Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus XC.
Iste psalmus non habet titulum, eo quod de capite, vel membris cantatur. Caput in coelo: membra in terra. Et proprie intelligitur de jejunio, et illa tentatione eremi. Praevidebat propheta, quod venturus erat Christus in carne, ut tentaretur a diabolo (Matt. IV) .
Qui habitat in adjutorio Altissimi. Adjutorium interpretatur, Ezras. Denique βοηθὸς Ezras propheta dicitur. Iste est qui reduxit populum de captivitate Babyloniae, et induxit in terram repromissionis. Qui ergo habitat in Ezras, habitat in Jesu. Interim secundum tropologiam: Qui aedificavit domum sine 1097A manibus juxta Apostolum, illam domum quam aedificaverat Dominus etiam obstetricibus in Aegypto (Exod. I) . In protectione Dei coeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus. Multi enim me persequuntur hostes: propterea tu es refugium meum, Deus meus. Sperabo in Domino: quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Non dixit, spero: sed, sperabo. Quamdiu enim peccamus, non speramus. Si peccare desierimus, speramus. Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Multi sunt venatores in isto mundo, qui animam nostram venari conantur. Denique et Nemrod ille gigas, magnus in conspectu Dei venator fuit (Gen. X) , et Esau venator erat (Gen. XXVII) : quoniam peccator erat: et penitus non invenimus 1097B in Scripturis sanctis, sanctum aliquem venatorem. Piscatores invenimus sanctos.
Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Ps. CXXIII) . Quis est iste laqueus qui contritus est? Dominus, inquit, conterat Satanam sub pedibus nostris velociter; et Apostolus dicit: Ut liberemini a laqueo diaboli (Rom. XVI) . Vides ergo quoniam iste venator est, qui animas nostras venari cupit ad perditionem? Multos habet diabolus laqueos, et diversos habet laqueos. Avaritia diaboli laqueus est: ira, detractio, etc. Et a verbo aspero. Quamdiu in sanctitate sumus, anima nostra tranquilla est. Quando vero de peccatis cogitare coeperit anima nostra, 1097C turbatur, et quasi quibusdam fluctibus concutitur.
Scapulis suis obumbrabit tibi. Sed haec secundum illud Deuteronomii: Dominus quasi pullos suos, alis suis protegit nos quasi aquila (Deut. XXXII) , Dicitur enim ibi, quasi aquila protegere pullos suos. Licet ergo possimus dicere hoc, quod Deus quasi pater nos protegit, et quasi gallina protegit pullos suos, ne rapiantur ab accipitre (Matth. XXIII) . Tamen et aliud possumus dicere: Scapulis suis obumbrabit tibi. Exaltabitur in cruce, extendet manus, et proteget nos. Et sub pennis ejus sperabis. Aspiciens, inquit, manus ejus crucifixas, et si te serpens momorderit, sanaberis (Num. XXI) . Licet ambules in deserto istius saeculi: si te percusserit scorpio, si regulus, si aspis, si caetera venenata animalia, securus 1097D esto de sanitate: Serpens in eremo suspensus est.
Scuto circumdabit te veritas ejus. Scutum nostrum rotundum est, hoc est, ex omni parte nos sepit. Non solum scutum est, sed et murus. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Aliquos de scuto coronat. Videte quid dicat: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V) . Quid dicit? Proteges nos; et facies vincere, et post victoriam coronabis. Scuto circumdabit te veritas ejus. Quoniam dixerat, a verbo aspero, et verbum asperum, possumus 1098A intelligere haereticorum et philosophorum, et Judaeorum, et hoc quasi verbum asperum, non est verum, sed mendax est. Propterea enim turbidum est, quia mendax est. Propterea turbidum est, quia conturbat animas nostras, per mendacium suum. Dominus ergo qui veritas est, et dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV) , scuto circumdat nos veritas ejus, ne ardentibus sagittis diaboli percutiamur. Propterea Christus qui est veritas, supponit scutum suum, ut scuto veritatis superet mendacium. Non timebis a timore nocturno. Diabolus enim semper in tenebris est; ut percutiat, inquit, in occultis innocentem (Ps. IX et LXIII) . Vides ergo quod qui simplex est, innocens est, et semper in occultis percutitur. Non timebis a timore nocturno. Quod dicit, hoc 1098B est: licet in errore fueris, quae nox est, tamen non timebis, quia habes scutum veritatis.
A sagitta volante in die. Sagitta volans diaboli, videtur mihi sermo esse haereticorum, et philosophorum. Et isti enim lucem scientiae promittunt, et dicunt se habere diem; et non possunt decipere, nisi lucem promiserint. Verum lux ista quam promittunt, de ardentibus sagittis est. Et propterea dicitur: A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris. Sagitta quidem volat quasi in die, sed negotium est perambulans in tenebris. Ab incursu et daemonio meridiano. Melius est dicere Graece ἀπὸ συμπτώματος. Σύμπτωμα autem dicitur eventus, hoc est, quando non speramus, et aliquid novi evenerit. Aut σύμπτωμα dicitur, quando simul multi cadunt. 1098C Videte ergo quid dicat: Licet plures indocti fuerunt, tamen tu qui sanctus es, non inducaris. Do exemplum, ut simpliciores possint intelligere quid dicitur: Si ieris in civitatem monachus solus, et coeperis deambulare, et audieris clamorem in circo, et aliquis tibi dixerit, veni et specta: circus est; et coeperis ei tu dicere, non licet: non possum ire. Si ille tibi ostenderit infinita hominum millia, et dixerit tibi: ducenta hominum millia ibi sunt: ergo illi omnes perituri sunt; et tu solus salvus eris? Tu debes intelligere, quia symptoma diaboli est, hoc est, scire debes quia plures cadunt. Et daemonio meridiano. Dicunt quidem multi: quia sunt daemones et meridiani, et hoc vulgo dicitur. Caeterum ego dico simpliciter: quoniam daemonium eo tempore potestatem 1098D habet in nos, quando peccamus. Sive mane peccaverimus, daemon ingreditur in nobis, sive vespere, sive nocte: quacumque peccaverimus hora, daemon ingreditur in nobis. Videtis ergo quod frivolum est quod vulgo dicitur. Quid ergo dicit, a daemonio meridiano? Quoniam Abraham angelos susceperat in meridie, et Joseph fratres suos ad prandium invitaverat in meridie (Gen. XVIII et XLIII) . Sancti enim erant, et Abraham et Joseph, et propterea convivium eorum in clara luce erat, et sole perfecto. 1099A Propterea pascunt in meridie. Et ego, si plenam habuero scientiam Scripturarum, licet hora tertia sit, tamen pasco vos in meridie. Denique et sponsa in Cantico canticorum dicit: Ubi pascis, inquit, ubi cubas? In meridie (Cant. I) ? Videtis quoniam sponsus non pascit, non recumbit in hora tertia, sed in meridie. Ubi pascis, ubi cubas, ubi te invenio, ubi deliciis frueris, ubi te possum invenire, o sponse meus? Vis me invenire? In meridie, in scientia perfecta: in bonis operibus: in claro lumine. Quoniam ergo habemus nos meridiem: propterea etiam diabolus transformatur in angelum lucis (II Cor. XI) , et ipse simulat habere se lucem, habere se meridiem. Quando haeretici quasi mysteria aliqua promittunt, quando regna coelorum, quando continentiam, 1099B quando jejunia, quando sanctitatem, quando renuntiationem saeculi, promittunt meridiem. Sed quoniam non est Christi lumen: non est meridies, sed daemonium meridianum.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Singula verba Scripturarum, singula sacramenta sunt. Ista verba, quae rustica putantur a saeculi hominibus, plena sunt sacramentis. Habemus enim thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV) . Thesaurum, sensum divinum, habemus in verbis vilissimis. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Ex latere cujus? Ab ejus cui dictum fuerat: Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno. Quis est iste? De quo supra dictum est; Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione 1099C Dei coeli commorabitur. Ab eo ergo qui habitat in adjutorio Domini, cadent a latere ejus mille, et decem millia a dextris ejus. Dextera sancti dicitur: sinistra non dicitur, sed latus. Videte enim quid dicitur: Et decem millia a dextris tuis. Et quomodo dixeras: Cadent a latere tuo mille? Quando enim dextera dicitur, et sinistra non nominatur: pro sinistra, latus nominatur. Non enim poterat justum esse, ut justus haberet sinistram. Qui te, inquit, percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. Non dixit, et sinistram: non enim est sinistra quae praebetur, sed dextera altera. Ergo simpliciter dico: quoniam justus duas dexteras habet. Denique et ille Ajoth, qui scribitur in Judicum libro, propterea duas dexteras habere dicitur: quia justus erat, 1099D et interfecit illum pinguissimum regem. Cadent a latere tuo mille: et decem millia a dextris tuis. Plures sunt, qui insidiantur dexterae nostrae; et non sunt plures, qui insidiantur sinistrae. Propterea a latere mille cadent, et a dextris decem millia. Ubi enim major pugna, major victoria. Pauci insidiantur lateri: plures insidiantur dexterae.
Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, etc. Istum locum diabolus super Domino interpretatus est, eo enim tempore quo tentavit Dominum: Si, inquit, Filius Dei es, mitte te deorsum (Matt. IV) . Scriptum est enim de te, Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne 1100A forte offendas ad lapidem pedem tuum. Diabolus nihil amplius dixit, nisi hoc: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut in manibus portent te, ne forte ad lapidem offendas pedem tuum. Mediam partem dimisit. Hic enim dicitur: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Hoc non dixit, ut custodiant te: sciebat enim contra se esse. Poterat enim Dominus ei respondere: Si custodit me Dominus in omnibus viis: ergo et a te custodior. Tacuit ergo quod sciebat contra se esse, et posuit quod pro se erat. Vere diabolus quasi diabolus, interpretatur de Salvatore, quod non est de Salvatore. Si enim de Salvatore est totus psalmus, sicut interpretaris, o diabole, et de ipso est quod dicitur:
Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Hoc 1100B est, ego Pater protegam Filium meum. Si sic interpretatur, diabole, quomodo tu intelligis: videamus si stet sensus: Protegam eum, quia cognovit nomen meum: hoc est, ego Pater Filium meum protegam.
Clamavit ad me, et exaudiam eum. Hoc est in die crucis. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Hoc est, eum faciam resurgere.
Longitudine dierum replebo eum. Hoc est, in aeternum vivet. Et hoc intelligamus de Filio Dei. Longitudine dierum replebo eum. Hoc quod sequitur, quomodo stat in Salvatore? Et ostendam illi salutare meum. Salutare Dei, Filius Dei est. Si ergo de Filio dicitur, quomodo potest stare: quia salutare Dei, Filius Dei est? Vides ergo quoniam male interpretatus es, o diabole. Sed fac ut sic interpretetur, ut tu 1100C dicis. Dixisti; Quoniam angelis suis mandavit de te, ut in manibus portent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Dic quod sequitur. Quid taces? Super aspidem, et basiliscum ambulabit, et conculcabit leonem et draconem Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.