Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
0603A (Vers. 1 seqq.) Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto et cooperatori nostro, et Apphiae sorori, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae in domo tua est, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino
Et Timotheus frater. In aliis epistolis Sosthenes et Silvanus, interdum et Timotheus frater (( Al. tacet 0606D frater)) assumitur. In quatuor tantum Timotheus, quia vel eodem tempore, vel praesente Timotheo caeterisque, dictatae sint. Quod ego duplici ex causa factum puto; ut et Epistola majorem haberet auctoritatem, quae non ab uno scribebatur: et quia nulla 0607A aemulatio erat inter apostolos, si quid forte Paulo dictante, alii spiritus suggessisset, absque ulla tristitia addebat Paulus in litteris quas dictabat. Secundum id quod ipse Corinthiis praecepit, ut si alio prophetante, alii fuerit revelatum, taceat ille qui prius prophetabat (I Cor. XIV) . Ita ipse quoque praeceptum suum opere complebat, et propter pauca quae alio addiderat suggerente ut suam, ita alterius quoque epistolam praescribebat. Philemoni, inquit, dilecto. Non habetur in Graeco ἠγαπημένῳ, quod dilectus dicitur, sed ἀγαπητῷ, id est, diligibili. Inter dilectum autem et diligibilem, hoc interest, quod dilectus appellari potest et ille qui dilectionem non meretur. Diligibilis vero is tantum qui merito diligitur. Denique et inimicos nostros diligere praecipimur, qui 0607B sunt 750 dilecti, sed non diligibiles. Amamus quippe illos, non quia amari merentur, sed quia praecipitur eos odio non habendos. Illud vero quod in quadragesimi quarti Psalmi titulo praenotatur, pro dilecto, melius habet in Graeco, pro diligibili: qui locus manifestissime de Christo intelligitur. Licet enim Judaei Ididia (), hoc est, amatum Dei, Salomonem dici putent, quod ei a Deo sit ob sapientiam nomen impositum (II Reg. XII) : tamen amatus Dei quis magis dici potest, nisi is de quo in Evangelio Pater loquitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite (Luc. IX, 36) Denique et in Isaia ita scriptum habet: Cantabo dilecto canticum diligibilis vineae meae. Vinea facta est dilecto (Isai. V, 1) . Et hoc circumcisio de populo 0607C Judaico accipiendum putans, impegit in lapidem offensionis, et petram scandali: non recogitans vineam quae de Aegypto translata est, esse domum Israel, et Christum hic dici vel diligibilem, vel dilectum: dum et ipse diligi meretur a sanctis, et sancti eum diligunt, offerentes ei magis charitatem, quam ulla (( Al. alia)) charitatis praemia postulantes. Scribunt igitur Paulus et Thimotheus, Philemoni charissimo et cooperatori: qui ideo charissimus dictus est, quod in eodem Christi opere versetur. Apphiae (( Al. Appiae)) quoque sorori, non habenti in se falsae aliquid, et fictae germanitatis: et Archippo commilitoni, quem arbitror cum Paulo et Thimotheo contra adversarios pro Christi nomine dimicantem exstitisse victorem, et propterea nunc commilitonem dici, quod 0607D in eodem certamine belloque superaverit. Scribitur etiam Ecclesiae quae in domo ejus est. Verum hoc ambiguum, utrum Ecclesiae quae in domo Archippi sit: an ei quae in domo Philemonis. Sed mihi videtur non ad Archippi, sed ad Philemonis referendum esse personam, cui ipsa quoque epistola deputatur. Nam licet Paulus et Thimotheus pariter scribant ad Philemonem, Appiam, Archippum, et Ecclesiam: tamen in sequentibus approbatur Paulum tantummodo ad Philemonem scribere, et unum cum uno 0608A sermocinari. Gratias ago Deo meo semper