Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
De prioribus libri Hebraicorum Nominum Scriptoribus Graecis, Philone scilicet ac Origene, praecedenti capitulo abunde disputavimus. Proximum est ad complementum hujus Commentarioli, ut de Hieronymo ejusdem libri Nominum interprete 1507A Latino ea proponantur, quae eruditionem maximi Doctoris in rebus Hebraicis, summamque lucubrationum ipsius utilitatem manifestam omnibus faciant. Audio enim querulos saepius doctos pariter et indoctos, qui viro praeclarissimo, divinarum Litterarum ac Hebraei sermonis consultissimo nunc imperitiae suspicionem, nunc inconstantis animi famam inurant: quasi vel nescivisset Hieronymus violentas esse plerumque in libro Nominum Hebraicorum etymologias; aut alibi non meminisset se hic Latine reposuisse, quod postea violenter interpretatum agnoscit. Adversus caeca hujusmodi ac praepropera litteratorum quorumdam praejudicia, ineptamque multorum hujus temporis garrulam disciplinam, sanctissimi Doctoris Apologiam hoc loco suscipiendam, idque operae pretium existimavi; ne deinceps Scripturarum maximo interpreti, Hebraicae linguae callentissimo audeant detrahere, neque ipsis liceat impune aliquando virum doctissimum maledico dente carpere, quem perfecta eruditio cum integritate morum conjuncta 1507B ad summum gloriae apicem evexit.
§ I. Eximia fuit in Hieronymo linguae Hebraicae peritia.
Causa certe nulla est, cur absolutam sermonis Hebraei notitiam Hieronymo quidam scriptores invideant; etsi fuisse videatur primum ex eo quod tamquam Hebraica interpretetur nomina Graeca ac Latina plurima, quae nemo virorum doctorum juxta proprietatem linguae Hebraicae sibi umquam proposuit exponenda. Secundo frequentes occurrent in libro Nominum etymologiae verborum ab Hebraica origine violenter deductae, quaeque haud multum sapiant eruditionem idiomatis Hebraei. Tertio denique ambiguum et diversis interpretationibus accommodatum esse voluit saepius S. Doctor, quod unam tantum habet etymologiam, ac unam interpretationem patitur. Ea sunt praecipue quae in Hieronymo coarguuntur, quaeque mecum expostulaverunt nonnulli, 1507C cum de ejus eruditione in rebus Hebraicis sermonem haberemus.
Sed proclivis est ac expedita responsio ad propositas difficultates; et amoliri singula haud difficile, modo eodem ordine diluantur quo nobis objecta sunt. Miratur itaque Erasmus, et post illum non pauci lectores Nominum, quod Hieronymus Graeca, Latinaque vocabula interpretetur, ut Aethiopia, Aegyptus, etc., tamquam Hebraica fuerint aliquando nomina; cum exploratum sit omnibus illa nomina non Hebraeam, sed Graecam aut Latinam habuisse semper originem ac etymologiam. Ego vero maxime miror si quemquam editorum, vel lectorum habere potuit Hieronymus, qui de ipso talia suspicatus sit. Nam qui librum Hebraicorum Nominum vel perfunctorie cursimque legerunt, fatentur universi perperam castigatum S. Hieronymum censura et dubitatione Erasmiana; quia certo certius apparet improbatam atque repudiatam esse ab Hieronymo violentam hujusmodi, absurdamque rationem 1507D interpretandi nomina, quae non sunt pure Hebraica.
Id potissimum probatur Hieronymi ipsius annotatiuncula ista post vocem Puteoli scripta ex Actibus Apostolorum, col. 103: «Haec omnia, inquit, Graeca nomina vel Latina, quam violenter secundum linguam Hebraicam interpretata sint, perspicuum puto esse lectori.» Nihil profecto lectori manifestius: unde conjicio Desiderium Erasmum non legisse integrum librum Nominum Hebraicorum; sed eum typographis edendum tradidisse eadem incuria, qua scriptus erat in aliquo exemplari corrupto. Non enim tanti fuit stuporis Erasmus, vir nobilitate ingenii et eruditione celebris, ut Hieronymo vel dubius acceptas referret etymologias nominum Graecorum et Latinorum, quas apud ipsum abjectas reprobatasque legisset.
Sufficiebat ad apologiam sancti Doctoris vel una 1508A haec jam laudata annotatio ipsius: sed tanta est copia id genus admonitionum in alphabeto nominum ex Actibus Apostolorum, ubi frequenter occurrunt tum Graecae, tum Latinae dictiones, ut sub solo elemento A, duodecies violentas pronuntiet vocabulorum interpretationes. Ad finem quoque nominum ex C, hanc clausulam attexuit: «Exceptis paucis nominibus, omnia pene ex C littera violenter interpretata sunt». Huic simile istud etiam est, quod sub L scriptum legimus: «Omnia pene ex L littera nomina violenter usurpata sunt.» Videat nunc Lector eruditus, quanta sit quorumdam Criticorum imprudentia et inscitia, qua carpere solent Hieronymum velut parentem omnium etymologiarum libri Nominum Hebraicorum.
Quod autem in genere docent exempla modo allata, sive communes observationes de serie, aliqua multorum simul nominum, idipsum plane demonstrant ac evincunt nomina singularia non pauca Graeca vel Latina, quibus Hieronymiana censura speciatim 1508B adhibita est. Talia sunt Andreas, Arios pagos, Erastus, Eutyches, Festus, Mesopotamia, et Syrtis quorum interpretationes singillatim replicare proposito nostro non erit otiosum «Andreas, decus in statione, vel respondens pabulo, sed hoc violentum. Melius autem est ut secundum Graecam etymologiam ἀπὸ τοῦ ἀνδρὸς, id est, a viro virilis appelletur. Arios pagos, primitiva solemnitas, sed et hoc violentum est, cum Atheniensis curiae nomen sit, quae a Marte nomen accepit. Erastus, frater meus videns: satis absurde vocabulum figuratum. Eutyches, amens. Porro Graece dicitur fortunatus. Festum, ore multorum: et hoc Latinum nomen, violenterque Hebraice figuratur. Mesopotamia, elevata vocatione quadam: sed melius a Graeco etymologiam possidet, quod duobus fluviis, Euphrate ambiatur et Tygri. Syrtim, angustiam, sive tribulationem: melius autem Salustius, a tractu nomen ait impositum» Haeccine 1508C sunt imperiti scriptoris nomina Graeca et Latina quasi Hebraea accipientis, aut juxta proprietatem linguae Hebraeorum ea interpretantis? Fateantur igitur, velint nolint, illi Critici apud quos male audiebatur Hebraica eruditio Hieronymi, ipsum solummodo Latine convertisse, quae ab Origene primo parente, aliisve scriptoribus Graecis in librum Nominum fuerant congesta: quandoquidem Hieronymus noster violentam hujusmodi ac absurdam rationem interpretandi Graeca et Latina vocabula, conceptis verbis repudiaverit, servans ubique Graecis nominibus etymologiam Graecam, Latinam Latinis, Hebraeis Hebraeam.
Alterum objiciunt Hebraizantium nonnulli, qui nolunt Hieronymum calluisse linguam Hebraicam. Si enim, inquiunt, hujus idiomatis peritiam habuisset, non tot verba in libro Nominum violenter interpretata legeremus, nec tantis etymologiarum ineptiis volumen abundaret. Quid autem magis violentum, quam nomen Israel interpretatum, est videre 1508D Deum, sive vir, aut mens videns Deum? Quae major ineptia quam Ramesses etymologia haec, intonuit laetus, sive malitia de tinea? Utriusque generis interpretationibus totus scatet liber Nominum, cujus conditor fuit Hieronymus. Cesset igitur laus eruditionis Hebraicae, quam in illo non vulgarem fuisse vulgus hominum suspicabatur.
Qui in hunc modum queruntur semper aliquid, non intelligunt Hieronymum ipsum, quem temere reprehendere praesumunt, eadem male interpretata vocabula in libro Nominum saepius conquestum fuisse; et annis plus mille ante vituperatores suos bellum indixisse violentis et falsis etymologiis nominum Hebraicorum. Latissimo itaque disputationis campo, quem nobis dederunt quorumdam Criticorum injustae querimoniae, hic indulgentes, plurima quidem ornamenta in Hieronymum, testimonia autem veluti saxa ingentia in adversarios congeremus: 1509A quibus ipsorum lingua in perpetuum maneat occlusa. Utque a nomine Israel primum excurrat responsionum nostrarum facultas, meminerit Lector, Philoni et Origeni propriam esse etymologiam hujus vocabuli, nec Hieronymo umquam probatam, etsi eam e Graeca lingua in Latinam verterit aliquando. Audiant proinde vitiligatores nostri Critici, de mutatione nominis Jacob disserentem Hieronymum libro Quaestionum Haebraicarum in Genesim. «Josephus, inquit, in primo Antiquitatum libro, Israel ideo appellatum putat, quod adversum Angelum steterit. Quod ego, diligenter excutiens, in Hebraeo penitus invenire non potui. Et quid me necesse est opiniones quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse qui posuit? Non vocabitur, inquit, nomen tuum Jacob; sed Israel erit nomen tuum. Quare? interpretatur Aquila: ὅτι ἤρξας μετὰ Θεοῦ; Symmachus, ὅτι ἤρξω πρὸς Θεὸν; Septuaginta et Theodotion, ὅτι ἐνίσχυσας μετὰ Θεοῦ. Sarith enim, quod ab Israel vocabulo derivatur, 1509B principem sonat. Sensus itaque est. Non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Jacob: sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim princeps ego sum; sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum, qui Deus sum, sive Angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti: quanto magis cum hominibus, hoc est, cum Esau, quem formidare non debes? Illud autem, quod in libro Nominum interpretatur Israel, vir videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel per has litteras scribitur: Jod, Sin, Res, Aleph, Lamed (), quod interpretatur, princeps Dei, sive directus Dei, hoc est εὐθύτατος Θεοῦ. Vir vero videns Deum, his litteris scribitur Aleph, Jod, Sin, ut vir ex tribus litteris scribatur, et dicatur Is (), Videns autem ex tribus: Res, Aleph, He, et dicatur Ra (). Porro El ex duabus: 1509C Aleph et Lamed () et interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentiae ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel, virum, sive mentem videntem Deum transtulerunt; nos magis Scripturae et Angeli vel Dei, qui ipsum Israel vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis.» Totum huncce locum replicare volui, ut ex eo diligentiam Hieronymianam, splendorem eloquentiae illius, et inconcussa doctrinae fundamenta palam testarer: nihil enim splendidius illa expositione nominis Israel; accommodatius nihil in commendationem eruditionis ac diligentiae Hieronymi; nihil denique ad revincendos accusatores efficacius, qui saepius unicum locum in librorum Hieronymianorum infinita multitudine legisse contenti, pares se putant judicio habendo de perfecta eruditione maximi Doctoris.
Si quis autem scire voluerit scriptorum Graecorum nomina, quorum grandis erat auctoritas, et eloquentiae umbra opprimens Hieronymi modestiam, legat 1509D Philonem Graec. Lat., pag. 480; Origenianum Lexicum supra col. 637; Eusebium Caesariensem Demonst. Evang. lib. V, cap. 11; Didymum Alexandrinum lib. II, de Spiritu sancto, in cujus voluminis calce haec verba leguntur: «Recordari autem se misericordiae, et virtutum ejus, inquiunt, in omnibus quae retribuit eis; non juxta justitiam suam, sed juxta misericordiam, et bonitatem ejus, qui est judex domui videnti, et sensui mundo corde cernenti Dominum. Hoc siquidem ex Hebraeo sermone in lingua nostra interpretatur Israel, id est, mens videns Dominum.» Philo igitur, Origenes, Eusebius, ac Didymus, apud Graecos atque Latinos celebratissimi, nomen Israel interpretati sunt, mentem, sive virum videntem Deum; ut etiam auctor apocryphus apud Origenem Comment. in Joannem, tom. V, pag. 72: Τὸ δὲ ὄνομά μου Ἰσραὴλ, ὁ κληθεὶς ὑπὸ Θεοῦ Ἰσραὴλ, ἀνὴρ ὁρῶν Θεόν. Quibus ne unus repugnaret Hieronymus in libro Nominum 1510A Hebraicorum, et interdum in allegoriarum varietate, idem vocabulum Israel dicit sonare virum et mentem videntem Deum. Alio autem in loco quasi medius incedens inter suam et aliorum sententiam, distinctione habita, docet nos Israel interpretari virum videntem Deum, magis secundum sonum litterarum, quam juxta fidem elementorum. Quod ita esse nemo prudens negabit, Is enim virum sonare perspicuum est; Ra, vidit, sive videntem, et Et pariter Deum: unde Israel, vir videns Deum. At si res ad fidem elementorum exigatur, desunt in nomine Israel, elementa tria per se necessaria, ut vera sit etymologia hujus vocis, juxta expositionem Hieronymi paulo superius allatam; ubi docuit nomen Is significans virum, scriptum legi cum tribus hisce litteris ; Et ra, id est videns, cum totidem : El denique, quod Deus exprimitur, cum duabus litteris scriptum esse . Hinc liquet iniquos esse Hieronymianae eruditionis censores, qui propter etymologiam nominis Israel, peritiam Hebraei sermonis a sancto viro abjudicarunt.
1510B Praeter aequum et bonum similiter agunt, qui eruditionem Hieronymi magno imperitorum risu cavillantur in etymologia nominis Ramesses. quod pabulum, aut tineam, sive malitiam de tinea interpretatur supra in libro Genesis. Nam ut concedamus propriam fuisse Hieronymo interpretationem illam; quid habet futilitatis vel ridiculi? Immo optima est, si juxta proprietatem linguae Hebraicae eam expendamus: Ramesses enim omnia elementa complectitur necessaria propositae etymologiae, pabulum de tinea, sive malitia de tinea; quia ra, significat malitiam, aut pabulum; me sonat de Latinorum praepositionem et sas, sive ses Hebraicum, ut Graecum σὴς, linea exprimitur. Nolo tamen auctori Hieronymo ascribere interpretationem, quam Philoni et Origeni propriam esse novi, nec satis probatam ipsi Hieronymo Latino interpreti. Philonis itaque haec est interpretatio nominis Ramesses supra col. 709: Ῥαμεσὴ, ἑρμηνεύεται σεισμὸς σητὸς, καὶ κτηνῶν τὸν νοῦν, id est, Ramese, interpretatur 1510C quassatio tineae, vel efferans mentem. In Origeniano autem Lexico, col. 633, de eodem vocabulo, sic scriptum legimus: Ῥαμέσι, ποιμανσία ἐκ σίτου, Ramesi pastio, ex frumento. Quae profecto etymologia depravatissima dignoscitur tam ex Graeco Philonis, quam ex Latino Hieronymi: cum σεισμός σητὸς, id est, commotio tineae apud Philonem, doceat nos imperitia librariorum Graecorum inductum fuisse in Origenis Lexicon ἐκ σίτου pro ἐκ σητὸς, hoc est, de frumento, pro de tinea. Deinde Hieronymiana interpretatio haec, pabulum de tinea, Latine idem sonat, quod verba Origenis Graeca ποιμανσία ἐκ σητὸς, pastio, sive pabulum de tinea. Manifestissima igitur existit probatio, Hieronymum Origenis interpretem fuisse in etymologia nominis Ramesses, non primum ejusdem conditorem aut parentem. Cui sententiae robur maximum accedit ex iis, quae leguntur epistola ad Fabiolam scripta de quadraginta duabus Mansionibus Israelitarum in deserto, ubi de prima statione sic disseruit Hieronymus: «Ramesse, inquit, a quibusdam, 1510D interpretatur commotio turbulenta, aut amatitudo, commotioque tineae: nos autem verius aestimamus exprimi, tonitruum gaudii. Ad hanc urbem, quae in extremis Aegypti finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens movebatur a vitiis pristinis, et ab excomedente se prius tinea peccatorum; ut omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, Dei vocem in Sina monte desuper tonantis audiret, etc.» Vide nunc, benigne lector, quanta sit distantia et imparilitas inter etymologum in Commentariis Hieronymum, et ipsummet interpretem in libro Nominum Hebraicorum. A quibusdam, inquit, Ramesses interpretatur commotio tineae, hoc est, a Philone Judaeorum disertissimo, qui conceptis verbis Ramessen voluit interpretari σεισμὸν σητὸς, motum, seu commotionem tineae; et deinde ab Origene, commotio turbida, vel commotio tineae, tom. I, homil. 1511A 27, in Num. 33, pag. 175, e. Nec putes hoc loco omissam Origenis alteram memoratam etymologiam. pastio de tinea; hanc enim apertissime prosequitur in allegorica praesenti expositione dicens, Et ab excomedente se prius tinea peccatorum. Quod nequaquam addidisset, nisi ex praeconcepta et omnium animis impressa hujusmodi etymologia Origeniana nominis Ramesses. Quam interpretationem ipse etiam Philo satis indicavit libro de Somniis, pag. 577, b, cum de civitatibus munitis Pitho et Ramese Pharaoni aedificatis, allegorice disputaret in hunc modum: ᾨκοδόμησαν Ῥαμεσὴν, τῆν αἴσθησιν, ὑφ᾽ ἧς ὥσπερ ὑπὸ σητῶν ἡ ψυχὴ διεσθίεται, aedificaverunt Ramesen, sive sensum, a quo velut a tineis anima absumitur. Hinc luce clarius ostensum est Hieronymum in etymologia et allegoria Ramesses, imitatorem Philonis ac Origenis se praebuisse: in eo autem, quod postea sequitur, sui exposuisse animi sententiam; ait enim: Nos autem verius aestimamus exprimi (Ramessen) tonitruum gaudii. De qua interpretatione nullus relinqueretur dubitandi 1511B locus, si nomen Ramesses scriptum legeretur in fine cum duplici Sin; nunc vero cum habeat duo Samech, non satis accurata videtur ultima isthaec Hieronymiana etymologia. Sed confert maxime ad manifestationem eruditionis Hieronymi, quod haud modicum ipsi obesse videbatur. Sciebat namque S. Doctor ex usu sibi familiarissimo linguae Hebraicae, Sin apud Chaldaeos, Syros et Arabes saepius mutari cum Samech, et in etymologia nominum, saal per Sin scriptum, idem valere apud Hebraeos, ac saal cum Samech apud Arabes et Chaldaeos. Quare non incuria, vel imperitia aliqua probabili, sed perfectissima notitia sermonis Hebraei Ramessen interpretatus est, tonitruum gaudii. raam quippe tonitruus exprimitur, et ses, sive sas significat gaudium. Huic etymologiae favet imprimis Rabbi Bechai apud Buxtorfium, docens equum sus appellari, sicque dici ab hilaritate, cum sit natura hilaris, et sessorem moestum sua alacritate 1511C exhilaret. Praeterea vicissitudinem et aequalitatem Samech ac Sin ostendit his verbis: . hoc est, Idcirco ipse vocatur Sus, quod idem sit quasi Sas. Potuit ergo Hieronymus Ramesses per commutationem Samech, et Sin, interpretari tonitruum gaudii; tantumque abest, ut ex hac etymologia imperitus rerum Hebraicarum dicatur, quin et doctissimus habendus fuerit, morem in ea Hebraeorum magistrorum subsecutus.
Alterum adhuc exemplum propono in hoc apologetico syntagmate Hieronymianae eruditionis Hebraicae, quod e libro Exodi aeque ac superiora sumptum est; et in verbo Raphidim, apertissime demonstrat plerasque etymologias libri Hebraicorum Nominum, non ipsum Hieronymum, sed Philonem vel Origenem habuisse parentem: ac proinde nullum Criticorum posse absque temeritatis et imperitiae nota, hujusmodi interpretationes objicere sancto Doctori; nisi 1511D certum aliunde exploratumque habeat ab Hieronymo fuisse derivatas. Raphidim igitur supra col. 22 interpretatur laxae manus, vel sanitas judicii, aut visio oris sufficiens eis. Qui perfunctorie versati sunt in lectione Operum sancti Hieronymi, triplicem hanc etymologiam praefracte ipsi tamquam auctori ascribere haud vererentur; cum nullum sit in libro Nominum indicium, quo internosci possit cujus scriptoris primum illae fuerint interpretationes vocis Hebraeae Raphidim. Sed praeporerum foret falsumque judicium illud, ut ex epistola superius laudata scire nobis licet. Mansione enim undecima hoc modo de Rhaphidim disputat Hieronymus: «Profecti de Alus, inquit, castra metati sunt in Raphidim; et non erat ibi aqua populo. Undecima mansio est, quam violenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum reperi, vidit os sufficiens eis, aut certe visio oris fortium: meliusque transfertur, dissolutio 1512A fortium, vel sanitas fortium, sive juxta proprietatem linguae Syrae, remissio manuum. Haec et in Exodo legitur post profectionem de eremo Sin . . . Pulchre autem dissolutio ac sanitas fortium Raphidim dicitur, vel propter dissipatum Amalec, vel propter sanatum Israel. Sin autem remissionem manuum juxta Syros Raphidim sonat, dicamus propter offensam populi, quia contra Dominum murmurarit, istud loco nomen impositum.» In libro igitur Hebraicorum Nominum violentam nominis Raphidim etymologiam repererat Hieronymus; quam ipse in epistola ad Fabiolam exprimens juxta proprietatem linguae cum Hebraicae, tum Syrae, doctissimum atque versatissimum sese prodit in utroque Hebraeorum ac Syrorum idiomate. Quod certe vix, ac ne vix quidem nobis concessissent hodierni Hebraizantes Critici, qui ab uno libro Nominum judicium habent de Hieronymiana eruditione in rebus Hebraicis: nisi fides etiam accessisset ipsius Hieronymi contestantis se interpretem fuisse tantum etymologiarum 1512B plurimarum, quas Philoni aut Origeni, prioribus libri Nominum conditoribus indicat esse referendas.
Nec unus hic locus est, in quo testatum reliquit Hieronymus, reperisse se Nominum Hebraicorum etymologias, quas eruditi etiam homines ab eodem profectas esse docebant. Libro namque sexto Commentariorum in Isaiam cap. XV expresse commonet nos nominis Philisthiim interpretationem istam, cadentes poculo, usu receptam fuisse ante translationem suam Latinam libri Nominum. «In libro Hebraicorum Nominum, inquit, reperi Philisthiim interpretari cadentes poculo.» Caveat igitur lector studiosus, ne Hieronymo deinceps ascribat silvam Hebraicorum Nominum, quae violenter aut absurde interpretantur; Graecos enim habent parentes, quorum nomina satis superque a nobis antea recensita sunt.
Illud etiam admoneo, Hieronymum in expositione allegorica Prophetarum saepius uti violentis nominum 1512C etymologiis, quas alibi abjiciendas ac aspernandas volebat: veras econtrario propriasque neglectui habere, cum loco exposito Scripturae non conveniunt. Unde Commentariorum in Ezechielem lib. VIII, cap. 27, haec de Damasco apud ipsum scripta leguntur: «Sin autem Damascus interpretatur sanguinem bibens, et Hebraeorum vera traditio est, campum in quo interfectus est Abel a parricida Cain, fuisse in Damasco; unde et locus hoc insignitus vocabulo sit: juste et Paulus post interfectionem Stephani primi in Christo martyris perrexit Damascum, ut credentes in Christo vinctos duceret Jerusalem: Deique misericordia, qui fecit videntem et caecum, oculos carnis amisit, ut mentis acciperet: cecideruntque squamae draconis ex oculis ejus, quibus lumen perdiderat veritatis; ut iret ad vicum, qui appellatur rectus, et inveniret Ananiam, qui in lingua nostra interpretatur, obediens.» Et post pauca: «Illud autem, quod Damascus interpretatur sanguis cilicii, et sanguis 1512D osculi, praesenti non convenit loco. Frequenter enim Hebraea nomina pro diversitate accentuum, et mutatione litterarum, vocaliumque vel maxime, quae apud illos habent proprietates suas, varie interpretantur.» Quia igitur loco praesenti non conveniebat interpretatio nominis Damesec, quod juxta proprietatem linguae Hebraicae intelligitur sanguis sacci; alia abusus est etymologia satis violenta, hac scilicet, sanguinem bibens, ut sic indulgeret ubertati allegoriae, Hebraeorumque vulgatae traditioni.
Quae sit porro diversitas illa accentuum (cujus hic et alibi frequens est mentio apud Hieronymum) mutans nominum significationes et interpretationes, paucis ab eodem sic accipe, libro Quaestionum Hebraicarum in Genesim cap. XXVI, vers. 32 et 33: «Nescio, inquit, quomodo in Septuaginta Interpretibus habeatur: Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt 1513A ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam; et vocavit nomen ejus Juramentum. Quae enim etymologia est propterea vocari juramentum, quod aquam non invenerunt? E contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila consentit et Symmachus, hoc significat, quod invenerint aquam: et propterea appellatus sit puteus ipse saturitas; et vocata civitas Bersabee, hoc est, puteus saturitatis. Licet enim supra ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero, quod Sabee dicitur, asseruerimus Bersabee appellatam, tamen nunc ex eo, quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur, alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum Sin, a quo Sabee incipitur, Graecum Sigma, id est, Hebraeum Samech posuit. Alioquin et juxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam congruit, ut Isaac aquam minime repererit.» Qui linguam Hebraeam non didicerunt, facile sibi persuaderi patientur ex hoc loco Quaest. 1513B Hebraicarum S. Hieronymi, Isaacum in nomine Sabee mutasse Sin cum Samech, et pro legisse . Sed hujusmodi suspicionem removet textus Hebraicus libri Genesis hodiernus, in quo nomen Sabee semper scribitur per Sin, quod stridulum dicit Hieronymus, sive septem et juramentum, sive abundantiam ac satietatem sonet. Nihil enim differt Sabee, Gen. XXVI, 33, ab eodem Sabee, cap. XXI, 30 et seqq. Isaac igitur sono vocis et pronuntiatione tantum posuit Samech pro Sin, id est, paululum litteram declinavit in accentu, vocando Sabee puteum, quem servi ejus foderant ad aquam sibi hauriendam. Hanc vocis inflexionem vernaculam, et tonum diversum litterae Sin apud veteres Hebraeos usitatum, exprimit schola recentior Massoretharum et Grammaticorum, cum punctulo dextro atque sinistro, quod imminet eidem elemento Sin. Nam si scribatur cum punctulo dextro , sonat ut ch molle, aut juxta quosdam ut sch: at scriptum 1513C , cum puncto sinistro, sonat ut s durum. Hinc Saba cum puncto dextro septem, vel juramentum exprimitur in Lexicis Hebraeorum hodiernis. Sin autem punctulum habeat sinistrum, saturitatem, vel abundantiam significat.
His itaque observatis de vario accentu litterae Hebraeae Sin, perspicuum est omnibus Hieronymum consulto dixisse supra ad etymologiam nominis Damasci, frequenter Hebraea nomina pro diversitate accentuum varie interpretari. Respexit scilicet ad Sin elementum medium in vocabulo Damesec, e quo Graeca et Latina terminatione Damascus. Dam quippe sanguinem sonat; sac vero cum puncto sinistro in prima littera, cilicium aut saccum; sed si habeat punctulum dextrum imminens eidem elemento Sin initiali, vertitur in bibentem, sive in potum tribuentem: quia radix Hebraea schaca, significat bibendum dedit et adaquavit: naschac quoque deosculatus est. Unde nomen Damascus tam 1513D sanguinem bibens, quam sanguis cilicii, et sanguis osculi interpretatum dicitur.
Profligata tot exemplis omni opinione praejudicata Criticorum illorum, qui Hieronymo Hebraei sermonis peritiam invident, pedem nunc cum eisdem, vel cum similibus conferamus, S. Doctori constantis sibi animi laudem asserturi. Neque vero defuerunt, ut antea dicebamus, qui Hieronymo inconstantiae vitium in expositione divinarum Litterarum objicerent, ac dissonantia saepius ipsum scribere querantur. Intentus fuit aliquando Rufinus ad hanc illi calumniam struendam; sed diversae interpretationis et contrariorum inter se sensuum minime reus teneri voluit Hieronymus, qui non tam propriam sententiam, quam expositiones solet ponere plurimorum. Ideo variae expositionis copiam, et disserendi libertatem acriter ornateque tuetur his verbis: «Commentarii quid operis habent? alterius dicta edisserunt; quae obscura 1514A sunt, plano sermone manifestant; multorum sententias replicant, et dicunt: Hunc locum quidam sic edisserunt; alii sic interpretantur; illi sensum suum et intelligentiam his testimoniis, et hac nituntur ratione firmare, ut prudens lector, cum diversas explanationes legerit, et multorum vel probanda, vel improbanda didicerit, judicet quid verius sit, et quasi bonus trapezita adulterinae monetae pecuniam reprobet. Num diversae interpretationis et contrariorum inter se sensuum tenebitur reus, qui in uno opere quod edisserit, expositiones posuerit plurimorum?» Clarius adhuc in causam propriam descendens, imperitam ejusdem Rufini objectionem de diversa interpretatione verborum Nascu Bar () luculenta hac responsione confutat: «Illud quoque carpere dicitur, quod secundum psalmum interpretans, pro eo quod legimus in Latino, apprehendite disciplinam, et in Hebraico volumine scriptum est Nescu Bar, dixerim in Commentariolis meis, adorate filium. Et 1514B rursum omne Psalterium in Romanum vertens sonum, quasi immemor expositionis antiquae posuerim: Adorate pure; quod utique sibi esse contrarium omnibus patet. Et revera ignoscendum est ei, si ignoret linguae Hebraeae veritatem, qui interdum et in Latinis haesitat. Nescu Bar ut verbum de verbo interpreter, καταφιλήσατε, id est, deosculamini dicitur. Quod ego nolens transferre putide, sensum magis secutus sum, ut dicerem, Adorate. Quia enim qui adorant, solent deosculari manum, et capita submittere: quod se beatus Job elementis et idolis fecisse negat, dicens: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare; et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo; quae iniquitas maxima est, et negatio contra Deum altissimum. Et Hebraei, juxta linguae suae proprietatem, deosculationem pro veneratione ponunt; id transtuli quod ipsi intelligunt quorum verbum est. Bar autem apud illos diversa significat; 1514C dicitur enim et filius, ut est illud, Baro-Jona, filius columbae; et Bartholomaeus, filius Ptolemaei; et Barthimaeus, Barieu, et Barabbas. Triticum quoque, et spicarum fasciculus, et electus ac purus. Quid igitur peccavi, si verbum ambiguum diversa interpretatione converti? et qui in Commentariolis, ubi libertas est disserendi, dixeram: Adorate filium; in ipso corpore, ne violentus viderer interpres, et Judaicae calumniae locum darem, dixerim: Adorate pure, sive electe; quod Aquila quoque et Symmachus transtulerunt. Quid ergo ecclesiasticae fidei nocet, si doceatur lector quot modis apud Hebraeos unus versiculus explanetur?» Ita Hieronymus libro primo Apologiae adversus Rufinum, ubi diversas agnoscens eorumdem verborum interpretationes a seipso elaboratas; noluit tamen in suis explanationibus irrepsisse vel memoriae lapsum, vel inconstantem aut contrarium animi sensum. Quodque criminator vitio tribuebat, ipse eruditioni ac peritiae Hebraei sermonis esse tribuendum apertissime 1514D docuit.
Ejusdem inconstantiae, contrariaeque expositionis suspicionem purgat epistola ad Fabiolam matronam superius citata; et tam diserte quas Apologiae partes mihi sumpseram, sua oratione praeoccupavit, ut superfluum sit alia vel aliter dicere, praeter illa quae in defensionem sui scribebat mansione IX epistolae jam laudatae: «Dephca, inquit, nona mansio apud Hebraeos κροῦμα, id est, pulsatio dicitur; juxta quod et Dominus ait: Pulsate et aperietur vobis. In libro autem Hebraicorum Nominum, adhaesionem, remissionemque transtulimus; quod lectorem turbare non debet, nec putet nos dissonantia scribere. Ibi enim juxta quod vulgo habetur edidimus, si medium verbum scribatur per beth litteram; hic autem in Hebraico volumine scriptum reperi phe; quod elementum magis pulsationem, quam glutinum sonat. Sensusque est manifestus, 1515A post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis, Christi incipimus sacramenta pulsare. Prudentem studiosumque lectorem rogatum velim, ut sciat me vertere nomina juxta Hebraicam veritatem. Alioquin in Graecis et Latinis codicibus, praeter pauca, omnia corrupta reperimus; et miror quosdam eruditos et ecclesiasticos viros ea voluisse transferre, quae in Hebraico non habentur; et de male interpretatis fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca legant Raphca, litteram ponentes pro littera, eo quod res et daleth parvo apice distinguantur, et interpretantur curationem, atque exinde tropologiam similem prosequuntur.» Non potuit evidentius diversae interpretationis inconstantiam a se amovere Hieronymus; et quisquis hoc testimonium perlegere voluerit, nisi obfirmato sit animo, et insuperabilibus laboret adversus Virum sanctum praejudiciis, nequaquam sibi permittet dubitasse de Hieronymiana eruditione Hebraica; quam in maxima interpretationum etiam diversitate 1515B constantem perfectamque fuisse nemo prudens negabit.
Lubricus quidem mihi non raro videtur in etymo logiis nominum sensus Hieronymi; quia vix sciri aut teneri patitur, maximeque in libro Hebraicorum Nominum: cujusipse interpres potius quam auctor exstitit. Nam ut rem ac difficultatem illam uno vel altero probem exemplo, nomen Cades cum sua etymologia petitum e libro Nominum proponere juvat. Cades igitur sanctus aut sancta, sive commutatus et commutata interpretatur semper in Pentateuchi voluminibus; in libro autem Ezechielis prophetae Cades, mutatus solummodo exprimitur: nec alicubi monet Hieronymus in toto Hebraicorum Nominum libro, quae sit melior etymologia vocabuli Cades, sancta an sanctus, an commutatus. Hincque fit ut ambae tamquam propriae Hieronymo referantur ab omnibus qui singula Hieronymiana volumina non percurrere: quamvis prior sit judaei Philonis interpretatio, nempe Cades, 1515C sanctus: posterior vero ipsius Hieronymi, Cades mutatus, aut mutata. Id namque manifestissimum habemus ex eadem epistola ad Fabiolam, mansione XXXIII, ubi de Cades hoc modo disputatum est: «Et profecti de Asiongaber, castra metati sunt in deserto Sin: haec est Cades. Quaeritur cur octava mansio, nunc tricesima tertia esse dicatur. Sed sciendum quod prior per Samech () litteram scribatur; interpretaturque rubus, sive odium; haec autem per Sade (), et vertitur in mandatum. Illudque quod jungitur, Cades, non ut plerique existimant, sancta dicitur, sed mutata sive translata. Legimus in Genesi juxta Hebraicam veritatem ubi Judas meretricem putans Thamar, dona transmisit; et sequester munerum interrogat: ubi est Cadesa? hoc est, scortum, cujus habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem sancta interpretatur, κατ᾽ ἀντίφρασιν est intelligendum; quomodo parcae dicuntur 1515D ab eo quod minime parcant; et bellum quod nequaquam bellum sit; et lucus quod minime luceat.»
Hujus ambiguitatis aut difficultatis aliud argumentum subministrat nomen Zabulon in libro Genesis interpretatum supra habitaculum fortitudinis, vel fluxus noctis. Nam e solo libro Nominum quis internoscit an ultima haec etymologia, fluctus noctis, Hieronymo probata sit ut propria, vel ut aliena ipsi habeatur et abjecta? Sed cum evolvo librum Quaestionum Hebraicarum in Genesim, abscedit statim omnis umbra ambiguitatis ac caecitatis nubecula, sensusque liquidus affulget Hieronymi in proposita Zabulonis etymologia: «Et vocavit nomen ejus Zabulon. Ubi nos posuimus, inquit ille, habitavit mecum; et Septuaginta interpretati sunt, diliget me, in Hebraeo habet Jezbuleni; et est sensus, quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum: habitabit enim mecum vir meus; unde et filius meus 1516A vocatur habitaculum. Malo igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon, fluxus noctis interpretatur.» Male ac violenter interpretatum hic docuit; quod vulgo docti pariter et indocti ascriptum ipsi referunt tamquam auctori omnium etymologiarum, quae leguntur in libro Hebraicorum Nominum: quarum tamen majorem partem repudiatam novimus ab Hieronymo, quicumque monumenta lucubrationum ejus aliquamdiu pervolutavimus.
Sexcenta his similia exempla congerere in promptu esset; et eruditionis Hieronymianae jura tueri semper honorificum; sed studioso benignoque lectori cum jam in medium allata edissertaque sint satis ad confutandam omnem praejudicatam opinionem eorum Criticorum, qui Hieronymum culpare gaudent in nominum etymologiis; aliud reprehensionis et criminationis caput aggredimur, quod causae tertium esse antea dicebamus. Superest enim Scriptorum quorumdam expostulatio ultimo loco evertenda, ne palmam eruditionis Hebraicae maximo Scripturarum 1516B interpreti subripere possint magna hujus aevi nomina; homines dico eruditos, qui pro re nata vel impugnant Hieronymum, aut impugnatum male et indocte defendunt. In hoc censu prior mihi occurrit eruditissimus Samuel Bochartus, et qui hujus scrupulum infeliciter exemit Richardus Simonius. Mea nunc interest amborum opiniones Hieronymo nequaquam faventes, veris responsis evellere ab animis studiosorum, quos saepius video similibus erroribus implicari ex lectione Historiae Criticae Instrumenti veteris.
Libro igitur secundo de Animalibus sacrae Scripturae, cap. 10, cum de corvo disputat Bochartus, modeste his verbis castigatum voluit Hieronymum: «Additur ex Sophonia II, 14, ubi de vastatione Ninives, vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari. Ita enim habet Hieronymus. Et Graecorum versio: Θηρία φωνήσει ἐν τοῖς διορύγμασιν αὐτῶν, καὶ κόρακες ἐν τοῖς πυλῶσιν αὐτῆς. Bestiae clamabunt in eorum 1516C (Ninivitarum) fossis, et corvi in portis ejus (Ninives) . . . Sed Hebraea vox , choreb, quam corvum explicant, siccitatem et vastitatem significat: aut si chereb legas, gladium. Proinde Syrus interpres gladium reddit, quomodo etiam Aquila. Et Graecorum alii siccitatem, ut testatur Hieronymus, qui cur maluerit corvum reddere, nullus capio. In Hebraeo, inquit, ponitur , quod secundum lectionis diversitatem vel siccitas, vel gladius, vel corvus accipitur. Quasi idem sint per cheth, et per ain. Quod Hieronymo nullus concesserit. Nam per ain et cholem, corvum sonat: sed per cheth et cholem, siccitatem et vastitatem, aut gladium, si sit Segol. Hic igitur cum Hebraei per cheth et cholem scribant, Sophoniae verba sic reddenda sunt: Vox resonabit a fenestra; vastitas erit in limine, cum cedrus nudata fuerit, id est, cedrinum tabulatum. Vocem hic intelligo, qualem Es. XIII, 21.» Hanc Bocharti difficultatem replicat, et solvere conatur auctor nuperae 1516D Historiae Criticae, lib. I, cap. 16, pag. 95 et 96. Cujus ego verba, ut ab eo scripta sunt, Gallico sermone recitabo, ne illa Latine reddens aliquid mutasse, aut addidisse viderer: «Le même S. Jérôme,» inquit Simonius, «dans son Commentaire sur Sophonias, témoigne que le mot qu'il a traduit corbeau avec les Septante, était autrement dans l'exemplaire Hébreu de son temps; mais que selon la diversité de leçon, on peut traduire sécheresse, ou couteau, ou corbeau. Bochart assure qu'il ne peut comprendre cette observation de S. Jérôme, puisqu'il y a une grande différence entre oreb écril par un ain et un holem, qui signifie corbeau, et entre hereb, avec un heth, qui signifie couteau. Pour répondre à cette difficulté, il suffira de remarquer que S. Jérôme n'a pas toujours été tellement attaché à suivre son exemplaire Hébreu, qu'il n'ait quelquefois suivi d'autres leçons, qui étaient fondées sur les versions anciennes, ou sur la nature de la langue hébraïque. 1517A Il regardait le texte hébreu comme une écriture fort inconstante, et il prenait la liberté de changer des lettres en d'autres, quand il croyait faire un meilleur sens. Il ne s'est prescrit dans sa version aucune règle certaine, et il n'est pas même toujours constant dans ses observations.»
Ut levissime dicam, facilis erat Simonio ac expedita responsio ad Bocharti objectionem, si vel unum ille revolvisset exemplar ms. Commentariorum Hieronymi in Sophoniam; sed praetermissa omni fide veterum librorum, tantum ingenio proprio indulget, ut excusatius fecisset Bocharto simpliciter concedens Hieronymum hallucinatum. Nam si vera invenirentur, quae de S. Doctore difficultatem Scriptoris jam laudati expendendo proposuit Rich. Simonius, non solum in oreb interpretatione falsus esset Hieron. quod Bocharto visum est; sed in omnibus parum sibi constans revera haberetur, utpote qui nec Hebraico contextui firmiter adhaereret, nec ullis expositionis 1517B certae regulis astringi se pateretur in suis translationibus, aut nominum etymologiis; quique indifferenter ac promiscue mutaret elementa Hebraei sermonis, ut sensum congruentem suis dictis aptaret. Quibus profecto vitiis carere debuit etiam omnium imperitissimus interpres ac etymologus. Ad repellendam ergo male concoctam hujusmodi responsionem nuperi Critici, Hieronymo prorsus exitiosam, Tabularum fidem interpono, hoc est, monumentorum veterum auctoritatem, qua et erudito Bocharto scrupulum evellam, et Historiae Criticae contumeliosam falsitatem in medium proferam.
Putavit Bochartus corruptis Hieronymi editionibus hodiernis deceptus, Doctorem S. ita scripsisse libro Comment. in Sophon. proph. c. II: «Praeterea quod et nos, et LXX similiter transtulimus; Corvus in superliminari; in Hebraeo ponitur , quod secundum lectionis diversitatem vel siccitas, vel gladius, vel corvus accipitur. Unde et Aquila gladium, 1517C alii siccitatem interpretati sunt.» Videns autem litteris Hebraicis cum heth ab initio scriptum, facilius sibi persuasit Hieronymum docuisse, nomen Hebraicum , secundum lectionis diversitatem gladium, siccitatem et corvum sonare. Quod equidem verissimum comprobaretur, si hoc loco libri Hieronymiani vocem supradictam cum elementis hisce tribus exaratam retinerent. Nunc vero cum nullum sit manuscriptum exemplar Commentariorum Hieronymi in Sophoniam et in alios prophetas, quod non apertissime probet manu propria scripsisse Hieronymum Latino charactere nomina Hebraica Hareb, Oreb, Ereb, et similia; manifestissima apparet textus Hieronymiani depravatio, quae occasionem erroris praebuit tam Bocharto, quam caeteris Scriptoribus Criticis, qui volunt confuse et promiscue accepta fuisse in Commentario Hieronymo vocabula et , id est, choreb et oreb. Vera itaque haec lectio S. Doctoris, quam accerso ex quinque manuscriptis codicibus in hunc finem hodie diligenter 1517D consultis: In Hebraeo ponitur Hareb, quod secundum lectionis diversitatem, vel siccitas, sive gladius, vel corvus accipitur, etc. Quis jam, amabo, negabit Hieronymo nomen Hebraeum hareb secundum lectionis diversitatem, modo siccitatem sive gladium, modo corvum significare? Nam si Hebraice illud scribas per kheth , gladium sive siccitatem sonat, ut Bochartus concedit. Sin autem per ain incipiat , corvum exprimi nullus inficiabitur. Verissima igitur ac Hieronymo dignissima erit observatio, quam Critici hodierni errorem et hallucinationem putaverant: cum ipsi e contrario erroribus editorum librorum implicarentur, et perpetuis hallucinationibus obnoxii essent.
Et vero cur hallucinationis alicujus argueretur Hieronymus in verbo hareb, sive oreb, qui aliorum errorem ipse redarguit propter confusum , choreb «cum oreb? Historia, inquit, Madianitarum in Judicum 1518A libro scripta est; quam et in psalmo legimus: Pone principes eorum sicut oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Errant ergo qui putant illud significare tempus, quando in libro Numerorum Madianitae caesi referuntur ab Israel; et desertum Sur; et montem Dei oreb; Quae aliis apud Hebraeos scribuntur litteris; cum eo tempore non fuerint in monte oreb, sed in solitudine Sethim.» Haec ille lib. IV Comment. in Isai. cap. 10. Quorum utique verborum explorata veritas Scripturae sacrae auctoritate panditur: nam in Judicum libro cap. VII, 25, petra oreb, scriptum legitur cum ain , sur Oreb; libro autem tertio Regum cap. XIX. 8, montem Dei Oreb scriptum est per hheth , ar aeloim, hhoreb, vel choreb. Noverat proinde doctissimus Hieronymus magnum intercedere discrimen inter choreb cum hheth, et oreb cum ain: quare Bocharto non licuisset, si genuina uteretur editione Operum S. Hieronymi, eum insimulare ejusdem erroris, quem incomparabilis viri diligentia explodit 1518B libro quarto Commentariorum in Isaiam. Multo minus si praeter locum hunc recitatum, Commentaria perlegisset in cap. 15, ubi de eodem nomine in plurali disputat Hieronymus: «Pro salicibus, inquit, in Hebraeo legimus Arabim () quod possunt et Arabes intelligi, et legi Orbim, id est, villa in finibus eorum sita: cujus a plerisque accolae in monte Oreb Eliae praebuisse alimenta, dicuntur. Quod nomen propter ambiguitatem transfertur et in corvos, atque occidentem, locaque campestria.» Fateantur ergo Critici hujus temporis, nihil latuisse Hieronymum in nominis hareb vel oreb etymologia; recteque ab eo scriptum vocabulum illud secundum lectionis diversitatem gladium, aut siccitatem, sive corvum interpretari.
Jam Historiae Criticae veteris Testamenti errores si paulisper contueamur, ut injurias in Hieronymo illatas propulsemus, tria praecipue observanda sunt studioso lectori. Primum est, inconstantis interpretationis 1518C suspicionem ablatam fuisse supra ab Hieronymo, quem contra objectionem Criticorum secundam, eo prorsus carere vitio docebamus. Secundo nullam esse in verbis sanctissimi Doctoris fidem, si vera haberi posset observatio nuperi Critici, qua statuit Hieronymum pro libitu mutasse litteras contextus Hebraei, et ain legisse saepius pro aleph, vel pro heth; eodemque modo omnia elementa interpretando confundere. Nam si haec vera credantur, qua fide dicere potuit Hieronymus Praefatione in librum Psalmorum juxta Hebraicam veritatem: «Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil dumtaxat scientem de Hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum, et liquido pervidebis me ab aemulis frustra lacerari.» Certe tam confidenter ea non scriberet sui conscius, et linguae Hebraicae consultus, nisi exploratissimum ipsi fuisset, se nihil dumtaxat mutasse de Hebraica veritate. Si nihil dumtaxat, profecto nec elementa 1518D exemplarium suorum, e quibus pendet tota significatio vocum Hebraicarum, ac sensus omnis sacrorum voluminum. Praeterea qui alios carpere solet propter hujuscemodi Hebraicarum litterarum confusionem aut mutationem, non sibi consulte permittit, quod caeteris scriptoribus illicitum pronuntiat: frequentes vero id genus castigationes in Hieronymianis opusculis inveniuntur, ut sunt istae epistola centies recantata ad Fabiolam, mansione IV: «Quarta mansio, inquit, est Phiairoth, quae interpretatur os nobilium, scribiturque per litteram heth. Quidam male Iroth, villas putant; errorque manifestus, quod pro supra dicto elemento, ain litteram legant.» Clarius sive locupletius adhuc eamdem elementorum permutationem reprehendit mansione XXXIV, ubi ait: «Tricesima quarta mansio est, quam plerique interpretantur lumen; nec errarent, si per aleph litteram scriberetur. Alii pellem; et ipsi 1519A verum dicerent, si esset ain positum. Nonnulli foramen; quod posset accipi, si heth haberet elementum. Cum autem legatur per he, magis mons intelligitur, et legi potest: Ascendit Aaron sacerdos in montis montem, id est, in verticem ejus.» Septuaginta denique Interpretes acriter coarguit ob mutata verba Hebraica; nam lib. XII, Comm. in Ezech. cap. XI ita docet: «Talami autem, inquit, sive ut LXX posuere thau vel thee (vertentes atque mutantes per singula loca, ut voluerunt, nomina Hebraica) sex cubitorum, etc.» Occasionum haud segnis cum sic fuerit in redarguendo Hieronymus, sine injuria de eo credi minime potuit, quod temere illi ascribit historiae criticae parens, mutasse scilicet elementa Hebraica indifferenter, et quasi jure victoris captiva duxisse in suos sensus.
Sed ut in gratiam redeamus cum nupero illo critico, concedimus illi variantes interdum lectiones occurrisse in Hebraeis exemplaribus, quibus Hieronymus 1519B utebatur. Inter variantes lectiones eligebat eas sanctus doctor, quas interpretationibus suis aptiores et veraciores existimabat; nihil tamen mutando in archetypo exemplari, cujus lectioni adhaesisset. Nam si secus faceret, hoc erat, non vertere libros Hebraeorum, sed evertere; atque Hebraicam veritatem insuper habere. Quod Deus avertat prorsus ab eximio maximoque Scripturarum interprete Hieronymo; ne fides translationum ejus tota corruat, nullo Hebraicae veritatis fundamento subnixa.
Tertio denique notandum maximeque praecavendum est lectori, quod ipse Hieronymus praemonuit his verbis lib. V Comment. in Isai. cap. XV: «Ne quis scriptoris vitium putet, et errorem emendare dum vult, faciat; una urbs et per mem, et per beth litteram scribitur, e quibus Dimon silentium interpretatur; Dibon, fluens; indito utroque nomine propter latices, qui tacite fluant: usque hodie indifferenter et Dimon, et Dibon hoc oppidum 1519C dicitur.» Hebraicus hodiernus textus huic Hieronymianae observationi consentaneus Isai. cap. XV, vers. 2, legit Dibon; et postea vers. 9, , Dimon. Chaldaeus similiter cum exemplaribus Graecis Romanae editionis, ubi Δηβὼν et Δειμὼν; sed ms. Alexandrinus Septuaginta Interpretum aliter habet, Δαιβηδὸν nempe et Ῥεμμών. Syrus ubique retinuit Res ab initio, et Beth in medio, Ribon. Arabs vero, juxta exemplar Graecum Alexandrinum, legit Dibon et Remmon. Inter tot variantes lectiones ejusdem nominis, quis Hebraizantium nostrorum ignorata Hieronymi observatione, non ipsum reprehenderet, quod Isaiae c. XV, 9, posuerit Dibon pro Dimon, aut pro Remmon? Dixisset haud dubie historiae nuperae criticae scriptor, Hieronymum more suo elementa Hebraica indifferenter accepisse, et Beth pro Mem libidinose legisse. Sed illam opinionem, sicut et praecedentes, ad libidinem ipse finxisset, uti exploratum habetur ex varietate translationum supradictarum, 1519D quibus invictissime probavimus diversa fuisse apud diversos Hebraica exemplaria Scripturae sacrae. Compescat itaque nimiam libertatem disserendi nuperus ille criticus; et statim fidem ac eruditionem Hieronymianam nobiscum suscipiet tam in contextu versionum, quam in etymologiis Hebraicorum Nominum.
Quod si nostram commonitionem recusaverit, audiat saltem virum doctissimum Joannem Drusium Quaest. Hebraic. lib. III, quaest. 75, de nomine Oreb disserentem: «Dupliciter, inquit, erratum a nuperis correctoribus in Hieronymum: primum in eo quod 1520A characteribus Hebraeis scripserint, quae Hieronymus Latinis scripserat; deinde quod mutata veteri lectione pro ea novam ac Hieronymo incognitam posuerint. Ac de lectione quidem, quod dico verum esse aliquando, si vita, valetudo et otium suppetet, ostendemus. De characteribus adducam nunc locum, quo injuriam factam esse sanctissimo viro, nisi eum summae imperitiae velimus accusare, facile evincam. Locus est in Comm. Sophon. II, ubi ita scriptum libris omnibus impressis, «Praeterea quod et nos et LXX similiter transtulimus, corvus in superliminari, in Hebraeo ponitur , quod secundum lectionis diversitatem vel siccitas, vel gladius, vel corpus accipitur: unde et Aquila gladium, alii siccitatem interpretati sunt.» Noli ambigere, quin Hieronymus scripserit: In Hebraeo ponitur Oreb, quod secundum lectionis diversitatem, etc.» Quod qui mutarunt, ac pro Oreb litteris Hebraicis scripserunt ex textu Hebraeo, viderint quomodo hic excusent Hieronymum . Nam quomodocumque 1520B legas, numquam habet significationem corvi: nec si legas, umquam notat siccitatem, aut gladium. Sed scum diversae sint radices litteris quoque primis distinctae, una quae Ain habet in capite, corvum semper significat, altera quae habet Het, modo siccitatem, modo gladium . Siccitatem, si prima sit Holem, sequente Segol, videlicet Horeb, ut hodie legitur: gladium, si eadem sit Segol, et alterum Segol sequatur hoc modo, Hereb. Itaque Aquila, qui gladium transfert, haud dubie legit: nisi sane existimavit Horeb etiam gladium significare, quod vero non dissentaneum videtur. Nam quantum ad sensum attinet, parum interest gladium, an siccitatem hoc loco exponas. Interim verum illud Hieronymi, dictionem Oreb pro lectionis diversitate siccitatem, et gladium, et corvum: falsum quod correctores illi affingunt, , κόρακα, 1. corvum denotare.»
Multa praeter haec objiciunt Hieronymo hodierni critici Hebraizantes, et criticorum gregales, quamvis 1520C Hebraicae linguae prorsus rudes ac imperiti. Horum argumenta collegit vir clarissimus Ludovicus Ferrandus, de sacris Litteris, et de Hieronymo optime meritus. Is cum suscepisset provinciam tuendae Hebraicae eruditionis Hieronymianae, undique conquisitis argumentis, quibus sancti doctoris impugnatur peritia, satisfacere laudabili conatu sibi proposuit; et toto capitulo 3 sectionis IV disput. Prolegom. summae Biblicae, militare coepit adversus eos qui semper aliquid reprehendunt in etymologiis aut interpretationibus Hieronymi. At nolunt plures in responsis viri laudati famam pendere maximi Scripturarum interpretis, quia vix acquiescunt mediae parti responsionis ejus. Quis enim, inquiunt non pauci, aequo animo ferat vagas ac futiles in defensione Hieronymi id genus responsiones, p. 146 Sum. Biblic: «Caeterae objectionis sextae interpretationes defendi, aut excusari facile possunt: ad ignotas confugiendo significationes, aut negligentes scriptores in culpa ponendo: addique fortasse etiam 1520D possit lectionis varietas, quae in causa fuerit, cur antiqui interpretationes ab usu nostro alienas adduxerint.
«Vocis sonus, qui idem fere est in nominibus Hereb , et ; Cades , et , Hieronymum altioribus intentum, et forsitan properantem fallere potuit, ut rebus in hujusmodi doctissimi quique quotidie peccant.»
Certe res confecta est, si nihil aliud afferamus in defensionem Hebraicae eruditionis Hieronymianae. Sive enim properando, sive altioribus intendendo falsus fuerit sanctus doctor, constans erit sententia 1521A apud eruditos, Hieronymum saepius hallucinatum in suis interpretationibus et nominum etymologiis. Deinde nullus est error tam manifestus, nulla depravationis species quae non possit defendi, modo confugiamus ad illa imperitae diverticula, id est, ad ignotas Hebraicorum nominum significationes, aut scriptorum veterum oscitantem inscitiam. Praestat igitur novas potius ac speciales supplere responsiones, quam hisce generalibus assertionibus adhaerere, quibus nec mediocriter docti satis acquiescere mihi visi sunt. Id ego tanto lubentius exsequar, quanto major copia responsionum et solutionum ab ipso Hieronymo nobis subministratur. Sed ordine debito cuique difficultati propriam expositionem adhibendam statuimus, et cum erudito Ferrando priorem objectionem hoc modo proponimus:
«Hieronymus Hebraeam linguam apprime caluisse immerito dicitur: cum ipsemet testetur se linguam Hebraicam ex parte tantum didicisse; seque, Scripturas interpretaturum Hebraeos subinde magistros 1521B accersivisse: quod hominem alienae opis indigum, nec satis doctum prodit. Se Hebraeum sermonem ex parte didicisse ait lib. II contra Ruf. Idemque fatetur in epitaphio Paulae, et Praefat. in Esdram et Nehemiam.»
Quasi non liceret homini studiosissimo ac omnium eruditissimo modestiae partes agere in suis opusculis. Immo multam gloriolam redoleret, et sapiente indigna loqueretur, si tumens in se summam Hebraei sermonis peritiam agnosceret. Non est hominis christianam pietatem professi, virtutes suas, scientiam, aut recte facta jactare; sed Judaei Josephi historici, qui de Bello Jud. lib. III, cap. 14 et alibi, sua saepius merita decantat, et Judaeorum prudentissimum, legumque sacrarum consultissimum esse se quandoque significat. Procul ab Hieronymo fuit omnis illa jactantia, nam lib. I Apologiae suae adversus Rufinum ab hoc vitio sibi praecavere palam ostendit, dicens: «Nisi enim et prolixum esset, et 1521C redoleret gloriolam, jam nunc tibi ostenderem quid utilitatis habeat magistrorum limina terere, et artem ab artificibus discere: et videres quanta silva sit apud Hebraeos ambiguorum nominum atque verborum. Quae res diversae interpretationi materiam praebuit; dum unusquisque inter dubia, quod sibi convenientius videtur, hoc transfert.» Itaque propriae eruditionis Hebraicae ne ostentatorem se praeberet Hieronymus, sermonem Hebraeum ex parte se didicisse aiebat. Et si quando ad Librorum divinorum interpretationem socios Judaeorum magistros adhibuit, diligentiae illud adscribendum est et studio viri sapientissimi, qui quidquid habuit maturioris in se judicii, scientiae ac eruditionis etiam mutuatitiae, totum insumpsit in perfectam Bibliorum sacrorum translationem, quam Ecclesiae Christi deinceps utendam suscipiebant. «Fateor, inquit Praefatione in librum Paralipomenon, numquam me in divinis voluminibus, propriis viribus credidisse . . . . . sed ea etiam, de quibus scire me 1521D arbitrabar, interrogare me solitum, etc.»
Secundum quod cudunt argumentum adversus Hebraicam eruditionem Hieronymi, illud sic deducunt critici ex epistola ad Damasum papam: «De verbo Osanna disputans Hieronymus, ait primum: Osanna, seu ut ipse legendum putat, Osianna, exponitur salvifica, seu salvum fac. At vox illa sonat: Salvum fac, quaeso. Deinde ait sanctus doctor: Si ex Heth scribatur Anna, esse conjunctionem sive interjectionem, quae apud Graecos ponitur σχετλιαστικῶς, cujus interpretationem Latinus sermo non exprimit. At vocis hujus interpretationem Latina lingua optime exprimit, cum gratiam habeat, quae Hebraeae voci respondet: e qua fluxit nomen Anna, beatissimae Virginis Matri inditum quod gratiam significat, ut nemo nescit; fluxitque etiam verum miserere mei: a quo decantatissimus incipit psalmus quinquagesimus. Denique dicit Hieronymus tertium Anna, 1522A quod in ps. CXVII legitur, tribus litteris scribi, Het, Nun, He; esseque conjunctionem sive interjectionem illam, cujus interpretationem Latinus sermo non exprimit. At littera Heth ad praedictam conjunctionem sive interjectionem nullatenus pertinet, bene quidem ad verbum Hebraicum , prosperare, cujus est tertia radicalis; et a quo divelli non potest, ut interjectionem seorsim constituat, quod contra Hebraicae linguae regulas supponit Hieronymus.»
Oleum atque operam perdidissem in hoc exscribendo nullius momenti argumento, nisi occasionem praeberet restituendi contextum Hieronymianum epistolae ad Damasum, quae maximam cladem perpessa est in antea editis libris. Argumentum autem superfluum ac nullius nomenti dico, quod suam habeat responsionem in ipsis epistolae verbis. Ex illis namque manifestissime apparet, apud Hieronymum Osanna interpretari salvum fac, obsecro: nec sanctum doctorem umquam ignorasse verbum Anna cum Heth ab initio, significare gratiam: multo minus supponere 1522B contra Hebraicae linguae regulas divellendam esse tertiam radicalem a verbo , ut cum sequentibus elementis in voce Asliana, seorsim interjectionem constituat, «Alii opinati sunt, inquit Hieronymus, Osanna, gloriam dici. Porro gloriae Chabod appellatur. Nonnulli, gratiam, cum gratia Thoda, sive Anna nuncupetur.» Et postea: «Et quia Osianna, quod nos corrupte propter ignorantiam dicimus Osanna, salvifica, sive salvum fac, exprimatur, omnium interpretatione signatum est. Nunc illud in cura est quid sine adjectione salvandi, solus Anna sermo significet.» Quod in fine epistolae edisseruit: « Osia ergo salvifica interpretatur; Anna interjectio deprecantis est. Si ex duobus his velis compositum verbum facere, dices Osianna, sive ut nos loquimur, Osanna, media vocali littera elisa, etc.» Otiosus igitur sermo ille habendus est, et frigidum argumentum cujus difficultates ipsa epistolae verba enodatius explicant; nam quidquid in eo objici potuit contra Hebraicam eruditionem 1522C Hieronymi, solutione praeoccupatum habemus in ipso epistolae contextu, e quo conflant Critici hoc ipsum argumentum. Verbum, ut jam monui, multam habet utilitatem, eo quod locum tribuat restituendi contextus epistolae in rebus etiam gravissimi momenti. Non enim cum antea editis libris legere fas est, Quae apud Graecos ponitur σχετλιαστικῶς; cujus interpretationem Latinus sermo non exprimit: sed cum antiquissimis exemplaribus manuscriptis, Quae apud Graecos ponitur δὴ, et est in σῶσον δὴ; cujus interpretationem Latinus sermo non exprimit. Hoc est, Graeci exprimunt Hebraeorum interjectionem Anna per δὴ, ut in σῶσον δὴ superiori; sed Latinus sermo non exprimit illam interjectionem in Osianna et Aslianna, quia pro his verbis compositis reddit solummodo salvum fac, et bene prosperare, cum tamen Latine vertendum esset in Osanna, salvum fac, quaeso; et in Aslianna, bene prosperare, obsecro. Quod apud Graecos exprimitur σῶσον δὴ, et εὐόδωσον δὴ. Oro 1522D te, lector, quid facilius Hieronymi ad intellectum, si purus uspiam editus ante nos fuisset ejus operum contextus ad fidem quamplurimorum codicum vetustissimorum et optimae notae? Nolim tamen inficias ire Graeca verba in maxima manuscriptorum copia ita depravate legi, ut eruditissimorum virorum conjecturis locus tribuatur ad textus restitutionem. Unde doctus Erasmus hoc habet scholion in praesens verbum, « Quae apud Graecos ponitur. Hic locus in omnibus exemplaribus ita depravatus est, ut non possim liquido conjicere. Quamquam ex elementorum vestigiis ita legendum arbitror, δεήσεως ὡς ἄνα, id est deprecationis, ut ἄνα, quae vox apud Graecos aliquando est obsecrantis, praesertim apud poetas. Verum hanc conjecturam meam protinus rejiciat, qui probabilius aliquid invenerit, etc.» Non probabiliori aliqua conjectura protinus Erasmi conjecturam abjicimus; sed explorata fide et auctoritate 1523A duorum codicum manuscriptorum, quorum prior est monasterii S. Cygiranni, posterior celeberrimae Abbatiae Cluniacensis. In San-Cygiranno sic legitur: Quae apud Graecos ponitur αΗ et est In Sosonan. Quae verba juxta morem ipsius exemplaris Graece sunt legenda, ponitur ΔΗ et est in CωCΟΝ ΔΗ. Nam in eodem manuscripto a scribitur pro Δ, et Ν vel n, pro Η Eta Graecorum. Mutat etiam saepius ο parvum cum ω magno, et vicissim ω cum ο. Ex quo usu aut abusu elementorum imperitus scriptor posuit a Η pro δὴ, et sosonan pro σῶσον δὴ. Idipsum scribere voluit amanuensis exemplaris Cluniacensis Monasterii, sed aeque imperitus linguae Graecae, quid scribebat nesciens, haec fortuito descripsit: Quae apud Graecos ponitur ΚΗ et est CωΝan. Desuper autem lectionem verborum Graecorum apposuit hoc modo, apesesinos anay. Quod etsi corruptissimum habeatur, supersunt nihilominus in hac depravata lectione quaedam vestigia litterarum ad restitutionem genuinae lectionis, ΔΗ et est in CωCΟΝ ΔΗ; quam ab 1523B Exemplari San-Cygiranno integre scribendam didiscimus: in eo enim nullum abest, nullum abundat elementum, et si formam litterarum excipias, quae non convenit cum hodierna, quamvis usitatissima inveniatur in exemplaribus mss., genuinam lectionem retinet inter omnes unus ille vetus codex San-Cygirannus. Caetera exemplaria praeter Cluniacense legunt vulgo anesesin sosannan, anesesin, nosanai; vel anesesin, id est laudibus. Quae aliquo modo videntur accedere ad Erasmianam conjecturam paulo ante recitatam.
Nec unicum putes hunc epistolae S. Hieronymi locum restituendum infra in praesenti Editione nostra: nam duae aliae sunt non minoris momenti restitutiones futurae, quas hic tantum indicare sufficiet, donec perveniamus ad tomum proprium hujus epistolae variis observationibus illustrandae. Editi igitur libri sic legunt verba quae spectant ad interjectionem Latinam qua silentium imperamus: Et 1523C quando silentium volumus imperare, strictis dentibus spiritum coarctamus et cogimus insonando scilicet sibilum: ita et Hebraei, etc. Aliter manuscriptus San-Cygirannus: Et quando silentium volumus imperare, strictis dentibus spiritum coarctamus, et cogimus insonandum sith. Ita Hebraei, etc. Aliter et Cluniacensis codex vetustior: Et quando silentium volumus imponere, strictis dentibus spiritum coarctamus, et cogimus insonandum sith. Ita Hebraei, etc. Aliter et Cluniacensis codex vetustior: Et quando silentium volumus imponere, strictis dentibus spiritum coarclamus; et agimus tantum sibilum insonando si. Ita et Hebraei, etc. Quae sit inter has variantes lectiones caeteris praeferenda, a temetipso facile perdisces, si, ut fert natura, silentium imperare volueris.
Altera varians lectio occurrit in elisa media vocali vocis Osianna; nam in antea editis libris hoc modo legimus: Aleph namque littera prima verbi sequentis, extremam verbi prioris Jod inveniens exclusit. Manuscripti autem codices aliter atque aliter legere hic consueverunt. San-Cygirannus supra laudatus, et alter monasterii S. Martini a Campis sic habent: 1523D Aleph namque littera prima verbi sequentis, extremam prioris verbi Ain veniens exclusit. Cluniacensis vero: Aleph quippe litteram primam verbi sequentis, extrema prioris verbi Ain veniens exclusit. Quae lectio pendet ex alia praecedenti, nempe ex ista: Osia ergo salvifica interpretatur, Anna interjectio deprecantis est. At de his lectionibus alibi fuse dicetur.
Tertio contra eruditionem Hieronymianam argumento causam praebet epistola Hieronymi ad Paulam Urbicam scripta de alphabeto Hebraeorum, ubi «docet nomine Daleth significari tabulas, seu libros; voce Zain, haec; vocabulo Jod, principium; Mem, ex ipsis; Num, sempiternum; Koph, vocatio. At nihil horum vocibus illius subest, ne quidem in Zaim et Mem, quae defendi facilius possent. Nam ze, vel za, significat quidem haec; sed si in accedat, ut Zain efficiatur, significationem illam amittit. Mem autem, ut significare possit ex ipsis, indiget littera hoc pacto : quod cum non ita habeat in voce 1524A Mem, significationem obtinere non potest, quam ipsi tribuit Hieronymus: qui Samech, fulcrum melius interpretatus esset, quam adjutorium; et doctius fuisset locutus, si litteram Tau in signum usurpatam fuisse dixisset, non autem signa interpretari: Hebraei enim signa dicunt Othoth, ut patet Gen. I, 14.»
Qui haec objiciunt Hieronymo, veniam profecto non merentur; sed proprio mucrone sunt confodiendi, id est, propriis verbis refellendi. Doctius enim loquerentur ipsi, si Samech interpretationem e libro Hebraicorum Nominum, sub magistro Hieronymo edocti fuissent. « Samech,» inquit Hieronymus supra col. 72, « firmamentum: licet quidam erectionem, vel « adjutorium, sive fulturam putent.» Ex quorumdam ergo sententia Samech interpretatur Hieronymus adjutorium in epistola ad Paulam: hic autem firmamentum rectius exponit juxta proprietatem vocis Hebraeae samach, quae significat manus imposuit, aut confirmavit. Unde in novo Testamento impositio 1524B manuum fuit usurpata ad dona Spiritus sancti impertienda; in designationem discipulorum Christi: et ad munus apostolicum, sive ad functionem publicam ministerii ecclesiastici injungendam. Hinc sacramenti confirmationis nomen habuit illa manuum impositio. Nam idem vebrum samach, et manus imponere, et confirmare significat. Proprie igitur Samech dicitur Graece στήριγμα, Latine firmamentum; metaphorice adjutorium, et auxilium.
Idem erit judicium de littera Tau, quam Hieronymus signum, vel subter interpretatur: de vocabulo Coph, quod supra col. 50 interpretatum legitur, « vocatio vel avis; sed melius excussio, quam Graeci ἔκκρουμα vocant.» Coph autem optime interpretatur excussio, a radice nacaph, id est, excidit, concidit: unde noceph, strictura, hoc est: olearum extrema decussio et quasi excisio, Isaiae XVII, 6. Ad summam quidquid in Hebraicarum litterarum interpretatione 1524C violentum invenies apud Hieronymum Graecis indubitanter ascribendum scias: ne in sexcentos prolapsus errores, illi temere nescius imputes, quod ipsemet abjiciendum decernit. Utque non te lateat e quo fonte hauserit Hieronymus et interpretationem alphabeti Hebraeorum, et litterarum connexiones; concito gradu ad superius capitulum Evagrii in nomen Iiiiii, ut revertaris admoneo.
Multa similia argumenta catervatim proposita leguntur pagina 139 Summae Biblicae; et quamvis invalida sint ac levia, nullum tamen aspernabor ex iis quae vera responsione nondum enervare potuerunt erudtiionis Hieronymianae vindices studiosi. «Multas, inquiunt, Hieronymus affert interpretationes, quae virum Hebraice doctum non decent: quales v. g. sunt istae: David, manu fortis; Cherubim, multitudo scientiae; Moab, aqua paterna; Carmelus, scientiae circumcisionis; Ammon, filius generis mei, vel populus noster; Beelsephon, ascensus speculae; Sin, odium; Alus, fermentum; Pharan, onager, aut, feritas; 1524D Ressa, freni; Harada, miraculum; Thare cum Ain , malitia, vel pastura; et cum Heth, abactor, vel depulsor; Asmona, festinatio: Bene-jaacan, filii necessitatis, seu stridoris; lotbatha, bonitas; Asiongaber, ligna viri, sive dolationes hominis; Phasga, dolatus; Zin, mandatum. Jeabarim, acervi lapidum transeuntium; Dibongad, fortiter intellecta tentatio; Aaron, montanus; Arnon, maledictio; Almon Diblathaiema, contemptus plagarum ((Leg. palatharum)), sive opprobriorum; Nabo, conclusio; Abel Asitim, luctus spinarum; Ulam, prius.».
Qui futilia haec objiciunt Hieronymo, vel imperiti habendi sunt in lingua Hebraica, vel litigandi studiis mirifice dediti. Quis enim mediocriter excultus Hebraeorum sermone ac disciplinis, ignorare potuit David vocabulum non solum dilectum interpretari, verum etiam manu fortem? Utroque modo Graeci illud nomen interpretantur supra in Fragmentis libri 1525A Nominum, et in Lexico Origeniano, col 626. Δαυὶδ, ἱκανὸς χειρὶ, ἢ μόνος πεποθημένος, ἢ ἀγαπημένος, etc., David, fortis manu, vel solus desideratus, vel dilectus, etc. Utroque modo similiter Hieronymus col. 53, David, fortis manu, vel desiderabilis. Col. vero 107, David desiderabilis; nihil amplius addendo. Unde satis liquet Hieronymum pro re nata Commentariis in Ezechielem, David, manu fortem exposuisse more Graecorum: cam alibi juxta proprietatem linguae Hebraicae et radicem dud, aut dod, idem nomen interpretatur desiderabilem, sive amabilem. Porro fortis manu David dici potuit a verbo jada, e quo nomen Juda sumptum fuisse indoctis etiam patet: sed apud Graecos hujusmodi etymologiam a voce Hebraea dai derivari exploratum mihi est; quia Graeci eam exprimunt ἱκανὸς χειρὶ, non δυνάτος χειρί. Hebraeum enim dai, idem plane significat, quod Graecorum ἱκανὸς, id est, sufficiens. Inepta igitur et indigna suo auctore expositio haec est, quam apud Hebraizantem invenio. Nec male veteres litteram Vau 1525B addebant, ut esset pronomen suus: quasi praedicta vox David, idem valeret, ac qui sibi sufficeret manu, hoc est, qui manu potens esset ac fortis. Vocabulo autem manum exprimi, nullum Hebraeae linguae tyronem latet. «Nefas erat apud veteres Hebraeos nomen Deo proprium ulli mortalium adscribere. Maxime autem Deo proprium est, quod sibi sufficiat manu, hoc est, quod nullius egeat auxilio; quod propria virtute omnia possit, et sit vere Saddai, sibi sufficiens. Non ergo in nomine David Vau litteram addebant Veteres, nec fortasse legebant , et tribus primis litteris nomen conficiebant, quod etiamnum cum duabus sonat sufficientem. Fictitia sunt isthaec et ludo proxima. Sed Vau scriptum in vocabulo David, accipiebant pro Jod, ut esset in eo dai, et jad, id est, fortis, et manus. Perinde enim est apud Hebraeos, quod verba scribantur in medio per Vau, aut per Jod: unde verbum substantivum fuit, hava, vel haja scribitur; nec aliud significat quoquomodo illud scribas. Apud Grammaticos quoque 1525C Hebraeos verba, quae habent Jod pro secunda radicali, dicuntur quiescentia Ain Vau. Haec interim juxta mediocritatem sensus mei breviter strictimque respondi. Caeterum scire debet Lector, in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere: quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod ex una voce solveret quaestionem, sicut et caeteros fecisse monstravimus. Sed magis condecet ob veritatem laborare paulisper, et peregrino aurem accommodare sermoni, quam de aliena lingua fictam falsamque referre sententiam.
In expositione vocis Cherubim et Carmel, nihilo felicior responsio Hebraizantis quam fuit praecedens; et miror scriptorem fama eruditionis Hebraicae apud multos celeberrimum ita ignorasse vulgares Linguae sanctae radices; ut dum errores Hieronymi reprehendit, proprios ostendat: «Interpretationes, inquit, Cherubim et Carmel vitio carent, si statuamus Kara apud Veteres significasse scientiam; 1525D quod omnimodam veri similitudinem consequitur ex Rabbinorum usu, quibus Kara est legere, unde , mikra, lectura, scilicet sacra, hoc est, Scriptura sancta, quae est totius scientiae fons.»
Pessime statueretur nomina Cherubim et Carmel significare multitudinem scientiae, et scientiam circumcisionis; quamvis Kara apud Veteres scientiae significantiam habuisset. Nam quis nesciat vocabula Cherubim, et Karmel, oriri ex themate nachar, quod Latine vertitur cognovit, et in Hiphil hikkir, agnovit, recognovit? hakkara, quoque exprimitur agnitio. Itaque nomen Cherubim compositum intellige ex nachar, et rabab: quae cum sint verba defectiva apud Hebraeos, haud dubie nomina ab illis derivata litteras aliquot radicales amittere debent in compositione, rab 1526A autem multitudinem significat, et hachara, scientiam: unde vox Cherubim facile interpretatur multitudo scientiae. Ex nachar similiter, et ex mul, nomen Carmel derivatum, scientiam circumcisionis significat, juxta proprietatem linguae Hebraicae: quia mul redditur Latine circumcidit. Has sine fuco puerili Hebraicorum Nominum etymologias proponimus; ut sciat lector studiosus, quantus sibi fucus factus sit in multis hodiernorum Criticorum libris, quibus Hebraica eruditio Hieronymi impugnatur temere, vel indocte defenditur. Sed pergamus ad reliqua.
Nomen pariter Bene-jaacan male vexatum, corruptum, ac violenter interpretatum apud criticos Scriptores, probat sequens ejusdem nominis expositio: Pro Benejaacan, scriptum fortasse fuit a magno Doctore Benejaracan; eoque pacto recta erit interpretatio filii stridoris, a radice , frenduit. Nil dico de bene, aut benei: nemo quippe ignorat ea voce filios denotari.
Si sic licet quadrata mutare rotundis, et 1526B Bene jaacan, cum ficto Benejaracan; nulla erit ambigua, nulla explicatu difficilis Hebraicorum Nominum interpretatio. At nemo concedit tyroni imperito linguae Hebraeae, tot in una voce depravationes; ut Heth legatur pro Ain, et Res addatur ad sollicitandam etymologiam Hieronymi, quae sermoni Hebraeo conformiter fluit e verbo uc, vel ac, id est, angustiavit, molestus fuit, vexavit: aut absolute, arctatus, pressus, afflictus fuit. Hinc aca, angustia, molestia, paupertas: in plurali acethin, et acan, hoc est, angustiae, etc. Apud Judaeorum quoque magistros avac, significat torsit. Recedant igiturac perpetuum exsulent ab hac Apologetica pro Hieronymo disputatione contortae prorsus et alienae etymologiae nominum, vel etymologiarum expositiones, quas huc usque quidam Critici imperitos docuerunt. Nolim tamen dissimulare in 1526C allegorica nominis Benejaacan interpretatione sensum Hieronymi procliviorem esse ad radicem acad, quam ad superiorem uc, aut ac. Mansione enim XXVIII epistolae ad Fabiolam ita scriptum legimus: «Vicesima octava mansio transfertur in filios necessitatis, seu stridoris . . . . Qui sint isti filii necessitatis, Psalmus ipse nos doceat: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia, vincula scieris veritatis; contendens cum adversariis ligabis eos; et vinctos duces in captivitatem, etc.» Filios ergo necessitatis intelligit ligatos et captivos, sicuti sunt arietes et oves, quae Domino offeruntur ad victimam. Verbum autem Hebraicum acad, apud Grammaticos Latine est ligavit, colligavit, proprie artus, ut oves quatuor pedibus colligari solent ad mactationem. De Isaac quoque ad victimam praeparato dicitur Genes. XXII, 1526D 9, vaijaacod, et colligavit, nempe filium suum Isaacum: hoc est, manibus et pedibus post tergum revinxit, sicut ligantur oves tondendae aut mactandae.
Quod Alus, decimam mansionem Hebraeorum in deserto, dixerit Hieronymus interpretari fermentum, hinc occasionem sumunt Critici Hebraizantes sollicitandi veram lectionem Alus, pro qua Amus substituendum putant. Nil vetat (si illis credamus) quominus Hieronymus pro Alus legerit Amus et sic inculpata erit interpretatio.
Falsum est, Hieronymum praeter auctoritatem Scripturae legisse Amus, pro Alus. Neque inculpatam e falsis conjecturis dicimus S. Doctoris interpretationem; sed ab eximia eruditione linguae Hebraicae, qua ignorare non potuit verbum lus, significare miscuit, commiscuit, et fermento imbuit. Quare libro Hebraicorum Nominum supra col. 24 de Alus ita 1527A scribebat: « Alus fermenta, sive commisce; quod Graece dicitur φύρασον.» Haec profecto latere minime debuerunt vindices eruditionis Hieronymianae, quae inculpabilis prorsus habenda est, cum ait: «Interpretaturque Alus, fermentum: quod tollens mulier, miscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum.»
Latissimum vero disputationis campum nobis pandit observatio sequens Summae Biblicae pag. 146: « Abel Asitim scriptori, me judice, tribui debet, non auctori: quem verisimile est legisse Abel Asirim cum Samech: quod luctum spinarum optime verterit Hieronymus.» Hanc enim conjecturam longius a vero abesse palam evincunt ipsius Hieronymi contrariae observationes in caput tertium Joelis prophetae, ubi de torrente spinarum sic instituit disputationem: «Pro torrente spinarum, Septuaginta transtulerunt, torrentem funiculorum, id est, χοίνων. Quod aut funiculos significat, aut juxta Aegyptios mensuram 1527B certi itineris, Psalmista dicente: Semitam meam, et funiculum meum tu investigasti. In Nilo enim flumine, sive in rivis ejus solent naves funibus trahere, certa habentes spatia, quae appellant funiculos: ut labori defessorum, recentia trahentium colla succedant. Nec mirum si unaquaeque gens, certa viarum spatia suis appellet nominibus: cum et Latini mille passus vocent, et Galli leucas, et Persae parasangas, et rastas universa Germania, atque in singulis nominibus diversa mensura sit. Haec propterea, quia verbum Hebraicum Sattim, Septuaginta funiculos transtulerunt. Caeterum nulli dubium est, omnia quae in Tabernaculo Dei legimus, de lignis Settim fuisse perfecta: quae Septuaginta interpretati sunt ligna imputribilia. Est autem genus arboris in eremo, spinae albae simile, colore et foliis, non magnitudine. Alioquin tam grandes arbores sunt, ut latissima ex illis tabulata caedantur: lignumque fortissimum est, et incredibilis levitatis ac pulchritudinis, ita ut ex his etiam 1527C vasa torcularium, quae ἄρσενας et θηλύας vocant, ditissimi quique studiosi faciant, quae ligna in locis cultis, et in Romano solo, absque Arabiae solitudine non inveniuntur. Pro torrente funiculorum, sive spinarum, Symmachus interpretatus est vallem spinarum. Est autem locus juxta Libiadem trans mare Mortuum, sexto ab ea distans milliario, ubi quondam cum Madianitis fornicatus est Israel. Hujus loci ex persona Dei Michaeas propheta meminit, dicens: Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam: pro quo et ibi Septuaginta transtulerunt, ἀπὸ τῶν χοίνων, hoc est, a funiculis usque ad Galgalam, etc.» Non poterat manifestius suam de nomine Sittim, vel Sattim opinionem proponere sanctus Doctor; nec validius falsam de errore scriptoris conjecturam in lectione Abel Asirim, pro Abel Asitim, explodere. Constans proinde debet esse 1527D sententia apud omnes studiosos et eruditos sermonis Hebraei, vocabulum Sittim, ab antiquis interpretibus Graecis atque Latinis interpretatum fuisse spinas. Et consequenter lectionem Abel Asitim, mansione XLII epistolae ad Fabiolam, genuinam esse ac Hieronymianam; non errorem imperiti nescio cujus scriptoris.
Caeteris Criticorum objectis violentis Hebraicorum Nominum interpretationibus nullam adhibent eruditionis Heronymianae vindices responsionem, praeter eam quam Gallice dicimus Le pont aux Anes. Insolubiles, inquiunt, nobis videntur illae difficultates: sed excusari possunt, confugiendo ad ignotas significationes, aut negligentes scriptores in culpa ponendo. Ita excipimus etymologias hujusmodi: Abraham, pater multarum; Dibongad, fortiter intellecta tentatio; Nabo, conclusio; Oreb, corvus, vel siccitas; Aser, divitiae, vel beatus; Cades, sancta, vel mutata; Nephthali, convertit me, vel comparavit me. Ergo imperitus linguae Hebraicae 1528A remanet Hieronymus, nisi ignotis acquiescamus significationibus Hebraicorum Nominum; aut veteres omnes exscriptores Operum S. Hieronymi insimulemus depravationis perpetuae.
Non ita erit, ut vel imperitiae suspicio adhaereat Hieronymo, aut depravationis culpa rei teneantur quotquot usquam gentium descripserunt Opera Hieronymiana. Neque par arbitror unum vel alterum affirmare: sed verisimilius dixerim leviter tinctos esse scientia Hebraei sermonis, qui his difficultatibus superati, impares se praebent susceptae defensioni sancti Hieronymi. Nam quid tantae est difficultatis in recitatis interpretationibus, ut fingere opus sit vel crimina in scriptores, vel ignotas significationes vocum Hebraearum? Sola lectio libri Geneseos cap. XVII, vers. 5, objectionem de etymologia nominis Abraham, futilem prorsus ac imperitam demonstrat. Nec feliciori sorte caeterae gaudebunt, si res enucleate, ordineque debito expendantur. Objectas igitur interpretationes sic defendo:
1528B Edisserebat sanctus Hieronymus hunc Genesis versiculum juxta Septuaginta: Nec vocabitur ultra nomen tuum Abram: sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te, , id est, Et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te; utque nominis rationem manifestam faceret lectori, linguae peregrinae quaerit sic auxilia: «Dicunt autem Hebraei, quod ex nomine suo Deus, quod apud illos Tetragrammaton est, He litteram Abrahae et Sarae addiderit. Dicebatur enim primum Abram, quod interpretatur pater excelsus; et postea vocatus est Abraham, quod transfertur pater multarum: nam quod sequitur, gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum quare, cum apud Graecos et nos A littera videatur addita, nos He litteram Hebraeam additam dixerimus. Idioma enim linguae illius est per He quidem scribere, 1528C sed per Alegere: sicut e contrario A litteram saepe per He pronuntiant.» Apud Graecos et Latinos littera A addita erat in nomine Abraham, quia primum dictus est Ἄβραμ, Abram, et postea addita littera Ἀβραάμ, Abraham. Apud Hebraeos non Aleph additum est, sed He: unde prius Abram, et deinde Abraham, quia He per A legebant, teste Hieronymo. Elementi autem He additamentum fecit, ut qui primum pater excelsus appellabatur, postea nomine suo diceretur pater multitudinis. Nam Hebraice amon, idem est, quod Latine multitudo et turba: in nomine vero Abraham, ultima syllaba prior est in vocabulo Amon; am videlicet, e qua nomen Abraham habet significationem multitudinis; sicuti ex ab, habet significationem patris, littera media Res otiosa permanente ex priori vocabulo Abram, quod pater excelsus exprimitur. His ita observatis manifestissime comprobatur interpretationem seu potius expositionem Hieronymianam eximiam ac diligentissimam fuisse. Neque prorsus 1528D ignorasse licuit Criticis nostris Hieronymum, cum Abraham interpretari diceret pater multarum, intentum fuisse Hebraeorum Scripturae atque Graecorum: Ἀλλ᾽ ἔσται τὸ άνομά σου Ἀβραὰμ, ὅτι πατέρα πολλῶν ἐθνῶν τέθεικά σε, hoc est, sed erit nomen tuum Abraham, qui patrem multarum gentium posui te. Quod ergo sequitur post patrem multarum non habetur in nomine Abraham, nempe gentium; sed subauditur, ut optime observat sanctus Hieronymus, temere ac indocte a sciolis impugnatus. Non omitto Hieronymum supra in libro Nominum interpretari nomen Abraham, pater videns populum, vel pater videns multitudinem; in qua interpretatione exprimitur Res littera, quam otiosam dixi ad etymologiam, pater multarum. Nemo autem nescit verbum raa, quod incipit a Res, significare vidit aut videns: hinc Abraham pater videns multitudinem.
Sed breviter ab his Criticorum tricis ut nos expediamus, 1529A dico Dibongad significare fortiter intellectam tentationem: quia Hebraice dai intelligitur sufficienter vel fortiter; bon, intellectus; et gad, tentatio. Quas syllabas retinet δαιβὼν γὰδ apud Graecos, quorum interpres est Hieronymus in hujusmodi etymologiis nominum.
Nabo, interpretatur conclusio in Epistola ad Fabiolam: sed in libro Hebraicorum Nominum Nabau, transfertur veniemus, vel, in conclusione. Nabao, prophetia, vel venientes. Nabo, sessio, vel superveniens. Quorum omnium rationes ac interpretationes suppeditare possunt Hebraeae radices bo, nub, nibba.
De nomine Oreb abunde disputatum est contra eruditum Bochartum. Vide supra in hoc syntagmate Apologetico Criticorum hallucinationes. Falsum namque est quod ait quidam: «Vocis sonus, qui idem fere est in nominibus Hereb , et Cades et : Hieronymum altioribus intentum, et 1529B forsitan properantem, fallere potuit, etc.»
«Aser,» inquit S. Hieronymus Lib. Quaest. Hebraic. in Genesim, «non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco; nam in aliis, secundum ambiguitatem verbi, possunt et divitiae sic vocari.» Haec verba duplicem habere possunt intelligentiam. Primo, ita intelligendus videtur Hieronymus, quod Aser scriptum cum Aleph, ut in praesenti loco Geneseos scribitur, beatus interpretatur; in aliis autem locis, puta I Sam. XVII, 25, et psal. LII, 9, nomen Aser, quod propter ambiguitatem verbi scribi potest cum Ain, significat divitias. Ambiguitas itaque hujus verbi Aser, apud nos scriptum per A, facit ut aliquando beatum, aliquando divitias sonet. Secundo, Ambiguitas verbi potest esse ex secunda radicali, nam si vocabulum Aser scribatur per Sin, ut in Genesi , tunc beatum significat: at si scribatur in medio cum Sade, , tunc sonat divitias. Nam Osar, Latine thesaurus exprimitur.
1529C In Cades interpretatione etsi nonnulla oriatur difficultas, vix tamen remanebit adjuncta objectioni Criticorum hac expositione Hieronymiana, quae legitur mansione XXXIII epist. ad Fabiolam: «Illudque quod jungitur, Cades, non ut plerique aestimant, sancta dicitur: sed mutata, sive translata. Legimus in Genesi juxta Hebraicam veritatem, ubi Judas meretricem putans Thamar dona transmisit; et sequester munerum interrogat: Ubi est Cadesta, hoc est, scortum, cujus habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem sancta interpretatur κατ᾽ ἀντίφρασιν, est intelligendum: quomodo parcae dicuntur ab eo quod minime parcant, etc.» Non inficiatur Cades dici sanctam per antiphrasim, sive per ironiam: sed propriam nominis hujus significationem voluit esse in etymologia superiori mutata, sive translata. Quod maxime firmari potest e prima significantia quam habet radix Cadas in Hebraicis Lexicis, 1529D ubi verbum illud interpretatur multis in locis Bibliorum, ab usu communi ad divinum separatus. Quidquid autem ab usu communi ad usum transit sacrum, vere mutatum et translatum dicitur. Ab hac igitur significatione sumpsit Hieronymus etymologiam nominis Cades, non a ficto Chades, sive Hhades, quod novum, sonat, non translatum.
Libro Quaestionum Hebraicarum in Genesim monet Hieronymus, quod nequaquam Criticis placuit; nolunt enim Nephthali nomen impositum a conversione, sive comparatione Rachelis cum ejus sorore Lia. «Causa nominis Nephthalim,» inquit sanctus Doctor, «alia hic multo exponitur, quam libro Hebraeorum Nominum scripta est. Unde et Aquila ait, συνανέστρεψέν με ὁ Θεὸς, καὶ συνανεστράφην. Pro quo in Hebraeo scriptum est, Nephthule Eloim Niphthalthi. Unde a conversione sive a comparatione, quia utrumque sonat conversionem, sive comparationem, Nephthali filio nomen imposuit.» Ex verbis 1530A Hebraicis, si fides criticis adhibeatur, contrarium huic Hieronymianae sententiae ostenditur: quia nephthule eloim niphthalthi nullam conversionis aut comparationis notionem ingerunt; sed ad verbum sonant, luctationibus Dei luctata sum: hoc est, invalui. Sed pace horum Criticorum dicere nobis liceat, idem esse apud Hebraeos, Graecos, ac Latinos interpretes, nec non apud Gallos et Vascones, luctationibus Dei luctata sum, quod Aquilae interpretatio, convertit me Deus, et conversa sum. Id plane liquet, si meminimus Rachelem sorori imparem fuisse inferioremque apud virum suum Jacobum, antequam ei peperisset filios vel proprios, vel ex ancilla adoptivos: postquam autem matrisfamilias honore laetata est in nativitate filiorum famulae suae Balae, parem sorori sese praebuit apud maritum; unde aiebat: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui. Luctabantur ergo sorores inter sese prolis contentione; in qua lucta inferior erat Rachel aliquandiu: 1530B Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. Sed nato primum Dan, ac deinde Nephthali quae prius invidia, et infecunditate inaequabilis et inferior remanebat, aequalis procreatione liberorum exstitit sorori Liae, cujus vulvam Deus aperuerat, ne lippitudine oculorum Jacobo despectui haberetur. Comparaverat igitur Deus Rachelem cum Lia, quando minorem majori praestitit aequalem gloria pariendi filios: nam apud Latinos contendere rem aliquam cum alia, idem valet ac comparare: rursum contendere et luctari pro eodem accipiuntur. Ex quo consectarium est optimam apparere etymologiam nominis Nephthali, quod comparationem sonat sive conversionem, eo sensu quo apud vulgus Gallorum dicitur, retournez-vous; et apud Vascones, tourne-te: quod Latine diceremus, contende, luctare, dimica, par pari redde. Qui alias vocabuli Nephthali requisierit interpretationes, consulat supra librum Hebraicorum Nominum, vel Graeca Fragmenta.
1530C Explosis Criticorum difficultatibus inerudite objectis contra Hebraicam eruditionem Hieronymianam, nihil addendum putavi praeter verba cl. v. Ferrandi, quibus finem facit Disputationi Prolegomenicae de S. Hieronymo, pag. 147 Summae suae Biblicae: «Ex his perspicuum est, inquit, Hieronymum facile expurgari; et collatas in eum ab improbis aut imperitis criminationes nullo negotio elui, si ex veris regulis judicium feratur, et lis justo examine libretur, non autem ad inscitiae aut odii normam dirigatur. Ad hanc amussim nonnulli hujus aevi Critici controversiam nostram exigunt; nec mirum si lance tam iniqua utentes, veteribus, adversus quos reverentiam exhibere deberent, Scriptoribus inscitiae vitium objiciant, et interpretationes crimini dent, quae praeconio sunt dignae aut saltem justa excusatione tegi possunt.
«Tales esse Hieronymianas satis superque, ni fallor, a me fuit demonstratum, et in spem venio, 1530D sanctum hunc Doctorem iis deinceps admirationi fore, qui eo infelicitatis et caecitatis devenerant, ut ipsum despicatui haberent: neminemque posthac exstiturum, qui eximiam linguae Hebraicae peritiam ei non tribuat.»
Hactenus ego quoque vindicis munere defunctus sum in hac Apologia pro Hieronymo suscepta. Nunc meae partes sunt agere praeconem ejusdem eruditionis Hebraicae, quam contra objecta falsa vitia sufficienter defensitavi in iis quae aliquod momentum habere videbantur. E quibus autem libris argumenta hujus laudis primum peterentur, non illico fixam ratamque habui sententiam, propter copiosiorem scientiae Hieronymianae supellectilem, quae in cunctis ejus opusculis splendet. Quantum enim capere potui ex frequenti lectione Commentariorum et reliquarum ejus lucubrationum, nulla in illis exstat pagella ubi non occurrant manifestissima indicia praepositae 1531A eruditionis. Verum ad compendium laudis satius est e libro Hebraicorum Nominum, cujus obtentu imperitus Hebraei sermonis Hieronymus habebatur, eximiam ipsius eruditionem probasse, quam infinitam undique testimoniorum congerere multitudinem. Libri igitur Nominum observationes et annotatiunculae manifestam facient omnimodam Hieronymi peritiam in rebus Hebraicis.
In edito autem a nobis Hebraeorum Nominum opusculo superiori, summa exactaque cognitio linguae Hebraicae non uno modo elucet, si tamen ea tantum spectemus quae Hieronymo propria dignoscuntur. Sive enim elementorum sermonis penitiorem intelligentiam, sive expositam dictionum significantiam, sive sonorum ac nominum ambiguorum distinctam proprietatem requiras, unus liber Hebraicorum Nominum innumeris exemplis haec omnia reperiri apud Hieronymum plane demonstrabit. Utque ante caetera nobis explorata sit in Hieronymo exacta peritia elementorum linguae Hebraicae, quasdam annotationes 1531B ejus recitare juvat. Hanc vero ipse admonitionem in fronte libri Nominum posuit, ne lectori erroris locus tribueretur ex ambiguo elementi A Latini, quod apud Hebraeos multiplex in litteris consonantibus invenitur.
«Non statim ubicumque ex A littera, quae apud Hebraeos dicitur Aleph, ponuntur nomina, aestimandum est ipsam solam esse quae ponitur. Nam interdum ex Ain, saepe ex He, nonnumquam ex Heth, litteris, qua aspirationes suas vocesque commutant, habent exordium. Sciendum igitur, quod tam in Genesi, quam in caeteris libris, ubi a vocali littera nomen incipit, apud Hebraeos a diversis, ut supra diximus, inchoetur, elementis. Sed quia apud nos non est vocum tanta diversitas, simplici sumus elatione contenti. Unde accidit, ut eadem vocabula, quae apud illos non similiter scripta sunt, nobis videantur in interpretatione variari.»
Ad litteram S, quae apud Hebraeos multiplex est, 1531C istud quoque observari voluit: «Quod in principio dixeramus in vocalibus litteris observandum: eo quod apud nos interdum una sit littera, et apud Hebraeos variis vocibus proferatur: hoc nunc quoque in S littera sciendum est. Siquidem apud Hebraeos tres S sunt litterae: una quae dicitur Samech, et simpliciter legitur, quasi per S nostram litteram describatur; alia Sin, in qua stridor quidam non nostri sermonis interstrepit; tertia Sade, quam nostrae aures penitus reformidant. Sicubi ergo evenerit, ut eadem nomina aliter atque aliter interpretentur, illud in causa est, quod diversis scripta sint litteris. Hoc autem quod in Genesi dicimus, in omnibus libris similiter observandum.»
Tot tantaque circa Hebraeorum elementa, duabus hisce observationibus Hieronymus nos docuit, ut alia eruditionis ejus argumenta superflue desiderari potuissent, nisi male intelligerentur a quibusdam Criticis, et a Mariano etiam Victorio, qui Opera sancti 1531D Doctoris postremus edidit. Is enim cum more solito librum Hebraicorum Nominum argumento praemunire voluit, non satis attentus fuit superioribus annotationibus Hieronymi; aut certe nullatenus legit, quae suo sensui manifestissime contraria cernuntur. «Nemo miretur, inquit, quod unum idemque nomen variis apud Latinos significationibus Divus Hieronymus hoc in libro explicet. Non tam enim id ex ambiguitate, varietateque interpretationum, quam ex diversitate penes illos accidit elementorum: quod enim nos litterarum penuria, uno interdum charactere explicamus, diversis Hebraei elementis conscribunt. Nam praeter quinque nostras vocales, quas quadruplicatas habent, ex , et , habent etiam tria C, videlicet , et : et quatuor S, Sin, Scin, Samech et Tzade: quae etsi pronuntiatione, figurarumque varietate apud Hebraeos differunt, nos tamen pronuntiare illas magis possumus, quam effingere.»
Non miror, quod unum idemque nomen Hebraeum 1532A variis interpretationibus Hieronymus explicaverit: sed valde mirum est, editorem Hieronymi nescivisse, quae sanctus Doctor conceptis verbis docuit de triplici S apud Hebraeos, tam hic in libro Nominum, quam Commentario in Epistolam ad Titum cap. III. Nam si mediocriter attentus loca citata legisset, numquam tria C, vel quatuor S apud Hebraeos induxisset, fultus auctoritate Hieronymi. Neque vero fas erat Mariano litteram Heth confundere cum elemento C: quia Heth apud Hieronymum duplex est aspiratio, non littera consonans C. Et ipse constanter triplicis S apud Hebraeos meminit; sed nuspiam quatuor S apud illos observavit. Quae ut nobis exploratissima fiant, locum Commentariorum in cap. III Epist. ad Titum integre describam; est enim apprime lucidus, et instituto nostro accommodatissimus: «Quod autem ait: Genealogias, et contentiones, et rixas, quae veniunt ex lege, devita, proprie pulsat Judaeos, qui in eo se jactant et putant legis habere notitiam, si nomina teneant singulorum, quae quia barbara sunt, et etymologias 1532B eorum non novimus, plerumque corrupte proferuntur a nobis. Et si forte erravimus in accentu, in extensione et brevitate syllabae, vel brevia producentes, vel producta breviantes, solent irridere nos imperitiae, maxime in aspirationibus et quibusdam cum rasura gulae litteris proferendis. Hoc autem evenit, quod Septuaginta Interpretes, per quos in Graecum sermonem lex divina translata est, specialiter Heth litteram et Ain, et caeteras istiusmodi, quia cum duplici aspiratione in Graecam linguam transferre non poterant, aliis litteris additis expresserunt. Verbi causa, ut Rahel, Rachel dicerent, et Hierio, Hiericho; et Hebron, Chebron; et Seor, Segor. In aliis vero eos conatus iste defecit. Nam nos et Graeci unam tantum litteram S habemus: illi vero tres, Samech, Sade, et Sin, quae diversos sonos possident. Isaac et Sion per Sade scribuntur. Israel per Sin, et tamen non sonat hoc quod scribitur. Sed quod scribitur Seon rex Amorrhaeorum, 1532C per Samech litteram et pronuntiatur, et scribitur. Si igitur a nobis haec nominum et linguae ἰδιώματα ut videlicet barbara, non ita fuerint expressa, ut exprimuntur ab Hebraeis, solent cachinnum attollere, et jurare se penitus nescire quod dicimus. Unde et nobis curae fuit omnes veteris legis libros, quos vir doctus Adamantius in Hexapla digesserat, de Caesariensi bibliotheca descriptos, ex ipsis Authenticis emendare; in quibus et ipsa Hebraea propriis sunt characteribus verba descripta, et Graecis litteris tramite expressa vicino. Aquila etiam et Symmachus, Septuaginta quoque et Theodotio suum ordinem tenent. Nonnulli vero libri, et maxime hi qui apud Hebraeos versu compositi sunt, tres alias editiones additas habent, quam quintam et sextam et septimam translationem vocant, auctoritatem sine nominibus interpretatam consecutas. Haec immortale illud ingenium suo nobis labore donavit: ut non magnopere pertimescamus supercilium Judaeorum, 1532D solutis labiis, et obtorta lingua, et stridente saliva, et rasa fauce gaudentium.»
Quisquis Criticorum aureum illum Hieronymi relegere Commentarium voluerit, et annotationes ejus e libro nominum antea recitatas, illico fatebitur, si fidei plenus est, nihil in sermone Hebraei Hieronymum latuisse; tantamque hujus idiomatis peritiam fuisse in sancto Viro, ut nullus Grammaticorum hodiernorum sit ipsi aequiparabilis. Et vero quisnam hoc aevo satis callet sermonem Hebraeorum ad docendum nos rationem commutationis aspirationum et vocum in elementis Aleph et Ain, He et Heth? A quo Lexico, ex qua Grammatica Hebraea discere possum, quid sit apud Hieronymum stridor quidam in littera Sin, non nostri sermonis interstrepens? quid Sade Hebraeum, quod S, nec Z litteram sonat, sed aliud quidpiam quod nostrae aures penitus reformidant? Quid dicam de accentibus diversis litterarum, de extensione et brevitate 1533A syllabarum, de litteris cum rasura gulae proferendis? Quis Hebraizantium gloriabitur se haec scire, haec posse docere? Certe confidenter dicam, nemo virorum est vel apud Judaeos hodiernos, vel apud Christianos scriptores, qui ad tantam peritiam linguae Hebraicae pervenerit; ut praesto sit ad explicandam pronuntiationem litterae Sin, usurpatam apud veteres Judaeos in nomine Israel, quod apud illos non sonabat hoc quod scribebatur. Praeterea ecquodnam in Grammaticis principium putamus capessendae antiquae pronuntiationis litterarum Hebraicarum cum rasa fauce, obtorta lingua, solutis labiis, stridente saliva? Unus est Hieronymus qui haec omnia didicit et docuit; et qui adeo calluit sermonem Hebraeorum, ut quaecumque corrupta erant in Hexaplis Origenis, ipse ex libris authenticis emendaverit, ubique restituens aspirationes elementorum nativas, quas Septuaginta interpretes mutaverant cum χ, vel cum γ, in literis . Heth, et Ain. Utinam non perissent reipublicae litterariae Origenis Hexapla, 1533B in quibus et ipsa verba Hebraea propriis erant characteribus descripta, et Graecis litteris tramite expressa vicino, atque Hieronymiana manu castigata ad fontes Hebraicos. Si haec superessent nobis, immortale quidem fateremur ingenium Adamantii, sed divinum prorsus ingenium Hieronymi, stupendamque mortalibus diligentiam, qua in Graecis litteris verba Hebraea exprimentibus depravatas lectiones restituit in integrum, ac propriis accentibus insignivit. Erat ille egregius admodum labor, ut eo ditati Christiani veteres non magnopere pertimescerent supercilium Judaeorum, qui ante Hieronymianam restitutionem jam dictam, fideles irridebant imperitiae, maxime in aspirantibus et quibusdam litteris Hebraeis, cum rasura faucium proferendis. Pertit illa Judaeorum gloriatio, cum supremo numini placuit providere Ecclesiae suae maximum Scripturarum Interpretem, qui si qua forte vera et fidei nostrae accommodata invenit apud Circumcisos, non solum 1533C non formidanda, sed ab eis etiam tamquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda existimavit. Judaei enim non solum traditiones falsas habebant et onera gravia, quae populus Christianus detestaretur et fugeret, sed etiam libros et eloquia Dei concredita patribus, quasi vasa atque ornamenta de auro et argento a Prophetis elaborata; quae omnia Hieronymus rapuit et abstulit in usum convertenda Christianum. Unde ad Marcellam scribebat: «Jampridem cum voluminibus Hebraeorum editionem Aquilae confero; ne quid forsitan propter odium Christi Synagoga mutaverit: et ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertinent roborandam, plura reperio.»
Sed ad proposita redeamus argumenta, petenda e libro Nominum ad probandam Hebraicam eruditionem Hieronymi. Monet igitur col. 7 quaedam nomina cum aspiration, e sive Chi χ Graecum legenda: verum generale illud documentum, quia lectori non satis intellectum errorem generaret, statim hisce observationibus 1533D illustrat: «Cham, calidus. Sed sciendum, quod in Hebraeo Chi (χ) litteram non habeat: scribitur autem per Heth, quae duplici aspiratione profertur.» Et post pauca: «Chethaeus, mentis excessus, sive fixus, vel abscisus. Sed hoc nomen in Hebraico non incipit a consonanti littera, verum ab Heth, de qua jam supra diximus.» Col. deinde 11 haec habet ad nomen Gomorrhae: «Gomorrha, populi timor, sive seditio. Sciendum quod G litteram in Hebraico non habet; sed scribitur per vocalem Ain.» Si Hebraeorum nupera opera Grammatica contendas cum istis observationibus Hieronymianis, multa in illis contraria vel diversa reperies. Docet Hieronymus Heth litteram non esse consonantem; docet pariter Ain esse vocalem. Utrumque negat Alphabetum Hebraeorum, ubi omnia elementa sunt litterae consonantes; Heth et Ain, ut caeterae viginti. Et inter se non minus dissident 1534A Grammatici hodierni in lectione et pronuntiatione horum elementorum, quam contrarii sunt Hieronymianis praeceptis. Quo sane dissidio satis liquet genuinam eos ignorare Hebraeorum elementorum pronuntiationem, ac idioma Hebraicum, cujus fuit callentissimus sanctus Doctor. Quod si dixerint exploratum ipsis semper fuisse, litteras, quas vocamus gutturales, , pro vocalibus acceptas esse veteribus Hebraeis: ostendant itidem si possint, quod sit discrimen in pronuntianda E prima littera nominum positorum columna 9 super qua observavit Hieronymus eodem loco: Hucusque per brevem litteram E, nunc per productam nominum sunt legenda principia. Nomen ergo Eden cum sequentibus usque ad Esbel legebant Antiqui cum E brevi: sed cum producta eadem littera nomen Elissa, et caetera tredecim sequentia ad litteram F. Quis Criticorum, sive grammaticorum serio me docebit, quare prima littera nominis Elmodad, nempe Aleph, brevis fuerit apud veteres Hebraeos; eadem 1534B autem littera produceretur in Eliezer, inque aliis non paucis, quae subsequuntur Hieronymianam annotatiunculam? Possumus equidem discrimen illud brevitatis aut productionis vocalium in quibusdam nominibus deprehendere, sicut in Bethsabee, de quo col. 57, sed incognitum et imperspicuum nobis est, ubi aequalia sunt elementa et eadem principia Hebraicorum nominum. Quae tamen omnia cum perspecta explorataque fuerint Hieronymo, consectarium est melius eum caluisse linguam Hebraeam, atque tricas etiam grammaticales, quam quivis hodie Hebraizantium, aut Criticorum emunctae naris. Et nisi me taederet eadem semper inculcare, ac ter quaterque easdem annotationes Hieronymianas exscribere, unamquamque insertam libro Nominum Admonitionem ex ordine replicarem. Sed haec importuna ac molesta scio lectori studioso, cui gratissimum saepius facimus nonnulla omittendo argumenta propositae quaestionis, ne intentio ipsius turbetur 1534C superflua copia testimoniorum. Adeat igitur, qui voluerit, Hieronymum; et ab ipso libro Hebraicorum Nominum doceatur quae sint elementa cum aspiratione pronuntianda, quae brevia, quae producta; ut his ac similibus praeceptis grammaticis instructus, testis ipse accedat eruditioni Hieronymianae suffragaturus. Non enim illa contemptui habetur nisi apud imperitos, qui aut raro aut numquam legunt quae apud sui similes criminari non verentur.
Quem vero elementorum Hebraeorum peritia suffarcinatum jam novimus, eumdem in dictionum significantiis expertum probant aliquot observationes, quibus ipse verba nonnulla illustranda suscepit. Pauciora seligemus exempla, quia ad probationem rei propositae nequaquam omnia necessaria sunt. In libro Geneseos columna 10 ita scriptum legimus supra: « Deson, fortis papilla, sive calcabit eam: sed hoc Syro sermone dicitur. Caeterum Hebraice, pinguedo interpretatur, aut cinis, id est, favilla holocaustorum.» Jam si revolvo Hebraea 1534D Lexica, nihil aliud renuntiant in radice dassen, praeter duo significata ab Hieronymo probe intellecta atque explicata; dessen enim nomen pinguedo interpretatur, aut cinis, id est, favilla holocaustorum. Unde Levit. I, vers. 16. Et projicient eam juxta altare versus orientem ad locum haddesen, hoc est, cineris, sive ad locum, ubi comburuntur cineres. Pinguedinem vero significat idem nomen desen, Jud. IX, vers. 9, An deseram disseni, pinguedinem meam? Quidquid ergo de significatione vocis Hebraeae desen, vel deson multis sermonibus lectorem docent Hebraea dictionaria, duobus id verbis explicat S. Hieronymus; qui si tacuisset priorem etymologiam, calcabit eam, e Syro sermone derivatam, vitio ipsimet data fuisset, tamquam omnino violenta et indocta apud Hebraizantes hujus aevi, doctos pariter atque indoctos. At 1535A hujusmodi originationem videsis supra in scholiis nostris ad vocabulum Deson.
Aliud exemplum Hieronymianae eruditionis ac intelligentiae, qua odorabatur sagacissime, quid singula Hebraeorum nomina significarent, sumi potest e voce Rachel, cujus etymologiam multiplicem hoc modo declarat col. 15: « Rachel, ovis, vel videns principium, aut visio sceleris, sive videns Deum. Hoc autem secundum accentorum et litterarum evenit diversitatem, ut tam in contrarias significationes nomina commutentur.» Quid sit illa litterarum diversitas contrarias inducens significationes, diserte ipse Hieronymus exposuit columna 114, dicens: «Raab, si per Ain mediam litteram scribatur, famem significat: si per He, impetum: si per Heth, latitudinem.» Eodem modo Rachel, si per Heth scribatur, ovem significat; si per Aleph, videntem Deum. Rursum si ex raa, et hhalal, figuratum intelligas, sonat videntem principium. Denique ex rai, et ra, cum Ain, exprimitur 1535B visio sceleris.
Tertium Hieronymianae eruditionis argumentum capio ex famosissimo nomine Somthonphanech, de quo col. 17 ita disserebat: «Somthonphanech, corrupte dicitur: nam in Hebraeo legimus Saphneth phanee; quod interpretatur, absconditorum repertor. Porro ab Aegyptiis didicimus, quod in lingua eorum resonet, Salvator mundi.» Brevis est admodum haec annotatio, verbisque succincta: sed quantum constringitur sermonibus, tantum diffunditur sensibus. Monet in ea illico Hieronymus, corrupte legi apud Septuaginta nomen Psomthonphanech. Genuinam ipse restituit lectionem e fonte Hebraico: ac veri deinde nominis etymologiam Hebraicam profert. Nec his contentus summus ille vir, Aegyptiacam originationem verbi Saphneth phanee ab Aegyptiis acceptam diligentissime reposuit. Quibus cum addis Hebraicas Quaestiones ejusdem sancti Doctoris in Geneseos caput quadragesimum 1535C primum, ubi translationis rationem exposuit de nomine supradicto Saphneth phanee; nihil superest, quod requiras ad perfectam verbi intelligentiam, quoscumque veterum, vel recentiorum Scriptorum Commentarios evolveris. Loco igitur citato haec habet Hieronymus: «Et vocavit Pharao nomen Joseph Saphaneth phanee; et dedit ei Aseneth filiam Phutiphar sacerdotis Heliopoleos in uxorem. Licet Hebraice hoc nomen, absconditorum repertorem sonet: tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Aegyptio Saphaneth phanee; sive ut Septuaginta transferre voluerunt, Psomtomphanech, Salvator mundi: eo quod orbem terrae ab imminentis famis excidio liberarit.»
Tanta splendet eruditio, tamque incomparabilis Hieronymi diligentia vel in uno hoc exemplo, ut lectione nuperi scriptoris heterodoxi certior factus audeam intrepide asseverare, neminem esse hodiernorum 1535D captatorum novitatis, qui possit fidem sancti Doctoris, scientiam, et ingenium ejus assequi, quamvis adhibeat pompam in dicendo, et omnibus viribus contendat ad sensum novum in sacris Voluminibus procudendum. Id mihi facile concedent, qui ingenium Joannis Clerici norunt, quaesitasque, vel ex futilibus argumentis, et procul accersitas, argutias quantopere captet, sciunt. Nam in Commentario suo in Genesim nuper edito, multarum haereseon assertor nihil invenit novi, quod lectorem doceret circa interpretationem nominis Josepho impositi a Pharaone: quin etiam ab aliis bene dicta, maxime ab Hieronymo scientissime tradita, obscuravit suis commentis. Sic enim in nova versione ac paraphrasi perpetua reddit versum 45 capitis XLI, in Versione quidem: «Vocavitque nomine novo Josephum, Tsophnath-phahaneachum, et Asnatham filiam Potipherae sacerdotis Oniorum ei uxorem collocavit. In paraphrasi autem: Tum nomine Josephi vocari 1536A amplius eum vetuit, linguaque Aegyptia Tsophnath-phahaneachum, hoc est, Occultorum revelatorem vocavit. Neve ex Aegypto ad suos redire umquam cogitaret, Asnatham Potipherae Oniorum sacerdotis filiam matrimonio ei jungi voluit.» Quot sint profanae novitates in novis hujusmodi interpretationibus, non est praesentis instituti Lectorem monuisse. Id tantum observasse sufficiat, lingua Aegyptiaca non posse Josephum appellari Tsophnathphahaneachum; quia nomen illud non Aegyptiacum, sed Latinum habet sonum ac finem, quod tamen, cum ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem, ut supra docebat Hieronymus, cujus diligentiam nullibi attingunt nuperi Critici. Neque vero sancti Doctoris studium effugiunt id genus observationes, ut in promptu probatio est ex voce Sichimorum columna 16. «Sichimorum, inquit, humeri: ipsa est quae et Sichem. Sed in Latinum et Graecum sonum vertitur.» Praeter illum errorem Joannis Clerici, quo Aegyptius inducitur Latine loquens, 1536B alius est et quidem pejor priore, in eadem Paraphrasi perpetua, ubi Tsophnath-phahaneachus lingua Aegyptiaca dicitur interpretari Occultorum Revelator. Hanc enim originationem Aegyptiacam confingit Clericus, qui antiquissimos Aegyptios si consuluisset apud Hieronymum, non occultorum revelatorem, sed ab illis Salvatorem mundi interpretatum fateretur nomen Tsophnath-phahaneachus, sive potius Saphneth-phanee, ut optime legit sanctus Hieronymus juxta Hebraicum . Deinde et hoc adjiciendum, si studiosis linguae Copticae credimus, nomen Esotem-pane significare Coptice, seu lingua Aegyptiaca, Salvatorem saeculi.
In eodem Commentario nuperi Scriptoris, ab Hieronymo clare edisserta, atque diligenter notata, obscuris opinionibus multum confusa reperiuntur: nam Hieronymus diserte asserit Septuaginta voluisse transferre Psontomphanech; quod Clericus his verbis negare mihi visus est pag. 265 Comment. in 1536C Genes. cap. XLI, 45: « Tsophnath-phahaneachum. , quae voces a Septuaginta Interpret. sunt integre servatae, nisi quod scribunt Ψονθομφανὲκ, quasi legissent ptsothon; nisi sit aliquod mendum quod in barbaram vocem facile irrepere potuit Graecorum librariorum incuria. Novae profecto lectiones, et inauditae opiniones.» Voces Hebraeae, inquit, integrae servantur a Septuaginta, nisi quod scribitur Ψονθὸμ pro Saphneth. Quod plane idem est ac si diceremus, verba Hebraica integre scribunt Septuaginta, nisi quod omnia eorum elementa inversa et confusa repraesentant, pro Tsophnath legentes Psonthom, et pro Adon interdum Dano ponentes. Sed quis nesciat in nominibus ac vocibus Hebraeis significationem earum ita ab integro litterarum ordine pendere, ut qui unam inverterit, omnem sensum subvertat in verbis? Ne igitur susdeque contextum sacrum habeamus in Hebraeis Nominibus, cum Hieronymo nomen Psomthom-phanech corrupte 1536D scriptum, et ab ipsis Septuaginta mutatum agnoscamus. Quantum vero detrimenti secum afferant hujuscemodi perturbationes elementorum, ab eodem Hieronymo discere possumus. Ipse enim Commentar, lib. VIII in Ezech., cap. XXVII, apposite istud observat: «Charran, inquit, in nostra lingua sonat foramina; Channe, praeparationem; Eden. delicias. Pro quo apud Septuaginta Edne, quod in Hebraico non habetur, quid sonet ignoramus: et ficti nominis etymologiam quaerere non debemus.» Unius litterulae transpositio quantum errorem fecit apud Septuaginta? Eden namque ipsum «est Edne, si ultimum e reposueris ante.» Hoc tamen fictum nomen vocat Hieronymus, cujus etymologiam quaerere dedignatur; quia non habetur, in Hebraico nomen Edne scriptum. Ex his perspicue apparet, quam dispar fuerit Hieronymi diligentia, quam dispar ingenium et studium in rebus sacris, illi quod nunc ostentant Critici hujus temporis. 1537A Sed cum hoc dixero, invidiae statim me insimulant, aut amarulenti Scriptoris famam inurunt imperiti: quasi vitium cum persona mutetur, et quod Clerico impune liceat contra Hieronymum, mihi pro Hieronymo non liceat adversus Clericum, novorum sensuum et dogmatum assertorem. Huic accusationi, si quando evenerit, nihil habeo quod opponam in hac Apologia, praeter verba sancti Doctoris, cujus gratia eam suscepi: «Veritas, inquit, amara est, rugosae frontis ac tristis, offenditque correctos . . . . . Veritas in nobis sit et sinceritas, et amaritudo illico consequetur.» Ita ille lib. I adversus Pelagianos.
Superioribus argumentis abunde probavi Hieronymianam eruditionem Hebraicam; ac praecellentissimam sancti Viri maximique Scripturarum Interpretis fidem atque diligentiam sufficienter manifestavi. Attamen ultimam manum aestimavi huic operi apologetico imponendam duobus aliis exemplis, quae mihi nequaquam erant praetermittenda, quia multum 1537B commendant Hieronymi peritiam, et studium interpretationis diligentissimum. Observat igitur Syrorum et Aegyptiorum sermonis proprietatem, nedum in vocibus Desen et Saphneth-phanee supra memoratis; sed in nominibus etiam Javan et Bubastus. De priori haec ab eo scripta legimus col. 11: «Javan, est et non est, sive columba: sed Syrum est.» Non magnopere me torsit ratio etymologiae, est et non est: quia, ut dixi in scholiis ad hunc locum, Javan potest intelligi figuratum ex verbo jes, ex particula connexiva ve, et ex alia negativa en; unde Javan, est et non. At qua auctoritate ductus hanc etymologiam edidisset Hieronymus, diu incertus nec parum anxius exstiti usque in praesens. Nam e Graecis derivatam apud Hieronymum affirmare non patiebatur testis conscientia propria: quia nomen Javan non legitur in Graecis Fragmentis, nec in Lexico Origeniano. Verum nullam dubitationem apud me reliquit liber octavus Commentariorum in Ezech. cap. XXVII, ubi ipe Hieronymus conceptis verbis de eadem etymologia 1537C lectorem sic monebat: «Aiunt Hebraei Graeciam, id est, Javan, interpretari, est et non est. Quod proprie refertur ad sapientiam saecularem: in qua si recte aliquid reperiunt, est appellatur, si in contrariam partem, non est. Multa enim natura bona et ipsi disserunt de officiis, de continentia, de opibus contemnendis, etc.» Ab Hebraeis ergo Javan etymon acceptum profitetur S. Doctor: cum autem addit in libro Hebraicorum Nominum, Javan interpretari etiam columbam; diligentiae pariter et intelligentiae singularis argumentum praebet, dicens: Sed Syrum est. Nomen scilicet Javan interpretatum columba: quin Hebraice columba dicitur Jona; et Syro sermone Jauno, vel Jaunon Sophon. III, 1, quod propius accedit ad Javan.
De vocabulo Bubastus, quod in Hebraeo scribitur Phibeseth, quid sperarem amplius non habebam: cum nullum sit Hebraicum hodiernum Lexicon, e quo etymologia nominis explorata nobis esse 1537D possit. Bubastus namque col. 83 interpretatur os, vel labium experimenti. Et de ore quidem, seu de labio nulla difficultas, quia phi vel phe utrumque sonat apud Hebraeos. At de significatione beseth, quod in experimentum vertitur, ratio longe diversa: non enim ab Hebraeis hanc etymologiam didicit Hieronymus: sed ab Aegyptiis mutuatus est quod Aegyptiorum erat. Hinc apud illum legas, Comm. lib. IX in Ezech., cap. XXX: «Bubastus autem juxta linguam Aegyptiacam, oris experimentum (interpretatur).» Hunc locum non legit haud dubie, qui in quadam Epistola ad virum clarissimum Alix scripta, de Bubasti etymologia sic loquitur: «Fertur apud nonnullos Bubastus vel Bubastis nomen esse Aegyptiacum, et interpretari urbem Felis.» «Bubastus ou Bubastis s'écrit en deux mots dans l'Ecriture, D'autres disent que ce mot est égyptien, et qu'il signifie une chatte, la ville du Chat, c'est 1538A ΠaΠΙΣaου (Παπισαυ).» Id annotare aliquod operae pretium duxi, ut prudens lector intelligeret quantum eruditionis subministretur ab Hieronymo, in pereginis etiam vocibus, quae captum omnium Hebraizantium longe superant.
Nolo tamen indubitate mihi persuasum esse ex Aegyptiacarum quarumdam vocum originatione et interpretatione, Hieronymum ut Hebraeam, sic et Aegyptiacam calluisse linguam: nec assentiri possum nupero scriptori id asserenti, quamvis in hunc Apologiae contextum non recusem locum tribuere argumento quo utitur adversus ineptum auctorem, qui Hieronymum sugillat propter etymon nominis Josepho impositi a Pharaone. Capite igitur primo Dissertationis de nomine patriarchae Josephi a Pharaone imposito haec habet Guillelmus Bonjour: «Recentiores quidam in summa linguae Aegyptiacae ignoratione versantes id sibi suadere non possunt. Unde Joannes Gregorius Notis et Observationibus in loca aliquot Scripturae, cap. 16, in Hieronymum insurgens 1538B ait: Quicumque S. Hieronymo hanc glossam hujus nominis revelavit, Salvator mundi, satis illi imposuit. Quasi vero D. Hieronymum fugerit lingua Aegyptiaca. Epistolas enim quas Pachomius, Cornelius et Syrus Aegyptio sermone sibi scribebant, et quarum Gennadius meminit in Pachomio, Latinas ille fecit simplicitatem Aegyptii sermonis imitatus; ut ipse testatur Praefat. in Regulam sancti Pachomii: «Aiunt, inquit, Thebaei quod Pachomio, Cornelioque et Syro, qui usque hodie ultra centum et decem annos vivere dicitur, Angelus linguae mysticae scientiam dederit, ut scriberent sibi, et loquerentur per alphabetum speciale, signis quibusdam et symbolis absconditos sensus involvens: quas nos epistolas, ita ut apud Aegyptios Graecosque leguntur, in nostram linguam vertimus, eadem ut reperimus elementa ponentes, et qua simplicitatem Aegyptii sermonis imitati sumus, interpretationis fides est, ne viros apostolicos et totos gratiae spiritualis sermo 1538C rhetoricus immutaret.» Ergo linguam Aegyptiacam callebat D. Hieronymus, qui ob interpretationis fidem simplicitatem Aegyptii sermonis in Latino se dicit imitatum: ac proinde idoneus testis est significationis vocabulorum hujus linguae, hisque omnino praeferendus, qui nulla Aegyptii sermonis ratione habita nomen Josephi a Pharaone impositum revelatorem arcanorum interpretantur.»
Sermonis igitur Hebraeorum, Chaldaeorum, Syrorum et Aegyptiorum (si Guillelmo Bonjour credatur) cum optime callentem jam noverimus Hieronymum, imperitiae deinceps aut invidiae tenebitur reus, quisquis eximiam in sancto Doctore peritiam Hebraeae linguae non mirabitur: etsi argumenta hujus eruditionis bene multa praetermiserim, ne nauseanti Criticorum stomacho cibos plurimos ingererem. Haec autem praetermissa a nobis argumenta quisque studiosus facile supplebit, si tantisper lectioni intentus observet has voces in libro Hebraicorum nominum: col. 21, Jessaar; col. 24, Abarim, col. 25, Basan; 1538D col. 30, Moseroth; col. 31, Opher; col. 32, Salu; col. 33, Aseroth; col. 34, Gaza; col. 35, Sina; col. 36, Adonibezec, Ailon, Azaf; col. 37, Affara et Asara; col. 38, Alal, Baaloth, et Bethaphue; col. 39, Balath, Balathaba, et Cana; col. 40, Chiphara,. Chermel; col. 46, Tyrus, Thaffue; col. 55, Nabal, Rachal, et Rachel; col. 58, Hiram, et sequentia tria vocabula; col. 61, Bethsabee; col. 65, Zamri; col. 69, Nabuzardan, Sir; col. 70, Theglath, Therach; col. 71, Coph; col. 72, Samech; col. 73, Joach; col. 79, Chabonim; col. 83, Ulai; col. 86, Semel, etc. Ex his omnibus vocabulis comprobatur praesertim Hieronymiana eruditio, quam ante nos nullus attendebat in libro nominum, licet inter veterum editionum errores ac tenebras satis perspicua mihi semper apparuerit. Quamobrem angustissimis voluminis unius terminis cohibere meipsum volui in hac dissertatione; ut facilius lectoribus aequis persuaderem 1539A quanta esset Hebraica eruditio Hieronymiana de cunctis ejus operibus collecta et comprobata; cum tanta sit de uno opusculo omnium abjectissimo, ut videbatur, manifestissime proposita, probataque plus satis. Haec igitur argumenta Hieronymianae eruditionis, quasi latissimos terrarum situs in brevi tabella volui demonstrare, non extendens spatia sensuum atque tractatuum; sed quibusdam quasi punctis atque compendiis infinita significans.
Verum quia docti ac honestissimi viri aliquando amanter interrogarunt causas et origines ejus, quae incidit de Hieronymo, suspicionis in lingua Hebraica, cujus satis imperitus apud Criticos audiebatur; et universa quae didici fidis auribus instillanda sunt: dicam breviter quid causae fuerit, cur opinione praejudicata Hieronymianae imperitiae quidam laborare potuerint. Praecipua igitur occasio hujus opinionis fuit in maxima errorum multitudine librorum editorum: nam in illis adeo depravatus textus Hieronymianus invenitur, ut perpauca sint nomina 1539B et verba Hebraea quae pure scribantur; aut proprias habeant etymologias, vel maxime in libro Hebraicorum Nominum, ubi si depravata subtraxeris, fere tertia pars voluminis truncabitur. Et ne illud hyperbolice dictum putent studiosi homines, aliquot exemplis corruptelarum foeditatem prodo. In libro Geneseos primum nomen Hebraeum falsam retinet etymologiam in antea editis libris: Assyriorum, diligentium: cum ex singulari Assur consequenter posito, facile intelligatur legendum, dirigentium, non diligentium; asar enim Hebraice non sonat diligere, sed dirigere, incedere et beare. Unde Assur dirigens, vel beatus, aut gradiens. Nec male cum editis addendum quoque hoc loco, arguens: quia id non significat vox Assur. Ibidem pro nomine Aevila legimus Amila; et pro Archab corruptum Archat. Quorum etymologiae ab Hieronymo copulatae non respondent corruptis nominibus jam dictis, sed restitutis Aevila et Archab. Sub eadem littera A corrupte 1539C leguntur Aggea, pro Aggai; in etymologia vocabuli Agar, adversa, pro advena, in etymologia Apher, humilis pro humus; et nomen Abdam pro Amada, quae omnia significationes commutant suis cum litteris. Sub littera B ineptas praesertim habent etymologias vocabula Beor et Bochor. Nec uno modo depravate leguntur in veteribus editionibus. Nam Beor, quod exprimitur in pelle, mutarunt Erasmus et Marianus cum verbo impelle. Deinde Bochor interpretatur in Erasmiana editione, ingressus est angustus; in Marianaea autem, in ingressu est angustus. Utramque falsam etymologiam tollentes, genuinam et Hieronymianam reposuimus; nempe, ingressus est agnus. Quia Bo significat venit, sive ingressus est; et cher sive char sermone Hebraeo Agnus dicitur. Nec propria auctoritate veras Hieronymi lectiones restituimus: sed vetustissimorum librorum fide, ac codicum manuscriptorum omni copia.
Superfluum autem est lectoris augere fastidium, depravata quaeque nomina Hebraica sic in aspectum 1539D lucemque proferendo. Quare unum adhuc exemplum proponam ex nominibus depravate scriptis et male interpretatis sub littera M. Ut ex eis judicium ferant Eruditi, quot sint in toto volumine corruptelae atque errores; cum tot manifesta vitia in paucis nominibus reperiantur: Mathusale, mortis concussio, pro mortis emissio; Mesa, aqua rara, vel evado, pro vel elatio; Mamre, divisio, pro de visione; Mabram, pro Massam: Mabeleti, pro Meleth; Masreca, sive libans, pro sive sibilans; Matraid, percussio, pro persecutio. Mezaab, aquam hauriens; pro aqua auri. Mabzar, pro Mabsar. Caetera taceo quae perversum habebant ordinem in libris antea editis; quia sufficere arbitror nomina depravata, praecipueque vitiosas annotasse etymologias, quibus ansam reprehensionis habuit Hieronymus in libro Hebraicorum Nominum.
Alia praeterea reprehensoribus Hieronymi occasionem praebent verba Hebraica propriis scripta litteris 1540A apud Erasmum ac Marianum, qui parum solliciti consuetudinis Veterum, et moris Hieronymiani in exscribendis vocibus Hebraeis, pro Hieronymo nobis obtrudunt Massorethas; erroresque plena manu serere, non auferre, in suis editionibus comprobantur. Nam quod in in exemplaribus manuscriptis integre ac perfecte descriptum legimus Latinis litteris, hoc ipsi ita depravant adhibitis ubi non oportuit Hebraeis elementis, ut sermonis Hebraei imperitum prorsus Hieronymum, et ubique balbutientem nobis exhibeant. Hujus rei argumentum sumpsimus supra ex verbo Hareb, quod perperam scriptum hoc modo litteris Hebraeis , occasionem erroris dedit eruditissimo etiam Bocharto; qui putabat Hieronymum hallucinatum fuisse in etymologia hujus nominis: cum tamen verbum Hareb vel Oreb sic ab Hieronymo scriptum, pro diversitate lectionis gladium et siccitatem, vel corvum significet. Id genus depravationis manifestissime demonstrant manuscripti omnes codices quotquot sunt in universo orbe Christiano; 1540B nec aliquod exemplar alicubi reperies, quod Eras. et Marian. editionibus plane non contradicat. Quia vero in mentionem eorum incidi, non abs re fuerit observasse, quae leguntur Libro octavo Commentariorum Hieronymi in caput XXVII Ezechielis Prophetae. Versum enim quartum, Finitimi tui qui te aedificaverunt, etc., enarrat ad hunc modum: «Pro quo nescio quid volentes, ita Septuaginta transtulerunt: Beelim filii tui circumdederunt tibi decorem, etc. Sermo enim Beelim, in hoc loco apud Hebraeos penitus non habetur, sed pro Beelim scriptum est Gebulaich, quod significat terminos tuos. In eo quoque quod dixerunt, filii tui, verbi ambiguitate decepti sunt, et scripturae similitudine, dum pronuntiatione diversa eaedem litterae cementariorum et filiorum Bonaich et Benaich leguntur.» Non potuit Hieronymus apertius exponere Septuaginta Interpretum hallucinationem ex ambiguitate verbi Hebraei , quod juxta diversam 1540C pronuntiationem significat modo cementarios tuos, modo filios tuos. Si bonaich legas, cementarios tuos; si autem benaich pronuntiaveris, filios tuos verbum illud significat. At in editis antea libris corrupte et confuse omnia verba Hebraica descripta sunt, nec illorum diversam pronuntiationem apud Erasmum vel Marianum notam ac distinctam habebis: quia sic lectionem perturbant litteris Hebraicis scribendo et , id est, benajich et bnich, gebulejich. Haec profecto non sunt Hebraicae lectiones Hieronymianae; sed errores imperitorum editorum aut typographorum, quorum ineptiae et balbuties in rebus Hebraicis materiam ubique subministrant opinionis illius praejudicatae de qua nunc loquimur.
Eamdem imperitiae suspicionem in Hieronymum pepererunt allegoricae quaedam expositiones, vel etymologiae indoctae quamplurimae nominum Hebraicorum. Qui enim unum locum aut partem alicujus voluminis exiguam legerit apud Hieronymum, si a 1540D propria saliva viderit discrepare eruditionem ejus, verborumque interpretationes; sermonis Hebraei statim inconsultum sanctum Doctorem renuntiat; contemptuique habendum decernit propter properatum, ut vocat, studium, et incuriosas observationes. Multa hujusmodi vitia Hieronymo objecta vidimus initio Apologiae; eaque abunde satis confutavi Hieronymi ipsius verbis, quibus doctissimus vir abjicit Graecorum etymologias, quas temere ac imperite haud pauci Critici ascribebant Hieronymo ut primo parenti; cum illarum interpres solum Latinus exstiterit, ut probant cum primis voces Israel, Dapheca, etc., in libro Hebraicorum Nominum expositae juxta Graecorum etymologias: in Quaestionibus autem Haebraicis in Genesim, et epist. ad Fabiolam de 42. mansionibus Israelitarum in deserto, juxta mentem sanctissimi Doctoris enucleatae, et suo etymo aperto nativoque restitutae. Caveant proinde homines studiosi 1541A ne deinceps in hunc scopulum impingant. Hieronymo inerudite tribuentes quod proprium est Philoni Judaeo, aut Origeni Adamantio, multarum etymologiarum ineptarum parentibus; quia parum sermonis Hebraei periti fuerunt.
Novi erroris causam et occasionem peculiarem reprehendendi Hieronymi invenit Joannes Clericus in sua appendice Commentarii in Genesim. Non enim errores alienos culpat in Hieronymo cum caeteris Criticis; sed nova imperitia observationem diligentia et eruditione Hieronymiana dignissimam castigat his verbis, Dissertatione I, pag. 318: «Idem locus ex rei natura αὐλὼν, id est, convallis dictus, quamvis Hieronymus in Locis Heb. perperam Hebraicam vocem esse velit. «Aulon, inquit, non Graecum, ut quidem putant, sed Hebraeum vocabulum est. Appellatur autem vallis grandis atque campestris, etc.» Qualis incogitantia in Clerico reprehensore! Consultissime monet Hieronymus in Locis Hebraicis nomen aulon non esse hic loci vocabulum Graecum 1541B (ut quidam putabant) propter vocem Graecam αὐλὼν lectori magis notam, quam esset aulon, vel ailon, vel ajalon Hebraeorum. Non ergo perperam voluit Hieronymus aulon esse Hebraeum vocabulum, ut perperam criminatur Clericus, sed lectorem necessariis imbuit praemonitionibus, ne in ambigua voce aulon, quae Graeca est aeque ac Hebraea, hallucinationi tribueretur locus, dum in Locis Hebraicis Graeca invenire nomina sibi videretur lector Hebraicae linguae imperitus. Quae ut manifestiora fiant, aliam observationem Hieronymianam e libro Hebraicorum Nominum accerso; nam col. 36, de aulone haec scripta leguntur: «Ailon, quem supra aulonem diximus: quod si Aeglon legere voluerimus, interpretatur vacca eorum.» Supra autem col. 34, sub littera E sic aiebat: Elath, terebinthus, vel aulones. Sed significantius adhuc ipsissimum nomen aulon expressit, col. 19, sub littera E, dicens: 1541C Elon quercus, sive aulon: de quo in libro Locorum plenius diximus. Ecquid reponet ad has observationes Hieronymi eruditio ac diligentia Clericorum? De voce Aulon plenius scripserat sanctus Doctor in libro Locorum; Aulon autem illud, idem est quod Elon interpretatum quercus; vel idem quod Elath, id est, terebinthus. Si ita res se habet, ut vere se habet, quomodo Ailon, Elon, et Elath, inter Graeca vocabula recenset Clericana sagacitas? Sed splendida, sed aurea non dicerentur ejus commenta, nisi morderetur vir summus, spreta esset in illis Hieronymiana linguarum peritia. Nec hoc dico quod tamquam Scriptorem hagiographum Hieronymum suspiciam, aut ejus gratia hujus temporis Criticos repungere apud me statuerim: sed quod veritatis ac reverentiae studium non patiatur impune dicta, quae a malevolis, aut imprudentibus Scriptoribus falso ac temere dicta comperiuntur adversus maximum Doctorem, ac diligentissimum Scripturarum 1541D Interpretem. Alioquin ab ipsomet didici non invidendum, nec aspernandum si quid probabilius alii dixerint post Hieronymum in obscurioribus quaestionibus Bibliorum sacrorum: «Si quis autem, inquit, in lege Domini die ac nocte meditatus, majus habuit studium, majus ingenium, otium, gratiamque; et potest de praesenti capitulo probabilius aliquid dicere, non invideo, non aspernor: quin potius cupio ab eo discere quod ignoro; et libenter me discipulum profitebor, dummodo doceat, et non detrahat. Nihil enim tam facile, quam otiosum et dormientem de aliorum labore et vigiliis disputare.» Lib. I Comment. in Mich., cap. II.
Ad summam Apologiae venio, in qua lectorem studiosum praesertim commonere volui, ne facile adhibeat fidem quibusdam scriptoribus qui se doctos putant si ingenium Hieronymi, laudes aut eruditionem detrectent: non intelligentes imperitiae manifestissimum 1542A argumentum in eo positum esse, quod viro summo detrahas; tibique displiceat multiformis ipsius eruditionis ubertas. Quid enim in quovis disciplinarum genere, aut laudabilium studiorum curiositate non subministrant Hieronymianae lucubrationes? Certe si de omnimoda ejus eruditione nunc quaestionem instituissemus, in promptu essent multae probationes, ut evincerem nihil utile apud alios Auctores inveniri posse, quod apud Hieronymum multo abundantius non inveniatur; apud eum autem multa legi quae nusquam omnino alibi legantur. Et quamquam rem ita se habere docti quamplures mecum arbitrentur, unum tamen exemplum propono in rebus Hebraicis insignius; quandoquidem Hebraicae solius eruditionis Hieronymianae defensionem hoc loco susceperim.
Vox Hebraea Taphnes, sive Taphnis, saepissime occurrit in sacro Bibliorum contextu: nam nomen est uxoris Pharaonis regis Aegypti, III Reg. XI, 19, , Graece Τεχεφενής. Eodem nomine urbs Aegypti dicta 1542B est Taphnis, Ezech. XXX, 18, ubi Hebraice scriptum est thehhaphnehhas; sicut et Jeremiae cap. II, 16, et cap. XLIII, 7 et seqq. Vocabulum igitur Taphnes, sive Taphnis, interpretantur Critici hujus temporis, Occultam tentationem vel fugam, aut coopertum vexillum: vel ex Hebraeo et Syro, Occultum miraculum. Deinde in Jeremia, Operimentum confidentiae vel protectionis, aut occultam confidentiam, vel protectionem. Hanc inveniens interpretationem tom. VI Bibliorum Polyglottorum in fine; nec cum eo nomine aliam etymologiam copulant viri studiosi, eruditionis laude celebratissimi.
Id vero Hieronymianae etymologiarum supellectili comparatum, leve penitus et angustum dignoscimus omne quod dicitur: nam libro tertio Regum, supra col. 65, Taphnes interpretatum legimus hoc modo: «Taphnes, cooperte signum; quod significantius Graece σύσσημον dicitur.» Deinde in Jeremia, col. 81: «Taphnas, insanum os serpentis, sive opertum 1542C signum.» In Ezechiele similiter col. 86: «Taphnas, stupens os serpentis: ab ore intelligendum, non ab osse.» At in Commentariis Hieronymi in Ezechielem diversae adhuc ac multiplices ejusdem Taphnis etymologiae. «Phatures,» inquit lib. II Comment. in cap. XXX, «interpretatur panis conculcatio: Taphnis, mandatum humile.» Et post pauca: «Et in Taphnis nigrescet dies. Taphnae interpretantur, cedentes ori: subauditur diaboli: cui qui cesserint, amittent lumen veritatis, et diem in noctem mutabunt.» Ex his omnibus locis liquido apparet nomen Thaphnis diverse scriptum in Hebraeo, optime fuisse expressum juxta hanc diversitatem in libro Hebraicorum Nominum; ac erudite interpretatum juxta proprietatem sermonis Hebraei. Notabile enim in primis nomen illud est, scriptum Taphnes III Reg. XI, 19, in Prophetis autem Taphnas cum Heth in fine, pro Jod penultima littera praecedentis dictionis Taphnes. Quam diversam lectionem volens exprimere S. Hieronymus in libro Nominum, 1542D III Reg. volumine scripsit, Taphnes: in Jeremia autem et Ezechiele, Taphnas. Diversam quoque hanc lectionem expressit etymologiarum varietate, dum Taphnes interpretatur, cooperte signum sive σύσσημον; Taphnas vero stupens os serpentis. Circa quae observandum velim, priorem etymologiam, cooperte signum, vel opertum signum, vere Hieronymianam esse; et juxta proprietatem linguae Hebraeae expressam: quia Hebraicum hhapha, vel hhaphaph, significat, texit, occultavit et operuit. Deinde nes, vexillum dicitur, sive signum militare. Unde Num. XXI, 8, lenes in signum. Secundam Taphnis etymologiam, non Hieronymo, sed Graecorum Scriptoribus adjudicandam scimus ex edito a nobis Lexico Graeco Hebraicorum Nominum; ubi haec leguntur col. 661, Τανίης, Ἐντολὴ ταπεινὴ, ἢ δροσιζομένη, id est, Tanies, Mandatum humile, vel irrorata. Et consequenter: Τάφνος, ἐξανιστάμενον στόμα 1543A ὄφεως, hoc est, Taphnos, stupens os serpentis, Graecis igitur tribuendum est quod apud Hieronymum inveniatur Taphnas interpretatum insanum, vel stupens os serpentis: violenter enim figuratum nomen intelligitur ex taphal, et hhaphaz, et nahhas. Quae verba diversas retinent litteras ab iis quae in vocabulo Tahpnas visuntur. De tertia Taphnis interpretatione mox dicemus prolixius. Quartam Graecis aeque ac priores referendam conjicio; quia violenter Taphne interpretantur, Cedentes ori. Nec video unde illa etymologia exsurgat, nisi ex tahhath, et ex Phe derivata sit apud Graecos; qui cedentes ori sumere potuerunt, pro inferiores ori. Syriace etiam dicitur infirmus factus est, et dejectus est: quo sensu cedens intelligi potest in etymologia praesenti.
Quod tertiam etymologiam spectat, scilicet Taphnis, mandatum humile, ex corrupta lectione originem habuisse comperio. Ita enim scriptum legimus in vetustissimis exemplaribus manuscriptis 1543B Commentariorum Hieronymi in caput trigesimum Ezechielis: Phatures interpretatur panis conculcatio: Tanis mandatum humile. Nomen vero Tanis, quod in Hebraeo soan legitur, Hieronymus in libro Hebraicorum Nominum col. 75 transtulit, mandans humilia; et deinde col. 86 mandatum humile. Etymologiae hujusmodi parentes Graecos fuisse exploratum nobis est e Lexico Origeniano, cujus verba superius recitavimus, Τανίης, Ἐντολὴ τα πεινὴ, hoc est, Tanies, Mandatum humile. Facile porro ad credendum mihi est, nomen soan antiquitus cum Vau scriptum hoc modo ; cujus proinde prima syllaba so, sive sau, significat mandatum: an autem ex radice ana, humile sonare, nullus sermonis Hebraei peritus inficiatur. Denique cum vocabuli Phatures mentionem injecerim, monendus est lector, etymologiam hujus vocis sumptam esse ab Hebraeo phath, quod proprie buccellam et frustum panis, non panem ipsum significat: et ex verbo raphas, 1543C a quo est in etymologia Phatures, significatio conculcationis: licet redundet media radicalis in Themate Raphas.
Universa haec hucusque a nobis explicata edissertaque si diligenter observentur, moram lectoribus nullam fore speramus ad percipienda quaecumque praejudicia Hebraicae eruditioni Hieronymianae valde iniqua. Nam cuncta quae vitio dabantur sancto Doctori, aut imperitiae Graecorum, aut erroribus veterum editionum, aut incogitantiae ac invidiae Criticorum hodiernorum ascribenda manifeste satis declaravi. Et quamvis in Taphnis dictione et Phathures fortuito desierint argumenta et exempla hujusce Apologiae; haud tamen finem scribendi incommodum fecisse me reor: cum in eo causas fere omnes et originem praejudicatae adversus Hieronymum opinionis animadvertere possimus: errores dico veterum editionum, ubi Taphnis pro Tanis legitur; etymologias Graecis proprias, sed Hieronymo imprudenter adscriptas; 1543D hallucinationes denique Criticorum, qui non satis attendunt interpretationes et consuetudinem Hieronymi abutentis in allegoriarum varietate falsis ac violentis Graecorum Scriptorum etymologiis; quas alibi ipsemet abjiciendas saepe docuerat. Hinc apud eum legas lib. IV Comment. in Ezech. cap. XII: «Sed quoniam quidam volunt captivitatem Sedeciae, qui interpretatur justus Dominus, in typum praecedere Salvatoris . . . . ideo praemonendum puto prudentem cautumque lectorem, et haec quidem nos ponere, ne quid praeterire videamur, sed non probare. Neque enim rex impius in figuram potest praecedere illius, qui totius pietatis exemplum est.» Et post multa: «Haec diximus, inquit, lectoris arbitrio judicium relinquentes. Caeterum nulla dubitatio est, periculosum esse regis impii captivitatem et necem sacramento Domini comparare.» Simili praemonitione sese tuetur adversus 1544A praepropera imperiti lectoris judicia, aut aemulorum censuram; cum libro de Locis Hebraicis ad vocem Elmoni haec apposite observavit: «Elmoni, locus quispiam interpretatur: pro quo Aquila et Theodotion transtulerunt τόνδε τίνα, quod nos dicere possumus, hunc vel illum. Porro diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri hujus aliqua ex parte perstrinxi, me non omnia quae transfero, comprobare: sed idcirco quaedam juxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in libris Hebraicarum Quaestionum plenius disputavi.» Tutissima proinde prudenti lectori haec erit cautio, ne quid Hieronymo ascribat, aut acceptum referat, quod ab ipso edissertum ac comprobatum non viderit in Quaestionibus Hebraicis, vel in alio Commentariorum volumine. Neque enim prudentis viri est, Hieronymianum asserere quidquid apud Hieronymum legitur; nisi aliunde exploratum nobis sit, sanctum Doctorem proprio sensu ita docuisse, aut cum caeteris idem sentire. Haec judicii habendi de 1544B Hieronymo regula, si non ignorabilis fuisset apud Criticos scriptores hujus temporis, ac lectores imperitos, nulla mihi provincia vindicandi Hieronymi suscipienda; nullum in me impositum erat onus apologeticum, quod ad finem usque Deo protegente perduxi: deprecans ut ad exitum ipse perducat; et ex eo utilitatem aliquam Ecclesiae suae conferat.
§ II. Utilitas libri Hebraicorum Nominum.
Inutile ac ignobile penitus Opusculum Hebraicorum Nominum nonnulli putavere; atque absurdissima non pauca complexum arbitrabatur Etymologus quidam familiaris meus, cujus epistolam de hocce argumento ad me scriptam asservo in scriniolis meis. Persuasissimum equidem mihi est, in antea editis libris dignitatem ac utilitatem libri Nominum evanuisse prorsus imperitia typographorum, vel oscitantia eorum, qui praeerant veteribus Editionibus. Neque enim cum aliquo fructu legitur liber 1544C funditus eversus, cujus contextus absurdis passim etymologiis foedatus, verba ubique muta ac depravata, ordoque verborum perversus et confusus. Utilem certe hujusmodi librum nequaquam dico, cum tot mendis, cum tantis vitiis in lucem editum. De Libro Hebraicorum Nominum loquor, cujus interpres ac editor fuit Hieronymus; cujusque dignitatem, ac lectionis fructum praesenti disputatione commendandum suscepi.
Utque rem susceptam exsequar primum auctoritate virorum summorum, Origenis, Hieronymi, atque demum Augustini verba recitabo: hi enim libri Nominum praestantiam non uno verbo commendant, nec uno loco utilitatem ejus praedicare voluerunt. Origenes quidem tom. V in Joannem, ubi ait: «Prorsusque cum Joannes Christum ostendit, homo Deum ostendit, et servatorem incorporeum, et vox sermonem. Ut autem in rebus multis nominum evidentia est utilis, χρήσιμον δὲ αὖ ἦν ὥσπερ ἐπὶ πολλῶν ἡ τῶν ὀνομάτων ἐνέργεια, sic hoc quoque in 1544D loco utile erit videre, quid Zacharias, quidve Joannes significent: Etenim perinde ac si esset aliquis non contemnendus, quod ad nominis positionem attinet, etc.» Vim igitur nominum, sive ἐνέργειαν, id est, efficaciam agnoscere in rebus multis haud inutile docet Origenes, non tantum hoc loco, sed infra Comment. in eumdem Joannem tom. VIII adhuc manifestius. «Interpretatur autem, inquit, Gersesa, Habitatio ejicientium, fortasse cognomentum sortita propheticae illius rei, quam locorum cives erga Servatorem fecerunt, obsecrantes eum, ut e finibus suis excederet. Tale subinde erratum in Lege et Prophetis circa nomina licet cernere, ut accurate perspeximus ab Hebraeis edocti cum ipsorum exemplaribus nostra comparantis, quae testimonium habent ab editionibus Aquilae, et Symmachi, et Theodotionis, quae nondum sunt depravatae. Pauca igitur apponemus in studiosorum 1545A gratiam, quo in his diligentius versentur. Unus filiorum Levi primus in pluribus exemplaribus Geson nominatus est, pro eo, quod est Gerson, ejusdem nominis existens cum primogenito Mosis, nomine vere utrisque posito, quod geniti fuissent in terra aliena habitantes. Rursus Judae secundus apud nos quidem Aunan esse dicitur, apud Hebraeos vero Onan, quod est, Labor ipsorum. Ad haec in profectionibus filiorum Israel in Numerorum libro invenimus, quod profecti sunt ex Sochoth, et castra fixerunt in Buthan: cum Hebraicum pro Buthan, Aeman habeat. Et quid me opus est tardantem plura apponere, cum veritatem, quae est in nominibus, cuivis volenti, tum inquirere, tum agnoscere, sit in promptu? Sed in primis ea Scripturarum loca suspecta habere debemus, ubi pariter quamplurium nominum est enumeratio: veluti in libro Jesu Nave sunt, quae ad divisionem haereditatis pertinent: et in primo Paralipomenon a principio per ordinem usque ad ea, quae in principio 1545B sunt super . . . Similiter autem in Esdra. Nec vero parvipendenda sunt nomina, cum res utiles ex eis significentur locorum interpretationi. Caeterum haud est nunc opportunum instituere sermonem de ratione nominum, omittendo quae sunt proposita.» Ita Origenes de Nominibus in versione Septuaginta Interpretum depravatis, deque utilitate Nominum Hebraicorum interpretationi Scripturae sacrae apprime conducibilium.
Interpretationem Hebraicorum Nominum non modo utilem voluit pariter Auctor Quaestionum ad Orthodoxos, sed pernecessariam quoque declarat Quaest. 86. Quaerens namque quae sit interpretatio vocabulorum istorum, Mna, Ephi, Nebel, Seraphim, Bezel, etc., subjungit statim: «Utrorumque enim nobis pernecessaria est cognitio: utraque namque in Scripturis continentur.» Hanc vero explanationem nominum pernecessariam intelligentiae Scripturarum, ab Origene mutuandam monet Responsio 1545C Quaestioni subjecta in hunc modum: «Exposita est ab Origene, viro Hebraicae linguae perito, omnium quae in sacris Scripturis feruntur Hebraicorum Nominum et mensurarum interpretatio. Eam si requisieris, in ea invenies omnium eorum de quibus quaesivisti, explanationem nominum.» Origenem sermonis Hebraei peritum fuisse vix scriptoribus Graecis concedent Hebraeae linguae consulti: sed librum Hebraicorum Nominum utilem ac pernecessarium omnes fatebuntur. Unde Hieronymus, litterarum Hebraicarum callentissimus, inter egregia Origeniana monumenta recenset opusculum illud, dicens: «Imitari volens ex parte Origenem, quem post Apostolos, Ecclesiarum magistrum, nemo nisi imperitus negabit. Inter caetera enim ingenii sui praeclara monumenta etiam in hoc laboravit, ut quod Philo quasi Judaeus omiserat, hic ut Christianus impleret.» Omiserat Judaeus Philo Hebraica Nomina Instrumenti novi quod non recipiebat; 1545D haec autem Origenes collegit ut Christianus, et absolutum Hebraicorum Nominum edidit volumen, quod Hieronymus Latinitate donavit, hortatu quidem fratrum Lupuliani et Valeriani: sed et rei ipsius utilitate commotus. Singula quoque per ordinem Scripturarum volumina percurrens, et vetus aedificium nova cura instaurans, fecisse se merito existimavit quod maxime a Graecis appetendum erat: quia liber ille Hebraicorum Nominum multo castigatior, multoque auctior ac verior editus est ab Hieronymo scriptore Latino, quam ab aliquo Graecorum interprete vel auctore libri Nominum.
Eamdem utilitatem praedicat sanctus Doctor lib. IV Comment. in Jerem., cap. 23: «Ex verbis autem, inquit, et interpretatione nominum, saepe res ostenduntur, ut Abraham, Sarae, et Petri, et filiorum Zebedaei, vocabula commutata significant rerum mutationem: et in hoc eodem Propheta, Phassur, dicitur pavor, sive translatio, et colonus, sive peregrinus.» 1546A Quae ut facilius juxta mentem sancti Hieronymi intelligantur, meminisse debet prudens lector scriptum esse Jeremiae cap. XX, 3 et seqq. Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te pavorem, etc. Phashur enim, sive Φαχὼρ, ut Septuaginta legunt, interpretatur Hieronymus oris nigredinem; quod quidem multum differt a pavore, translatione, colono, et peregrino. Hinc idem Hieronymus in eumdem Jeremiae locum apposite observavit quae sequuntur: «Mutatur autem nomen Pontificis, ut ex nomine futurum supplicium demonstretur. Nequaquam, inquit, habebis nomen oris nigredinem, et iniquae imperium potestatis; sed captivus duceris in Babylonem: hoc enim significat pavor undique, sive per circuitum, ut tremens et propriae salutis incertus, huc illucque circumspicias, et venientes contra te adversarios reformides. Pro pavore, quod in Hebraico scriptum est Magur, LXX et Theodotion μέτοικον, id est, migrantem; 1546B Aquilae secunda editio, peregrinum; prima, circumspicientem; Symmachus, ablatum, sive congregatum, et coactum, interpretati sunt.» Non ergo sic intelligendus nobis est Hieronymus, ut arbitremur nomen Phassur, sive Phashur, aut Phaschor, significare pavorem, translationem, colonum et peregrinum: absurde enim verba S. Doctoris sic intellecta contrarium penitus sensum efficerent iis quae docere voluit. Nec cum antea dixisset Phassur interpretari oris nigredinem; minime a seipso dissentit, quando eumdem dici pavorem, aut peregrinum monet: quia tunc Phassur nomine mutato, Magur a Jeremia dictum intelligit; quod nomen Magur peregrinus, translatus, et circumspiciens, sive etiam pavor ac formido exprimi potest juxta proprietatem sermonis Hebraeorum, apud quos radix gur gaudet his omnibus significatis. Res itaque saepe ostenduntur ex verbis et interpretatione Hebraicorum Nominum; unde maximam conferunt utilitatem 1546C ad sensum genuinum Scripturae sacrae percipiendum: ut ex recitato hoc eodem Hieronymi loco approbare conabamur.
Jam quod sancti Augustini auctoritatem spectat ad commendationem libri Hebraicorum Nominum, nemo est apud Graecos aut Latinos qui voluminis hujus commoda et dignitatem tam manifeste testari voluerit. Libro namque secundo de Doctrina Christiana, cap. 16, mirifice Origenis et Hieronymi Syntagma vocum Hebraicarum praedicat, dicens: «In translatis vero signis, si qua forte ignorata cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt. Aliquid enim ad similitudinem valet, et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare jussus est, cui oculos Dominus luto de sputo facto inunxerat: quod tamen nomen linguae incognitae, nisi Evangelista interpretatus esset, tam magnus intellectus lateret. Sic etiam multa quae ab 1546D auctoribus eorumdem librorum interpretata non sunt, nomina Hebraea, non est dubitandum habere non parvam vim atque adjutorium ad solvenda aenigmata Scripturarum. si quis ea possit interpretari: quod nonnulli ejusdem linguae periti viri, non sane parvum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia verba interpretati sunt, et quid sit Adam, quid Eva, quid Abraham, quid Moyses, sive etiam locorum nomina, quid sit Jerusalem, vel Sion, vel Jericho, vel Sina, vel Libanus, vel Jordanis, vel quaecumque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina. Quibus apertis et interpretatis multa in Scripturis figuratae locutiones manifestantur.» Praestantissimo huic Augustini testimonio nihil adjiciendum putavi, praeter verba ejusdem sanctissimi Doctoris quae leguntur ibidem cap. 39, num. 59: «Sicut autem, inquit, quidam de verbis omnibus et nominibus Hebraeis, et Syris, et 1547A Aegyptiis, vel si qua alia lingua in Scripturis sanctis inveniri potest, quae in eis sine interpretatione sunt posita, fecerunt, ut ea separatim interpretarentur; et quod Eusebius fecit de Temporum Historia propter divinorum Librorum Quaestiones, quae usum ejus flagitant: quod ergo hi fecerunt de his rebus, ut non sit necesse Christiano in multis propter pauca laborare, sic video posse fieri, etc.» Ergo non parvum beneficium posteris contulerunt, teste Augustino, Interpretes Hebraicorum Nominum, quorum etyma aperta non parum juvant ad solvenda aenigmata et translata signa Scripturarum. Tantum vero praestitit auxilium liber ille Hebraicorum Nominum, apud Ecclesiasticos maxime scriptores antiquioris aevi, ut eo destituti nihil haberent, quod loquerentur in expositione divinarum Scripturarum. Sicut accidit olim Interpreti in Isaiam scribenti, cujus recordatur S. Hieronymus l. IV Comment. in caput decimum ejusdem Prophetae: «Hoc juxta litteram, inquit, caeterum 1547B quidam in isto loco, cum falsorum nominum juxta LXX ἐτυμολογίας invenire non possit; nec se in libro Hebraicorum Nominum reperire potuisse testetur, mittit nos ad incertum, ut dicat, in extremo mundi tempore, et in consummatione hujus saeculi imminentibus poenis, sensum magnum principem Assyriorum esse fugiturum, et per diversa loca variosque profectus fugere cupere ab ira Dei, etc. Haec dicit, quia rei veritate constrictus, aliud quod diceret, non habebat.»
Sed veterum tantorum virorum auctoritas quamvis non esset efficiens probandae utilitatis libri Hebraicorum Nominum; hallucinationes tamen summorum hujus temporis ingeniorum, ac celebriorum scriptorum errores plane demonstrarent volumen illud nec doctoribus contemnendum, nec aliis quibuslibet abjiciendum fuisse. Nam contemptibiliora interdum quae putantur magisque superflua, summam tempore suo praestare possunt utilitatem. Id ego 1547C duobus exemplis, et quidem insignioribus in hoc eruditionis genere, comprobare statui, ut sic tandem persuasissimum fiat omnibus studiosis, librum Hebraeorum Nominum assidua manu esse terendum apud eos maxime qui ejusdem linguae aut nullam, aut parvam notitiam consequuntur.
Josephi Judaeorum Historici interpres noster Gallus, nemine reclamante doctissimus, in etymologia tamen nominis Esau falsus deprehenditur propter ignoratam linguae Hebraicae proprietatem: ita enim Gallico sermone reddidit verba Graeca Judaei scriptoris lib. I Antiqq. Judaic., cap. 17 vel 18: «Rebecca acconcha de deux fils, dont l'aisné estoit tout couvert de poil, et le puisné luv tenoit le talon quand il vint au monde. L'aisné fut nommé Esau, à cause de ce poil qu'il avoit apporté en naissant: et Isaac avoit pour luy une affection particulière. Le plus jeune fut nommé Jacob: et Rebecca l'aimoit beaucoup plus que son aisné.» In indice quoque de Esau ita commonet: «Esau, 1547D c'est à dire velu, et surnommé Edom, fils d'Isaac.» Haec si cum Graeco Josepho contenderis, nonnulla invenies verba ab Interprete nostro praetermissa; quibus non Esau, sed Seir dicitur pilosus: nam in Graeco contextu legimus hoc modo: Ἠγάπα δὲ ὁ πατὴρ τὸν πρεσβύτερον, Ἠσαῦ λεγόμενον κατ᾽ ἐπωνυμίαν τῆς τριχώσεως. Ἑβραῖοι γὰρ τὸ σήειρον τρίχωμα λέγουσιν. Pater autem amabat seniorem Esuum ex re cognomen habentem: nam Hebraei pilos vocant Seir. Non igitur Isaaci major filius dictus est Esau ex pilis, quibus in ortu suo totus hispidus apparuit; sed ipse Esau cognomen tulit Seir propter τρίχωμα, hoc est, propter capillamentum, sive pilosum tegmen corporis sui; Fateor attamen Graeca Josephi Ἠσαῦ λεγόμενον κατ᾽ ἐπωνυμίαν τῆς τριχώσεως, vix alio sensu exprimi 1548A posse, quam quo Gallice expressa sunt ab eruditissimo nostro Interprete: praesertim cum sacri contextus ipsae voces, Gen. XXV, 25, Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus, vocatumque est nomen ejus Esau, huic intellectui non mediocriter favere videantur. At lectionis ordine, contextuque Hieronymianae versionis paulo attentius considerato, facile apparet majorem Isaaci filium minime propter pilos Esau cognominatum; sed minorem dictum fuisse Jacob, eo quod nascendo plantam fratris tenuisset manu sua: Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. Quis aliquando Hieronymi diligentiam, et interpretationis acumen miratus est in hoc Geneseos loco? De Esau dixit: Vocatumque est nomen ejus Esau; nec addidit, idcirco vocatum est: quia sciebat vir Hebraei sermonis consultissimus nomen Esau significare facturam, non villosum, aut pilosum, 1548B ut putabat interpres Gallus, Josephi verbis obscuris deceptus. De Jacobo autem loquens Hieronymus, consulto rationem nominis expressit: Idcirco appellavit eum Jacob. Nam supplantator, id est: Jacob dictus est, quia plantam fratris tenuit egrediens de utero materno. Quae profecto manifestissima sunt lectori voluminis Hebraicorum Nominum, et Libri octavi Commentariorum Hieronymi in Ezech. cap. XXV, ubi haec leguntur: «Quod autem Esau, et Seir, et Edom, et Idumaea, et Duma, una gens appellentur, non ambiget qui scientiam habuerit Scripturarum. Ut de caeteris Prophetis taceam, Isaia, Jeremia, Amos, qui contra Idumaeam, et Dumam, et Edom vaticinati sunt, Abdias Propheta totam Prophetiam contra hanc dirigit nationem, quem ut potuimus olim disseruimus. Arguitur igitur Seir, qui quia hispidus erat, pilosi nomen accepit, et Edom sanguinarius, qui ob lenticulae rufae coctionem primogenita perdidit, et ab 1548C edulio sortitus vocabulum est: Esau quoque facta interpretantur. Et hoc sciendum, quod in Hebraeo numquam scribatur Idumaea, sed semper Edom, quem Idumaeam expressit Graeca translatio.» Ex his perspicuum est Seir sonare pilosum, et Esau interpretari facta, sive facturam in singulari, id est, ποίησιν, ut alibi saepius Hieronymus docet. Ne quid autem desit curiositati, rationemque impositi nominis Esau perspectam habeat lector studiosus, et hic observandum quod illud vocabulum usurpatum sit ad rem penitus novam indicandam. Novum enim erat quod infans ex utero matris prodiret villosus et pilorum tegmine totus hispidus in morem pellis; quod utique non convenit hominibus in aetate infantili, sed in robusta et perfecta. Esau igitur cum nasceretur fuit neesa, id est factus et perfectus pilis, tamquam multorum annorum puer, et ideo Esau nominatus; ut cum apud nos de adolescente propter ingenii maturitatem dicitur: C'est un homme fait. Ergo Esau juxta sermonis Hebraei proprietatem 1548D intelligitur factus, sive factura: Seir autem pilosus et hispidus: Edom denique rufus, sive sanguinarius, ob colorem rubeum lenticulae rufae.
Quantus etiam focus factus sit doctissimo Henrico Valesio Hebraice nescienti, sequens docebit exemplum, ex ejusdem Annotationibus in Librum secundum. Historiae Ecclesiasticae Eusebii Pamphili desumptum. Scripserat Eusebius libri jam recitati capite vigesimo tertio: Καὶ πολλῶν πληροφορηθέντων, καὶ δοξαζόντων ἐπὶ τῇ μαρτυρίᾳ τοῦ Ἰακώβου, καὶ λεγόντων Ὡσαννὰ τῷ υἱῷ Δαβίδ, id est, Cumque multi hoc Jacobi testimonio confirmati glorificarent Jesum, dicentes Osanna filio David, etc. Sed linguae Hebraicae imperitus Graecus amanuensis nomen Ὡσαννὰ in duo vocabula distraxit ὡς ἀννὰ τῷ, et ansam tanti erroris 1549A praebuit in hac imperita distinctione, ut eo modo depravatum Eusebii contextum ediderit Valesius, hisque notis ipsum scriptoris errorem illustrare ac confirmare voluerit pag. 40, Annot. in lib. II Hist. Eccl. ὡς ἀννά. «In omnibus, inquit, nostris exemplaribus duo sunt vocabula ὡς ἀννά. Ita etiam apud Hieronymum in interpretatione Nominum Hebraicorum. Osanna, salvifica, Graece dicimus ὡς ἀννά Utrumque autem nomen per extensam litteram legendum. Id est, Osanna tam in Hebraea quam in Graeca lingua primam syllabam producit. Isidorus quoque in libro VI Originum, Osanna ex duobus vocabulis Osi et Anna compositum esse testatur, elisa scilicet una littera, sicut in versibus cum scandimus. Osi enim salvifica interpretatur: Anna interjectio est, motum animi significans sub deprecantis affectu. Quae Isidori verba desumpta sunt ex Hieronymi epistola 145, ad Damasum.»
Ex hoc loco invictissime demonstrari potest multiplicatos fuisse scriptorum errores ex male editis 1549B Hieronymi voluminibus. In omnibus Graecis Eusebianis exemplaribus repererat Valesius nomen Osanna scriptum sub hac distinctione ὡς ἀννά. Quod cum praeter usum in duo vocabula partitum vidisset, ad librum Hebraicorum Nominum tamquam ad Lydium lapidem confugere merito existimavit. Sed pro Lydio lapide scopulum posuerunt Hieronymianae veteres editiones, ad quem observationes proprias se appellere nescivit vir alioqui doctus. Depravatissimam libri Nominum lectionem in editione Erasmiana ac Marianaea coarguimus supra col. 92, in Scholiis nostris, ubi manifestissime comprobatur, omnium mss. codicum consentiente fide Hieronymum hoc modo scripsisse: «Osanna: salvifica, quod Graece dicitur σῶσον δή. Utrumque autem nomen per ο litteram extensam legendum.» Non ergo legendum falso ac ridicule, quod Graece dicitur ὡς ἀννά: quia Osanna Hebraeum Graece dicitur σῶσον δή. Denique utrumque nomen legendum per extensam 1549C litteram, non est intelligendum de Osanna tam in Hebraea quam in Graeca lingua, juxta hallucinatum Valesium: sed ita accipienda sunt Hieronymi verba, ut sciamus nomen Obed, et Osanna sequens sub littera O legendum per litteram extensam. Videat nunc prudens et studiosus lector quantam praebeat utilitatem liber Hebraicorum Nominum a nobis restitutus juxta primigeniam sinceritatem ac fidem, qua non solum editorum librorum Latinorum, sed et Graecorum exemplariorum, manuscriptorum errores multiplices castigandi certo noseuntur. De Osanna autem apud Graecos scripto et illud commoneo, in Graecis Fraginentis et Origeniano Lexico, reperiri Ὡσαννὰ ubique sine ulla distinctione syllabarum, et semper in illis expressum σῶσον δὴ vel δόξα. Quibus profecto observationibus omnis imperitia Latinorum atque Graecorum exclusa est ac castigata. Nec propterea tamen eo inficias, nomen Osanna apud imperitos olim scriptum esse ac separatum in duo vocabula; id enim satis aperte 1549D docet Hieronymus in cap. XXI Matth. dicens: « Nemo ergo putet ex duobus verbis, Graeco videlicet et Hebraeo sermone esse compositum, sed totum Hebraicum, etc.» Putabatur, forte ὡς Graecum esse, et ἀννὰ, Hebraeum: quam opinionem refellit hoc loco S. Doctor, monens nomen totum esse Hebraeum.
Ex ignorato, vel male edito volumine Hebraicorum Nominum alios errores bene multos propagatos fuisse apud interpretes hodiernosque scriptores, levi opera ostendere potuissem: sed exempla jam allata, quia insigniora sunt et domestica, pro sexcentis aliis sufficere credo. Nec tamen sileptio praeterire mihi licet, quod de Osanna Interpres Latinus edidit ex Catena Graeca in Joannem ad finem cap. VIII. Ridiculam enim rem posuit, dum Graeca isthaec interpretaretur: Ἰωβὴλ γάρ ἐστιν Ὡσαννεὶ διπλασιαζόμενος, ὁ Θεὸς, ὁ Θεὸς. Ἰωὰ γὰρ καὶ Ἐλὰ, παρ᾽ Ἑβραίοις ὁ Θεὸς ὀνομάζεται. Hoc est, si interpreti credimus: Jubit 1550A enim est Hosanna geminatum, id est Deus, Deus; Jehova enim et El apud Hebraeos Deus appellatur. Quam absurdum atque alienum sensum a Graeco contextu expresserit Latina haec translatio, facile intelligit qui vel levi aura Hebraei sermonis fuerit afflatus. Quomodo enim in voce Ἰωβὴλ geminatum Ὡσαννεὶ, et in Hosanna duplex Deus, id est, bis vocabulum Deus inveniri possit, nec Rabbinorum acutissimus, nec Hebraizantium pertinacissimus explicare sibi permittet: quia stultis etiam patet falsam et penitus obsonam esse hujusmodi interpretationem. Itaque sensus Scriptoris Graeci hic certo certior est, in voce Ἰωβὴλ, Jobel, duplex Dei nomen inveniri, Ἰὼ nempe, et ἤλ sive Ἰωὰ et Ἠλὸ, quod utrumque Deum sonat apud Hebraeos. Deinde Ἰωβὴλ species est Ὡσαννεὶ, hoc est, laudis et confessionis, ut Graeca verba, Ἰωβὴλ γάρ ἐστιν Ὡσαννεί, Jobel enim est Hosanna, manifeste declarant. Osanna vero gloria et laus dicitur, id est, δόξα, in codice ms. Colbertino; quia honoris causa illud nomen fuit olim acclamatum 1550B episcopis et presbyteris advenientibus. Unde Hieronymus lib. III Comment. in Matth. cap. XXI: «Cumque manum non audeant injicere sacerdotes, tamen opera calumniantur; et testimonium populi atque puerorum, qui clamabant, Osanna filio David, vertunt in calumniam: quod videlicet hoc non dicatur nisi soli filio Dei. Videant ergo episcopi, et quantumlibet sancti homines, cum quanto periculo dici ista sibi patiantur: si Domino, cui vero hoc dicebatur (quia necdum erat solida credentium fides), pro crimine impingitur.» Eumdem Christianorum morem discimus ex Itinerario Hierosolymitano Antonini Monachi, pag. 30: «Ibi, inquit, venerunt mulieres in occursum eum infantibus, palmas in manibus tenentes, et ampullas cum rosaceo oleo: et prostratae pedibus nostris, plantas nostras ungebant, cantabantque lingua Aegyptiaca psallentes antiphonam: Benedicti vos a Domino, benedictusque adventus vester, Osanna in excelsis.» 1550C Hinc habes rationem etymologiae vocis Osanna, quae secundo loco posita legitur in Colbertino exemplari Graeco libri Hebraicorum Nominum ubi Ὡσαννὰ interpretatur δόξα, non juxta proprietatem linguae Hebraicae aut fidem elementorum, sed ex usu apud veteres Christianos usurpato, cum obviam procederent ante sanctos homines et episcopos, Christi vicarios doctores, quibus voces Osanna in excelsis acclamatae fuerunt.
Magnam aliunde praebere potest militatem apud studiosos liber Hebraicorum Nominum, in componendis praecipue Criticorum vel interpretum controversiis circa vocabula nonnulla Scripturarum, quae diverse a diversis interpretata contendentium animos extollunt vehementer, cum e contrario comprimere debuissent apud Christianos scriptores, qui recti ac veritatis amantes, non disputationem veritate, sed veritatem disputatione se quaerere profitentur. Quid de hisce verbis Matthaei, cujus ventilabrum in manu sua, non fuit ultro citroque disceptatum apud 1550D hodiernos interpretes atque interpretum censores? Nolunt Critici quidam homines ea exemplaria, Matthaei Latinam antiquam Vulgatam complexa, quae legunt juxta hodiernam Vulgatam, cujus ventilabrum in manu sua: quia Cyprianus ex editione illa antiquissima Evangelii secundum Matthaeum legebat, ferens palam in manu sua. Alios videas qui minime ferant eadem Evangelistae verba sic Gallice conversa Il a le van en la main. Ventilabrum enim, si illis credatur, non una tantum, sed utraque manu prehensum fuit ab Antiquis, et agitatum. Quod plures omnino negandum, censoriaque virgula notandum, viva voce ac scriptis observationum libris decernunt. Inter tot studiosorum virorum dissidia, et pugnantes sententias, si medius constituatur liber Hebraicorum Nominum, palam ac ventilabrum pro eodem instrumento vulgo acceptum apud Veteres perspicue docebit; idemque penitus esse in Evangelio 1551A ferens palam in manu sua; ac cum dicitur, cujus ventilabrum in manu sua. Rursum si palam dictam ventilabrum concedamus, optima erit vernacula isthaec translatio nostra, Il a le van en la main: quia pala una manu tenetur ab agricolis, dum sunt in procinctu ad mundandum in area triticum. Excussiones namque frumentariae sicut in diversis regni partibus diversae sunt: ita diverso modo agricolas excussa frumenta ventilare nulli dubium est. In Occitania cribro in media area suspenso utuntur ventilatores, quod quidem ventilabrum unica manu agitari potest, aut utraque si libeat. Apud nostrates autem Vascones eventilata semper vidi frumenta cum pala lignea, qua sursum a ventis purganda toto nisu elevantes longe a se ipsis projiciunt grana frumenti paleolis ac festucis permixta: e quibus vento perflante separata defluunt in terram munda atque purgata. Nec interim occasione ventilabri breviter a me perstricta sint ad commendationem libri Hebraicorum Nominum, in quo scriptum legimus, col. 1551B 69: « Nabuzardan, prophetavit palas, quae ventilabra vulgo nuncupant.» Palas igitur, quae vulgo dicerentur ventilabra, in usu Veteres habuisse saepius 1552A ad ventilandum, apertissime nos docuit praesens Hieronymi locus, non uno modo aptus ad Eruditorum lites dirimendas, ac Criticorum cavendas hallucinationes.
Praeter jam commemoratas Libri Nominum utilitates multiplices, praecipuam aliam habet in obscuris sacrorum Bibliorum illustrandis sermonibus, ac trium Scriptorum, quos parentes agnoscit, allegorico sensu probe manifestando. Multa enim clausa ac tenebris obsepta manent in libris sacris, inque Philonis, Origenis, et Hieronymi Commentariis, nisi lucem facemque lectori praeferat ad intelligentiam volumen Hebraicorum Nominum. Sed quia longum est argumenta omnia et exempla singula recensere, quibus utilitas illa peculiaris approbari possit, et eam explicare prope res unius est voluminis: sufficiat prudentibus antea significasse ad quid maxime valeat; et quasi in quadam brevi tabella situs pinxisse terrarum, totiusque orbis vastitatem et ambitum oceani, angusto monstrasse compendio. Nec necesse 1552B est super hoc saepe admonere lectorem, et prudentiae ejus studioque diffidere.