Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus Primus.
0815A
Primum psalmum quidam in Joas regem dictum esse voluerunt, qui a Joiada principe sacerdotum et nutritus est, et interfecta Athalia, in imperium subrogatus: eo quod per omne tempus, in quo a pontifice eruditus est in lege Dei, in ea meditatus sit noctibus ac diebus. Sed non audiendi sunt hi qui ad excludendam psalmorum veram expositionem, falsas similitudines ab historia petitas conantur inducere. Quomodo enim beatum istum praenotare potuisset, (David) et ab omni errore, amore virtutis alienum, cui (Regum) libri nullum testimonium . . . . perhibent: in quibus ita dicitur: Et fecit Joas rectum ante Dominum omnibus diebus, quibus illuminabat eum Joiada pontifex; verumtamen ab excelsis non recessit: 0815B adhuc populus sacrificabat in excelsis. Dicendo itaque, omnibus diebus, quibus illuminabat eum Joiada princeps sacerdotum, fecit rectum ante Dominum, indicat quod reliquis diebus, cessante Joiadis magisterio, recesserit, id est, quod primis institutionibus minime conveniret. Refertur etiam in iisdem Regum libris, quod Azaelem regem Syriae ab impugnatione Jerusalem Joas removerit oblatione . . . . quae quidem dona de templo sublata misit, quae prius utique Deo tam ipse, quam reges Juda, id est, majores obtulerit, antequam actum indicaret: his verbis (bonum enim nos ad agnitionem rei gestae testimonio lectionis accedere) Et accepit Joas rex Juda omnia sanctificata, quae sacrificavit Josaphat et Joram, et Ochozias patres et reges Juda, et sanctificata sua, et omne 0815C aurum quod inventum est in thesauris domus Domini, et in domo regis, et misit Azahel regi Syriae. Huic ergo, qui templum Domini spoliavit, et omnia intus posita dona conrasit, ac misit ea viro alienigenae, impio atque sacrilego, qui potest David beatitudinis 0816A apicem contulisse? Talis ergo historiae usurpatio inconveniens ad probationem est, quod praesenti psalmo non possit aptari, in quo beatus a David pronuntiatur vir, de quo sermo est, omnis virtutis perfectione conspicuus. In fine enim psalmi dicitur: Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores, usque, peribit. Hoc dictum his convenit, qui possunt etiam mori perfecti, et pro bono conversationis suae apud Dominum confidentiam habere non minimam. Joas vero rex nec talis ostenditur historiae lectione, ut dignus beatitudine comprobetur. Est ergo moralis psalmus, quod ex his quae sequuntur apparet, in quibus de vitiorum appetitu et de erroris abstinentia disputatur, quod in Joas proprie non potest convenire. Parvulus enim per illud tempus, in quo 0816B a Joiada pontifice nutritus est, numquam aversari mala judicio suo poterat, numquam in meditatione Legis curam sedulam admovere, qui ad omne studium pro nutrientis ducebatur arbitrio: septimum quippe aetatis agenti annum honor et insigne regiae dignitatis impositum. Duo sunt itaque quae faciunt hominem ad beatitudinem pervenire, dogmata recta, et sententia: id est, ut pie de Deo, et . . . . sentiat: et emendata formatio, priusquam honeste sancteque vivat. Neutrum ad perfectionem valet genus: alterum vero alterum supplet a comite; sed fides primum obtinet locum. Sicut in corpore honorabilius caput, et reliqua membra censentur ad perfectionem: tamen hominis necessaria etiam reliquorum accessio, et compago membrorum: similiter et ad consummationem 0816C vitae haec oportet utraque concurrere, fidem scilicet, et vitam: ut fides eidem ad perfectum comprehensionis ardua atque difficilis, custodia vero facilis. Vitae autem ratio ad intelligendum prona, et quam omnium intellectui tam in bonorum appetitu, 0817A quam in malorum fuga videatur exposita. Exhibitio vero non operis parum, ac laboris, sed nonnumquam vitae merito ad fidem aditus aperit, et e diverso ad perfectam cognitionem peccatis obstruit; nam veluti quibusdam tenebris conversationis certum intercludit, et purius impedit unam hanc partem maxime Scripturae divinae Moysis excolere. Et ideo etiam in praesenti psalmo ante documenta disciplina moralis indicitur; nam abesse a perfecta fide morum vitia, Apostolo teste, discamus, qui ait ad Corinthios: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo: et subjungit: cum enim sint inter vos, etc., nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis, cum econtrario Cornelius ad fidem sit . . . .
0817B Itaque argumentum est praesentis psalmi Dominum deprecantis ad reserandum intellectum, et accedere. Et si necesse fuerit pro consideratione nostra, occurrentium aliqua latius explicare, non obliviscemur ejus, quam promisimus in praefatione, brevitatis. Hic maxime servabimus in praesenti psalmo, et in reliquis omnibus, ut omnem intellectum in summam redigentes, strictim quod dicendum est explicemus: quoniam non nobis propositum est latius cuncta prosequi, sed summatim dictorum omnium sensus attingere, ut possit lecturis expositionis prima facies relucere, illis relinquentes occasiones majoris intelligentiae, si voluerint aliquid addere, quae tamen a praemissa interpretatione non discrepent; ista enim veri est intellectus perceptio, ut per historiae 0817C fidem tenorem expositionis aptemus, et concinnenter ea quae dicenda sunt proferamus.
Beatus vir, qui non abiit in consilio, usque, sedit. interdum Scriptura divina inter impium et peccatorem facit differentiam: impium vocans Dei veri notitiam non habentem: peccatorem vero, honesti rectique tramitem non tenentem: tamen ubi communi vocabulo utrumque significet, in praesenti tamen videtur facere distinctionem: quoniam vult, qui sit sectator perfectionis exprimere, cui etiam beatitudinem credit rite competere, vel propter perfectam de Deitate notitiam, vel propter studia vitae melioris. Quod vero ait, non abiit, non stetit, non sedit, animae motus corporalibus signat indiciis; quoniam cum aliquid molimur efficere, primum ad arripiendum 0818A opus movemur . . . . deinde subsistimus, ubi res coepit esse in manibus: ad sedendum vero convertimur, negotio jam parato. Hoc sanctus David ait, quod ille vere beatus sit, qui neque primis quidem vestigiis impietatis cogitationem adiit vel ingressus est, neque affectum pravi operis . . . . reperit, neque ulla rea irretitur malae dilectionis illecebra, quae nomine cathedrae, et sessionis ostendit, ut eorum consortio jungeretur, sed aliorum simplicitatem veneno suae pravitatis inficiunt. Hos enim pestilentes vocat, quorum est plane morbosa conjunctio. Nam etiam pestilentiae proprium est, ab uno in alterum transeundo, inficere multorum corpora atque vitiare. Non abiit ergo dicendo, assensus cogitationum notavit, quibus ad pravas suggestiones rapimur, et in 0818B quibus libuerit implere proprium. Qui vero ait, non stetit, numquam in opere exiisse indicat, in quod cogitatio animum suggesserat, quod tamen implemus cum delectat in aliis operibus gradum figere . . . . ac saepius restitare. Per cathedrae insessionem ille signatur, qui ita delectatur, et requiescit in mala consuetudine, ut reliquis ejusdem studii hominibus sine ullo verecundiae misceatur assensu. Qui vero impiorum consilia posuit, peccatorum vero opera, satis ad utrumque respexit. Impietas enim ad agitationem mentis pertinet, et motus non recte animae sentientis: Peccatum vero in rem actio jam deducta. Tertium quod addidit utrisque subjecit, quam non solum hi pestilentes vocarentur, qui male sentiendo corrumpunt reliquos, et societate 0818C sua perimunt: verum etiam illi qui tabe consortii bonum conversationis suae rectae infringunt. Quibus in totum non admisceri, est sibi . . . . optime consulentis. Et ideo hunc qui per omnia declinat a talibus beatum praesentis psalmi lectio definivit. Qui ita actus suos circumspicit, ut etiam ab alienis mala sollicitatione declinet: et veretur, ne alienis maculis candor suus puritasque fuscetur. Quoniam tendendo ad beatitudinem, non sufficit recedere tantum a malis: scilicet etiam bona facere necesse est. Inferius ait: Sed in lege Domini fuit voluntas, usque, die, ac nocte. Non solum, inquit, studet malorum consortia declinare, verum assidua, et jugi meditatione legis, discit, qualem se formare conveniat. Et ut fructuosum hujusmodi, quod commendare 0819A nititur praebeat studium: inducit similitudinem, per quam possit, bonum, et beatum quem dicunt, hominibus relucere. Et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus, usque, prosperabuntur. Sicut arbor, inquit, cui virere . . . . natura est, etiam loci, in quo plantata fuerit, vivificatur beneficio, ut ab ariditate aquis defendatur irriguis, atque ab his multis sit fructibus plena: quae neque aeris, neque loci, neque temporis injurias sentit. Id enim indicat, quod sequitur dicens: Et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur; omnibus, tam perpetuo virore, quam pomorum numerositate, conspicua. Ita aeque ille erit clarus, qui se et a malis abstinuerit, et bonorum studiorum amore devinxerit, quem nec ulla peccatorum opera decipiant, et meditatio continua 0819B legis exornet. ss. aeternae . . . . Non sic impii, non sic, sed tamquam, usque, a facie terrae. Superioribus dictis omnes ad virtutis studium provocavit: praesentibus deterret a vitiis, et comparatione pulveris ostendit, quia tanta sit vilitas impiorum, et quam digni aliquo aestimantur assensu: et ita malis supervenientibus impellantur facile, ac stare non possint, ut pulvis qui prae tenuitate sua ac levitate, ventorum flatibus huc illucque dispergitur . . . . Ideo non resurgant impii, usque justorum. Haec dicens, non resurrectionem impiis denegat, qui utique si non resurgerent, lucrificarent futura supplicia, quae quidem non aliter non restituti in corpore sustinebunt. Nam ita erit commune animae corporisque supplicium, sicut fuit peccatorum communis 0819C admissio . . . . tale est . . . . posuerimus in apertis criminibus moras ad inquirendum nullas adhibere, sed statim condemnationis ferre sententiam: ita et impii ad poenam resurgentes non illam dilationem habebunt, quae solet judicii vi in quaestionibus admoveri: quos gravius manere supplicium psalmo hoc indicatur . . . . ad sceleratum sententia in locum meritis suis debitum et ultimum contrudentur exitium. Et ideo non dixit absolute, non resurgent; sed addidit, in judicio: licet non resurgent ad examinationem, sed resurgent, ut statim sententiam 0820A damnationis excipiant. Et ne forte ex communi resurrectionis nomine communem aestimemus etiam futuram expulsionem esse cunctorum, ostendit, quod in eodem momento resurrectionis magna futura sit differentia, ut alius per illum ad honorem perducatur, alius mittatur in poenam. Erit enim pretiosa aliis et remunerabilis, aliis gravis, atque terribilis. Vel inter et impium, et peccatorem fecit differentiam: et impios quidem ait in judicium non resurgere, id est, ut superius diximus, non in communicationem venire peccatoris: hos in consilio justorum, hoc est, ut nulla illis sit in justorum remuneratione communio. Tradentur ergo etiam ipsi suppliciis, non quod per peccata excluduntur a primis, ea sine dubio, quae sunt a primis diversa 0820B facientibus. In hoc enim erit differentia, ut impii quidem resurgant non discutiendi, sed statim locis suis deputandi: peccatores vero, ut nulla justis communione jungantur. Hoc autem manifestius ex his, quae sequuntur, ostenditur: Quoniam novit Dominus viam justorum, id est, placitum sibi, et acceptum esse remunerationis testimonio perdocebit; et iter impiorum peribit. Ideo enim non resurgunt ad examinationem impii, quia omnium viae perfecta Dei notitia continentur: atque ab his nulla dilatione resurrectionem eorum conditio, et sors digna suscipiet.