum, non
0575 Hiulco penes Martianaeum sensu,
non attendentes. Mox Cistercienses mss.,
et mendaciis hominum, etc., pro
mandatis: falso.
attendent Judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate. Acquiescamus paulisper Judaeis, et eorum, qui apud
eos sapientes vocantur, patienter ineptias audiamus; et tunc intelligemus quae sunt ((
Al. sint))
0575B Judaicae fabulae sine auctoritate Scripturae, sine ulla assertione rationis, animalia quaedam et fabulosa fingentium, de
quibus Isaias prophetavit, dicens:
Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem me colunt: docentes doctrinas et mandata hominum (Isai. XXIX, 13) . Quod testimonium Salvator in Evangelio comprobans, arguit eos Legi Dei mandata hominum praetulisse.
Deus quippe ait: Honora patrem et matrem: Illi vero tradiderunt:
Quia quicumque dixerit patri et matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum et matrem (Matth. XV, 3 seqq.) . Si quis post adventum Christi conciditur, et non circumciditur: Judaicis servit fabulis et mandatis
hominum aversantium veritatem ((
Al. veritate)). Non
0575C enim qui in manifesto Judaeus est, sed qui in occulto: et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Si quis Pascha agit,
non in azymis sinceritatis et veritatis: ut exterminet ex anima sua omne vetus fermentum malitiae et nequitiae: iste attendit
fabulas, et umbras sequitur, veritate neglecta. Si quis non resurgens cum Christo, nec quaerens ea quae sursum sunt, sed quae
deorsum, dicit:
Ne tetigeris, ne gustaveris, ne tractaveris quae sunt in corruptione, ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, iste sequitur justitias non bonas, et praecepta non bona. Ubi autem est
veritas, et lex 711 spiritualis, ubi justificationes bonae, et praecepta sunt optima: quae qui fecerit, vivet in eis.