Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
1269B Veniamus ad psalmum qui post centesimum decimum octavum psalmum lectus est. Centesimus decimus octavus psalmus (ut frequenter diximus) litteratus est, hoc est, alphabetites est: ab Aleph enim incipit usque ad extremam litteram Hebraeam, quae Hebraice dicitur Thau. Et singuli versus, a singulis 1269C litteris incipiunt. Viginti duae sunt litterae Hebraicae, et octoni versus a singulis litteris incipiunt. Verbi causa, ab a littera, quae dicitur Aleph, octo versus incipiunt. Rursum cum illi finiti fuerint, a secunda littera quae dicitur Beth, alii octo versus incipiunt. Et in tertio illis finitis, ab altera quae vocatur Gimel, alii octo versus incipiunt. Ergo centesimus decimus octavus psalmus alphabetites est. Si volumus legere epistolam, non possumus legere, nisi prius sciamus litteras. Sic igitur et nos non possumus Scripturas cognoscere, nisi primum alphabetum noverimus. Centesimus ergo decimus octavus psalmus alphabetites moralis est, et instruit vitam nostram. Et quia nunc non est temporis de universo psalmo dicere, dicamus nunc de primo graduum psalmo, qui sic incipit:
Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Propterea autem vocantur graduum psalmi, ut 1269D frequenter diximus, quoniam gradibus quibusdam ad majora conscendimus. Nunc non est temporis de omnibus psalmis graduum disputare, et dicere, quomodo per singulos psalmos gradus fiant, ut ad summa veniamus. Interim dicamus nunc de primo gradu, relinquentes mysterium quare decimus quintus gradus dicatur; eamdem enim rem frequenter dicere, taedium est audientibus. Unde et Apostolus quindecim dies se testatur fecisse apud Petrum in Jerosolyma, ut conferret utrumque Testamentum, et septenarium, et octonarium (Galat. II) . Multa sunt quae dicantur. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et 1270B axaudivit me. Quicumque adhuc in imo gradu est, respicit altissimum graduum decimum quintum. Quicumque in quinto decimo fuerit, jam juxta templum est, et istud templum, cujus nunc ruinas videmus, offendit Dominum suum. Et quid dixit Dominus? 1270C Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV) . Et quid dicit in alio loco? Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII) . Dominus egressus est, et templum corruit. Hoc igitur templum in circuitu quindecim gradus habet. Signa aliqua videmus: numerate, et videbitis ita esse ut dicimus. Levitae igitur, et sacerdotes, unusquisque secundum ordinem stabat in gradibus. Verbi causa: Qui pontifex erat, stabat in primo gradu, hoc est, in quinto decimo gradu sursum. In secundo vero gradu stabant sacerdotes, et in ipsis sacerdotibus erat diversitas. In tertio rursum minores stabant. In quarto rursum stabant Levitae. Et inter Levitas erat multa diversitas: quicumque erat extremus, ille in novissimo gradu erat. Considerate quoniam terrenum hoc templum, coelestis 1270D templi figura est: Stella enim a stella differt in claritate: ita et resurrectio mortuorum (II Cor. XV) . Felix qui in quinto decimo gradu in coelesti Jerusalem, et in templo esse meruerit. Tamen quia illud grande est, et illud puto esse apostolorum, martyrumque sanctorum: nos oremus, ut saltem in ultimo gradu templi Domini esse mereamur. In diversis quidem stant gradibus, sed unum psalmum in laudes Domini canunt. Diversa loca sunt: sed una laus Domini. Hoc quod diximus de coelesti Jerusalem, nunc interim in isto saeculo constituti, puto diebus omnibus exerceri. Alius nostrum in primo gradu est, non 1271A desperet secundum; qui in secundo gradu est, non desperet tertium. Felices martyres, quorum multi de novissimo gradu, in primum gradum ascendere meruerunt. Qui vivit in isto saeculo, non potest statim de primo ad summum conscendere. Non debemus igitur contenti esse primo gradu, semper debemus ad majora conari. Nec qui in novissimo est, desperet primum; nec qui in primo est, debet esse securus: potest enim cadere in ultimum. Ego puto illud esse quod significat etiam Jacob scala, quando fugit Jacob Esau fratrem suum. Et venit, inquit, in Bethel, et dormivit ibi, et posuit lapidem ad caput suum (Gen. XXVIII) . Videte ἀσκητὴν nostrum, fugiebat hominem crudelissimum, fugiebat fratrem, et auxilium invenit in lapide. Lapis ille Christus est: lapis 1271B hic his qui persecutionem patiuntur, auxilium est. Caeterum Judaeis incredulis, lapis offensionis, et petra scandali (I Petr. II) . Et vidit, inquit, ibi Jacob scalam erectam de terra usque ad coelum, et in coelo, inquit, Dominum. Et vidit, inquit, angelos ascendentes et descendentes. Videte quid dicat: Vidit angelos conscendentes: vidit Paulum conscendentem. Vidit angelos descendentes: Judas proditor corruebat. Vidit angelos ascendentes: sanctos homines de terra ad coelum pergentes. Vidit angelos descendentes: diabolum et daemones cum exercitu suo de coelo praecipitatos. Grandis est difficultas de terris ad coelestia conscendere. Facilius ruimus quam conscendimus, facile ruimus: in ascendendo grandis labor est, grandis sudor est. Si fuero in primo 1271C gradu, quantum mihi restat usque ad coelum! Si fuero in secundo, si in tertio, si in quarto, si in decimo, quid mihi prodest nisi ad summum pervenero? Fac mihi istam scalam quindecim habere gradus: veni usque ad quartum decimum; nisi quintum decimum tenuero, quid mihi prodest quod ad quartum decimum veni? Et si ad quintum decimum venero et corruero, major ascensus, major ruina est. Simulque considera sacramentum: quia grandis labor est, et grandis sudor, de terris ad coelum conscendere. Vultis scire qui sunt isti gradus? Qui est primus gradus? Ego puto primum gradum esse jejunium: adhuc enim juxta terram est: recedimus de terra, conscendimus: tamen adhuc de terrenis, et corporalibus cogitamus. Dicat aliquis: quid mihi prodest 1271D jejunium? ego quaero, ut anima mea pura sit apud Dominum: quanti non jejunant, et sancti sunt! Ego non hoc dico. Si Paulus apostolus castigabat corpus suum, et servituti subjiciebat: ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniretur (I Cor. IX) ; si dicit: Video autem aliam legem resistentem legi mentis meae, et ducentem me in captivitatem; et postea dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus! si ille insidias corporis timet, nos securi sumus? Si ille dicit: Quando infirmor, tunc fortior sum: infirmitas corporis, sanitas animae est. Hoc totum quare dico: Quia abstinentia primus gradus est, et non statim putemus quod si jejunaverimus, conscendamus ad regna coelorum. Jejunia nos non ducunt 1272A ad regna coelorum: sed sine jejuniis, non conscendimus ad regna coelorum. Sola non prosunt, cum aliis prosunt. Hoc totum quare dixi? Quia quasi fundamentum est ascendentibus ad majora. Secundus vero gradus est: saeculo renuntiare, nihil de saeculo quaerere, terrena contemnere. Aliquis dicat: Et hoc facere secundus est? Ego dico secundum. Nihil est terrena dimittere: vitia animae dimittere, grande est. Si enim jejunavero, hoc est, si fuero in primo gradu; si dimisero possessiones meas, hoc est, si fuero in secundo gradu, quid mihi prodest, si rixosus sum, si iracundus sum, si detractor sum, si invidus sum? Nihil grande est terrena dimittere: majora sunt vitia, quae dimittenda sunt. Sed dicat aliquis, difficile est: grande est: durum est. Et ideo grande est, 1272B quia difficile est: athleta non coronatur, nisi legitime certaverit. Nulli faciat desperationem, arduus ascensus est, difficilis est: desperatio nascitur. Noli desperare, o homo, in quinto decimo gradu Dominus supra est: intuetur te: dat auxilium. Si in primo gradu es, et videtur tibi grande esse spatium inter primum, et quintum decimum: noli respicere gradum, sed coelum aspice. Et vide quid dicat. Non dixit: Vidi Dominum stantem in quinto decimo gradu: nos enim ad stantem, et erectum Dominum pervenire non poteramus; sed vide quid dicat: Vidi Dominum innitentem super scalam (Gen. XXXVIII) . Vide quid dicat de eo qui stabat: Incurvavit se, et humiliavit se, ut nos possemus ascendere. Dominus incurvus est propter te, humiliavit se: securus 1272C ascende. Iste igitur, qui nunc in primo gradu est, non est in tribulatione: jam enim recessit de tribulatione, jam in primo gradu posuit pedem. Non enim dicit: Nunc tribulor, nunc clamo; sed quia in primo gradu est, refert quid passus est. Et quid dicit? Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Antequam in primo gradu pedem ponerem, tribulabar, quia non poteram terrena dimittere. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Videtur iste versiculus nihil habere intrinsecus. Versiculus parvus est: sed tres sensus habet in se pariter conglutinatos. Quid enim dicit? Cum tribularer, ecce unum, clamavi; et post clamorem quid? et audivit me. In uno versu prior tribulatio, clamatio, exauditio. Non dixit: Quando securus eram, quando laetus 1272D eram, clamavi, sed quando tribulabar, clamavi. Petitis, inquit, et non exaudimini: quia negligenter petitis (Jac. IV) . Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Quid me exaudivit? Fecit me stare in primo gradu? verum ad comparationem quinti decimi gradus, quid est esse in primo gradu? Dimisi terrena, necdum ad alta conscendi: ergo non debeo esse securus, in caeteris gradibus debeo auxilium Dei postulare.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Dicit, hoc, de omnibus haeresibus. Dicit de Judaeis, dicit de Arianis, dicit de Manichaeis, dicit de caeteris haeresibus. Quando dicit Arianus: Pater major, Filius minor, quid dicemus nos? Domine, libera 1273A animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Quando dicit Manichaeus, et similis Manichaeorum: Dominus non resurrexit in corporis veritate, et ut scias non fuisse verum corpus, clausis ingressus est ostiis (Joan. XX) , nos quid dicemus? Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Majora vulnera sunt linguae, quam gladii. Gladius interficit corpus, animam non interficit. Lingua mala res est, malum magnum: modicum quidem membrum, sed magna exulcerat. Quanta mala habeat lingua, legite Epistolam sancti Jacobi (Cap. III) . Lingua nihil medium habet; aut grande malum est, aut grande bonum. Grande bonum, si Christum Deum confitetur; grande malum, si Christum Deum negat. Ergo ne putet aliquis et dicat interim, opere non peccavi: 1273B si peccavi, lingua peccavi. Quod est majus peccatum, quam blasphemia in Deum? et tamen lingua peccat. Diabolus cur de coelo cecidit? quia furtum fecit? quia homicidium fecit? quia adulterium commisit? Et haec quidem mala sunt, sed diabolus non propter hoc cecidit, sed propter linguam suam cecidit. Quod enim dixit: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV) . Non ergo putent monachi se debere esse securos, et dicant interim: Grandia crimina non facimus in monasterio, non adulteror, non furtum facio, non homicidium facio, non parricidium facio, et caetera quae grandia vitia sunt. Grande scelus est, quando detraho fratri meo, lingua mea fratrem interficio. Qui enim odit fratrem 1273C suum, homicida est (Joan. III) . Videte quid dicat Salomon: In manu linguae, mors et vita (Prov. XVIII) . Videte quid dicat: In manu linguae. Vides quantum malum sit lingua: et manum habet. Quid enim dicit? In manu linguae. Grande vitium est detrahere fratribus, tacere non posse, circuire cellas, aliis detrahere. Ego peccator sum: Iste peccator est, quid ad te? Teipsum considera ne cadas. Quid in alterius ruina exsultas? Numquid si ego cecidero, tu stabis? Licet ruina mea sit, ruina fratris, timor tuus esse debet, non exsultatio. Ille cecidit; laetaris, an tristis es? Responde mihi: Frater cecidit; aut laetus es, aut tristis. Si laetus es, utquid in alterius ruina laetus es? Si autem tristis es, quid circuis? quid aliis narras? tristitiam tuam Deus videat, et ipse frater sentiat, 1273D non fratrum aures audiant. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad linguam dolosam? Spiritus sanctus respondet prophetae dicenti: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa: quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad linguam dolosam? Respondet ei, et dicit, tu qui dicis: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa, quid tibi vis dari? Et postquam datum tibi fuerit, quid tibi rursum apponi vis ad linguam dolosam? Videte quid dicat: Non dixit, contra linguam dolosam, sed, ad linguam dolosam. Si dixisset, contra linguam dolosam, videretur de adversario dicere. Videte quid sit sacramentum 1274A Prophetae, immo sancti in primo gradu constituti. Dico simplicius, propter simpliciores. Quid dicit? Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Verbi causa, a labiis adversarii mei, qui mihi detrahit. Sed Dominus aliud respondet. Et quid dixit? Non dixit, quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, contra linguam dolosam? hoc est, non dixit, quid desideras tibi fieri contra adversarium tuum? Sed quid dicit? Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad linguam dolosam? Non dixit, contra linguam: sed, ad linguam. Videte quid dicat ad linguam dolosam: ad tuam linguam, non adversarii. Si enim adversarius tibi detrahit, nihil tibi nocet: tu te interficis, si alii detrahas. Verbi gratia: Si detrahat mihi frater, mihi quid nocuit? Si dicat me homicidam, si dicat me 1274B adulterum, si sceleratum, si mendacem, mihi quid nocuit? E duobus enim unum est: aut verum dicit, aut mentitur. Si verum dicit, non mihi illud nocet quod ille dixit: sed quia vere ego feci. Si autem mentitur, mendacium ipsius non mihi nocet: sed interficit animam loquentem. Infelices sumus, miseri sumus. Quando aliquem habemus inimicum: dum putamus quod contra ipsum facimus, contra nos facimus. Detrahimus illi, huc illucque circuimus, omnibus dicimus de eo: putamus quod illi noceamus? Illi non nocemus, sed nostras interficimus animas, quod mentimur. Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I) . Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad linguam dolosam? Quasi bonus medicus, qui dicit: ad hanc infirmitatem, ad hoc vulnus, quid tibi vis 1274C imponi: quod tibi vis emplastrum imponi? Quomodo si dicat aliquis ad vulneratum aliquem: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad vulnus quo doles? Interrogat Dominus, non quod ignoret, sed quod iste qui rogabat, sciat quomodo rogare debeat.
Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. Sagittae potentis acutae. Nunc respondet ad Dominum, quid petat. Quia dixerat Dominus: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi? Nunc iste dicit, quid petat: Domine, hoc peto: sagittas potentis acutas, cum carbonibus desolatoriis. Videte quid dicat. Venenum linguae meae, et detractionem meam, nulla res potest foras projicere: nisi sagittae tuae, quae solitudinem faciunt linguae meae. Lingua mea tumet, venenum habet intrinsecus: nisi sagittis tuis compuncta fuerit, 1274D et percussa, venenum non egreditur. Debemus exemplum dare: si quando in corpore vulnus est, et in ipso vulnere jam putridae carnes sunt, et cancer est, et fuerit pus intrinsecus; nisi apertum fuerit, non egreditur pus. Et si egressum fuerit pus, nisi cauteriatum fuerit, rursum renascitur pus. Vide igitur quid dicat: Quia tumet lingua mea, et pus habet, et venenum habet, primum sagittis vulnera, ut pus possit exire: deinde carbones tuos, et ignem pone, ut quidquid malum fuerit, excoquat, et desertum faciat. Vide igitur, quid dicat: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. Utinam detur nobis iste carbo desolatorius. Utinam et nos dicamus: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum 1275A aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV) . Dicit et Isaias ad Babylonem: Habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adjutorium (Isai. XLVII) . Et Apostoli antequam acciperent Spiritum sanctum, habebant in lingua sua adhuc aliquos tumores humanos; propterea Spiritus sanctus descendit in specie ignis in linguas eorum (Act. II) , ut quidquid puris habebant, Spiritus sanctus decoqueret. Dicamus et aliud exemplum: Isaias cum vidisset Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, quid dicit? Vae mihi misero, quia compunctus sum, quia labia immunda habeo, et in medio populi immunda labia habentis, ego sedeo (Isai. VI) . Vide, quid dicit? Vae mihi misero, quia immunda labia habeo. Et postea quid dicit? Quoniam labia habebat immunda, propterea 1275B mittitur unus de Seraphim, et tollit carbonem ignis de altari, et tangit labia ipsius et linguam, et purgat eam. Et quid dicit? Ecce hoc tetigi labia tua, et mundavi linguam tuam. Et statim quid dicit? Quem mittam ad populum istum, et quis ibit? O mysteria Scripturarum! quamdiu habebat linguam dolosam, et labia immunda, non ei dicitur, quem mittam, et quis ibi? mundantur labia ipsius, et statim mittitur ad loquendum. Ergo qui labia immunda habet, non potest prophetare, non potest mitti in obsequium Dei. Cum carbonibus desolatoriis. Utinam praestetur nobis et ista solitudo, ut quodcumque malum est, tollat de lingua nostra: ut ubi spinae sunt, ubi vepres sunt, ubi urticae sunt, mittatur ignis Domini, et universa exurat, et fiat solitudo Christi.
1275C Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Hoc sanctus dicit, qui corpus non desiderat, qui terram non quaerit, qui coelum cupit. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Quando aegrotamus: quando febricitamus: quando suspicamur nos mori: quando jactamus brachia: quando timemus: quando commeatum petimus, istum versiculum non possumus dicere. Iste sanus erat, non aegrotabat, et quid dicebat? Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. Quamdiu enim sumus in tabernaculo corporis hujus, peregrinamur a Domino (II Cor. V) . Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est. Incolatus meus: Non dixit, habitatio mea, sed incolatus meus: in saeculo enim praesenti non habemus habitationem, sed peregrinationem. Unde et Apostolus dicit: 1275D Quasi advenae et peregrini. Advena ego sum, et peregrinus (I Petr. II) . Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Quo dicit, hoc est: Infelix ego quamdiu sum in isto corpore. Quis nostrum hoc potest dicere? Si octogenarii fuerimus, timemus mori; et si centenarii sumus, et aegrotamus, tamen commeatum et spatium postulamus. Hoc totum quare facimus? Quia peccatorum nos conscientia remordet. Scimus enim, quia si recedamus de corpore, non imus ad Christum, sed ad gehennam. Apostolus quid dicit? Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I) . Da mihi securitatem: quia post mortem futurus sum cum Christo: etiam nunc mori cupio. Ergo iste quia sanctus est, propterea dicit: Heu 1276A mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar in lingua nostra interpretatur, tenebrae. Vide ergo quid dicat: In quo loco sumus: in quali mundo sumus? Habitavi cum habitantibus Cedar. Diu fui in tenebris: diu vixi in tenebris: diu fui in corpore mortis hujus. Multum incola fuit anima mea. Vide sanctus quid dicat: Et si decem annos vixi, multum incola fuit anima mea. Quae enim beatitudo est, ad comparationem coelestium, esse in terrenis? Multa sunt quae dicantur: sed jam ad finem festinat oratio.
Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Infelices nos, linguam nostram continere non possumus non detrahere: si nos aliquis offenderit, quasi vultum ostendimus 1276B pacatum, caeterum cor habet venenum. Monachi dicimur, et licet non simus quales esse debemus, tamen dicimur. Hora tertia oramus: hora sexta oramus: nona, lucernarium facimus: media nocte consurgimus: deinde gallicinio oramus. Videte quibus horis semper ad obsequium Dei suscitamur. Videte quid dicat, hora tertia, sexta, nona, lucernarium, medio noctis, gallicinio, mane primo. Hoc totum facimus, et non consideramus, quia si inimicitias habet anima nostra contra fratrem, sine causa oramus. In Evangelio enim quid dicitur? Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris ibi, quod aliquid frater tuus habet adversus te (Matth. V) . Videte quid dicat: Non dixit, si habes aliquid contra fratrem tuum; sed, si aliquid frater tuus habet contra 1276C te. Rem quasi injustam videtur nobis imponere; si enim dixisset, si habes aliquid contra fratrem tuum, in nostra erat potestate quod habebamus. Nunc vero quid dicit? Si recordatus fueris, quod aliquid habet frater tuus adversus te. Respondeo ei: Domine, non est hoc in mea potestate, si frater meus habet aliquid contra me, ego nihil habeo contra eum. Si ille habet contra me, ad me quid pertinet? Et quare non vis suscipere munus meum, et dicis, si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus aliquid habet contra te: dimitte munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo, et sic offeras munus tuum? Ecce ego nihil habeo; si ille habet, ad me quid pertinet? Respondet tibi Dominus: Et quid dicit? Male serve, intelligo animum tuum: 1276D Nihil habes contra fratrem tuum? nihil habes? amas illum? Quare ergo salvari eum non vis? Si amas illum, vade, roga eum ne ille contra te habeat, ut salvari possit. Sed ostendis quia non diligis cum; quia salvari eum non vis; vade, roga eum, mitte te ei ad pedes ejus, diebus et noctibus deprecare, dicito: munus meum dimisi ad altare, propter te victimas offerre non possum. Ille compungitur, et quid dicit? Si iste qui me rogat, non offert munus suum, ego qui rogatus sum, et non ignosco, quid facturus sum? Propterea dicit et Apostolus, ut inimicis nostris manducare demus, et bibere (Rom. XII) . Et quid dicit? Haec enim, inquit, faciens, carbones ignis congregas super caput ejus. Dicat aliquis, hoc 1277A inimici faciunt; ideo bene faciunt adversario, ut carbones ignis congregent super caput ejus. Sed aliud dicitur: si tibi ille male fecerit, et tu ei bene feceris, carbones ignis congregas super caput ejus, hoc est, mundas vitia ejus, et excoquis malitiam ejus, ut ad poenitentiam convertatur. Videte ergo quid dicat sanctus propheta. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Non dixit, qui volebant pacem: sed, qui oderunt pacem. Illi oderant pacem, et ego amabam eos qui oderant pacem. Ideo dicit et Apostolus: Quantum ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII) . Rogemus fratrem. Si inimicus noster est, rogemus et bis, et ter, et septies. Tamen et si peccaverit frater meus, quotiens dimittam illi, septies? Dico tibi, non septies, 1277B sed septuagies septies, hoc est quadringenties nonagies (Matth. XVIII) . Si voluerimus computare de mane usque ad vesperam, tanta peccata facere non possumus, quadringenta nonaginta. Tamen quid dicit Dominus? Si septuagies septies peccaverit in die, et conversus rogaverit te, dimitte ei. Sed dicis, non ex toto corde convertitur, mentitur. Nos dimittamus Deo judicium; rogat me, deprecatur, non dicit hoc vere, Deus novit; Ego vocem audio, Christus cor intelligit: ego suscipio quod audio, suscipiat Christus quod novit. Deinde vide mercedem tuam: mentitur ille, tu verum suscipis; illius interfectio est, tua salus est. Hoc totum quare locutus sum? Quoniam in monasteriis, et maxime in coenobiis, solent esse ista vitia. Non erubescimus, non 1277C dolemus: dimisimus matres, dimisimus patres, dimisimus fratres, dimisimus sorores, dimisimus uxores, dimisimus filios, dimisimus patrias nostras, dimisimus domos, dimisimus cellulas nostras, dimisimus cellas, in quibus nati sumus, et nutriti, et dimisimus servulos, cum quibus nutriti sumus: venimus in monasterium, et propterea haec dimisimus omnia, ut propter rem frivolam rixam cum fratribus faciamus in monasterio? Dimisimus possessionem, dimisimus patriam, dimisimus saeculum, et propter calamum rixam facimus in monasterio? Si verbum 1277D amarum audiero, ferre non possum: aestuat in corde meo: scribitur in medullis meis diebus decem aut quindecim, non potest tolli de corde meo, loquor 1278A fratri meo, qui mihi injuriam fecerat, et pacem labiis promitto, et corde venenum teneo. Frequenter et oculi et vultus, mentis indicium sunt. Quando cor nostrum vulneratum est contra aliquem, non possumus eum aspicere rectis oculis: vultus ipse et oculi, quasi speculum animae nostrae sunt. Quid dicit Scriptura? Et non poterant loqui ei quidquam pacificum (Gen. XXXVII) , non poterat lingua mentiri, quod cor intus non continebat. Hoc igitur dico, vobis ipsis et mihi, neque enim ad hoc praedico, ut quasi me securum faciam: occasio istius versiculi compulit nos ita dicere. Grande malum est lingua. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Non ab alterius lingua, sed a mea lingua libera. Nihil mihi nocet lingua alterius: mea lingua 1278B mihi inimica est. Domine, libera animam meam: Me libera a lingua mea, lingua mea gladius est: interficit animam meam. Puto quod inimico meo noceam, et nescio quod meipsum occido. Pugnant adversarii, quando loquor illis, et ego pacifica loquor. Illi habeant inimicalem animum, nos vero habeamus pacificalem animum, siquidem scriptum est et in Paralipomenon: Et egressi sunt, inquit, filii Israel ad pugnandum mente pacifica. Aliquis vadit ad pugnam, et mentem pacificam habet: sed Christianorum arma, pax est: pax Christi, quae exsuperat omnem sensum (Philip. IV) . Beati pacifici: non solum qui pacem faciunt inter rixantes, sed qui in seipsis pacem faciunt. Beati pacifici. Si alii rixam faciunt, et ego medius intercedam, et faciam inter eos pacem, et 1278C ipse non habeam pacem in mente mea: quid mihi prodest quod illi pacem fecerunt? Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V) . Beati pacifici qui loquuntur his qui oderant pacem, pacifica. Beati pacifici. Christus pax est. Si enim Salomon interpretatur, Christus: Salomon autem interpretatur, pacificus: ergo Christus Deus noster, pax est. Vadens ad coelum, nobis vexillum dimisit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV) . Servemus quod Christus donavit: habeamus pacem: Servemus pacem, et illa nos servat in 1278D Christo Jesu: cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.