Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus Primus.
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Quidam putant istius psalmi clavem super Christi Domini nostri personam esse referendam: ut beatus iste vir secundum hominem Christus sit. Bona quidem voluntas, sed imperitia est. Si enim beatus vir Christus est, et Christus legem dedit, quomodo nunc de Christo dicitur: sed in lege Domini voluntas ejus? Deinde quomodo ligno alteri comparatur, et dicitur: 1279B Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum? Si enim ligno comparatur, omne autem quod comparatur, minus est ab eo cui comparatur, ergo majus lignum quam Dominus, qui ligno comparatur. Videtis igitur quia super Domini persona non potest interpretari psalmus. Sed generaliter de quolibet justo viro dicitur: licet multi putent de Joseph dictum esse, illo ab Arimathia, qui non abierit in consilio Judaeorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra Pharisaeorum non sedit: tamen nos quod alii specialiter in illo interpretantur, generaliter in viro justo interpretamur. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Legimus in Genesi maledictum fuisse Adam quando dicitur, maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17) . Maledictio 1279C ergo primi hominis nunc benedictione solvitur. Quasi in vetere Lege una beatitudo ponitur: caeterum in Evangelio octo simul beatitudines nuncupantur (Matt. V) . Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Beatus vir, non homo; sed vir: vir qui in perfectum virum pervenerit Christum, qui non abiit in consilio impiorum. Tria hominum generalia peccata descripsit: aut enim cogitamus, aut facimus, aut docemus. Primum cogitamus; deinde cum cogitaverimus, cogitationem in opera vertimus: cum fecerimus aliquid jam operis, fit etiam, ut alios doceamus quod ipsi feceramus. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, qui non cogitavit malum: et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Hoc est, qui nec alios docuit, et in via peccatorum 1279D non stetit. Difficile est ut aliquis non peccet. Denique dicit et Joannes et Evangelista: Quia qui negat se peccatum fecisse, mentitur, et mendax est (I Joan., I, 8) . Si ergo omnes peccamus, nemo autem beatus nisi qui non peccat: igitur quia omnes peccamus, nemo beatus est. Sed videte quid dicat, et in via peccatorum non stetit; non dixit, beatus vir qui non peccavit, 1280A sed beatus vir qui in peccato non perseveraverit, et in via peccatorum non stetit. Ego heri peccavi, non sum beatus. Si non stetero in peccato, si retraxero me, jam beatus sum. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Quomodo ibi dixit, stetit, sic et hic, sedit: sicut ibi qui non perseveravit in peccato, beatus est: sic hic qui in doctrina mala non perseveravit et sedit, beatus est. Quid igitur? videtis ipsi, quomodo beatitudo tripliciter condonatur: si non cogitemus mala, si in peccato non perseveraverimus, si non doceamus ea quae mala sunt. Hoc est quod dicit propheta: Super tribus et quatuor peccatis non ((Al. si)) convertam eam, dicit Dominus (Amos I, 9) . Hoc octies dicit, Amos autem hoc loquitur. Id est cogitasti, ignovi: fecisti, ignovi: numquid mala etiam docere 1280B debeas? Hoc est quod dicitur: super tribus et quatuor peccatis non irascatur tibi, dicit Dominus. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Dixit tria quae facere non debuit, non abire in consilio impiorum, et in via peccatorum non stare, et in cathedra pestilentiae non sedere: Dixit tria quae facere non debemus: dicit duo quae facere debeamus; non enim sufficit nobis mala fugere, nisi consequamur bona.
Sed in lege Domini voluntas ejus. Non dixit timor, sed, voluntas ejus; multi enim timore faciunt, sed timor facientis mercedem non habet. Sed in lege Domini voluntas ejus, ut velit facere quod Dominus imperavit. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte: Non potest sermo explicare quantum mens concipit. Sed in lege Domini voluntas ejus. Dicit aliquis: Ecce ego 1280C volo legem Dei facere, beatus ergo sum quia volo; sed vide quid sequatur: non sufficit velle legem Dei, sed, in lege ejus meditabitur die ac nocte. Meditabitur die ac nocte. Dicat aliquis: hoc humana natura non suffert, nam et ambulandum est, et bibendum est, et comedendum est, et dormiendum est, et ea quae ad vitam necessaria sunt, comparanda. Quomodo in lege Dei meditabitur die ac nocte? maxime cum dicat Apostolus, Sine intermissione orantes (I Thess. V, 17) . Numquid eo tempore quo dormio, orare possum? Meditatio ergo legis non in legendo est, sed in faciendo. Denique dicitur in alio loco: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis, omnia in nomine Domini facietis (I Cor. X, 31) . Si porrigo eleemosynam, legem Dei meditor: si aegrotantem visito, pedes mei 1280D legem Dei meditantur: si ea facio quae praecepta sunt, quod alii ore meditantur, ego corpore meditor. Judaei igitur ore meditantur, nostra meditatio opus est. Dixit igitur tria quae facere non debemus, dixit duo quae facere debeamus: qui hoc fecerit, praemii quid merebitur?
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus 1281A decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet. Mihi simpliciter interpretantur qui dicunt, quomodo lignum si plantatum fuerit juxta aquas, necesse est ut vireat, et non siccatur, quia habent radices ipsius humorem unde vivant, sic quicumque legem Dei meditatur, ipsa legis meditatio virorem et facit, et vitam. Hoc illi simpliciter interpretantur; nos autem spiritualibus spiritualia comparantes, legentes in paradiso plantatum esse lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali, et lignum vitae hoc plantatum esse in paradiso, et de ipso paradiso egredi fontem qui dividatur in quatuor principia (Gen. II) . Legimus et in Salomone (si cui placet Librum recipere), de sapientia enim ibi loquitur: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 1281B 24) : ergo ubi Salomon loquitur: Lignum vitae est omnibus comprehendentibus eam (Prov. III, 18) , ibi de Sapientia dicitur. Si autem sapientia lignum vitae est, sapientia autem ipsa Christus est. Vides ergo quoniam qui beatus vir et sanctus est, huic ligno, hoc est sapientiae comparatur. Videtis ergo quoniam beatus vir et justus iste qui non abiit in consilio impiorum, qui non fecit illa, et fecit ista, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Hoc est Christo similis erit, siquidem consedere nos fecit in coelestibus, et conregnare (Ephes. II, 6) . Videtis ergo quia cum Christo regnabimus in coelo. Videtis quoniam lignum hoc plantatum est in paradiso, et nos omnes cum illo complantati sumus.
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus 1281C decursus aquarum. De illo enim fonte procedunt omnia flumina, quod fructum suum dabit in tempore suo. Lignum hoc non omni tempore dat fructum, sed, in tempore suo. Lignum hoc non dat in praesenti saeculo, sed in futuro, hoc est, in die judicii. Lignum hoc nunc flores habet, lignum hoc nunc germinat, et promittit fruges futuras. Lignum hoc habet duo, habet et fructus, habet et folia. Fructum habet, sensum in Scripturis: folia, verba simplicia; fructus in sensu est, folia vero in verbis sunt. Quicumque igitur Scripturas sanctas legit, si secundum Judaeos legit, tantum folia intelligit; si vero spiritualiter intelligit, fructus capit.
Et folium ejus non defluet. Tamen et folia istius arboris utilia sunt. Denique si quis et secundum historiam 1281D intelligit, utilitatem habet animae suae. Legimus in Apocalypsi Joannis (qui in istis provinciis non recipitur liber: tamen scire debemus quod in occidente omni, et in aliis Phoenicis provinciis, et in Aegypto recipitur liber, et ecclesiasticus est, nam et veteres ecclesiastici viri, e quibus est Irenaeus, et Polycarpus, et Dionysius, et alii Romani interpretes, de quibus est et Cyprianus sanctus, recipiunt librum et interpretantur), legimus ergo ibi: Et ecce, inquit, vidi thronum positum, et agnum unum, et arborem, inquit, secundum flumen, et ex utraque parte ripae ipsam arborem (Apoc. XXII) . Hoc est, ex ista parte erat et ex illa parte erat. Et habebat, inquit, fructus ipsa arbor, et in anno, mensibus singulis duodecies 1282A fructus afferebat, et habebat, inquit, folia, et folia ejus ad sanitatem gentium erant. Vidi, inquit, thronum positum unum: licet enim credamus in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et Trinitas sit, tamen regnum unum est. Vidi, inquit, thronum positum unum, et vidi, inquit, in conspectu throni stantem unum agnum. De assumptione dicitur corporis Salvatoris: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et egrediebatur, inquit, fons de subtus medio throni. Videtis igitur quoniam de medio throni fons egreditur gratiarum. Tamen non egreditur fons ille de throno, nisi agnus contra steterit. Nisi enim crediderimus incorporationem Christi, non accipimus istas gratias. Et arbor, inquit, una excelsa posita erat. Non dixit arbores, sed arbor una. Si arbor una 1282B est, quomodo ex ista parte ripae est, et ex illa parte ripae est? Si enim dixisset, vidi arbores, fieri poterat ut aliae essent ex alia parte, et aliae ex alia. Nunc vero una arbor ex utraque parte esse dicitur; unus fluvius egreditur de throno Dei, hoc est, gratia Spiritus sancti. Et ista gratia Spiritus sancti in Scripturis sanctis est, hoc est, in isto fluvio Scripturarum. Tamen iste fluvius duas ripas habet, et vetus et novum Testamentum. Et in utraque parte arbor plantata, Christus est. Haec igitur arbor in anno, hoc est, singulis mensibus, duodecies fructus afferebat. Non possumus enim fructus de ista arbore accipere, nisi per apostolos. Si quis ergo per apostolos ad arborem venerit, necesse est ut fructus accipiat, fructus metat de Scripturis sanctis, hoc est, sensum divinum 1282C in littera commorantem. Si quis ergo venerit ad istam arborem per apostolos, fructus ejus capit; si quis vero non potuerit, adhuc infirmior est, necdum est discipulus, sed de turba est, sed deforis est, sed gentilis est. Qui fructus capere non potest, verba capiat, hoc est, folia ad sanitatem gentium: scriptum est enim: Et folia ejus ad sanitatem gentium. Si quis adhuc de gentibus est, si quis discipulus non est, et adhuc de turba est, iste folia ipsius accipiat, hoc est, verba simplicia accipiat pro medicamento. Denique scriptum est, folia ejus ad sanitatem gentium, hoc est, ad medicinam. Hoc totum quare diximus, et excessimus ad Apocalypsim? Quoniam scriptum est, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet, et omnia quaecumque 1282D faciet, semper prosperabuntur. Diximus de beatitudine justi viri, diximus de praemio ejus. Quoniam qui tria non fecerit, et duo fecerit, ligno paradisi, hoc est, Christi sapientiae comparatur. Diximus ergo de sancto viro, nunc de contrario viro videamus. Quid de peccatore et impio dicitur?
Non sic impii. Illa universa genera praemiorum quae de justo diximus, impius non accipiet. Non sic impii. Non dixit, non sic peccatores; si enim de peccatoribus dixisset, omnes alieni eramus. Non sic impii. Inter impium et peccatorem hoc interest: qui impius est, negat Deum: qui peccator est, confitetur et peccat. Non sic impii. In quibusdam legitur, non sic hoc secundo. Non sic impii, non sic. Sed sciamus 1283A quia in Hebraico semel positum est. Diximus de sancto viro, et comparatione ejus. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. Nunc econtrario de impio dicitur. Sicut justus vir comparatur ligno: sic impius comparatur pulveri, quem projicit ventus a facie terrae. Pulvis licet de terra sit, tamen desinit esse terra. Sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Videte quid dicitur, tam infelix erit impius, ut nec terrenus quidem sit pulvis. Videtur quidem non habere substantiam, sed habet suam substantiam. Nihil habet solidum; sed quod habet, ad poenam habet. Huc illucque dispergitur. Numquam in uno loco est. Quocumque ventus traxerit, illuc impetus ejus dirigitur. Sic et impius qui semel negaverit Deum, quocumque illum 1283B aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur. Quoniam diximus quid sit justus, et cui comparetur: quid sit impius, et cui comparetur: et de praesenti saeculo diximus: nunc debemus de futuro et aeterno cognoscere.
Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Legimus in Evangelio secundum Joannem, quicumque in me credit, non judicabitur; quicumque in me non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18) . Quis ergo judicandus est, si ille qui credit, non judicabitur, et ille qui non credit, jam judicatus est? qui in die judicii judicabuntur? Requiramus ergo medium inter credentem, et non credentem qui judicandus sit. Qui credit non judicabitur. Qui credit non peccat, qui vere credit non peccat, qui veram fidem habet non peccat. Demum quando 1283C peccamus, mens nostra in fide fluctuat; eo tempore quando peccamus, quando irascimur, quando detrahimus, quando homicidia facimus, quando fornicamur, ubi fides est? Ergo quod dicit, qui in me credit, non judicabitur, non enim necesse habet judicari qui jam beatus est. Qui in me non credit, jam judicatus est, jam enim praedestinatus ad poenam est. Qui ergo judicatur? Qui credit quidem, sed peccatis vincitur; qui habet bona, habet et mala; qui eo tempore quo credit, benefacit, quo non credit, male facit. Videamus ergo nunc quid dicitur: ideo non resurgunt impii in judicio. Non resurgunt ut judicentur, quia jam judicati sunt. Qui enim non credit in me, jam judicatus est. Neque peccatores in consilio justorum. Non dixit, peccatores non resurgunt, sed non 1283D resurgunt in consilio justorum. Non merentur cum his resurgere qui non sunt judicandi. Si in me crederent, cum his resurgerent, qui non sunt judicandi.
Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Quoniam novit Dominus viam justorum. Et quid grande est, si novit Dominus viam justorum, si dicitur Dominus nosse eos, quos nosse dignatur? Denique de peccatoribus dicitur, Recedite a me, operarii iniquitatis, non novit vos Dominus (Luc. XIII, 27) : dicit Apostolus: Si quis cognoscit, cognoscetur. Quoniam novit Dominus viam justorum 1284A (I Cor. XIV, 38) . Qui peccator est, non novit cum Deus: qui justus est, notus est a Deo. Legimus in Genesi eo tempore quo praevaricatus est Adam, eo tempore quo magis audivit serpentem, quam Deum, quando se abscondit a facie Dei, venit Dominus post prandium in paradiso, et deambulat (Gen. III) : videte quid dicitur, requirit Deus Adam non meridie, sed ad vesperam: jam enim Adam solem perdiderat, quia meridiem non habebat: ad vesperam, hoc est, δειλινὸν, et ambulabat, non enim stat Deus peccatori, sed ambulat. Sciebat illum esse in paradiso, et non ignorabat quod factum erat, sed quia peccaverat Adam, nescit eum Deus. Et dixit Deus: Adam, ubi es? Diximus de eo quomodo peccator ignoretur a Deo. Econtrario scire debemus 1284B quomodo justus sciatur a Deo. Dicit Deus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua (Gen. XII, 1) . Venit in Palaestinam, fuit in Habramio, fuit in Geraris multo tempore; cum natus ei fuisset filius Isaac, et repromissionem acceperat, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes, tulit Isaac, et obtulit eum Deo, et vox de coelo audita est, parce filio tuo, et statim scribitur eo tempore quo obtulerat filium suum, quid dicit Deus Abraham? Ecce cognovi quoniam tu times Dominum Deum tuum. Qui tanto tempore locutus fueras, nunc cognovisti Abraham? Sed quoniam grandis fides fuerat offerendo filium suum, propterea nunc primum coepit eum nosse Deus. Hoc totum quare dixi? quoniam scriptum est, quoniam novit Dominus viam justorum. Dicamus et aliter: 1284C via, et vita, et veritas Christus est: ambulemus ergo in Christum, et viam nostram novit Deus Pater. Et iter impiorum peribit. Non dixit, impii peribunt; sed si egerint poenitentiam, et ipsi salvabuntur. Eo tempore quo apostolus Paulus persequebatur Christum, et Ecclesias, impius erat. Si ergo impii peribunt, non datur locus poenitentiae. Sed non dixit, impii peribunt, sed, iter impiorum peribit. Hoc est, peribit impietas; non impius, sed ipsa impietas; non homo peribit qui impius fuit, sed homine agente poenitentiam, peribit impietas. Deus ergo hoc nobis praestet, ut tria non faciamus, et duo faciamus; ligno vitae comparemur, non simus impii, qui comparantur pulveri; non simus peccatores, quoniam peccatores non resurgunt in consilio justorum, et via mala 1284D pereat: et benedicamus Deum, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.