Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Nullos in Jobum Commentarios Hieronymus cudit: nisi si forte cum Quaestiones Hebraicas in universam Scripturam meditaretur, quas tamen, exceptis quae in Genesim sunt, mutato consilio, aut penitus dereliquit, aut intra domesticos parietes perire maluit, in Jobum quoque licia quaedam ac subtegmina texendo operi praeparavit. Hoc ratum certumque ut sit, longis in utramque partem disputationibus exsulare jussis, una haec demum causa praevaleat. Numquam ejusmodi Commentarii aut meminit Hieronymus verbo tenus, aut pone secutorum temporum testimonia eorum qui legerint, aut viderint occurrunt ulla, si Bedam excipias: aut denique fragmenta ulla aut reliquiae supersunt, quae γνήσια sint ac vere Hieronymiana. Criticis autem magni nominis imposuit falsa loci cujusdam Commentariorum S. Doctoris in Amosi cap. V lectio, quae dudum ferebat, Nahas in Job appellatur Leviathan, de cujus natura, et terrore multiplici plenius ipso volumine diximus, cum penitus diverso sensu, discimus scripserit ibi S. Pater pro diximus, quemadmodum et Martianaeus e duobus mss. restituit, et nos e pluribus aliis, atque iis sane antiquissimis, uno S. Crucis in 1403 Jerusalem de Urbe circa annum septingentesimum scripto, duobus Palatino-Vaticanis paulo sequioris temporis, atque aliis, quos ad eum locum laudabimus, pro certo asserimus et confirmamus. Germanus loci ejus sensus hic est: ex ipso Jobi volumine, hoc est capite quadragesimo et sequenti, posse nos de natura terroreque multiplici Leviathan ac Beemoth plenius aliquid discere, minime vero editum, sive elucubratum abs Hieronymo in Job Commentarium.
Haec cum ita se habeant, unum reliquum est, de eorum qui sub Hieronymi nomine circumferuntur Commentariorum in eum librum Auctore perquirere. Qua in re illud cum primis est animadvertendum, ejusmodi operis quatuor propemodum esse, ut ego quidem opinor, unius scriptionis exemplaria, ut vulgo autem existimant, diversa syntagmata. Primum, quod Hieronymianorum Operum postremo tomo inter adscititia recensetur (suis enim unumquodque notis designare oportet), Joannes Sichardus e Fuldensi bibliotheca eruit, vulgavitque Basilaeae an 1527, illudque Philippo, qui S. Hieronymi insignis auditor fuit, nec plane immerito ascribitur: tametsi alienis interdum glossematis interpolari perspicuum sit. Alterum, si modo a priore usque adeo diversum est, in Bedae Operum collectione tomo IV invenitur, Nectario cuidam, aut Vecterio, sive Abbati, sive episcopo inscriptum, auctius Praefatione, nonnullisque in ipso opere ex Bedae ingenio assumentis. Tertium Martianaeum appellamus, estque haec ipsa, quae subnectitur, Interlinearis Expositio, quam primum ille e Corbeiensi quodam ms. edidit, et laudato Philippo S. Doctoris nostri discipulo acceptam certissime refert ex eo quod librarius codici attexuit hujusmodi testimonio: Haec Interpretatio excerpta est de Expositione Philippi. Quartum denique est Meibomianum de nomine Marci Meibomii, in cujus Bibliotheca exstabat Trajecti Batavorum, quod ille pro genuino Hieronymi fetu venditabat, et priusquam specimen ex eo in vulgus prodiret, pro germano habebatur.
Diximus, non haec videri nobis variorum Auctorum ὑπομνήματα, sed ex uno Opere varia consarcinatorum excerpta, qui pro lubito aut fusius descripta imminuunt, aut quae sobrie dicta videbantur, amplificant. De duobus quae primo loco nominamus, nihil est dubium, si invicem conferas: totidem nempe nedum sententiae, sed fere sunt in utroque verba; a capite autem XXX ad finem usque eadem utrobique et verba, ne coronide quidem operis, ut Valesius ait, praetermissa. Quod si ampliora interdum in altero occurrunt assumenta, hoc nimirum Bedae ingenio dandum est, cui multa vetustiorum scriptis de suo attexere solemne fuit: falliturque adeo splendide Victorius, qui quod Philippo tribuitur, Bedae maluit ascribere, atque e converso, quod Beda consarcinavit, Philippo tribuit. Tertium ipsa, quae apponitur, studiosi nota, si caetera deessent argumenta, e Philippi commentariis derivari persuadet. Idem in Quarto deprehendisse mihi visus sum, tametsi totum in eo fuerit consarcinatoris ejus studium, ut mutatis paululum verbis, lateret. Heumantius, qui in Actis Eruditor. Lipsiens. anno 1711 excerpta ex eo quaedam vulgavit, ingenium in eo Rabani Mauri sibi visus est deprehendisse, et cum primis styli ac methodi summam convenientiam, quod multis in medio adductis locis conatur ostendere. Minime autem ipse diffitetur scriptionis exilitatem, ut non magnopere de Repub. litteraria meriturum eum fore dicat, qui illam in lucem producat integram, plenam quippe indoctis, et ridiculis etiam interpretationibus; rectiusque multo facturum, quod et nobis placuit, qui ex illo sterquilinio, quod utile videretur, colligeret, ac seorsum ederet, id quod una vel altera pagella comprehendi potuit.
Sed sunt praeterea duo mss. codices, qui Hieronymiani nominis praerogativam sibi vendicent, quos tamen utpote nihil inter se diversos, sic unum idemque cum Meibomiano esse contenderim. Alterum Romanum, alterum Duboisianum exemplar voco, quod in bibliothecam Duboisianam a cl. Bignonio illatum annis abhinc ferme decem Hajae distractum auctione est. Ejus praestantiam, ut licitatoribus, opinor, commendarent, qui Catalogum instruxere, rationes ibi quasdam adnectunt, quibus jure tribui illud opus Hieronymo posse dicant. Sunt vero illae ex ipsius continentia libri petitae, ut quamvis eum oculis usurpare non licuerit, exinde tamen certis quasi notis colligere liceat, eumdem plane esse cum altero, sive Romano, quem Romae arbitratu meo inspicere ac pervolutare permissum est. Delineandus itaque est paucis Romanus iste ms. liber, quem perhumaniter nobis obtulit el. Vaticanae Bibliothecae custos Assemanius: ut quibus argumentis seu verius fucis haec sibi hactenus comparaverint dignitatem, in vulgus prodeat. Est liber iste quadrae, quam vocant, formae, foliis ex membrana compactus circiter 130 et credo equidem paucos ante inventam Typographicam artem annos exaratus, quod subelegans litterarum conformatio ostendit. Initio priorem Hieronymi Praefationem in Jobum, ex Hebraica veritate interpretatum, describit a primis verbis, Cogor per singulos divinae Scripturae libros adversariorum respondere maledictis ad haec usque: Eligat unusquisque quod vult, et studiosum me magis, quam malivolum probet. His attexit continua serie aliam ex integro Hieronymi Praefationem in eumdem Jobi librum ex Septuaginta, additis obelis, et asteriscis, a se restitutum: Si autem fiscellam junco texerem, ad finem usque, magis utile quid ex otio meo Christi Ecclesiis eventurum ratus, quam ex aliorum negotio. Ex genuinis itaque Hieronymi Praefationibus, quae duae sunt in Jobi ipsum librum, non illum quidem Commentario illustratum, cujusmodi nullum esse diximus, sed primum ex Hebraica veritate conversum, tum ad Graecum exemplar emendatum, pleraque omnia consarcinator descripsit totidem verbis, suamque in rem transtulit. Eamdem plane esse codicis Duboisiani fraudem perspicuum est. Nam qui eum pro germano S. Doctoris fetu student obtrudere, in eo aiunt, Hieronymi gustum referre, quod Auctor nunc de aemulis queritur labori suo clanculum detrahentibus: nunc antiquos interpretes, Aquilam, Symmachum et Theodotionem de nomine 1405 laudat: denique non nulla ingerit de interpretatione ex Hebraico. Equidem haec propria Hieronymi verba sunt: Cogor per singulos Scripturae libros adversariorum respondere maledictis: qui interpretationem meam, reprehensionem Septuaginta Interpretum criminantur: quasi non et apud Graecos, Aquila, Symmachus et Theodotio, vel verbum e verbo, vel sensum e sensu, vel ex utroque commixtum, et mediae temperatum genus translationis expresserint. Et paulo post qui locus cum a Beda laudaretur, multos in eum errorem impulit, ut expressum putarint ex Hieronymi Commentario; demum cum et in Duboisiano sit ms. palmare argumentum pro operis germanitate eis suppeditat, qui praeconcepta illa opinione innituntur: Obliquus enim etiam apud Hebraeos totus liber (Job) fertur et lubricus, et quod Graeci Rhetores vocant ἐσχηματισμένος: dumque aliud loquitur, aliud agit; ut si velis anguillam aut murenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Haec αὐτολέξει replicat pseudonymus auctor, sicque nititur fidei lectorum imponere.
Jam et cum Meibomiano unus Romani codicis subsequens contextus est. Succedunt undecim Tituli, quorum primus de modo exponendi incipit: Quaedam Historice hic dicuntur, et Allegorice, et Moraliter, etc. Postremus qui de morali expositione est, Innumera turba cogitationum, quasi ancillae, Domina, et ratione absente, opus deserunt, etc., quae in Excerptis infra exhibemus. Denique ipse Commentarius triplex tribus itidem columnis distinctus, sic incipit.
1405 Timent Deum. Salomon: Qui timet Deum nihil negligit. Recedens a malo. Item Salomon: Qui in uno offendit, multa bona perdet. Prius persona apta describitur, quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vicem reddere videatur. Necesse est, ut simplicitatem columbae in bono astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet.
1405 In terra Hus nomine Job, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo, etc.
1405 Id est terra Gentilium, ad laudem Job qui bonus inter malos fuit, ut Loth in Sodomis: sic lilium, inter spinas, sic, etc. Mansuetudo justitia principalis. Et timere Deum, est nulla quae sunt facienda praeterire. Quia malis mixta non sunt Domino accepta bona.
1406 Allegorice, Job, dolens interpretatur Jesus Christus, qui dolores nostros portavit. Hus, Consiliator. Terram ergo Hus habitat, et corda consiliis juste dedita. Unde Sapientia: Ego in concilio habito. Simplex et rectus. Nos per justitiam mansuetudinem et per mansuetudinem justitiam relinquimus: Deus homo plene utrumque servavit. Timens Deum. Unde replevit eum spiritu timoris Domini. Recessit quoque a malo, non quod faciendo contingit, sed quod inveniens in mundo reprobavit.
1405 Desinit his:
1405 Numquid conjungere valebis micantes stellas. Constat, hoc nullum hominem posse; sed cum Job de his interrogatur, ut humilis ad eum refugiat, qui solus posset hoc ostenditur.
1405 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Numquid produces Luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facies? Numquid nosti ordinem coeli et pones rationem ejus in terra? Numquid elevabis in nebula vocem tuam.
1405 Scilicet ego. Moraliter. Quotidie elucet Lucifer bonis, et reprobis vesperum, quod sermo Domini testatur, etc. In nebula implevit domum Domini, id est, Prophetas, et Sacerdotes, etc.
1406 Numquid conjungere valebis, etc. A pluralitate vocatae sunt, quod et sibi vicinae, et divisae sunt. Sanctos omnes denuntiat, qui inter praesentis vitae tenebras Spiritus septiformis gratiae eos lumine illustrat, qui a mundi origine, usque ad ejus terminum, diversis temporibus missi, qui disjuncti sunt, et conjuncti per intentionem mentis Dominum unum praedicant, etc. Numquid elevabis in nebula.
1405 Verum ex universo opere Excerpta post Interlinearem Expositionem exhibemus, eaque supra Lipsiensem editionem nonnihil auctiora; nunc quando haec ipsa glossemata ex Philippi Commentariis primitus derivari constituimus, quisnam vero omni ex parte genuinus ejus Auctoris fetus habendus sit, dicere non est expeditum, pauca quaedam subnectemus fragmenta ejus operis, quae ex antiquissima Catena in Genesim in Ambrosiano ms. saeculi circiter septimi, F littera et num. 60 praenotato, expressimus, ut periculo faciendo inserviant.
Et dixit Deus, fiat lux. Philippus.
Deus hic loquitur cum efficientiae ejus res intelligitur, quemadmodum ad Sanctum Job ipse Dominus dixit: Aut putas me aliter tibi locutum, nisi ut appareres justus. Locutum se dixit pro illa tribulatione, qua fecit ut tentaretur.
Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor (Job. V, 6) .
De humo, id est de natura omni terrae non erit malum, cum in terra nihil sine Dei justitia fiat. Hoc dicitur quod omne malum naturale non sit, quem hic dolorem vocat, sed omne malum accidens est naturae bonae. 1407 Et est aliud malum, id est, vindictae, quae propter peccatum a Deo infertur hominibus. Malum est quidem peccatum, sed libero arbitrio malum est, quod hominis voluntate committitur. Et malum est retributio mali, id est peccati, quando irrogat Dominus supplicia peccatoribus. Hoc ergo dicitur, quod nihil horum accidentium malorum sine judicio Dei fiat. Non ita naturale est homini, ut a Deo creatum putetur; et ideo dicitur: Et de humo non oritur dolor, id est, non naturae, sed culpae.
Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum (Job. V, 7) .
Id est, labor hominem manet (( Forte monet)), ut ab omnibus vitiis castigatus incedat. Et fit ad haec tam experrectus, ut velut avis, quae naturaliter volatum arripit, ita et hic per agones vitae praesentis evolet ad superna.
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo (Job, III, 2) .
Et Jeremias dicit: Maledicta dies in qua natus sum.
Quidam dicunt tempora nativitatis humanae, quae praeterierunt, non posse maledici. Certe ex superfluo maledicuntur, quae suis jam sunt peracta transcursibus. Sancti hi inflati spiritu prophetiae maledicunt diem nativitatis humanae: quod quidem non sine tribulatione sua faciunt; sentiunt quippe in se, compatiendo generi humano, justitia Dei sententiam mortis illatam. Non itaque existimo, diem istum, qui homini in ministerium datus est, a Sanctis tanta exsecratione maledici. Tropicῶs ergo diem cum sua nocte dici tunc noverimus. Dies namque et nox Diabolus et mortalitas possunt intelligi: non quod dies, et lumen diabolus sit, recedendo a vero lumine, sed quod dies fuerit aliquando, cum habitaret cum Deo aeterno lumine, sicut Lucifer ex aurora diluculi, et lapis splendore rutilans in paradiso Dei. Vel quod impiis, et peccatoribus in hac prosperitate, et felicitate hujus saeculi gaudentibus dies esse videatur. De quo dicitur: Auferetur ab impiis lux sua. Et Salomon, Lumen, inquit, impiorum exstinguetur. Et iterum: Splendor impiorum peccatum. Nam et hoc potest de diabolo dici, qui inventor est peccati.
Et formavit hominem. Vides ergo quanta differentia sit facturae, et plasmationis. Quod fecit Deus ad imaginem suam fecit, id est animam: et quod plasmavit, corpus est de terra, quam vivificavit animae inspiratione, quod fecit. Imago ad immortalitatem pertinet: Dei similitudo ad potestatem, et operationem, ut naturalitas possideret imaginem immortalitatis Dei et similitudinem potestatis super omnia quae creaverat, et piis operibus imitaretur Deum.
Semel loquitur Deus et secundo idipsum non repetit:
Ab ipso principio mundi, et deinceps semper locutus est Deus hominibus et semel nihilominus loquitur; sed ubi frequenter loqui dicitur Dominus, vel lex ejus multiplex est, vel Prophetae et mandatorum ejus diversitas indicatur. Ubi vero semel loqui significatur, stabilita ac definita ejus sententia demonstratur. Loqui enim Deum efficientiae ejus intelligitur. Quemadmodum et ad S. Job Dominus ipse ait, Aut putas me aliter tibi locutum, nisi ut appareres justus. Locutum se dicit per illam tribulationem qua fecit, ut tentaretur. Et idcirco hoc est illius loqui, quod facere. Ait ergo Heliu ita dicens: Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit, quod locuturus dicitur, hoc est, immutat, nisi hoc ipsum vitae nostrae immutatio deposceret.
Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
Per naturae suae bonum notitia Creatoris inest cordibus hominum; et quamvis quisquam tam pravus sit et frigidus, ut alienus esse studeat a Creatore suo: nullus tamen est qui se abscondat a calore ejus, et ideo unusquisque mortalium, licet de longe, sentit, et intelligit Deum. Dissimiliter quidem omnino, quod non sicut corpus a Spiritu creatum ita sentit esse Dominum; sed alio ineffabili modo, quo Deus acie mentis est intuendus. Ubi in ipso obtutu cordis intelligendo videt homo, quod supra ipsum est Deus.
Haec si studiose ad eum conferas Commentarium, quem proprie diximus Philippo ascribi, id fere pervidebis interesse discriminis, quod studiosi epitomatoris ingenium invexit: ut quamquam ab uno illo varia, quae hactenus recensuimus, interpretamenta descripta sint, ipsum tamen ejus Commentarium non prorsus esse ab aliorum aut assumentis, aut mulctis immunem, suique nativa germanitate integrum fatearis.