Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
1557D Praeter annotatiunculas nostras, quas in ora inferiori paginarum libro praecedenti subjecimus, necessitate compellor difficiliora non pauca jam perstricta breviter hic longiori disputatione concludere. Neque vero spes magna me tenet, brevitatem observationum mearum Criticis quibusdam scriptoribus fore placituram; nisi loca plurima, quae ipsi redarguunt in Hieronymo, rursum examinanda ac illustranda proponerentur. Inspiciamus igitur non quae omnibus laudibus abundant apud Hieronymum, sed ea tantummodo quae vitio aut imperitiae tribuere ipsi volunt Critici recentiores.
I. Prior autem locus haud satis probatus in libro Hebraicarum Quaestionum sumitur ex hac observatione Hieronymi in caput I Genes., 2: Pro eo quod 1558D in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habet Merepheth, quod nos appellare possumus, incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris ova calore animantis, etc. Melius, inquiunt hodierni Critici, Hebraeum merahhepheth vertitur Latine ferebatur, quam incubabat: quia verbum incubabat propius accedit ad sermonem Syrorum, quam ad idioma Hebraicum.
Sed longe diversum erat judicium antiquissimorum Patrum ac virorum doctissimorum circa interpretationem vocis Hebraeae et affinitatem linguae Syrorum cum sermone Hebraeo. Nam ex illa alfinitate approbant sancti Patres proximiorem esse ac magis genuinam expositionem incubabat, sive confovebat, quam ferebatur. Audiendus hac de re Basilius Magnus 1559A Homil. 2, in Hexaem.: «At quonam pacto, inquit, dixeris, super aquas hic spiritus ferebatur: Equidem non meam tibi, sed viri cujusdam Syri sententiam recensebo, qui tantum a sapientia mundi distabat, quanto verarum scientiae rerum propinquior erat. Aiebat igitur ille Syrorum vocem significantiorem atque evidentiorem esse, et ob affinitatem quam habet cum Hebraica lingua, sententias aliquo modo Scripturarum propius attingere. Itaque talem hujusce dicti sententiam esse dicebat: Verbum hoc, ferebatur, pro confovebat, vitalemque fecunditatem aquarum natura praebebat, sumunt atque interpretantur, ad similitudinem aviculae incubantis, vimque vitalem quamdam imprimentis, in ea quae ab ipsa foventur. Talem hunc is praedicabat ea voce sensum significari, super aquas, inquam. Spiritum Dei ferri, id est, ad fecunditatem vitalem aquae naturam ipsum Spiritum sanctum praeparasse. Quare satis per hoc id ostenditur quod quaeritur a nonnullis, nec ab actu creandi Spiritum sanctum abfuisse.» Eadem habet 1559B S. Ambrosius in Hexaem. lib. I, cap. 8; eadem et Augustinus lib. I, de Genesi ad litteram, cap. 18. Ex quo manifestissime comprobatur Hieronymi annotatio, ubi lectorem docet pro ferebatur in Hebraeo legi incubabat, sive confovebat. Quia enim Syrorum sermo Hebraeo vicinior, atque aptior consequenter exprimendis verbis Hebraicis, retinet merahhpho, id est, incubabat, sive fovebat; haud dubie interpretatio illa magis accedit ad fontem Hebraeum, quam Versio LXX Interpretum, ferebatur.
Nec quempiam moveat quod in Latina Vulgata, et in Hieronymiana translatione, verbum ferebatur scriptum reperiamus; id namque consulto retinuit Hieronymus, ne ambiguum verbum a diversis diverse acceptum ad unam tantum significationem trahere videretur; et quod de vento, id est, de spiritu hujus mundi intelligunt quamplurimi, ipse de solo Spiritu sancto tamquam conditore rerum omnium, sententiam illam sibi astrueret accipiendam. 1559C Deinde non uno loco fassus est sanctus Doctor, consuetudini veterum interpretum suam coaptare voluisse Translationem, ubi nullum erat damnum in sensu: «Noluimus ergo, inquit, immutare quod ab «Antiquis legebatur, quia idem sensus erat.» Et post pauca: «Sed et in hoc nulla est sensus mutatio; et nos antiquam interpretationem sequentes, quod non nocebat, mutare noluimus.» Pro more igitur suo noluit mutare verbum ferebatur, quia nihil nocebat quod ab Antiquis legebatur: nam superferri potest et de vento et de Spiritu sancto indifferenter accipi in hoc Genesis versiculo secundo.
II. Alter locus insignior habetur ad reprehensionem Hieronymi, quia in eo visus est Criticis aliquot Scriptoribus Judaicarum fabularum assertor. Observat igitur Hieronymus Gen. II. V. 8, in Hebraeo scriptum esse mecedem, id est, a principio; eamque significationem docet praeferendam Versioni LXX Translatorum, qui posuerunt contra orientem. Suam rursus opinionem probat sanctus Doctor ex 1559D consonantia Graecarum Versionum, Aquilae, Symmachi et Theodotionis, dicentium, ab exordio, sive a principio plantatum fuisse paradisum in Edem. «Ex quo, inquit Hieronymus, manifestissime comprobatur, quod priusquam coelum et terram Deus faceret, paradisum ante condiderat, sicut et legitur in Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden, a principio.» Si Augustino episcopo Chimasensi, ac parenti Historiae Criticae Veteris Testamenti credimus, pessime hanc interpretationem defendit Hieronymus, edoctus vel deceptus a Judaeis, qui plurimis deliramentis indulgent, et septem condita fuisse volunt ante creationem coeli et terrae, inter quae paradisum computare solitum est scholaribus Rabbinorum Cabbalistarum disciplinis.
Ego vero, qui semper animo prolixo sententias 1560A sanctorum virorum expendere proposui, cum Saliano et Jansenio defensionem Hieronymi lubenter suscipiam, ut ex sensu Judaeorum, non ex proprio locutum fuisse sapientissimum Interpretem evincere possim. Salianus itaque in Epitome Annalium Veteris Testamenti causam agens Hieronymi, annotationem ejus hoc modo defendit: «Divus autem Hieronymus ex Hebraeorum sententia, quorum ibi Traditiones scribebat, locutus est. Simili responsione omnibus excusatum Hieronymum volebat Jansenius, cum haec scriberet in caput II Geneseos: A principio, inquit, non ante terram conditam, ut Judaei ex lib. IV. Esdrae cap. III, V. 6, fabulantur, et Hieronymus in Traditionibus Hebraicis dicit esse certissimum, scilicet ex Judaeorum sensu: sed a principio, hoc est multo ante septimum diem. Vox Hebraea indifferens est ad principium temporis, et loci qui est oriens, ubi incipit motus solis. Unde LXX verterunt ad orientem.»
1560B De eo sententiae Hieronymianae intellectu facile persuasum erit nobis, si verba lib. IV, c. III, 6: Et induxisti eum (Adam) in paradiso, quem plantaverat dextera tua, antequam terra adventaret, contendamus cum Praefatione ejusdem Hieronymi in libros Ezrae et Nehemiae, ubi proprium sensum exprimit, dicens: «Nec quemquam moveat, quod unus a nobis editus liber est: nec apocryphorum tertii et quarti libri somniis delectetur. Quia et apud Hebraeos Ezrae Nehemiaeque sermones in unum volumen coarctantur, et quae non habentur apud illos, nec de viginti quatuor senibus sunt, procul abjicienda.» Haec ab Hieronymo perhibentur scripta circa annum Christi 392, cum anno 388 aliam opinionem proposuisset in libro Quaestionum Hebraicarum in Genesim. Hinc ergo vera elucet sententia propria Hieronymi abjicientis somnia libri IV Esdrae, quorum sane ineptissimum fuit paradisi terrestris plantatio antequam terra adventaret.
Similes et alias in defensionem Hieronymi responsiones 1560C invenire potuissem, et ad stylum conditionemque libri Hebraicarum Quaestionum provocare: nam cum ille congregatio sit Traditionum Hebraicarum, nemini mirum videri debet, si in eo quid de multis Hebraei sentiant, inferatur. «Quia semel, inquit ipse Hieronymus, opusculum nostrum, vel Quaestionum Hebraicarum, vel Traditionum congregatio est, propterea quid Hebraei de hoc sentiant, inferamus. Aiunt hunc esse Sem filium Noe, etc.» Traditionem igitur Judaicam de paradiso, non propriam sententiam exprimere voluit sapientissimus Doctor, qui sexcentis aliis locis allegorias paradisi terrestris, ac similes naenias Judaeorum ridendas atque contemnendas apertissime docuit. Qui plura desiderat, Franciscum a Messana consulere poterit tomo ultimo editionis Parisiensis Operum S. Hieronymi.
III. Male versum a nostro interprete Gen. III, 18, Maledicta terra in opere tuo, contendit J. Drusius Quaest. Hebraic. lib. III, quaest. 5. Post Drusium 1560D quoque Auctor Historiae criticae veteris Testamenti, solito reprehendendi caeteros pruritu semper laborans, haec addit lib. II, cap. 12: «Le même S. Jérôme ajoute que par ces mots, in opere tuo, il faut entendre le péché, et non pas le labourage; et il prétend de plus, que ce sens est aussi des Septante; mais il paraît trop éloigné de la véritable explication du texte. Théodotion a aussi suivi cette dernière interprétation; et l'on doit prendre garde que S. Jérôme a quelquefois suivi cet interprète, sans l'examiner avec assez d'application; et c'est ce qui fait en partie que la Vulgate est souvent conforme à la traduction de Théodotion. Aquila a traduit en cet endroit, propter te, conformement au texte hébreu d'aujourd'hui, et je ne doute point que cette dernière traduction ne doive être préférée aux autres.» Castigat itaque Hieronymum scriptor noster Criticus; 1561A et cum Hieronymo Vulgatam Latinam editionem, quod non sit conformis fonti Hebraico hodierno, et propius accedat ad Theodotionis translationem, quam haud satis accurate expenderit sanctus Hieronymus.
At perperam notatus a Simonio sanctus Doctor perspicue mihi visus est hoc solo contextu annotationis suae: Maledicta terra in operibus tuis. Opera hic, inquit, non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata significat; ut in Hebraeo habetur. Et Aquila non discordat dicens: Maledicta humus propter te. Et Theodotio: Maledicta Adama in transgressione tua. Quid reprehensione dignum invenire possunt hodierni Critici in eruditissima hac atque accuratissima observatione Hieronymiana. Legant utcumque voluerint in Hebraeo, vel baaburecha, vel baabodecha cum daleth ; nonne semper verum erit quod ait Hieronymus, scilicet, hunc versiculum Geneseos, Maledicta terra in operibus tuis, non esse intelligendum (ut plerique putabunt) de operibus 1561B ruris colendi, sed de peccatis? Si autem peccatum vel peccata juxta genuinum sensum Scripturae intelligenda sunt, dicant reprehensores iniqui, quid causae sit cur Aquila non concordet cum Vulgata editione, seu Hieronymi versione. Neque enim alio sensu accipi potest isthaec Aquilae interpretatio, Maledicta terra propter te, quam quo accipitur versio Theodotionis, Maledicta Adama in transgressione tua. Quia diversae lectiones aut interpretationes illae, propter te in opere tuo, in transgressione tua, nihil aliud significant quam peccatum Adami, quo mors in mundum et maledictio in terram inducta creditur apud omnes vere pios ac catholicae fidei assertores. Nulla ergo reprehensionis, sed maxima fuerat occasio laudis in praesenti annotatione Hieronymiana, si de illa judicium habuissent aequi pariter atque eruditi lectores.
IV. Brevis est prorsus sequens observatio Hieronymi in cap. VI Genes. 14: Fac tibi arcam de lignis 1561C quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata legimus in Hebraeo; sed longiori censura castigatur apud auctorem saepius jam memoratum, lib. II Hist. crit., cap. 12, pag. 252 et 253. «Au verset 14 du même chapitre, où il y a dans la Vulgate: De lignis laevigatis, S. Jérôme a observé que, selon l'uébreu, il faut traduire De lignis bituminatis. En quoi il semble s'être trompé, et avoir in Copher, au lieu de Gopher. Il a néanmoins pu changer la lettre Ghimel en Caph, pour trouver un sens plus commode, bien qu'il lût Copher dans son exemplaire hébreu, comme on lit dans ceux d'anjourd'hui; et cela est même pratiqué assez souvent par les rabbins.»
Sic Rabbinorum imperitam et sacrilegam audaciam, nulla scientiae aut veritatis cogente ratione, ascribit Auctor criticus fidissimo ac religiosissimo Scripturarum divinarum Interpreti. Nemo homo est qui cordate possit asserere Hieronymum mutasse elementa contextus Hebraici, et consulto pro Ghimel 1561D legisse litteram Caph, ut sensum magis commodum efficeret in sua translatione, vel in suis quaestionibus Hebraicis. Quantum hoc horreret Hieronymus, perspicuum fiet lectori ejusdem verbis ad Marcellam, quibus sese tuetur adversus injuriam quam illi modo infert R. Simonius: «Post priorem, inquit epistolam, in qua de Hebraeis verbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est, quosdam homunculos mihi studiose detrahere, cur adversum auctoritatem veterum et totius mundi opinionem, aliqua in Evangeliis emendare tentaverim. Quos ego cum possem meo jure contemnere (Asino quippe lyra superflue canit), tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant: non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam crassae rusticitatis, ut aliquid de Dominicis verbis aut corrigendum putaverimus, aut non divinitus inspiratum i sed Latinorum codicum vitiositatem, 1562A quae ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, voluisse revocare. Quibus si displicet fontis unda purissimi, coenosos rivulos bibant, etc.»
Qui tam acriter crimen mutati Evangelici contextus a se repellit, ad fontes Bibliorum sacrorum semper provocando; quid nunc Simonio responderet imputanti procaciter mutationem elementorum contextus Mosaici ac Prophetici? Non erat sanctus Vir adeo habetis cordis, et tam crassae rusticitatis, ut aliquid de propheticis verbis aut corrigendum putaret, aut non divinitus inspiratum. Conticeat itaque temeraria illa Historia critica, quae studiose detrahit doctissimo viro, qui gloria invidiam omnem semper superabit. Utque ad causam criminationis redeamus, superfluum puto aliud hoc loco scribere in defensionem Hieronymi, praeter illa quae posui in notis Divinae Bibliothecae, col. 7 et 8, ubi disputatum est in hunc modum. Cum dixisset Hieronymus pro 1562B quadratis lignis, in Hebraeo legi bituminata; hallucinatum eum putarunt nonnulli, et legisse in Hebraico contextu Copher, pro Gopher. At pace hujusmodi scriptorum asserere fas sit, Hieronymum legisse Gopher, et optime ex Hebraeo fuisse interpretatum, de lignis bituminatis; nam Gophrith, genus est gummi, et bituminis, sive materiae sulphurosae Rabbini quoque inter species Cedri ponunt Ets-schemen, arborem pinguedinis: e lignis vero Cedrinis factam Arcam multi volunt. Gopher igitur est species arboris bituminatae, et stillantis resinam aut picem, ut Abies, Pinus, etc. Hinc liquet iniquam esse Hieronymo falsam conjecturam scriptoris Critici, neque dignam satis homine perito linguae Hebraicae, cujus se callentem ubique profitetur.
V. Otiose dicta bene multa in Historia critica hic praetermitto; ut graviora mendacia, et imperitam temeritatem quorumdam locorum accuratius coarguere 1562C mihi liceat, sequentem praecipue observationem non uno modo iniquam sancto Hieronymo: «Au chapitre XIII, vers. 14, où nous lisons dans la Vulgate, peccatores coram Domino nimis, saint Jérôme reprend les Septante d'avoir ajouté, in conspectu Dei, qui sont des mots, selon lui, superflus; mais ils sont dans le texte hébreu, et signifient la même chose que coram Domino. Il est nécessaire d'observer, à l'occasion de cette critique de saint Jérôme, que ce Père a rapporté beaucoup de choses peu exactes et nullement concluantes dans ses Questions hébraïques sur la Genèse, où il a combattu exprès la version grecque des Septante, pour autoriser davantage le texte hébreu, et en même temps sa nouvelle traduction sur ce texte.» Haec Rich. Sim. lib. et capite supra citatis.
Quorum verborum falsitatem, ac imperitiae calumniam operae pretium est confutare, ex ipsomet contextu 1562D Hieronymianae observationis in hunc modum scriptae: «Et viri Sodomorum mali et peccatores in conspectu Dei vehementer. Superflue hic in Septuaginta Interpretibus additum est in conspectu Dei; siquidem Sodomorum coloni apud homines mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest apud homines justus videri, quomodo de Zacharia et Elizabeth in praeconio ponitur, quod fuerint justi ambo in conspectu Dei. Et in Psalterio dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.»
Observat itaque Hieronymus, diligens et accuratus interpres, in LXX translatione superflue additum esse, in conspectu Dei. Quod vera rectaque probat consequentia, dicens: Siquidem Sodomorum coloni apud homines mali et peccatores erant. Hoc est, Sodomitae scelestissimi habebantur etiam apud homines: tanta impudentia libidines flagitiosas perpetrabant, 1563A ut de maximis peccatoribus postea scriptum legatur in Isaia: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Ubi autem flagitia non sunt abscondita, sed a flagitiosis ipsis praedicata; quid necesse est de hujusmodi hominibus dicere, quod mali sunt in conspectu Dei? Restat ergo ut quo modo in plerisque, sic in hoc loco modestiae, judicii ac eruditionis expers sit criticus scriptor, qui ausus est impugnare S. Doctoris verba oraculo etiam prophetico confirmata, et consequentia sermonis comprobata.
Neque vero putes illum judicio et eruditione Scripturarum pollere, qui temere doctissimos coarguit homines, cum ipse ignoret phrases atque idiomata linguae Hebraicae. Dixit enim supra, in Hebraeo scriptum esse, in conspectu Dei; idemque significare ac coram Domino. Quod profecto non observasset, nisi plusculum quam concedit veritas, Hebraei sermonis notitiam sibi vindicaret. In Hebraeo igitur haec leguntur: 1563B , vehhattaim laihova meod; vel ut cum doctis sic legam, vehhattaim ladonai meod, id est, et peccatores Domino. aut contra Dominum valde. Quomodo interpretantur Glossa interlinearis, et qui textum Samaritanum ac versionem Arabicam Latine reddiderunt. Quamvis Chaldaeus Interpres et Syrus Simonio favere videantur. De voce ergo laihova, sive ladonai, inquirendum est an resonet, in conspectu Dei; an, quod verius est, Domino, vel contra Dominum significet.
Utque pedem conferam cum Critico nostro, dicat in quo exemplari Hebraeo repererit verba haec, in conspectu Dei, quae Hebraice non ladonai, sed liphne Adonai, aut et liphne Haeloim, vel beene adonai, ubique ponuntur in libris sacris Instrumenti veteris. Proprie autem in conspectu Dei, Hebraice est liphne Haeloim, ut Gen. VI, 11, et sexcentis aliis locis sub alia 1563C forma liphne Adonai, id est, in conspectu Domini, vide Gen. X, 9; Exod. XXVIII, 30 et 35, et deinde XXIX, 11, 23 et 25, etc.; sub tertia forma, beene Adonai, in oculis Domini, aut coram Domino, habes Gen. VI, 8, et XXXVIII, 7, etc. Uno itaque loco Gen. XIII, 13, excepto, semper pro Latinis vocibus, coram Domino. Hebraice scribitur liphne Adonai, aut beene Adonai. Unde exploratum habemus, parentem Historiae criticae, non legisse in Hebraeo versiculum controversum, in conspectu Dei; et quod illi aeque vitio vertitur, ignorasse etiam regimen et significationem litterae servilis lamed, quae numquam in conspectu, sed in, vel ad Latine redditur apud omnes Grammaticos Hebraeorum. Et utique ladonai, proprie intelligitur, Domino, in Dominum, vel contra Dominum: abusive autem apud LXX interpretatum ponitur in conspectu Dei; quam interpretationem secuti sunt Chaldaeus Paraphrastes, Syrus interpres, et Hieronymus postea in sua translatione Latina, 1563D quam voluit saepius consonam esse Septuaginta Interpretibus, ne nimia novitate lectorem terreret.
Nec indeclinabilium solum particularum vim ignoravit incuriosus criticus noster; sed, quod magis miraberis, idiomata linguae Hebraicae nescire se palam testatus est inerudita sua observatione. Nam si Hebraeorum ac Prophetarum calluisset idiotismos, numquam ladonai dixisset idem esse quod in conspectu Dei, vel coram Domino. Quia ut exemplis mox evincam, phrasis isthaec peccatores. Domino, locum habet casus superlativi, qui omnem auxesim superet. Sic Jonae capite tertio, vers. 3, ad exprimendam urbis Ninive magnitudinem incredibilem, dicitur: Et Ninive erat civitas magna Leloim, Deo, vel Dei; hoc est, vastissima, et amplissima civitas. Simili patria phrasi Act. VII, 20, Mosis infantis pulchritudinem eximiam expressit Stephanus Martyr, 1564A dicens: Καὶ ἦν ἀστεῖος τῷ Θεῷ, hoc est, Et erat venustus Deo: quod apud nos est formosissimus, et venustissimus. Juxta hunc morem loquendi Hebraeis usitatissimum, de Sodomitis dictum est, quod fuerint peccatores ladonai, id est, Domino valde; hoc est, sceleratissimi et flagitiosissimi hominum.
Praeter hujus imperitiae notam, calumniatoris quoque sibi famam inurit, dum Hieronymum accusat invidiae adversus LXX Interpretes, quasi consulto eorum versionem Graecam pessumdare voluerit, ut fonti Hebraeo, ac suae translationi Latinae ex Hebraeo expressae auctoritatem conciliaret. Cujus calumniae injuriam a se removebat Hieronymus Praefatione Quaestionum Hebraicarum in Genesim, ubi proprii operis consilium proponit his verbis: «Studii ergo nostri erit, vel eorum qui de libris Hebraicis varia suspicantur, errores refellere: vel ea quae in Latinis et Graecis codicibus scatere videntur, auctoritati suae reddere: etymologias quoque rerum, nominum, atque regionum, quae in nostro 1564B sermone non resonant, vernaculae linguae explanare ratione . . . Neque vero Septuaginta Interpretum, ut invidi latrant, errores arguimus: nec nostrum laborem, illorum reprehensionem putamus, etc.» Quare ergo latrat invidus Historiae criticae scriptor? Imitetur deinceps non invidos, nec stultos calumniae artifices, sed potius modestos atque cordatos Auctores, imprimis Jacobum Bonfrerium, qui LXX Interpretum versionem ipsius Hieronymi tuetur exemplo, dicens: «Quibus etiam, quod mirere, nonnulli Catholici, meo judicio, parum vel modesti, vel periti, succinunt; dum qualibet occasione Septuaginta Interpretum versionem nescio quo supercilio rejiciunt . . . Non ita sane Hieronymus, qui ubi quid in illa obscurum occurrerit, ingenue fatetur se nescire quid voluerint, ut in Quaestionibus Hebraicis in Genesim ad cap. XXXV, ubi quaerit quid apud Septuaginta sit Chabratha terrae; vel ut alio loco habent, in via hippodromi Chabrathae terrae; qui eorum 1564C translationem a mendis correxit, et ex ea quaedam e Graeco in Latinum vertit, qui ubique sese purgat, quod suam editionem ex Hebraeo in Latinum cuderit, non ut quidquam de Septuaginta Interpretum honore decerperet; sed alias justas ob causas imprimisque in Prologo Galeato, ubi de se, suaque versione demississime loquitur: qui praefatione altera in librum Paralipomenon, in Septuaginta Interpretibus Spiritum sanctum agnoscit.» Ita Bonfrerius Praeloquiis in totam Scripturam sacram, cap. 16, sect. 4. Quibus castigatus imprudens Criticus ut resipiscat, peroptamus.
Post tot errores in Historia critica notatos, superest adhuc hallucinatio chronologica, quam nondum agnovit hujus auctoris diligentia, de qua tamen monendus est Lector studiosus, ne ducem caecum amplius sequatur. Dicebat supra Simonius Hieronymum data opera suggillare voluisse versionem LXX Interpretum in Quaestionibus Hebraicis, ut conciliaret auctoritatem suae versioni ex Hebraeo prognatae. 1564D Sed nemo nescit, quod versioni nondum existenti auctoritatem tribuere nullus Scriptor umquam cogitaverit. Hieronymi autem versio Genesis Latina ad fontem Hebraeum expressa, sex annis edita est post editum librum Hebraicarum Quaestionum in Genesim. Nam opusculum illud editum diximus anno Christi 388, cum versio Latina libri Geneseos ab Hieronymo elaborata non prodierit in lucem ante annum Dominicae Incarnationis 394. Ex qua observationum praesentium serie perpetua manifestissime comprobatur, Auctorem Historiae criticae a vero saepius aberrasse, et longe positum esse ab eruditione Hebraica, ac divinarum Scripturarum intelligentia laudabili.
Sed ne invidentiae tabe suffusum existimes quod dico, meque non tam errores alterius reprehendere, quam proprium stomachum in aemulos erumpere; nonnulla vera ac erudite scripta in eadem Historia 1565A critica; lubens laetusque replicabo. Didici namque apud sanctos et ecclesiasticos scriptores, nec amicorum laudanda vitia, nec bonis adversariorum, si honestum quid habuerint, esse detrahendum. Unumquodque igitur non personarum, sed rerum pondere judicans, veram ac optimam fateor observationem Simonii sic dicentis Histor. crit. lib. II, cap. 12, pag. 251: «On ne doit pas s'imaginer qu'on trouvera exactement dans les observations de S. Jérôme, les mots mêmes qui sont dans la Vulgate dout nous nous servons présentement. II suffit que pour l'ordinaire le sens soit le même; et encore y a-t-il des raisons pourquoi les remarques de S. Jérôme, tant dans ses Questions sur la Genèse, que dans ses Commentaires sur le reste de l'Écriture, ne sont pas toujours conformes à la Vulgate, bien qu'il en soit l'auteur.» Et deinde pag. 253, col. 1: «Ainsi saint Jérôme qui a gardé dans sa version le mot de fenêtre, montre qu'il a eu plus d'égard à la netteté du seus, qu'à exprimer 1565B l'hébreu mot pour mot. Ce qui n'a pas dû l'empêcher de taire des remarques littérases et critiques dans ses Questions hébraïques.»
In hac sane observatione ac disputatione veritatem limavit criticus scriptor; cujus sententia diserte confutat imperitorum opinionem, qui sibi similibus 1566A probare gestiunt, Vulgatam versionem non esse Hieronymi: quia interdum discrepat verbis ab illis lectionibus quae passim occurrunt in Quaestionibus Hebraicis, vel in Commentariis ejusdem sancti Doctoris. Nam si ex varietate lectionum contendunt Vulgatam non esse verum Hieronymi fetum, consequenter verum erit, Quaestiones Hebraicas in Genesim, aut Commentaria in Prophetas et in Epistolas Pauli, non esse Hieronymo ascribenda propter easdem variantes lectiones; quamvis ipse saepius agnoscat hanc diversam rationem interpretationis: Ut verbi gr. Comment. in cap. XLIII Ezechielis, ubi Lectorem bis verbis monitum voluit: «LXX rursum γεῖσον interpretati sunt. Cujus verbi, ut ante jam dixi, non possum scire rationem, nec cujus linguae sit, dicere confidenter: nisi hoc admonere Lectorem: quod ubi nunc, definitionem, interpretatus sum; infra, coronam, transtulerim.» Negent ergo imperiti Vulgatam versionem Ezechielis non esse Hieronymi, quia verbis interdum discrepat ab ejusdem Commentaviis. 1566B Sed e contrario ratum sit studiosis omnibus, Latinam Vulgatam libri Geneseos versionem non minus Hieronymianam esse, quam sit versio item Latina sexdecim Prophetarum, cujus utique proprietatem nemo nisi stultus ab auctore Hieronymo abjudicandam censuit.