Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
0801 Recognitis demum omnibus in universam Scripturam genuinis magni Hieronymi commentariis, hunc de industria reliquum fecimus locum Breviario in Psalmos: quippe qui liber, tametsi perperam S. Patri ascribatur, est tamen e supposititiorum numero fetuum caeteris praestantior omnibus, neque in ultimum amandari tomum, pro sui dignitate patitur, aut in vulgatis hactenus editionibus in eum rejectus est locum. Quod quidem non editorum modo ante nos omnium consilium fuit, sed et summi pontificis, ejusdemque sanctissimi Pii V fecit auctoritas, Victorio teste, ut statim post genuina Hieronymi scripta, et antequam ad aliena ventum esset, istud super Psalmos volumen veluti dubium locaretur. Nos etiam tametsi ea rationum momenta, quae illud ab Hieronymo abjudicant, pluris multo facimus: sic tamen illi aliquam subinde inesse Hieronymiani laboris partem huc illucque dispersam, quae sua se propemodum luce prodat, sentimus. Vulgo autem haec obtinet, propiorque ad fidem sententia est, hujusce auctorem Breviarii vetustiorum se Patrum compilatorem esse, qui ut multa ab Origene, Hilario, Eusebio, multumque his recentiore Lugdunensi Eucherio, quem laudat in psalmum decimum sextum, delibarit, ex Hieronymi tamen commentariis, vel qui perierunt, in Psalmos a decimo usque ad decimum sextum, vel qui in alias sunt partes Scripturae, ubi peregrinis in locis multa subinde exponuntur Psalmorum commata, maximam partem descripserit, suoque Operi, atque ingenio coaptarit. Quod ut minime diffitearis, potiora saltem proponenda sunt argumenta, quae pridem Erasmus, tum Syxtus Senensis, lib. IV Bibliothecae Sanctae, Victorius item, et Martianaeus Dupinius, ac Tillemontius, ut alios praetermittam, excuderunt, quaeque ad haec fere capita reducuntur.
Primo, dictionis genus, et stylus, qui internoscendis auctoribus quasi Lydius est lapis, doctrinae item gustus et saliva, tantum ab Hieronymiano distat, ut abunde satis sit Breviarium istud lustrasse oculis, aut tantisper illud cum veri Hieronymi commentariis contendisse, ut statim intelligas multum illud infra S. Patris ingenium esse. Et plane sit quidem in Hieronymiana lectione hospes, qui non illud statim animadvertat, contra S. Doctoris perpetuo retentam consuetudinem hic sensum historiae, ipsiusque litterae expositionem posthaberi, totumque esse auctorem in allegoriis tropologisque de Christo et Ecclesia: Hebraicam vero eruditionem et Graecam leviter adeo tractare, ut sicubi eam interponit, mutuo potius ac verbotenus ab aliis accepisse, quam a semetipso, vel a fonte repetere videatur. Quin etiam observatum Martianaeo, siquando ad Hebraeum textum auctor hic provocat, nihil eum aliud eo nomine quam aut Graecam Aquilae versionem, aut Latinam Hieronymi ex Hebraeo denotare. Hinc ait psalm. V in Hebraeo esse ἐπίβουλον, pro et Psalm. CXIX ἀρκευθίνοις, sive ἀρκευθίναις, pro , quae utraque interpretatio est Aquilae: quemadmodum et cum ait, sela haberi pro semper, quod ex Hieronymi versione, non ex archetypo accepit. Denique ita modis omnibus ab Hieronymi gustu auctor hic dissidet, ut et interdum a semetipso diversus, non unum, sed plures ejus consarcinatores fuisse operis indicio sit. Nempe aliquot psalmos bonis aliorum Patrum sententiis non inerudite sublectis, ad commentatoris modum exponit: alios ad concionatoris instar, homiletico dicendi genere ad populum, sive in fratrum conventu tractat; et quod maxime a S. Doctoris ingenio, vitaeque instituto abhorret, excurrit saepe in allocutionum formulas, sive auditores suos interpellans, sive enarrationem 0803 suam prece aliqua ad Deum fusa concludens. Longiorem paulo psalmum centesimum octavum decimum tribus edisserit homiliis: centesimum vero undecimum, quod latius exponendo persequi non possit, horam causatur. His similia, quae nihil minus quam Hieronymi in explicandis Scripturis morem redoleant, toto propemodum libro, ne singula nunc otiose replicemus, invenias.
Secundo, nedum aliena multa, sed et contraria penitus Hieronymianis placita auctor propugnat. Id genus est illud cumprimis, quod cynomyiam psalmi CIV interpretatur, caninam muscam: Hieronymus e contrario, epistola 104, ad Sunniam et Fretelam κοινομυῖαν legi vult, redditque, omne muscarum genus, sive ad Aquilae sensum, qui πάμμικτον, interpretatus est, omnimodam muscam. Psalmo insequenti CV Chami terram, quam Hieronymus Aegyptum esse perquam erudite asseruerat in Quaest. Hebraic. in Genesim, hic pro ipsa accipit Palaestina, cui scilicet terrae, gentibus deletis, Hebraei successerint: et quod in iisdem Quaest. ad Gen. IV tradit S. Doctor Naid, sive Nod, minime juxta Graecorum Latinorumque opinionem putandam esse terram quam Cain incoluerit, hic pro ipso habet proprii nominis loco. Verus Hieronymus, epistola 140, ad Cyprianum psalmum octogesimum nonum Moysi utpote auctori tribuit, quin et subsequentes, undecim qui non habent titulos, ejusdem esse Mosis contendit lib. I contra Rufinum, eamque sententiam, quam ipse ab Origene, hic ab Huillo acceperat, rursum cum aliis in locis, tum praecipue prooemio in Malachiam probat. Ex adverso Breviarii auctor in tot expositione titulorum prolixa, eos quoque mavult Davidi tribuere, satisque manifesto indicat tota illa incerti sensus laciniosa disputatione, eam se penitus ignorasse doctrinam. Alia his gemina tute ipse, lector, invenias, si modo laudatas ad Sunniam ac Fretelam, tum ad Cyprianum epistolas, duasque alias, alteram ad Marcellam 34, alteram ad Principiam 65 quibus psalmos aliquot S. Pater exposuit, cum hoc conferas Tractatore. Quaedam et nos interdum in notis animadvertimus, ne te hic ubi cum numero pugnandum esset, longius traheremus. Ut vero quae pseudonymus auctor peccat, non dissimulamus: ita aegre ferimus, iniquis eum accusationibus aliquando premi. Martianaeus, exempli gratia, eum notat imperitiae ea de causa, quod de Iscariotis nomine dixerit, dubium, an patrem significet, an villam ejus: quasi voces ipsas, patrem ejus, aut, villam ejus, etymon putarit esse. At non hic sensus et mens ejus fuit; sed cum vulgo receptam sententiam probaret duabus vocibus et nomen componi, ut sonet hominem ex charioth: incertum hoc dixit, num altera patris esset, an villae, sive ejus, in qua natus est, terrae appellatio. Nec altera aequior est accusatio ad psalmi CXV locum illum, Omnis homo mendax, ubi in Hebraico haberi notat auctor, Omnis homo, mendacium, quod dicitur chazab. Martianaeus pro chazab in iis quibus usus est mss. invenit zecam: idque ab ipso scriptum tractatore contendit, ut tantae eum imperitiae arguat, quod postremam litteram vocis , chazab, confuderit cum prima subsequentis in Hebraico exemplari , ma, et falsus praeterea fuerit in caph, pro beth accipienda: conflarit denique nullius significationis vocabulum. Enimvero propius ad fidem est, falli mss. eos libros, culpamque omnem non in tractatorem conferendam, qui primitus recte scripserit, sed in amanuenses, qui ignotam sibi lectionem postmodum foede depravarint. Atque idipsum puto, constabit ex eadem illa Martianaei argumentatione: nam si Hebraeas litteras in tantum auctor hic noverat, ut archetypum adire posset, ex eoque accipiens, utcumque falli: jam tot una in vocula errores errare omnino non potuit. Demus, illum caph properanti oculo accepisse pro beth: sed et primam caph, vocis ejus litteram formatricem praetermisit: denique et tertiam mem temere suffecit ex dictione alia. Hominem vero, quem ut hujusce lapsus accuses, pro certo ponas Hebraei codicis versandi, perlegendique fuisse non nescium, tribus in litteris totidem hallucinationibus aberrasse, par minime est credere. Igitur quando vulgati antea libri optime habent chazab, haec est omnino retinenda lectio, sicque ipse putandus auctor scripsisse, non ex scribarum oscitantia in eam trahendus calumniam. Sciunt enim qui se mss. codicum studio dedidere, quam saepe, quibusque verborum monstris exoticas voces Latini amanuenses deforment, ut si eorum standum sit fidei, ne ipse quidem Hieronymus Hebraice aut Graece scivisse videri possit.
Tertio, ad evincendam scriptionis fraudem ex ipsiusmet auctoris, verique Hieronymi de se testimoniis argumenta derivantur: quamquam, ut aperte quod sentio dicam, quae vulgo proferuntur, infirmiora mihi sint visa. Victorium illud prae caeteris movit, quod sub initium centesimi trigesimi secundi psalmi tradit de se auctor, fratrem sibi esse saecularem, contra quam proditum de Hieronymo, cujus unicum fratrem Paulinianum satis adhuc juvenem, presbyterum S. Epiphanius jussit. Amovere autem difficultatem sic nititur, ut dicat vel nondum fuisse presbyterum Paulinianum, cum haec Hieronymus scriberet, vel alium in saeculo habuisse fratrem, quem ignoramus. Nihil vero ei debuit negotii facessere locus ille plane allegoricus, ubi ipsum saeculum, cui valedixerat, auctor vocat saecularem fratrem. Ex ipsis hoc verbis liquet: Unum, inquit, fratrem dimisimus: et ecce quantos invenimus! Frater meus saecularis (quod de meo loquor, de singulis loquor) non tantum me amat, sed substantiam meam. Martianaeus alia se prolaturum receperat testimonia, quibus tractatorem hunc degisse in Aegypto, ibique in monachorum conventu Psalmos lectos, vel decantatos exposuisse, ejusmet verbis evinceret. Verum ubi ad eum ventum est locum, satis habui lectorem amandare ad psalmum CXLIII, in cujus sunt quidem enarratione nonnulla, quae recentiorem Hieronymi aetate hominem, quae vero Aegypti incolam aut Palaestinae denotent nulla. Hinc illa nobis conjectura fere fit caeteris verosimilior, quae capitur ex psalmo CXXXV, ubi se auctor monachum egisse in Britannia, tantum non manifesto 0805 prodit. Quippe hanc statim nominat, ut exemplum e regione aliqua sumat, probatum stellas pari ubique fulgore radiorum apparere: idque est indicio, ab ea, uti par erat, quam incolebat ipse suique auditores terra, ad reliquas illum mundi plagas argumentari. Stella, inquit, quae videtur in Britannia, ubique et ipsa apparet. Ne tamen, qui statim occurrerit menti, Bedam hunc putes esse; sed alium potius per ea tempora, septimo videlicet atque octavo saeculo, Scotorum abbatem, qui sane ingenti tunc numero eruditionis laude floruerunt. Per ea, inquam, tempora, nam et commentarii ejus ingenium, et mentio Lugdunensis Eucherii, qui medio saeculo quinto claruit, sequiorem istam aetatem clamant. Possim et laudare ex iis quempiam de nomine, et cum primis S. Columbanum abbatem Luxoviensem, in Hibernia Scotorum insula natum, cujus in universum Psalterium commentarios, cum adhuc junior esset, atque adeo priusquam e Britannia proficisceretur, elucubratos, Sigebertus, Anonymus Melicensis, Trithemius, atque alii celebrant. Verum de illo erit dicendi locus paulo post, ubi et inediti commentarii, quem ex ejus Bobiensi monasterio accepimus, speciem exhibemus. Nunc quae ipsiusmet Hieronymi de se testimonia, istud ab eo opus abjudicant, praeferenda sunt. Atque illud luculentissimum quod habet in caput Isaiae LXIII, quem librum circa an. 410, sub vitae suae propemodum finem composuit, ubi cum de Psalmis octavo atque octogesimo tertio sermo incidisset, se illos fatetur apertissime nondum exposuisse. In bonam, inquit, partem scribuntur psalmi pro torcularibus, octavus, et octogesimus tertius: de quibus in suis locis, si vita comes fuerit, Domino praebente, dicetur. Reliquum vitae ejus tempus decennio plus minus concluditur: sicque vix potuit operi prophetali supremam manum imponere, ut in Jeremiam, qui reliquus erat, commentarios, morte intercedente, reliquerit imperfectos Hoc vero palmarium, quod cum ipsum Jeremiam exponeret, ad caput secundum simile quid pollicetur, fore videlicet, ut plenius de Portis, quae in vicesimo tertio psalmo memorantur, suo loco disserat. Hinc enim compertum est quam quod maxime, non fuisse ab Hieronymo illud operis conditum, cujus partes aliquas, easque non postremas, nec certis de causis antea praetermissas, nec aliquo inter se junctas ordine, sub ipsum vitae exitum tradit ipse, non nisi propositum habuisse animo elucubrare.
Nihilosecius alia non imbecilliora argumenta persuadent, quod initio proposuimus, ex veri saepe Hieronymi pannis universum hocce Opus componi. Id scire per se quis poterit, si quae sparsim loca Psalmorum S. Pater est interpretatus, quae maximam partem in uniuscujusque tomi indice colliguntur, conferat cum Breviarii locis, notetque longas parodias, ac saepe nedum sententias, sed et verba eadem deprehendat. Par quoque fit opinari, tractatus illos septem in Psalmos a decimo usque ad decimum sextum, quos in suarum elucubrationum censum recipit ipse in catalogo, jamdiu vero intercidisse, quod seorsum certaque germanitatis nota distincti non habeantur, existimatum est, hic interjectos: idque ipsum exornandis et in caeteros psalmos commentariis ansam studioso compilatori praebuisse. Quae praeterea veteres ex Hieronymo in psalmum hunc vel illum laudant, describuntque loca, suntque illa totidem in Breviario hoc verbis concepta, haud quidem facile alia excipias ratione, quam si quibusdam assumentis, quae revera e S. Doctoris calamo profecta sunt, pseudepigraphum librum interpolari pro certo habeas. Laciniam ex nonagesimi tertii psalmi enarratione recitat testis omnium locupletissimus, aetatique Hieronymi suppar S. Augustinus in Commonitorio ad Fortunatianum, sive epist. 148, certus adeo de Hieronymianae scriptionis germanitate, ut hanc praecipue tanti nominis auctoritatem contra adversarios urgeat. Ne multa, inquit, commemorando, majores moras faciam, hoc unum S. Hieronymi interpono. Et mox, Cum ergo ille vir in Scripturis doctissimus psalmum exponeret, ubi dictum est: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite, qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non considerat: inter caetera. Iste locus, inquit, adversus eos maxime facit, qui Anthropomorphitae sunt: qui dicunt Deum habere membra, quae etiam nos habemus. Verbi gratia, dicitur Deus habere oculos: Oculi Domini respiciunt omnia: manus quia fecit omnia. Et audivit, inquit, Adam sonum pedum Domini deambulantis in paradiso. Haec simpliciter audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. Ego autem dico quod Deus totus oculus est: totus manus est: totus pes est. Totus oculus est, quia omnia videt. Totus manus est, quia omnia operatur. Totus pes est, quia ubique est. Qui plantavit aurem, non audiet, et qui finxit oculos, non considerat. Non dixit qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet. Non dixit, ergo ipse oculos non habet. Sed dixit: Qui plantavit aurem, non audiet, et qui finxit oculos, non considerat. Membra tulit, efficientias dedit. Haec enimvero non alibi apud Hieronymum, quam in hoc ipso perperam illi ascripto Breviario invenias: ubi ad eum psalmi nonagesimi tertii locum sic totidem descripta sunt verbis, ut ab illo propemodum archetypo accepta videantur. Quae tametsi nobis in generali praefatione visa sunt non ex commentario quopiam in psalmos, sed ex una aliqua S. Doctoris epistola ex iis quae interciderunt, desumpta: Hieronymiana tamen esse non dubitavimus, Augustino pro eorum germanitate fidejubente. Porro alia sunt, quae Servatus Lupus in Collectaneo de tribus Quaestionibus ex hoc utpote Hieronymi Breviario laudat, ut est illud in explanatione primi psalmi, quod suo loco expendemus: alia quae S. Gregorius VII (hunc enim verum esse commentarii in psalmos poenitentiales auctorem: non cui vulgo tribuitur, S. Gregorium Magnum, propior ad fidem sententia est) e psalmi quinquagesimi versiculo 17 expositione describit, acceptaque refert Hieronymo: quae quidem sin minus ad universi Operis, certe ad earum, quas recitant sententiarum γνησιότητα astruendam, plurimum momenti habent, notantque insuper quam longo ab hinc saeculorum intervallo, pro Hieronymianis sint habita.
0807 Denique ut alia multa Hieronymi vel dogmata, vel etiam verba huic inesse Breviario sentiam, illud praecipue facit, quod de se trahit S. Pater, in fratrum conventu quotidianis se commentariolis Psalterium edisseruisse. Apertissima ejus haec verba sunt lib. I contra Rufinum, num. 19: Illud carpere dicitur (Rufinum) quod secundum psalmum interpretans, pro eo quod legimus in Latino, apprehendite disciplinam, et in Hebraico volumine scriptum est nescubar, dixerim in commentariolis meis Adorate filium. Et rursum omne Psalterium in Romanum vertens sonum, quasi immemor expositionis antiquae posuerim, Adorate pure: quod utique sibi esse contrarium, omnibus patet. Quam objectionem, cum in sequentibus perquam erudite, diluisset, haec subdit: Quid igitur peccavi, si verbum ambiguüm diversa interpretatione converti: et qui in commentariolis, ubi libertas est disserendi dixeram, Adorate filium: in ipso corpore, ne violentus viderer interpres, et Judaicae calumniae locum darem, dixerim, Adorate pure, sive electe, etc. Quin igitur breviores quosdam commentarios in Psalmos profuderit S. Pater, nihil est dubium: quod enim eos in suorum catalogo Operum non recenseat, causas in generali praefatione aperuimus, eamque in primis quod oretenus fusi, non scripto fuerint ab eo consignati, nec jure adeo in scriptionum censum venirent. Jam tum vero de loquentis ore fuisse ab aliquo auditorum utcumque chartis exceptos, et in vulgus prolatos, probat illa Rufini cavillatio, atque ipse Hieronymianae responsionis contextus. Apparet autem multis in locis notarios properantes de sententiis magis, quas privata in cella recoquerent, quam de verbis fuisse sollicitos. Venit propterea rudis adhuc labor ille in aliorum manus, Hieronymi quidem nomine insignis, sed adeo hiulcus, imperitus, informis, ut licia magis condendo operi, quam opus ipsum viderentur: et licere sibi studiosus quisque putaverit, assumentis aliis conflare atque aliis, et pro suo quisque captu centonem illum farcire. Ita persuasum est mihi, hacque una sententia existimo, varias posse doctorum hominum opiniones conciliari, variaeque expositionis, quae in nonnullis doceat, in aliis dedeceat Hieronymum, causam internosci. Haec enim vero una, eaque in primis digna, quae ab hujus libri editoribus expenderetur, est ratio, cur tot exstent, tamque diversa sub Hieronymi nomine ejus Breviarii exemplaria. Scilicet primum illud sancti Patris αὐτοσχεδίασμα ab ore edisserentis temere exceptum, varie pro suo quisque ingenio et commodo interpolatores refuderunt, variisque temporibus in vulgus, et quasi sub diversis obstetricibus prodiit.
Ut rem probe teneas, operae pretium nunc sit, nonnulla ex his quae in bibliothecis latent, nosque oculis usurpavimus, vel cum tanti viderentur, aliqua etiam ex parte descripsimus, proferre in medium; certissimo enim indicio cum dissident inter se invicem, simul et νοθείας accusant. Duo non ita pridem typis innotuere aliqua saltem ex parte ad faciendum de auctore periculum. Primum Expositio Psalmorum inscribitur, ex qua Martianaeus ea quae praetermissa sibi visa sunt a Breviarii consarcinatore, in ejusdem calce subtexuit. Excepit autem ex duobus mss. codicibus, quorum unum contulit descripsitque diligenter sodalis ejus D. Franciscus Levacher e ms. monasterii S. Petri de Pratellis, alterum ipse tractavit codicem Corbeiensem. Nos elegantissimum in Ambrosiana bibliotheca, quae Mediolani est, alium offendimus, folio minori compactum, ac numero distinctum vigesimo supra centesimum, qui eamdem illam expositionem totidem verbis, quantum assequi conferendo licuit eam partem, quam Martianaeus vulgavit, nostro Hieronymo ascriptam exhibet. Ante nos eum codicem vir impense doctus excussit, illudque opus Floro Lugdunensi diacono tribuendum censuit. Causam id asserendi praecipuam hanc habuit, quod in codicis fine post enarrationes omnes, versus quadraginta duo de Davide ascripti sint, quibus librum Psalmorum dedicat Florado abbati Florus supplex. Incipiunt:
Hos citharista puer lyricis concentibus hymnos
Edidit in laudes, o bone Christe, tuas.
finiunt
que his:
Jamque vale, Florique tui sine fine memento,
Ut valeat culpis ipse carere suis.
Et Flori quidem Lugdunensis versus eos esse, non imus inficias, qui et eum novimus pangendis ejusmodi in S. Scripturae libros carminibus, mirifice delectatum: et nominis inscriptionem antiquam certissimum αὐθεντίας argumentum tenemus. Verum ipsam expositionem sive commentarios, neque ea de causa, neque ullo alio modo eidem ascribi posse contendimus: quando ipsorum contextus versuum manifesto se prodit, in ipsiusmet Psalmorum libri commendationem, recensionemque, minime vero in ejus expositionem elaboratum. Haud pigeat rem totam ex his discere, quos cum in regii Vatis laudes excurisset, auctor subnectit.
Jugibus idcirco precibus, cantuque perenni
Haec, Pater, ex vestro personet ore lyra.
Qua prisci cecinere senes, quos mixima Nili
Ostia, et alticrepi horruit unda sali.
Quamque sacer longi corruptam erroribus aevi
Reddidit antiquo Hieronymus decori.
Ingenio cujus pulchris instructa sagittis,
Stellarum rutilo ((
Sc. obelis
et asteriscis)) tota nitore micat.
Quas studiosa manus multi sudore laboris
Restituit priscis, te rogitante, locis.
0809 Namque per incultas errat dum lubrica palmas,
Dulcis et ambrosio tincta liquore lyra:
Perdiderat fulvi radiantia signa metalli,
Texerat et furvo fila canora situ.
Sed tamen Hebraica rursus ((
Ms. versus)) ratione polita,
Ac simul Argolica denuo picta manu.
Mellifluas coeli spargens trans sidera voces,
Concrepat angelico carmina sacra sono.
Hunc cape correctum gratanti corde volumen,
Utque ita permaneat, da, Pater, oro, operam:
Nullus enim fructus conamina nostra sequetur,
Erasis vitiis, qui bona subdidimus:
Ni vigil atque sagax studio, Pater optime, vestro
Conservet scriptor quae modo recta manent.
Nullam hic vides Florum a se adornatae expositionis mentionem facere, totum vero in eo esse, ut recens emendati codicis industriam probet. At nemo, opinor, sibi persuadeat fieri potuisse, si Psalmos quoque illo commentario illustrasset, hac ut de re saltem verbo monere Flordaum abbatem suum praetermitteret. Quin immo tanti operis rationem ac studium multis commendasset, qui in novae recensionis, ejusque fortasse ab alia studiosa manu concinnatae laudes exaggerat. Quamquam et aliis argumentis perspicuum est plane, atque evidens, Florum condendis in Psalmos commentariis nunquam manum admovisse: neque adeo ejusmodi laboris meminisse usquam seu recentiores, qui vivorum doctrina illustrium, ipsiusque operum Flori catalogos instruxerunt. Denique, ut et multa alia ob argumenti propinquitatem, ita et ejus diaconi versus compertum nobis est adscitos aliunde, junctosque illi commentario ab eo qui codicem compegit; nam et meliore consilio eos alibi vidimus in uno alteroque Vaticano ms. Psalterio ipsi, Gallicanae ut vocant versionis, praefigi. Non est ergo ejus auctor commentarii Florus, sed sequior alius, quicumque tandem ille fuerit, interpolator Breviarii in Psalmos, qui non eas modo enarrationes, quas et Martianaeus cudit, sed plerasque omnes exinde acceptas in aliam atque aliam formam migrare jussit: utque securius fidei lectorum imponeret, Hieronymi personam induit. Nedum vero falsa sunt, sed et Hieronymiani nominis prorsus indigna, quae praefationum loco praemisit schedia. Prima est celebris illa ad Damasum epistola, Legi litteras apostolatus vestri, poscentes ut secundum simplicitatem LXX interpretum canendum Psalmographum (in cod. canentes Psalmographiam) interpretari festinem, etc., a Martio pridem vulgata, tantisque sententiarum ac verborum monstris scatentia, ut mirari non desinam potuisse Henschenium, hominem caetera doctum, pro germanis habere. Ejusdem fere sunt furfuris reliqua: Modus Psalterii. Psalterium in modum delte litterae formati ligni sonora concavitas, etc. Et quae subduntur: Quia prophetis spiritus non semper eorum mentibus praesto est: quatenus cum hunc non habeant, se tunc cognoscant ex Domino habere, cum haberent. Succedit his genuina S. Doctoris praefatio in Psalmos a se iterum ad Graecum exemplar emendatos, quae incipit, Psalterium Romae dudum positus emendaram, etc. Subsequitur ipsa, in cujus haec diximus gratiam, Psalmorum prolixa expositio: I. Psalmus David de Christo. Quidam putant istius psalmi clavem super Christi Domini nostri personam esse referendam, ut beatus iste vir, secundum hominem Christus sit, etc., quemadmodum et in suo codice reperit Martianaeus, nosque post eum in Breviarii calce excudemus. Post Psalmos enarrantur et Cantica, tum Oratio Dominica exponitur, ubi et panem supersubstantialem pro quotidiano tractator legit. Symbolum quoque apostolorum, et Fides catholica S. Athanasii paucis explicantur: atque in illo quidem de Remissione peccatorum articulus reticetur, quod Symboli longe antiquissimam aetatem notare videretur (si quidem neque in iis comparet, quae Tertullianus, Irenaeus, vel Origenes recitant) nisi verius putandum sit, scribarum oscitantia in hac illum expositione praetermissum. Post haec. Explicit Hieronymus super Psalterium: duoque hi versus adscripti:
Francisci memores sint haec sua scripta legentes,
Omne cui subest fundere saepe preces.
Caetera persequi, cum jam de Flori poaematio dixerimus, nihil interest.
Revertamur ad Martianaeum. His quae diximus adjunxit ille et longam praefationem de libro Psalmorum, quam in tribus mss. exemplaribus canonis hebraicae veritatis invenit, et pridem cl. Cotelerius in notis ad tom. III Monumentorum Ecclesiae Graecae verissime pronuntiaverat, nec Hieronymi, nec Hieronymiani consarcinatoris esse. Nihil vero dubium describi totam ex argumentis Eusebii Caesariensis in Psalmos, quas ille Ὑποθίσεις, vocat: quamquam Latinus, quisquis ille fuerit interpres, neutram linguam probe calluisse videatur. Hujus quoque Prologi nos multo emendatius exemplar in Ambrosiana bibliotheca invenimus, codice I, 6, olim S. Columbani de Bobio, ex quo illum castigatiorem suo loco, ut ne quid desit, exhibemus.
Alteram Psalmorum interpretationem nuperi Anecdotorum collectores domini Edmundus Martene, et Ursinus Durand proferunt ex ms. Aquicinctensi, qui tamen liber non Hieronymum, sed Hilarium Pictaviensem auctorem praefert. Ipsi etiam laudati editores quamdam ejus operis partem, quatuor scilicet tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI, et CXLIX, quos primo edunt in lucem, Hilario adscribunt. Caetera non diffitentur Hieronymiani excerptoris esse; arrepto enim, inquiunt, volumine Breviarii in Psalmos, quod 0811 Erasmus et Marianus Victorius sancto doctori attribuunt, integras enarrationes illi attributas referri, reperimus. Nihil ego dicam quod falso Erasmum pro Breviarii assertore hic laudant: illud vero contenderim, ita quatuor hosce tractatus Hilarium auctorem non habere, ut reliquos omnes certo scimus mentiri Hieronymum. Nulli non pateant ejus rei argumenta ex ipsorum lectione tractatuum repetenda, si cum Hilarii sermonibus conferantur. Satis vero sit, ut propositum teneam, atque ostendam, nihil esse aliud codicem Aquicinctensem quam Hieronymiani breviatoris paulo diversum exemplar, illas quas proferunt pro eorum tractatuum germanitate causas obiter expendisse. Quatuor, inquiunt, istae enarrationes, quas necdum vulgatas in codice illo reperimus, in editis Hilarii operibus desiderantur. Animadvertimus praeterea in illis Hilarii in scribendo methodum observatam, stylum ejus, Scripturaeque versionem antiquissimam: nihilque adeo incommodi visum est, si eas Hilario attribueremus. Secus haec erat incunda ratio; colligerent enim haud probe, si quatuor illae dumtaxat ab Hilariano commentario excidissent: nam ut tantum panni adsuas, quantum sarciendae vesti opus fuerit, non adeo fit illud ejusdem ac reliqua vestis texturae ac lanae. Nunc vero cum multo plures, sive in quindecim alios psalmos expositiones Hilarii desint, quae in eo tamen omnes sunt codice fluxe nimis arguunt ex eo defectu, faciuntque sane pro arbitrio, non ad codicis fidem, cum hisce et caeteris repudiatis omnibus, illas adsciscunt. Tota illa pseudonymi auctoris collectio est: et qui genuini tractatus in Hilariana editione superant, ab his qui in hac sunt collectione, recedunt immane quantum. At, quas repudiant, manifesto constat Hieronymiani consarcinatoris esse ex Breviario, in quo totidem descriptae sunt verbis: nonnullae etiam ex illis quaedam continent, Hilarii aevo atque ingenio non consentanaea; econtrario quas recipiunt quatuor, et ab his quae in vulgato Breviario habentur, prorsus aliae sunt ac diversae, et a Pictaviensis episcopi stylo ingenioque non dissident. Nimirum hoc est ipsum, quod nos magis movet, ut contrarium putemus ex ipsorummet argumentis colligendum. Nam si opus omne reliquum personatus auctor consarcinavit, cur non et quatuor ipsos tractatus, tam longi operis sane perexiguam partem? Quis sibi in animum inducat, eum cum caetera omnia ex variis Patrum segmentis collegerit, istos, αυτολεξεὶ descripsisse ex Hilario, nihilque immutatis sententiis aut verbis, centoni suo adtexuisse. Erat igitur inferendum hoc potius modo: Si nonnullae ejus commentarii partes, quod ab Hilarii temporibus manifesto abludant, illi ascribi omnino non possunt, nullae sunt quae jure meritoque veniant in ejus scriptionum censum. Aliter non quatuor tantum homiliae, sed si quae aliae praeterea sunt, quae nihil ab Hilarii aevo dissideant, pro Hilarianis erunt continuo habendae, eoque pacto etiam quas dubium est, num Pictaviensis episcopus aliquando fuderit, alienae lucubrationes sufficient. Quod autem quatuor illae penitus diversae ab iis sint, quas Hieronymiani compilatoris Breviarium exhibet, nihil pro Hilario facit. Sunt enimvero passim diversa, ut diximus, ejus libri exemplaria, idque solemne est ejusmodi lucubrationum symbolis, ut pro suo quisque lubitu vel orationem habiturus ad populum, vel sibi conflaturus codicem commentariorum in Psalmos, nonnullos tractatus ex aliis auctoribus decerperet, aliisque testimoniis interpollaret. Fluxum adeo ac leve alterum quoque est argumentum a stylo: nam etsi daremus utcumque ab Hilariano minimum abhorrere, haud sane pauci alii tractatus sunt penes Hieronymianum consarcinatorem, quos nemo hominum Hilario tribuat: tamen ab istorum quatuor ingenio ac methodo ne latum quidem unguem recedant. Nempe ut aliorum Patrum ita et Hilarii segmenta uterque tractator expilavit: ille Origenem in sua transtulit, nihilque mirum sicubi hunc illumque redoleant.
Sed jam alios persequamur propositi Breviarii varios inter se codices percensere. Florentiae in bibliotheca Medicea Lauretiana, pluteo XVIII; membranaceus codex num. 20, praenotatus, exorditur a psalmo centesimo decimo nono, devenitque ad usque centesimum quadragesimum quintum satis antiqua manu, quamquam in fine quaedam exesa vetustate folia recentior suppleat. At Hieronymi quidem Expositionem super Psalmos continere annotat vetus librarius; qui vero codicem primo descripsit, hoc uno donavit titulo: Commentarius in Psalmos David. Eadem in urbe in bibliotheca Patrum sancti Marci, duo perantiqua exemplaria apponunt S. Doctoris nomen: tamen alterum, Commentaria D. Hieronymi in Psalmos: Alterum, Breviarium D. Hieronymi inscribitur. Saepe audit Expositio Psalterii, hocque titulo passim occurrunt sequioris aevi mss. e quibus unum laudamus R. littera et num. 42 praenotatum in Ambrosiana, quae Mediolani est, bibliotheca. Invenire quoque est aliquos hac una inscriptione, Hieronymi in Psalmos: talemque ibidem observamus littera C numero insignitum uno supra trecentesimum. Vidimus et Romae nonnullos, quos inter vetustioris ob aetatis praerogativam memorandus catalogus in uno Palatino-Vaticano, qui numero vigesimo septimo denotatur, prioribusque duabus pagellis nescio cujus antiquioris bibliothecae indicem librorum texit. In his, sancti Hieronymi super Psalterium a primo psalmo usque in LXXVI, ex Origene sumptum, in uno codice. Et, Ejusdem alii XXVI (leg. fort. LXXIV) usque in finem. Item Expositio Psalmorum poenitentialium in uno codice. Descripsimus quoque multa postremi hujusce operis ex quadrato, eoque probae vetustatis ac notae ms. olim S. Columbani de Bobio, nunc Ambrosiano sub R littera ac num 42. Titulus ejus libri habet: Incipiunt Psalmi, quos beatus Hieronymus ordinavit pro poenitentia esse canendos. At quae tunc temporis varia ab editis, ineditisque aliis libris glossemata excerpsimus, non tanti nunc videntur esse, ut Hieronymiani nominis studioso lectori offeramus. Quia etiam in universum, si velim, quae innumera sunt, codicum inter se dissidia studiose conferendo exponere, nec facturus sim operae pretium, nec satis praestare ipsam rem possim; 0813 certum quippe est homiliis ejusmodi sibi decerpendis, conflandisque inhiasse olim tractatores Ecclesiasticos magno numero, ut si quis speret posse, quod quisque contulerit, aestimare, perinde sit ac si mare exhaurire velit.
Digna tamen visa res est, eaque maxime ad eruditorum hujus aevi ingenium, unum quem caeteris multo praestantiorem omnibus, ac toto coelo a vulgatis diversum invenimus, diligentius expendere, ejusque aliquod specimen, quando integrum opus huc referre non licuit, lectoribus dare. Est igitur in toties Iaudata Ambrosiana Mediolani bibliotheca antiquissimus calamo exaratus liber, qui plane aliam ab his, quae hactenus innotuerunt, eamque sane elegantiorem, sub Hieronymi nomine Expositionem in Psalmos contineat: ut si qua alia inter S. Patris opera locum non immerito obtinere visa est, haec supra caeteras etiam cum dignitate stare possit. Codex sub C littera uno supra trecentesimus numero praenotatur, estque oblongae, ut vocant, in filio formae. Olim ad S. Columbani de Bobio monasterium pertinuit, ex quo omnium pretiosissima eo importata sunt antiquitatis monimenta. Caractere descriptus est, ut vocare antiquariis placet, cursivo vetustioris formae, et qui ad eam proxime accedat notarum figuram, quam in Aegyptiis papyris hodienum cernimus. Quamobrem et est saepe lectu perquam difficilis, ut notis internoscendis multa exercitatione opus sit: et litteris interdum exesis vetustate, aciem oculorum diffugit, ut satius non uno in loco duxerimus, pati lacunulas aliquot, quam ex ingenio supplere, si fieri id tuto non posset.
Prior charta, qua ad codicem praetexendum librarius est usus, Latinis illa quidem litteris tota describitur, iisque fere similibus reliquo codicis characteri, sed quam sonant linguam, cl. vir cui summa omnia tribuo, ignotam dixit, aut veterem Illiricam. Ego, si hoc ipsum lectoris interest scire, Hebraicam esse monuerim: sunt enim ejus rei indicio, quae possint, plerisque aliis oblitteratis, pauca legi Hebraicae terminationis, et soni vocabula: cum primis vero isthaec, quae ad vocem hiruzech apponitur ad libri oram interpretatio, urbs fortitudinis nostrae. Ita nimirum quae vocem illam componunt verba, hir, Hebr. , urbem: uz, Hebr. , fortitudinem sonat: affixum denique ch, Hebr. , pronomen est, tuum. Rescribendum igitur, inquies, Latine erat, urbs fortitudinis tuae, non nostrae, ut Hebraeo responderet, quod non diffiteor; verum ita sentio, non ejus vocis in Latinum explicandae gratia, sed ut paulisper diversam ab illa significaret esse Latinorum lectionem, fuisse ab studioso aliquo notam appositam. Is vero quicumque fuerit, Origenis industriam est imitatus: quem enim ille Hebraeum textum Graecis litteris sibi descripsit in Hexaplis, hic Latinis reposuit: nimirum uterque vernaculis. Fortasse etiam illum Origenis apographum, non Hebraeum archetypum Latine repraesentavit: idque causae fuit, cur peculiares primigeniae linguae sonos, et quibus scatet aspirationum modos, idque genus alia de Graecis non usque adeo ad rem aptis elementis, ad Latina minus fortassis commoda per vim detorta Scriptura saepe non referat, et dare sine mente sonum videatur.
Sed haec obiter: jam ipsum describere commentarium persequamur. Diximus Hieronymo tribui, sic enim praefert codicis inscriptio, primaque ejus folia, quae vere Hieronymianas in Psalterium praefationes exhibent. Habet initium libri: Incipit * Praefatio Hieronymi * Psalmorunt in Christo: in fine: Explicit Prologus S. Hieronymi. Praefationes illae ipsae sunt, quas S. Doctor vel ad Paulam epistolarum vice dedit, vel Psalterio ipsi a se primum emendato, tum ex Hebraeo in Latinum converso prefixit. Nihilosecius, ut ne quid dissimulemus, utroque illo in loco Hieronymi nomen non ab illa quae codicem exaravit primitus manu, sed ab alia, tametsi et illa antiqua, ac suppari, alioque, ut videtur, atramento est additum. Subsequitur deinde commentarius, ex quo primi et tertii, et maxima ex parte quarti psalmi enarrationes descripsimus, et ad faciendum de auctore periculum, exhibemus. Secundi integram expositionem amisimus, ejus puto incuria, cui schedas nostras tradidimus describendas; sed quando non nisi quoddam operis ejus specimen damus, parum illa aut proposito nostro, aut lectoris studio jactura obfuerit. Hoc puto ipsum internoscendo auctori satis erit eruditis viris, neque enim, si Hieronymo tribuendum sit, ex his quae hactenus disputavimus, suspicari ullo pacto licet. Mihi, nisi audacior est conjectura, quam ut bonis usque adeo argumentis probetur, ipsi placeret adscribi S. Columbano, quem supra laudavimus, primum Luxoviensi abbati in Burgundia, deinde Bobiensi in Italia, ex cujus monasterio in Mediolanensem bibliothecam ipse importatus est liber. Quae pauca in vulgus prodierunt ejus ingenii monimenta, pleraque enim in bibliothecis, et praecipue Floriacensi dicuntur latere, ejusdem atque hic commentarius salivae et gustus videntur esse: eadem etiam Scripturarum expressio, quantum e locorum collatione aliquot datum est intelligere. Constat vero cum aliis auctoribus, tum praecipue ex Sigeberto, cap. 60, S. Columbanum tanto sapientiae thesauro ditatum, ut adhuc adolescens librum Psalmorum elimato sermone scriberet: ex quo Trithemius, cap. 223, Cum adhuc, inquit, junior esset magnum studium litteris sanctis impendit, adeo ut eleganti stylo scripserit, in totum Psalterium commentariorum librum unum. Ad haec ejus quoque temporis ratio, saeculi nempe sexti, ad cujus usque finem S. abbas devenit, testibus Fredegario in Chronico, et Aimonio, lib. III de Gestis Francorum, satis bene cum reliquis Scripturae ejus circumstantiis convenit: locus denique ex quo prodit illud nempe monasterium, quod ipse S. Columbanus fundavit, diuque rexit, ad conjecturam momenti plurimum addit. Nihilo tamen minus non pro certis constituta haec volumus, sed verum auctorem internoscere, doctorum hominum, qui haec lecturi sunt, judicio permittimus.