Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
1479C § I. Eruditione inter omnes scriptores ecclesiasticos longe praestat Hieronymus
Bonis artibus et studiis expolitum fuisse Hieronymum, qui neget nemo virorum est: id enim 1480C quamvis ipse tacuisset, cunctae syllabae ac litterae opusculorum ejus palam testarentur, in Latino scilicet pene ab ipsis incunabulis inter grammaticos et rhetores et philosophos detritum eum atque versatum esse. At minima juvenilisque peritiae pars illa 1481A fuit contendenti ad apicem intelligentiae sacrorum Voluminum, qua haud sine laboribus maximis adepta, dicere potuit, cum sanctissimo ac invictissimo rege: Super omnes docentes me intellexi. Tanta enim est de eruditionis Hieronymianae laudibus fama consentiens, ut in Hieronymum aptissime quadret illud elogium unicum: Uno ore plurimae consentiunt gentes, populi primarium fuisse virum. Equidem non solus sic opinor, quippe qui mecum eruditissimos viros habeo consentientes, Desiderium Erasmum cum primis aevo superiori clarissimum et excultum humanioribus litteris, cujus proinde verbis apposite dicemus ad persuadendum.
«Atque id profecto, inquit, cum mihi vehementer indignum videretur in omnibus eruditis, tum longe indignissimum in Hieronymo, cujus tam multae tamque eximiae dotes promerebantur, ut vel solus et totus et incorruptus servaretur. Nam caeterorum quidem alios aliae commendant dotes: in hoc uno συλλήβδην, ut aiunt, conjunctum fuit, eximium fuit 1481B quidquid in aliis per partes miramur. Et cum in singulis egregium esse magnum sit ac rarum: hic sic excelluit in omnibus, ut longe praecurrat in singulis, si illum cum caeteris conferas: sin ipsum secum componas, in nullo praeemineat. Tanta est rerum omnium summarum temperatura! Etenim si naturae felicitatem expendas, quid illius ingenio vel ardentius ad discendum, vel acrius ad judicandum, vel fecundius ad inveniendum? Denique quid dexterius aut festivius, si forte res delectationem desideret? Sin eloquentiae laudem requiras, in hac certe Christianos scriptores universos tanto post se reliquit intervallo, ut nec hi cum Hieronymo conferri queant, qui vitam omnem in uno bene dicendi studio contriverunt: ac prorsus tantum abest, ut quisquam sit nostrae religionis scriptor, quem cum hoc possis componere, ut meo judicio, Ciceronem etiam ipsum suffragiis omnium eloquentiae Romanae principem, nonnullis dicendi virtutibus superet: quod 1481C quidem in ipsius Vita copiosius demonstrabimus. Mihi sane hoc ipsum solet usuvenire in Hieronymo, quod olim in M. Tullio: cum quo si quem contulero, per se quamtumvis disertum, repente velut obmutescere videtur: et cujus linguam, citra contentionem vehementer admiror, ad hunc compositus et admotus, elinguis videtur et balbus. Sin doctrinam exigas, quaeso te, quem habet vel eruditissima Graecia sic absolutum in omni doctrinae genere, ut cum Hieronymo sit committendus? Quis umquam pari felicitate omnes totius eruditionis partes conjunxit et absolvit? Quis umquam in tot linguis antecelluit unus? Cui tanta historiarum, tanta geographiae, tanta antiquitatis notitia contigit umquam? Quis umquam sacrarum ac profanarum omnium litterarum, et parem, et absolutam scientiam est assecutus? Sin memoriam examines: quis auctor, seu vetus, seu novus, quem ille non in promptu habuerit? Quis angulus divinae Scripturae; quid tam 1481D abditum, quid tam varium, quod ille non velut in numerato habuerit? Sin industriam: quis umquam tantum aut evolvit, aut scripsit voluminum? Quis sic universam divinam Scripturam edidicit, imbibit, concoxit, versavit, meditatus est? Quis aeque sudavit in omni doctrinae genere? Jam si morum sanctimoniam spectes, quis Christum spirat vividius? Quis docuit ardentius? Denique quis eum vita magis expressit? Poterat hic unus pro cunctis sufficere Latinis, vel ad vitae pietatem, vel ad theologicae rei cognitionem, si modo integer et incolumis exstaret. At nunc haud scio, an quisquam omnium tractatus sit indignius. Bona pars vigiliarum ejus intercidit. Quod superest, non depravatum erat, sed prorsus exstinctum et oblitteratum: idque partim quidem illiteratorum vitio scribarum, qui solent ex emendatis inemendata describere, ex mendosis mendosioria reddere, praetermittere quod non legunt, corrumpere quod non intelligunt, velut 1482A Hebraea Graecaque vocabula, quae frequenter intermiscet Hieronymus: sed multo sceleratius a sacrilegis, haud scio quibus, studio detruncata permulta, addita nonnulla, mutata pleraque, depravata, sordidata, confusa pene omnia: ut vix ulla sit periodus quam eruditus inoffense possit legere. Immo quod est pestilentissimum vitiandi genus, perinde quasi parum esset, tot insulsissimas nugas juxta infantes atque ineruditas, in hominis eloquentissimi pariter ac doctissimi nomen ac titulum contulisse, mediis illius Commentariis, passim admiscuerunt suas naenias, ne quis repugnare posset. Nam librum falso inscriptum permulta sunt quae coarguant. Caeterum fragmenta sparsim intermixta, veluti frumento confusum lolium, quo tandem cribro repurget aliquis? Atque haec omnia hic esse facta docebimus mox in operum illius catalogo, etc.»
Tot tantaeque ab Erasmo contextae laudes nihil sane honoris Hieronymo non debiti tribuere possunt; cum ille a praeclarissimis viris, cum veteribus, 1482B tum recentioribus, aeque atque a summis pontificibus et Ecclesiae catholicae synodis, semper dictus et habitus sit homo doctissimus, linguarum omnium peritissimus, in omni doctrinae genere praecipuus, legis divinae diligentissimus scrutator, mundi denique magister ac sacrorum codicum interpres maximus. Quod ego ut impetrem cum gratia, praejudicia hujus laudis argumentaque propono, quibus nostri temporis Eruditi res sibi persuadendas semper exoptant.
§ II. Altissimae hujus eruditionis praejudicia et argumenta.
Me autem in his argumentis summo pontifici praecurrere vix honestum est; quam ob rem Sixti Quinti verbis incipiam, quibus ipse elogio nostro ex parte antevertit, cum diceret praefatione Bibliis suis praefixa: «Tanta per se est Vulgatae editionis auctoritas, tamque excellens praestantia, ut majorem 1482C desiderare penitus inane videatur. Qui namque in ea libri continentur (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) retenti sunt partim ex communi et antiquissima quadam editione Latina, quam sanctus Hieronymus Vulgatam editionem, B. Augustinus Italam, sanctus Gregorius veterem translationem appellant, quam sanctus itidem Augustinus caeteris, quae tunc plurimae in usu erant, etiam praeferendam censuit, quod esset verborum tenacior cum perspicuitate sententiae; partim ex sancti Hieronymi translatione adsciti fuere; quibus idcirco quantus honor deferendus sit, is facile intelligit, qui eorum interpretis dignitatem agnoscit. Fuit enim sanctus Hieronymus (ut inter caeteros idem B. Augustinus testatur) Graeco, Latino et Hebraeo eruditus eloquio, et ex Occidentali ad Orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis, litterisque sacris, ad decrepitam usque vixit aetatem: atque omnes qui ante illum ex utraque orbis parte 1482D de doctrina ecclesiastica scripserant, pene vidit aut legit; eumque non modo Augustinus, Chromatius, Paulinus, caeterique sanctissimi episcopi, sed etiam Damasus pontifex Rom. de Scripturarum locis consulebat. Nec immerito tantam apud omnes nominis celebritatem, in sanctarum praesertim Scripturarum scientia, adeptus fuerat: cum ad eam consequendam nullis vigiliis, nullis peregrinationibus pepercerit, et doctissimos quosque in Gallia adiverit: Constantinopoli Gregorium Nazianzenum, Alexandriae Didymum, et alios alibi conquisierit, usus denique clarissimis Hebraeae linguae magistris: non enim uno aliquo doctore contentus fuit, sed plurimos eosque eruditissimos adhibebat: non rerum modo, verum etiam nominum sedulus indagator. Quinimmo et loca ipsa, quae in Scripturis saepe commemorantur, inspexit, idque ad intelligentiam Scripturarum summopere sibi profuisse testatur. Quicumque igitur tanti interpretis sanctitatem, ingenium, 1483A eruditionem, solertiam, magistros, labores, illud, in quo vixit, saeculum, cum linguarum omnium ac praesertim Hebraeae studia florerent, diligenter spectaverint; facile judicium damnabunt eorum, qui aut tam eximii doctoris lucubrationibus non acquiescunt, aut etiam meliora, seu paria praestare se posse confidunt.» Haec Sixtus Quintus ex nomine Hieronymi Vulgatam Editionem commendans.
Cum eo etiam concinit doctus Serarius Proleg. Bibl. cap. 19, quaest. 7. Nam diligentem Hieronymum in vertendis ac emendandis codicibus sacris ostendit adversus reprehensores, novatoresque Haereticos, dum ait: «Hieronymi in sacris Bibliorum libris aut vertendis, aut corrigendis, diligentiam ostendit primo caetera ipsius aliis in rebus diligentia: cum haec et esset revera, et ab eo intelligeretur optime res momenti maximi. Secundo, aemulorum multitudo et procacitas. Hi enim, ut aliud nihil prosint, hominem solent, ad ea quae facit, attentius, 1483B diligentiusque facienda impellere: quemadmodum equos ad sese agitandum et commovendum pulices ac muscae. Tertio, omnium consensus. Neque enim vidi, qui hac in re quidquam in S. Hieronymo desideraret, praeter pauculos e catholicis apud Andradium lib. 4, pag. 92, ubi se illis ait non repugnare, qui diligentiam in eo nonnumquam perspicuitatemque requirunt: et praeter unum e Novatoribus Junium, qui lib. II, cap. 13, num. 19, pagina 144, non quidem aperte, sed occulte, nescio quid muginatur, dum scribit: Per alios sic occupabatur Hieronymus, ut cursim tantum ei, et carptim pleraque vacaret destringere. Sane occupabatur S. Hieronymus plurimum. In ea tamen quae majoris erant ponderis, ut plus conferret attentionis et operae, ipsa ei suadebat prudentia, quam in eo vocat S. Augustinus Epist. 19: Doctam et otiosam, annosam, studiosam, ingeniosam, diligentem. Et vero plus his in rebus poterat stans pede in uno D. Hieronymus, quam toto incumbens 1483C pectore, et quidem horas, diesque plures, Junius, sciolique similes, et Hebraeoli alii.» Hucusque Serarius.
Scribae non sufficerent, si cuncta hoc loco replicarem, quae in Eruditorum libris reperiuntur scripta in laudem ingenii ac eruditionis Hieronymi. Itaque ne longius excurrat oratio, redeo nunc ad capita quaedam praejudiciorum et argumentorum, quibus certo ascribere possimus S. Hieronymo praecellentem, de qua loquimur, peritiam et sacram eruditionem. Nihil enim in eo non praecipuum, non singulare reperies, cum in mentem venerit ingenii hujus indoles ac institutio, magistrorum nobilitas; nobilium puerorum contubernium; locorum celebritas, urbiumque frequentia, quarum fuit colonus; copia librorum ac voluminum; industria propria, solertia, diligentia, constans et invictus studiorum labor, aetas denique in Litteris sacris acta et exacta. Quicumque in isthaec ac similia eruditionis Hieronymianae 1483D praejudicia animum intenderit, mecum illico ipse consentiet de stulta sciolorum, Criticorum, et Hebraeolorum confidentia, qua se pares Hieronymo in scientia divinarum Scripturarum profitentur; vel, quod deterius est, eidem praestare in eruditione Hebraica gloriantur haud obscure. Sed brevi aggrediar ad decutiendum hujusmodi supercilium, post aliquam enumerationem argumentorum ejus eruditionis, quam praeter alios Scriptores universos habuit Hieronymus.
1. Ab incunabulis domi diligenter institutus a Christianis piisque parentibus Christum statim imhibit; simulque bonis litteris, quarum ea tum aetas capax esse poterat, apud Orbilium imbutus, puer adhuc Romam missus est, velut ad primariam tum religionis, tum eruditionis magistram, ut auditor 1484A foret grammaticorum, rhetorum, ac philosophorum tunc temporis prudentiae et eloquentiae gloria clarissimorum. Inter nobilissimos igitur magistros a puero detritus Graecas ac Latinas litteras tanto felicius didicit, quanto maturius: habent enim litterae nescio quid duriusculum et subacerbum in illis qui serius se contulerunt ad discendum. Donatum porro in grammaticis habuit praeceptorem, cujus exstant in Maronem et Terentium Commentarii, quorum etiam in Apologia priore adversus Rufinum mentionem facit Hieronymus his verbis: «Puto quod puer legeris Aspri in Virgilium et Sallustium Commentarios; Vulcatii in Orationes Ciceronis: Victorini in Dialogos ejus; et in Terentii Comoedias praeceptoris mei Donati, aeque in Virgilium, et aliorum in alios.» Sub tali ac similibus praeceptoribus jam adultior factus Hieronymus in bonis litteris, nullum doctrinae genus intactum reliquit: nam Porphyrii isagogen, Platonicam, Academicam, Stoicam ac caeterorum omnium philosophiam perlegere 1484B voluit. In rhetoricis tamen sese studiosius exercens, declamatoriam palaestram subire non renuit; nec alicubi sibi irascitur quod puer in fictis controversiis, et obliquis rhetorum strophis luserit aliquando. Horum autem studiorum sodales inter caeteros habuit Pammachium summo loco natum; et antea Bonosum puerum nobilem, cui opes affatim erant; Heliodorum quoque, quem postea morum integritas et virtus ad episcopi functionem pertraxit. Ergo si primus ex S. Ambrosio discendi ardor nobilitas est magistri; si honestissimos pueros in virtute et litterarum studio aemulos habere magnum est; si Romam agnoscere educatricem suam praestantissimae laudis videtur apud omnes, quis jam amabo praestare poterit Hieronymo nostro, id est felicissimae indoli, ingenio secundo ac facili, pectori ardenti atque infatigabili, omnibus liberalibus disciplinis exculto ac perpolito?
2. In saecularibus igitur litteris Romae ad plenum 1484C eruditus, ad graviora studia jam adjiciens animum, hac etiam parte laudatissimos viros est imitatus, Pythagoram scilicet, Platonem et Appollonium, ut lustrandis regionibus sapientiae ac scientiae supellectilem redderet auctiorem. Gallias itaque lustravit cum suo peregrinationis comite Bonoso, et in allis studiose bibliothecas omnes; congressus etiam cum iis, quos vel eruditio, vel integritas morum effecerat insigniores. Treveris demum ingens Hilarii volumen de synodis propria manu descripsit. Utramque deinde patriam postquam reviserat, et eam in qua natus, et eam in qua renatus, in Orientem perrexit cum locupletissima Bibliotheca, quam summo studio comparaverat; ea enim haudquaquam carere potuit. Quorum autem praeceptorum consuetudine deinceps usus fuerit, ab ipso discere juvat, ne quid fiat secus quam oportet. Ex epistola igitur Pammachio et Oceano inscripta rem imprimis manifestam facio.
1484D «Dum essem juvenis, inquit, miro discendi ferebar ardore, nec juxta quorumdam praesumptionem ipse me docui. Appollinarium Laodicenum audivi Antiochiae frequenter et colui, et cum me in sanctis Scripturis erudiret, numquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. Jam canis aspergebatur caput, et magistrum potius, quam discipulum decebat; perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum; in multis ei gratias ago, quod nescivi, didici; quod sciebam, illo docente, non perdidi. Veni rursum Hierosolymam et Bethleem; quo labore, quo pretio Bar-Aninam nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Judaeos, et mihi alterum exhibebat Nicodemum . . . . . . Quod autem opponunt congregasse me libros Origenis super cunctos homines, utinam omnium tractatorum 1485A haberem volumina, ut tarditatem ingenii lectionis diligentia compensarem. Congregavi libros ejus, fateor; et ideo errores non sequor, quia scio universa quae scripsit. Credite experto, quasi Christianus Christianis loquor. Venenata sunt illius dogmata, aliena a Scripturis sanctis, vim Scripturis facientia. Legi, inquam, legi Origenem; et si in legendo crimen est, fateor: et nostrum marsupium Alexandrinae Chartae evacuarunt.»
In Apologetico quoque ad Domnionem irridens imperitum monachum, multa de suis praeceptoribus nos perdocuit, dicens: «Scribis enim monachum, immo nescio quem de trivio, de compitis, de plateis circumforaneum, rumigerulum, vafrum tantum ad detrahendum, qui per trabem oculi sui festucam alterius nitatur eruere, concionari adversum me, et libros, quos contra Jovinianum scripsi, canino dente rodere, lacerare, convellere; 1485B hunc dialecticum urbis vestrae, et Plantinae familiae columen, non legisse quidem Κατηγορίας Aristotelis, non περὶ Ἑρμηνείας, non Τοπικὰ, non saltem Ciceronis Τόπους; sed per imperitorum circulos, muliercularumque συμπόσια, syllogismos texere, et quasi sophismata nostra callida argumentatione dissolvere. Stultus ego, qui me putaverim haec absque philosophis scire non posse; qui meliorem styli partem eam legerim, quae deleret, quam quae scriberet. Frustra ergo Alexandri verti Commentarios, nequiedquam me doctus magister per εἰσαγωγὴν introduxit ad logicam. Et ut humana contemnam, sine causa Gregorium Nazianzenum et Didymum in Scripturis sanctis catechistas habui. Nihil mihi profuit Hebraeorum eruditio, et ad adolescentia osque ad hanc aetatem quotidiana in Lege, Prophetis, Evangeliis, Apostolisque meditatio. Inventus est homo absque praeceptore perfectus, πνευματοφόρος, ἔνθεος καὶ αὐτοδίδακτος, qui eloquentia Tullium, argumentis 1485C Aristotelem, prudentia Platonem, eruditione Aristarchum, multitudine librorum Chalcenterum, Didymum scientia Scripturarum, omnesque sui temporis vincat tractatores.»
Denique in Apologia sua adversus Rufinum, ita eumdem alloquitur: «Audio praeterea te quaedam de epistola mea philosophice carpere, et hominem rugosae frontis, adductique supercilii, Plautino in me sale ludere, eo quod Barrabam Judaeum dixerim praeceptorem meum. Nec mirum si pro Bar-Anina, ubi est aliqua vocabulorum similitudo, scripseris Barrabam; cum tantam habeas licentiam nominum immutandorum, ut de Eusebio Pamphilum, de haeretico martyrem feceris . . . . Audi ergo sapientiae columen, et norma Catonianae severitatis. Ego non illum magistrum dixi, sed meum in Scripturas sanctas studium volui comprobare; ut ostenderem me sic legisse Origenem, quomodo et illum audieram: neque enim Hebraeas littera a te discere debui. An injuria tibi 1485D facta est, quod pro te Apollinarium, Didymumque sectatus sum? Numquid in illa Epistola Gregorium virum eloquentissimum non potui nominare, qui se apud Latinos impar est, quo ego magistro glorior et exsulto? etc.»
Ex his porro testimoniis jam allatis, multisque similibus aliis brevitatis ergo praetermissis, liquide apparet Hieronymum super omnes homines congregasse Eruditorum libros; in saecularibus ac sacris Litteris praeceptores habuisse sui temporis omnium doctissimos, sive Graecos, sive Hebraeos; nullum denique finem discendi fecisse Romae, Antiochiae, Alexandriae, Constantinopoli et Hierosolymae; ubi haud dubie vigebant hac aetate Latinorum, Graecorum, ac Hebraeorum gymnasia et saecularium atque divinarum studia Litterarum.
3. Praecipua quidem haec sunt argumenta eruditionis Hieronymianae, sed apex doctrinae modus studiorum, 1486A quem Erasmus eleganter expressit verbis: «Tempus omne studiis et orationibus partiebatur; bonam etiam noctium partem his operis addens: minima portio dabatur somno, minor cibo, nulla otio. Studii lassitudinem recreabat deprecatio, aut hymnus: mox velut integer ad intermissam lectionem redibat. Relegebat universam bibliothecam suam, veterum studiorum memoriam sibi renovans: sacras Litteras ad verbum ediscebat. Meditabatur in Prophetis, in eruendis oraculorum mysteriis vigilantissimus. Ex Evangelicis et Apostolicis litteris, velut ex purissimis fontibus, Christi philosophiam hauriebat. Primus enim ad pietatem gradus est scire auctoris tui dogmata. Caeteros Interpretes adhibito delectu judicioque legebat, nullum omnino scriptorem praetermittens, unde non aliquid decerperet, non ethnicos, non haereticos. Noverat enim vir prudentissimus ex sterquilinio legere aurum: noverat e fruticibus melleum desumere succum, araneae 1486B sua relinquens venena: et jam tum ab Aegyptiis quidquid poterat, convasabat, hostium opibus Domini templum locupletaturus. Quoque certior esset memoria, et paratior usus, quidquid legerat, id in locos digerebat: compositis singulis, ut affinitatis, aut pugnantiae ratio postulabat . . . . Quid multis? Nihil omnino praetermissum est. quod ad inclytum Ecclesiae doctorem, ac vere magnum theologum instituendum pertinebat: ne quid usquam deesset eruditioni: aut necubi vita parum emendata, doctrinae minueret et elevaret auctoritatem.»
His etiam addenda supplicationum ac jejuniorum frequentia, qua saepius a Deo Patre luminum impetrare voluit Vir sanctus cogitatum purum donumque intelligentiae perfectum, ut eodem spiritu interpretaretur volumina sacra, quo primum scripta creduntur. Hinc eum frequenter audias in prooemiis opusculorum et epistolis, Orationum vestrarum fultus auxilio difficillimum opus aggrediar; vel, Ora igitur, frater, Dominum Jesum Christum, ut eodem labore 1486C et Spiritus gratia, quo alios Prophetas interpretati sumus, et hunc explanare valeamus; aut, Orantibus vobis, opus ad finem usque perduxi. Ita Hieronymo nihil erat sanctius et antiquius, quam ut syntagmata sua et opuscula orationibus piorum amicorum ac propriis, austeritateque jejuniorum Domino consecrarentur.
Jam post divina subsidia, et humana reliqua consideremus in quarto argumento ac ultimo praejudicio altissimae eruditionis Hieronymianae. Neque vero, ἔνθεον, πνευματοφόρον, aut αὐτοδίδακτον. id est, Deo plenum, Spiritu afflatum, vel sua industria doctum sese reputavit Vir maximus, sed omni diligentia adhibita, opportune, importune, discere cupiebat quae nesciebat. Quia vero intellexit quae Hebraeorum sunt ab Hebraeis esse quaerenda; quae Chaldaeorum a Chaldaeis; quae Aegyptiorum ab Aegyptiis; et quae Syrorum ac Graecorum a Syris atque Graecis, horum omnium consuetudine frequenter usus est, ut rationem linguae uniuscujusque gentis in codicibus sacris 1486D perspectam haberet. Insuper spectator esse voluit locorum ubi scripti vel interpretati sunt libri sacri, ad intimos Scripturarum sensus lucidius intuendos. «Quomodo enim, inquit ipse, Graecorum historias magis intelligunt, qui Athenas viderint; et tertium Virgilii librum, qui a Troade, per Leucaten, et Acrocerauma ad Siciliam, et inde ad ostia Tiberis navigarint: ita sanctam Scripturam lucidius intuebitur, qui Judaeam oculis contemplatus est, et antiquarum urbium memorias, locorumque vel eadem ocabula, vel mutata cognoverit. Unde et nobis cura fuit, cum eruditissimis Hebraeorum, hunc laborem subire; ut circumiremus provinciam, quam universae Christi Ecclesiae sonant. Fateor enim, mi Domnion et Rogatiane charissimi, numquam me in divinis voluminibus, propriis viribus credidisse, nec habuisse magistrum opinionem meam; sed ea etiam de quibus scire me arbitrabar, 1487A interrogare me solitum: quanto magis de his super quibus anceps eram? Denique cum a me nuper litteris flagitassetis ut vobis Paralipomenon Latino sermone transferrem, de Tiberiade Legis quemdam doctorem, qui apud Hebraeos admirationi habebatur, assumpsi: et contuli cum eo a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem; et sic confirmatus, ausus sum facere quod jubebatis.»
Eruditionem igitur Hieronymi omni genere rerum cumulatam demonstrant praecedentia quatuor praejudicia et argumenta. Quid enim litterariae perfectionis in illo desiderare possumus, qui bona indole ardentique ingenio praeditus auditor fuit assiduus praeceptorum sui temporis in grammatica, in philosophia, et in theologia facile principum? qui ab Hebraeis, a Syris, Chaldaeis, Aegyptiis, nec non a Graecis viva voce et libris edoctus, universam Scripturam sacram ita animis imbibit, ut pectus suum bibliothecam fecerit Christi, fueritque oraculum 1487B Ecclesiae et summorum pontificum, qui nullam in vita putarunt digniorem confabulationem, quam de Scripturis sermocinari cum Hieronymo; ita tamen ut illi interrogarent, ipse responderet. Hae sunt exercitationes ingenii: haec curricula mentis sancti Doctoris. In his desudans atque elaborans, corpore senex tandem esse potuit, animo numquam fuit.
§ III. Scioli quidam, aemuli ac critici recentiores confutati.
Pudebit forte sciolos quosdam, aemulos et criticos, tot dotibus ornatum, omnibus numeris absolutum, nullo non genere eruditionis praestantem suspicere Hieronymum, quem illi saepius in turba imperitorum, vel apud mulierculas canino dente carpere, nec satis eruditum ostendere gloriantur. At quid aiunt aemulatores illi Hieronymianae virtutis ac eruditionis? Unum praesertim nobis objiciunt, quod videtur minuere laudes peritiae tanti viri: Saepe, inquiunt, 1487C falsus est Hieronymus in sua Bibliorum translatione, et in Commentariis eorumdem librorum; quia Judaeis praebuit se credulum, et non raro fabulis Judaicis ac traditionibus indulsit. Ita David Clericus in Quaestionibus sacris, pagina 245. Sed a Rabbino, inquit, magistro deceptus, ut alii observarunt, vir magnus hallucinatus est. Et Jacobus Capellus Observat. in cap. IV Cantici Cantic.: Id Hieronymus constanter vertit . . . Sed omnino magnum illum virum decepit Judaeus quo tum utebatur. Alter quoque Jacobus Capellus Indice rerum et verborum Criticae sacrae Ludovici Capelli parentis sui, in Hieronymo: Male quaedam vertit in textu Hebraeo . . . . . et alibi saepius a praeceptore Judaeo deceptus. Similes hallucinationes et errores objicit R. Simonius et alii nonnulli: sed illi jam profligati sunt infra in Notis prolixioribus, vel in Commentario meo ad librum Hebraicorum nominum. In commune tamen omnibus Criticis primum respondeo, ut pedem deinde conferam cum Clericis et Capellis, quos 1487D non vulgaris eruditio et Hebraicae linguae peritia mihi in honore esse postulat.
Quid animi vero Hieronymiani super hac re sit, quamque valde iniqua cantilena illa quam nobis crebro insusurrant tum imperiti catholici, tum heterodoxi critici, ex verbis consequentibus manifestissime declarabitur; cum in eis multa sint argumenta quibus demonstrat Hieronymus se numquam inclinavisse ad Judaeos; quanto magis futilibus eorum traditionibus et fabulis indulsisse. Audiant proinde universi et cognoscant aequitatem expostulationis meae adversus reprehensores tanti viri, qui ex sui animi sententia ita loquebatur in suis opusculis.
Epistola ad Pammachium et Oceanum: «Si expedit odisse homines, et gentem aliquam detestari, miro odio aversor circumcisos. Usque hodie enim persequuntur Dominum nostrum Jesum Christum in Synagogis Satanae. Objiciat mihi quisquam, 1488A cur hominem Judaeum habuerim praeceptorem. Et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum quasi ad magistrum. Grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim . . . . Inepta sunt haec et frivola.»
Praefatione in librum Josue: «Unde cesset arcuato vulnere contra nos insurgere scorpius, et sanctum opus venenata carpere lingua desistat; vel suscipiens, si placet, vel contemnens, si displicet: memineritque illorum versuum: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, etc. Quae enim audientis, vel legentis utilitas est, nos laborando sudare, et alios detrahendo laborare? Dolere Judaeos, quod calumniandi eis et irridendi Christianos sit ablata occasio, et Ecclesiae homines id despicere, immo lacerare, unde adversarii torqueantur.»
Praefatione in librum Paralipomenon: «Nunc vero, cum pro varietate regionum diversa ferantur 1488B exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus judicare quid verum sit aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere.» Praefatione in librum Tobiae: «Mirari non desino exactionis vestrae instantiam: exigitis enim ut librum Chaldeo sermone conscriptum, ad Latinum stylum traham; librum utique Tobiae, quem Hebraei de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his, quae Apocrypha memorant, manciparunt: feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebraeorum studia, et imputant nobis, contra suum Canonem Latinis auribus ista transferre. Sed melius esse judicans Pharisaeorum displicere judicio, et episcoporum jussionibus deservire, institi ut potui, etc.»
Libro III Apologiae adversus Rufinum: «Tu Latinas Scripturas de Graeco emendabis, et aliud Ecclesiis 1488C trades legendum, quam quod semel ab Apostolis susceperunt; mihi non licebit post Septuaginta editionem, quam diligentissime emendatam ante annos plurimos meae linguae hominibus dedi, ad confutandos Judaeos etiam ipsa exemplaria vertere, quae ipsi verissima confitentur; ut si quando adversum eos Christianis disputatio est, non habeant subterfugiendi diverticula, sed suomet potissimum mucrone feriantur.»
Epistola ad Marcellam, Ut tam parvam, etc.: «Quaeris quidnam illud sit, quo epistolicae confabulationis munus exclusum sit. Jampridem cum voluminibus Hebraeorum editionem Aquilae confero, ne quid forsitan, propter odium Christi, synagoga mutaverit: et, ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertineant roborandam, plura reperio. Nunc a Prophetis, Salomone, Psalterio, Regnorumque libris examussim recensitis, Exodum teneo, quem illi Eelle Smoth () 1488D vocant, ad Leviticum transiturus. Vides igitur, quod nullum officium huic operi praeponendum est.»
Epistola ad Damasum, Septuaginta, etc.: «Sed ne videamur aliquid praeterisse charum, quas Judaei vocant δευτερώσεις, et in quibus universam scientiam ponunt: nunc breviter illud attingimus, quare in Hebraeo sit positum: Et quis ibit nobis? Sicut enim in Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; ita et hic puto dictum, Et quis ibit nobis? Nobis autem quibus aliis aestimandum est, nisi Patri, et Filio, et Spiritui sancto, quibus vadit quicumque eorum obsequitur voluntati? Et in eo quidem, quod unius loquentis persona proponitur, divinitatis est unitas: in eo vero quod dicitur, nobis, personarum diversitas indicatur.»
Epistola ad Hedibiam. Quaestione secunda: «Si ergo panis, qui de coelo descendit, corpus est 1489A Domini; et vinum, quod discipulis dedit, sanguis illius est novi Testamenti, qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum: Judaicas fabulas repellamus, et ascendamus cum Domino coenaculum magnum stratum, atque mundatum; et accipiamus ab eo sursum calicem novi Testamenti, ibique cum eo Pascha celebrantes, inebriemur ab eo vino sobrietatis.»
Libro III Commentar. in Isai., cap. VIII: «Duas domus, Nazaraei (qui ita Christum recipiunt, ut observationes legis veteris non amittant) duas familias interpretantur, Sammai et Hillel; ex quibus orti sunt Scribae et Pharisaei, quorum suscepit scholam Aciba, quem magistrum Aquilae proselyti autumant. Et post eum Meir, cui successit Johanan filius Zachai: et post eum Eliezer, et per ordinem Delphon. Et rursum Joseph Galilaeus; et usque ad captivitatem Jerusalem, Josue . . . . . Sammai igitur et Hillel, non multo prius quam Dominus nasceretur, orti sunt in Judaea, 1489B quorum prior dissipator interpretatur, sequens profanus; eo quod per traditiones et δευτερώσεις, suas Legis praecepta dissipaverint, atque maculaverint. Et has esse duas domus, quae Salvatorem non receperint, quia factus sit eis in ruinam et in scandalum.»
Commentario in Ecclesiasten, cap. V: «Hebraeus ( ejus praeceptor) ita sentit: Quod non potes facere, ne promittas . . . Sed in eo quod ait: Ut peccare facias carnem tuam, non diligenter eventilans, ita intellexit, quasi dixisset: Non des os tuum ut non pecces. Nobis vero alter sensus videtur, quod arguantur hi qui de vitio carnis queruntur, et aiunt se corporis necessitate compulsos ea facere quae nolint.»
Eodem Commentario in cap. IX Ecclesiastae: «Aliter referebat Hebraeus versiculum istum, in quo dicitur: Melior est enim canis vivens super leone mortuo, ita apud suos exponi: Utiliorem 1489C esse quemvis indoctum, et eum qui adhuc vivat et doceat, a praeceptore perfecto, qui jam mortuus est . . . . . Sed quia nobis haec expositio non placet, ad majora tendamus . . . Canis ergo vivens nos sumus ex nationibus; leo autem mortuus, Judaeorum populus a Domino derelictus. Et melior est apud Dominum iste canis vivens, quam leo ille mortuus. Nos enim viventes cognoscimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; illi vero mortui nihil sciunt, neque exspectant aliquam repromissionem, etc.»
Pauca isthaec de multis in aspectum lucemque proferre volui testimonia, ut ex iis miraretur lector studiosus futilitatem opinationis tam sciolorum, quam Criticorum, qui sermonibus ac libris importune nobis recantant, Hieronymum a Judaeis deceptum, et plus satis fidem habuisse ipsorum fabulis et traditionibus. Immo enimvero quis tam difficilis ad persuasionem et fallaciam, ut Hieronymus fuit 1489D in usu ac consuetudine Hebraeorum? Ille enim est, qui miro odio aversabatur Circumcisos, et cujus translatione dolebant et torquebantur Judaei, Ecclesiae Christi adversarii, qui cornicum illarum quotidie oculos configebat; qui incredulis subterfugiendi diverticula auferebat, et proprio eos confodiebat mucrone; qui cum voluminibus Hebraeorum editionem Aquilae examussim contendebat, ne quid forsitan propter odium Christi synagoga mutasset: qui δευτερώσεις Judaeorum captivas ad suos sensus trahebat, vel omnino repellendas docebat et abjiciendas; qui Deuterotas Judaeos, et principes eorum vocat dissipatores et contaminatores Legis divinae, quibus Salvator noster factus sit in ruinam et scandalum. Ipse est denique, qui praeceptores suos Judaeos, quamvis in Christum aliqui credidissent, libertate prudenti atque docta refellit in Commentariis. Cessent ergo Critici Judaicas fraudes, captiones et hallucinationes fingere in Hieronymo, cum 1490A istiusmodi suspicionibus reclamitet scientia, prudentia, studium et pietas hominis Dei, ac Doctoris diligentissimi.
Sed jam ad objectas Hieronymo a Clericis et Capellis veniamus hallucinationes. Primum itaque telum, quod David Clericus torquet, hoc modo cuditur: «Quaest. XXVI. De voce αἰών. Dum lego Hieronymum, non tam ut veteris Ecclesiae ritus et opiniones cognoscam, quam ut ex eo ad genuinam linguae Hebraicae cognitionem adipiscendam quaecumque potero petam subsidia, occurrit mihi locus in Comment. in Epist. ad Galat. cap. I, quem a te expendi velim. Haec sunt ejus verba: «In Hebraeo saeculum, id est, ubi litteram positam habuerit, aeternitatem significat: ubi vero sine scribitur, annum quinquagesimum, quem illi Jobilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum, aure pertusa servitio subjugatur, servire jubetur in 1490B saeculum, hoc est usque ad annum quinquagesimum. Et Moabitae et Hammonitae non ingrediuntur in Ecclesiam Domini usque ad decimam et quintam generationem, et usque in saeculum: quia omnis dura conditio Jobilaei solvebatur adventu.»
« Responsio. Primus locus, ad quem respicit Hieronymus, exstat Exod. XXI, 6; alter vero Deut. XXIII, 3, et in primo revera abest Vau, quod in secundo cernitur, sed a Rabbino magistro deceptus, ut alii observarunt, vir magnus hallucinatus est . . . Ezech. XXVI, 20, , populus saeculi appellantur, qui jamdiu mortui sunt. Ad quem locum Hieronymus aliter hanc vocem interpretatur: «Non eris in sempiternum, sive, inquit, ut in Hebraico , et in Graeco αἰών scribitur, unum saeculum significat juxta illud Isaiae, qui post septuaginta annos dicit Tyrum restituendam.»
«Miraberis forte Hieronymum ita contrarium esse, 1490C ut alibi idem neget quod alibi affirmavit. Sed audi quanta festinatione Commentarios scripserit. «Aliud est, inquit in fin. Comment. in Abdiam, saepe stylum vertere, et quae memoria digna sunt scribere: aliud notariorum articulis praeparatis, pudore reticendi dictare quodcumque in buccam venerit.» In prooemio Comment. Epist. ad Ephesios testatur se in Commentariis dictandis per singulos dies usque ad numerum mille versuum pervenisse. Et jam olim reprehensus fuerat a Rufino, quod sibi non constaret in Commentariis, eamque rem sic excusat in Apologia sua: «Ego, inquit, in Commentariis ad Ephesios, etc.» Huc usque David Clericus, et Joannes item Clericus ex fratre nepos Davidis.
Non dubito quin imperiti catholici nostri, et haeretici omnes hujus temporis, magni faciant praecedentes Clericorum Annotationes in Hieronymum, ut ipsi autumant, pro merito confutatum. Sed si cognovissent errores et imperitiam hujusmodi confutationis, 1490D omnino hallucinationum suarum eos poeniteret. Itaque si poenitere possunt, non mihi succenseant, nec stomachari velint, cum sua argumenta confutata viderint, et manifestam propriam imperitiam.
Arguunt ergo Hieronymum Clerici, quia dixerit Vir sanctus Hebraeum verbum Olam significare aeternitatem, si scriptum fuerit cum Vau, hoc modo ; sine Vau autem scriptum , sonare saeculum, sive annum quinquagesimum et Jobilaeum. Et quia in voluminibus Hebraeis, et in veteribus editionibus Commentariorum S. Hieronymi, reperiunt hodie vocem Olam scriptam cum Vau in medio , quamvis ibi ex eodem Hieronymo dictio illa Hebraica saeculum interpretetur; argute sibi videntur notare inconstantiam sancti Doctoris, qui alibi idem neget quod alibi affirmaverit. Hujus autem inconstantiae causam esse volunt, festinationem Hieronymi in 1491A Commentariis scribendis, et praeceptorem ejus Hebraeum, quo legente, Scripturas didicerat, et a quo saepius deceptus sit.
Verum quis non miretur scriptores deceptos et hallucinatos a Rabbinis et Massorethis incusare alios hallucinationis et erroris Rabbinici? Ipsi Clerici a textu Massorethico et hodierno Hebraeo sunt decepti, putantes nomen Olam scriptum fuisse cum Vau, quod plenum vocant, in exemplaribus Hebraeis S. Hieronymi; sicut nunc scriptum cernitur Deut. XXIII, 3. Deinde Erasmiana Hieronymi editione decepti, iterum hallucinati sunt existimantes ipsum posuisse in Comment. in Ezec. XXVI, 20. Sive ut in Hebraico , et in Graeco αἰών scribitur. Hoc nequaquam scripsit Hieronymus; sed juxta fidem omnium exemplarium manuscriptorum, sive ut in Hebraico Lolam, et in Graeco ΑΙΩΝ scribitur. Lolam autem Hebraice scribi potest cum Vau deficiente , vel cum Vau pleno , ut hodieque scriptum est, ac leolam legitur. 1491B Tertios error et quidem Clericorum proprius in eo est, quod asserant Hieronymum deceptum a Rabbino magistro in lectione voluminum Hebraicorum: quasi sanctus Doctor lingua tantum et auribus studuisset, interrogans suum praeceptorem, et ab eodem audiens quid legeretur in Hebraeorum exemplaribus. Quod profecto vel stultissimum est cogitasse; quia certum et exploratissimum habemus, sanctum Hieronymum lectione quotidiana Hebraeorum fontium detentum in lingua Latina, ut ipse ait, aliquam rubiginem contraxisse; editiones Graecas, cum voluminibus Hebraeorum examussim contulisse; elementaque Hebraica ad lumen lucernae ipsi caeca fuisse propter parvitatem.
Constans ergo sibi est sanctus Hieronymus, nec ansam praebuisset tot tantisque Clericorum hallucinationibus, nisi depravatissime fuisset editus ab Erasmo et Mariano, qui, ut jam saepius admonui, lectiones Massorethicas cum punctis et elementis 1491C Hebraicis nobis obtrudont apud Hieronymum; quamvis ipse nullibi reposuerit verba Hebraica nisi tantum Latinis elementis expressa. Nec est quod vir doctus a Clericis quasi festino simillimus arguatur in suis Opusculis; plus enim poterat cursim una die scribendo vel dictando, quam Clerici duodecim mensium spatio et tota mente intenti in compositionem librorum. Cujus doctae festinationis argumenta manifestissima habemus in Commentariis Prophetarum ac praesertim in epistola de veste sacerdotali, ad Fabiolam, in qua maximae festinationis haec sunt indicia: «Haec ad unam lucubratiunculam, inquit, cum jam funis solveretur a littore, et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictavi, quae memoria tenere poteram, et quae diuturna in rationali pectoris mei lectione congesseram: satis intelligens, magis me loquendi impetu, quam judicio scribentis fluere; et more torrentis turbidum proferre sermonem.»
Quod modo in reprehensionem Hieronymi objiciunt 1491D nobis Capelli tres, id praecipue spectat loca nonnulla Commentatorium in Prophetas, quorum difficultates discutiendae erunt tomo tertio sequenti editionis nostrae: quamobrem hoc loco pauca subjiciam in defensionem Hieronymi, ut ex iis intelligat prudens lector neminem esse Criticorum qui jure redarguerit Virum doctissimum. Indice igitur rerum et verborum Criticae sacrae Capelli, haec notata inveni in Hieronymo: « Male quaedam vertit in textu Hebraeo, 82, b;. . . . . et alibi saepius a praeceptore Judaeo deceptus, 113, etc.; pagina autem 113, a, ita scriptum legimus in Habacuc Prophetam, cap. III, 5: Ante faciem ejus ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes ejus. Hieronymus, inquit Lud. Capellus, hic (reseph) reddit diabolum; nempe putavit allegorice hoc loco designari diabolum, pestis atque mortis auctorem, ac veluti principem. Sed videtur Judaeus aliquis ei imposuisse, 1492A atque os sublevisse, cum interpretatur ventre reptans (nihil enim simile significat) unde putat diabolum sic esse nuncupatum ob maledictionem, quam in serpentis persona a Deo accepit, Gen. III, eumque esse qui sub serpentis forma Evam decepit.»
Ad haec annotata a Capello perlacilis et expedita erit responsio nostra, cum e manuscriptis codicibus, qui genuinum retinent Hieronymum, integrum decripsero locum Commentariorum in Habacuc.
« Ante faciem ejus ibit mors: Et egredietur diabolus ante pedes ejus. Pro eo, inquit Hieronymus, quod nos transtulimus mortem, in Hebraeo tres litterae sunt positae () Daleth, Beth, Res, absque vocali. Quae si legantur Dabar, verbum significant: si Deber, pestem, quae Graece dicitur: λοιμός. Denique et Aquila ita interpretatus est: Ante faciem ejus ibit pestis. Symmachus: Ante faciem ejus praecedet mors. Quinta editio: Ante faciem ejus ambulabit mors. Soli LXX et Theodotion sermonem 1492B pro morte interpretati sunt. Nec non in consequenti versiculo, ubi diximus: Egredietur diabolus ante pedes ejus; et LXX aliter transtulerunt, juxta quos postea disputabimus. Aquila pro diabolo transtulit volatile: Symmachus autem et Theodotion, et Sexta editio, volucrem, quod Hebraice dicitur Reseph (). Tradunt autem Hebraei, quomodo in Evangelio princeps daemonum dicitur esse Beelzebub, ita Reseph daemonis esse nomen, qui principatum teneat inter alios; et propter nimiam velocitatem, atque in diversa discursum, avis et volatile nuncupetur: ipsumque esse, qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus; et ex maledictione, qua a Deo condemnatus est accepisse nomen. Siquidem Reseph, reptans ventre, interpretatur. Hoc est ergo, quod dicitur: Statim ut venerit Dominus, et in Jordane fuerit baptizatus, et ad columbae descensum vox Patris intonuerit: Hic est filius meus dilectus, in 1492C quo mihi complacui, exeunti de aquis occurret diabolus, et ante pedes illius stabit mors et coluber antiquus, qui quadraginta diebus tentavit eum in solitudine.»
Mirum profecto mihi est videre aliquem Criticum huic doctissimae expositioni contrarium. Sed, inquit Capellus, Hieronymo os sublevit Judaeus, et ei imposuit, cum Reseph interpretatur reptans ventre; quia nihil simile significat. Quis vero ipsi Capello ita imposuit, et quis recentiorum Judaeorum ei ora sublevit, ut nesciret vocem reseph, significare serpsit, reptavit serpens? Audiant proinde lectores studiosi verbum Reseph, vel Resaph in lingua Syra (quae Hebraeae affinis et contermina est) idem esse, quod repsit et ventre reptavit. Neque enim ullum consului Lexicon Polyglotton, quod in reseph, radice, eamdem significantiam non statim mihi renuntiaverit. Vide cum primis Heptaglotton Lexicum Edmundi Castelli col. 3654, ubi in dictione supradicta 1492D Reseph invenies ipsissimam Hieronymi sententiam de diabolo et aliis infernis volucribus, ac de reptatione serpentis.
Haec habui de eruditione Hieronymiana, quae dicerem: ad quam utinam aliquantillum accedamus; ut ea, quae ex me in defensionem sancti Doctoris lector prudens audivit, re expertus probare possit. Nam quicumque opuscula ejus ac eruditionem agnoscere voluerit, unum Hieronymum peritia omnibus hodiernis Criticis praestare, aequo animo mihi concedet; ridebitque obscuros quosdam Rabbinorum recentiorum pedissequos, qui cum suis magistris indigni sunt prorsus, ut in aliquo componantur cum doctorum omnium principe et Interpretum phoenice.
§ IV. Summa pietas ac religio in Commentariis et Opusculis etiam criticis Hieronymi.
Summam Hieronymi pietatem in Opusculis etiam 1493A criticis hoc loco breviter demonstrandam suscepi. Ab exemplis autem rem totam perficio, quia in hoc argumento illa sola sufficiunt.
1. Primum sumitur ex epistola ad Fabiolam de Veste sacerdotali: « Super patre suo et matre sua non inquinabitur. Multa nos facere cogit affectus; et dum propinquitatem respicimus corporum, et corporis, et animae offendimus Creatorem. Qui amat patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus. Discipulus ad sepulturam patris ire desiderans, Salvatoris prohibetur imperio. Quanti monachorum dum patris, matrisque miserentur, suas animas perdiderunt? Super patre et matre pollui nobis non licet, quanto magis super fratre, sororibus, consobrinis, familia, servulis? Genus regale, et sacerdotale sumus. Illum attendamus Patrem, qui numquam moritur, aut qui pro nobis moritur: et qui ideo vivens mortuus est, ut nos mortuos vivificaret. Si quid habemus de Aegypto, quod princeps mundi suum possit agnoscere, 1493B tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus. Syndone opertus adolescens vinctum Dominum sequebatur: in laqueos nisi expeditus et nudus persequentium declinasset impetu. Reddamus parentibus, quae parentum sunt: si tamen vivunt: si servientes Domino filios suos praeferri sibi gloriantur.
Et de sanctis non egredietur, et non polluet sanctificationem Dei sui. Pro otioso quoque verbo rationem reddituri sumus; et omne quod non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium. Ego si fecero, si dixero quidpiam quod reprehensione dignum est: de sanctis egredior, et polluo vocabulum Christi, in quo mihi blandior: quanto magis pontifex et episcopus, quem oportet esse sine crimine: tantarumque virtutum, ut semper moretur in sanctis, et paratus sit victimas offerre pro populo, sequester hominum et Dei, et carnes Agni sacro ore conficiens: quia sanctum oleum Christi Dei sui super eum est. Non egredietur de 1493C sancto, ne vestimentum, quo indutus est, polluat. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus. Ille montanus habitator, qui de Jerusalem descendebat in Jericho, non prius vulneratus est quam nudatus. Infunditur ei oleum medicamentum lene, et misericordia temperatum et quia debuit negligentiae sentire cruciatum, vini austeritate mordetur, ut per oleum ad poenitentiam provocetur, per vinum severitatem sentiat judicantis.
Ego jam mensuram epistolae excedere me intelligo, et excipientis ceras video esse completas. Unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio. Lamina aurea rutilat in fronte; nihil enim nobis prodest omnium rerum eruditio, nisi Dei scientia coronemor. Lineis induimur, ornamur hyacinthinis, sacro balleo cingimur, dantur nobis opera, rationale in pectore ponitur: accipimus veritatem, profert sermo doctrinam: imperfecta 1493D sunt universa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga, et super creaturas creator insistens, regat ipse quae condidit. Quod olim in lamina monstrabatur, nunc in signo ostenditur crucis. Auro legis, Sanguis Evangelii pretiosior est. Tunc signum juxta Ezechielis vocem gementibus figebatur in fronte: nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Bis in Exodo legimus, praecipiente Domino, et Moyse jussa faciente, octo vestium genera Pontificis. In Levitico de septem tantum scriptum est: et refertur quomodo Moyses fratrem suum Aaron illis induerit: de solis feminalibus nihil dicitur: hac, ut arbitror, causa, quod ad genitalia nostra, et verenda lex non mittit manum; sed ipsi secretioria nostra, et confusione digna tegere, et velare debemus, et conscientiam puritatis, ac seminum Deo judici reservare. De caeteris virtutibus, v. gr. sapientia, 1494A fortitudine, justitia, temperantia, humilitate, mansuetudine, liberalitate, possunt et alii judicare: pudicitiam sola novit conscientia, et humani oculi ejus rei certi judices esse non possunt: absque his, qui passim in morem brutorum animalium libidini expositi sunt. Unde et Apostolus: De Virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo: quasi Moyses loquatur, feminalibus ego non vestio, nec impono alicui necessitatem: qui vult sacerdos esse, ipse se vestiat. O quantae virgines, et quantorum sperata pudicitia in die judicii dehonestabitur: quantorum infamata pudicitia a Deo judice coronabitur. Ipsi igitur assumamus feminalia: ipsi nostra verenda operiamus: non quaeramus alienos oculos. Ita tegantur genitalia, ut nullorum oculis pateant, ne quando intramus Sancta sanctorum, si qua apparuerit turpitudo, morte moriamur.
Jam sermo finitur, et ad superiora retrahor. 1494B Tanta debet esse scientia et eruditio pontificis Dei, ut et gressus ejus, et motus, et universa vocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu: ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum. Absque tintinnabulis enim et diversis coloribus, et gemmis floribusque virtutum, nec sancta ingredi potest, nec nomen antistitis possidere. Haec ad unam lucubratiunculam, cum jam funis solveretur a littore, et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictavi, quae memoria tenere poteram, et quae diuturna in rationali pectoris mei lectione congesseram: satis intelligens magis me loquendi impetu, quam judicio scribentis fluere, et more torrentis turbidum proferre sermonem. Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de Aaron vestibus, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. Si a vobis propter celebritatem Urbis fuerit inventus, quaeso ne meam stillam illius flumini comparetis. Non enim magnorum 1494C virorum ingeniis, sed meis sum viribus aestimandus.»
2. Ex epistola quoque ad eamdem Fabiolam de quadraginta duabus Mansionibus Israel in deserto, haec habes exempla virtutum: «Ex quo animadvertimus non in monte simpliciter, sed in montis monte Pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. Moritur autem eo anno, quo novus populus repromissionis terram intraturus erat in extremis finibus terrae Idumaeorum. Et quamquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, lexque eos, qui eam impleverint, perducat ad summum: tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus, et plangit eum populus triginta diebus: Aaron plangitur, Jesus non plangitur. In lege descensus ad inferos, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, 1494D ubi quondam offendisse populum noverant, ineunt praelium, et captivum ducunt Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex volo victor vincitur, victi superant, appellaturque nomen loci Horma, id est, anathema. Eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in hujus saeculi via fluctuet, et alius in valle, alius in campis, alius moriatur in monte, id est, in excelso vertice. Cumque nos Dei auxilio destitutos hostis invaserit, duxeritque captivos, non desperemus salutem; sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri ut vincamus, ubi victi fuimus, et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus ante captivi.»
3. Ex epistola ad Principiam Virginem: « Accingere gladio tuo super femur tuum fortissime. Istum arbitror te locum optime intelligere, et accinctam Christi gladio militare. Ut autem scias semper virginitatem gladium habere pudicitiae, per 1495A quem truncat opera carnis, et superat voluptates, gentilis quoque error deas virgines finxit armatas. Accinxit et Petrus lumbos suos, et ardentem lucernam habuit in manibus suis. . . . . Gloria ergo et decore suo, sive specie et pulchritudine divinitatis suae carnis opera mortificans, et natus ex Virgine, futuris virginibus virginitatis princeps fuit.»
4. Ex epistola ad Cyprianum presbyterum: « Domine, habitaculum factus es nobis in generatione et generatione. Septuaginta: Domine, refugium factus es nobis, in omni generatione et generatione. Pro habitatione et refugio in Hebraico, Maon ponitur, quod magis habitationem quam refugium sonat. Narraturus autem tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit: ut quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed ejus qui creatus est culpa accidisse videatur. Qui sustinet tempestatem, vel petrae, vel tecti quaerit refugium. Quem hostis 1495B persequitur, ad muros urbium confugit. Fessus viator tam sole quam pulvere, umbrae quaerit solatium. Si saevissima bestia hominis sanguinem sitiat, cupit et nititur, utcumque poterit, praesens vitare discrimen. Ita et homo a principio conditionis suae Deo utitur adjutore: et cum illius sit gratiae quod creatus est, illiusque misericordiae quod subsistit et vivit; nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit liberum arbitrium, ut suam per singula opera gratiam non negaret: ne libertas arbitrii redundaret ad injuriam conditoris; et ad ejus contumaciam, qui ideo liber conditus est, ut absque Deo nihil esse se noverit. Quod autem dixit, in generatione et generatione, omnia significat tempora, et ante Legem, et in Lege, et in Evangelii gratia. Unde et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed ex dono Dei. Et omnes epistolae ejus in salutationis principio, non 1495C prius pacem habent, et sic gratiam; sed ante gratiam, et sic pacem; ut, donatis nobis peccatis nostris, pacem Domini consequamur.
5. Ex Comment. in cap. X Ecclesiastae: « Vae tibi terra, cujus rex adolescens, et principes tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt; in fortitudine, et non in confusione. Videtur quidem reprobare juvenum principatum, et luxuriosos judices condemnare; quod in altero per aetatem sit infirma sapientia, in aliis etiam matura aetas deliciis enervetur. Et econtrario principem probare bonis moribus, et liberaliter institutum; et eos judices praedicare, qui nequaquam voluptatem negotiis civium praeferant; sed post multum laborem et administrationem reipublicae, cibum capere quasi necessitate cogantur. Verum mihi sacratius quid latere videtur in littera: quod juvenes dicantur in Scriptura, qui a veteri auctoritate 1495D desciscunt, et cana praecepta parentum contemnunt; qui, neglecto Dei mandato, cupiunt statuere traditiones hominum. De quibus et in Isaia Israeli Dominus comminatur; eo quod noluerit 1496A aquam Siloe, quae vadit cum silentio; et veterem piscinam averterit, eligens sibi fluenta Samariae, et gurgites Damasci. Et dabo, inquit, juvenes principes eorum, et illusores dominabuntur eis. Lege Daniel, et Vetustum dierum invenies Deum. Lege Apocalypsim Joannis, et caput Salvatoris candidum ut nivem, et quasi lanam albam reperies, Jeremias quoque, quia sapiens erat, et cani ejus in sapientia reputabantur, prohibetur juvenem esse se dicere. Vae ergo terrae, cujus rex est diabolus, qui semper novarum rerum cupidus, etiam in Abessalon adversus parentem rebellat; quae judices et principes eos habet, qui ament hujus saeculi voluptates, qui antequam dies mortis adveniat, dicunt: Manducemus, et bibamus; cras enim moriemur. Econtra beata terra Ecclesiae, cujus rex est Christus Filius ingenuorum, de Abraham, Isaac et Jacob, Prophetarum quoque et Sanctorum omnium stirpe descendens, quibus peccatum non fuit dominatum; et ob 1496B id vere fuerunt liberi. Ex quibus nata est Virgo liberior sancta Maria, nullum habens fruticem, nullum germen ex latere: sed totus fructus ejus erupit in florem, loquentem in Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium. Principes quoque ejus sunt Apostoli, et omnes sancti, qui regem habent filium ingenuorum, filium liberae, non de ancilla Agar, sed de Sarae libertate generatum. Nec comedunt mane, nec velociter. Non enim in praesenti saeculo quaerunt voluptatem: sed tempore suo manducabunt, cum retributionis tempus advenerit: et manducabunt in fortitudine, et non in confusione. Omne bonum praesentis saeculi confusio est; futuri, perpetua fortitudo. Tale quid et in Isaia dicitur: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis. Et iterum: Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur; vos autem pudebit.
In pigritiis humiliabitur contignatio; et in infirmitate 1496C manuum stillabit domus. Domus nostra, quae cum statu hominis erecta est, et habitatio, quam habemus in coelis, si pigri sumus, et ad bona opera tardiores, humiliabitur. Et omnis contignatio quae debet culmen portare in sublime, ad terram corruens habitatorem suum opprimit. Cumque auxilium manuum virtutumque torpuerit, omnes desuper tempestates, et nimborum ad nos turbo prorumpit. Porro quod in homine uno interpretati sumus, melius potest super Ecclesia accipi: quod per negligentiam principum, omnis ejus corruat altitudo: et ibi vitiorum illecebrae sint, ubi tegmen putabatur esse virtutum.»
Haec sunt exempla, quibus ad lectionem Opusculorum Hieronymi provocare te volui, lector studiose; ratus in illis non Rabbinicam et exsanguem eruditionem te reperturum, sed uberrimos pietatis et religionis Christianae fructus ex eorum lectione percepturum. Denique nemo miretur si quid mihi exciderit 1496D in tanta tamque difficili editione Operum sancti Hieronymi; solus enim et nullius auxilio recreatus hunc laborem Herculeo majorem sustinere compulsus sum.