Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Praefatio. Beatissimo Papae Damaso Hieronymus.
1117A 499-500 Origenes, cum in caeteris libris omnes vicerit, in Cantico (( Al. Cantica)) Canticorum ipse se vicit. Nam decem voluminibus explicitis, quae ad viginti usque versuum millia pene perveniunt (( Al. pervenerunt)), primum Septuaginta Interpretes, deinde Aquilam et Symmachum et Theodotionem, et ad extremum quintam editionem, quam in Actio littore invenisse se scribit, ita magnifice aperteque disserit, ut vel inde mihi videatur in eo completum esse, quod dicitur: Introduxit me rex in cubiculum suum 1118A (Cant. I, 3) . Itaque illo opere praetermisso, quia ingentis est otii, laboris et sumptuum, tantas res, tamque dignum opus in Latinum transferre sermonem, hos duos tractatus, quos in morem quotidiani eloquii parvulis adhuc lactentibus (( Al. lactantibusque)) composuit, fideliter magis quam ornate interpretatus sum: gustum tibi sensuum ejus, non cibum offerens; ut animadvertas quanti sint illa aestimanda, quae magna sunt, cum sic possint placere, quae parva sunt.
Homilia Prima.
1117B 501 Quomodo didicimus per Moysen, quaedam esse non solum sancta, sed et sancta sanctorum; et alia non tantum sabbata, sed et sabbata sabbatorum; 1118B sic nunc docemur, scribente Salomone, esse quaedam non solum Cantica, sed et Cantica Canticorum. Beatus quidem is, qui ingreditur sancta, sed beatior 1119A qui ingreditur sancta sanctorum. Beatus qui sabbata sabbatizat, sed beatior qui sabbatizat sabbatorum sabbata. Beatus similiter et is, qui intelligit cantica, et canit ea. Nemo quippe nisi in solemnitatibus canit; sed multo beatior ille qui canit Cantica Canticorum. Et sicut is qui ingreditur in sancta, pluribus adhuc indiget, ut valeat introire in sancta sanctorum: et qui sabbatum celebrat, quod a Domino populo constitutum est, multa 502 adhuc necessaria habet ut agat sabbata sabbatorum: eodem modo difficile reperitur, qui omnia quae in Scripturis continentur cantica peragrans, valeat ascendere ad Cantica Canticorum. Egredi te oportet ex Aegypto, et egressum de terra Aegypti pertransire mare Rubrum, ut possis primum canticum canere dicens: Cantemus 1119B Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV, 1) . Licet autem primum dixeris canticum, adhuc longe es a Cantico Canticorum. Perambula terram deserti spiritualiter, donec venias ad puteum, quem foderunt reges (Num. XXI) , ut ibi secundum canticum canas. Post haec veni ad vicina sanctae Terrae, ut super Jordanis ripam constitutus, cantes canticum Moysi, dicens: Attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei (Deut. XXXII, 1) . Rursum habes necessarium, ut milites sub Jesu, et Terram sanctam 503 haereditate possideas, et apis tibi prophetet, et apis te judicet, Debbora apis interpretatur: ut possis et illud carmen, quod in libro Judicum continetur (Judic. V) , ediscere. Ad Regnorum deinceps volumen ascendens (II Reg. XXII) , veni ad canticum, 1119C quando David liberatus est de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, et dixit: Dominus firmamentum meum, et fortitudo mea, et refugium meum, et liberator meus (Ps. XVII, 1) . Perveniendum tibi est ad Isaiam, ut cum illo dicas: Cantabo canticum dilecto vineae meae (Isai. V, 1) . Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso et hoc canere Canticum Canticorum.
Quod ex quot personis constet, incertus sum. Orantibus autem vobis, et revelante Domino, quatuor mihi in his videor invenisse personas, virum et sponsam, cum sponsa adolescentulas, cum sponso sodalium greges. Alia dicuntur a sponsa, alia a sponso, nonnulla a juvenculis, quaedam a sodalibus 1119D sponsi. Congruum quippe est, ut in nuptiis adolescentularum sit multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Haec omnia noli foris quaerere: noli extra eos qui praedicatione Evangelii salvati sunt. Christum sponsum intellige: Ecclesiam sponsam sine macula et ruga, de qua scriptum est: Ut 1120A exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid eorum: sed ut sit sancta et immaculata (Ephes. V, 27) . Eos vero qui cum sint fideles, non sunt tamen istiusmodi, quales sermo praefatus est, sed juxta modum quemdam adepti videntur salutem: animadverte credentium animas, et adolescentulas esse cum sponsa; Angelos vero et eos, qui pervenerunt in virum perfectum, intellige viros esse cum sponso. Inde igitur mihi videntur quatuor ordines, unum et unam, duos choros inter se concinentes, sponsam canere cum juvenculis, sponsum canere cum sociis. Et cum hoc intellexeris, audi Canticum Canticorum, et festina intelligere illud, et cum sponsa dicere ea, quae sponsa dicit, ut audias quae audivit et sponsa. Si autem 1120B non potueris dicere cum sponsa quae dixit, ut audias ea, 504 quae dicta sunt sponsae: festina vel cum sponsi sodalibus fieri. Porro si et illis inferior es, esto cum adolescentulis quae in sponsae deliciis commorantur. Hae quippe in hoc libro fabula pariter et epithalamio sunt personae, ex quo et gentiles sibi epithalamium vendicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Epithalamium siquidem Canticum Canticorum est. Primum sponsa orat: et statim in mediis precibus auditur: videt praesentem sponsum, videt adolescentulas suo comitatui copulatas. Deinde respondet ei sponsus, et post sponsi eloquia, dum ille pro ejus patitur salute, respondent sodales, donec sponsus sit in recubitu, et a passione consurgat, se quaedam sponsae ornamenta 1120C facturos. Verum jam ipsa verba ponenda sunt, in quibus prius vox sponsae deprecantis auditur.
Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1) . Quorum iste est sensus: Quousque mihi sponsus meus mittit oscula per Moysen, mittit oscula per prophetas? Jam ipsius cupio ora contingere, ipse veniat, ipse descendat. Orat igitur sponsi Patrem et dicit ad eum: Osculetur me ab osculis oris sui. Et quia talis est, ut compleatur super eam propheticum illud, in quo dicitur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum (Isai. LVIII, 9) , sponsam sponsi Pater exaudit, mittit Filium suum. Videns illa eum cujus deprecabatur adventum, orare desistit, et ad eum cominus loquitur: Quoniam bona ubera tua super vinum: et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Sponsus 1120D igitur Christus missus a Patre, venit unctus ad sponsam, et dicitur ad eum: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis (Ps. XLIV, 8) . Si me tetigerit sponsus, et ego boni odoris ero: et ego linior unguentis, et ad me usque ejus unguenta perveniunt 1121A (( Al. pervenient)), ut possim cum Apostolis dicere: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15) . Nos autem cum haec audimus, adhuc peccatis, vitiisque foetemus, de quibus propheta poenitens loquitur: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae 505 meae (Ps. XXXVII, 4) . Peccatum odoris est putidi ( Al. putridi]: virtus spirat unguenta, quorum typos in Exodo relege. Invenies (( Al. reperies)) quippe et ibi stacten, onycha, galbanen, et reliqua. Haec quidem in incensum. Deinde ad opus unguentarii varia sumuntur unguenta, in quibus est nardus et stacte. Et Deus qui fecit coelum et terram, loquitur ad Moysen, dicens: Ego implevi eos spiritu sapientiae et intellectus, ut faciam opera artis unguentariae (Exod. XXXV et XXXVI) . Et unguentarios Deus docet.
1121B Haec si spiritualiter non intelligantur, nonne fabulae sunt? Nisi aliquid habeant secreti, nonne indigna sunt Deo? Necesse est igitur eum, qui audire Scripturas spiritualiter novit, aut qui certe non novit, et desiderat nosse, omni labore contendere, ut non juxta carnem et sanguinem conversetur, quo possit diguus fieri spiritualium secretorum, et ut aliquid audentius dicam, spirituali cupidine vel amore. Siquidem est et spiritualis amor . Et quomodo est quidam carnalis cibus, et alius spiritualis, et alia carnis (( Al. carnalis)) potio, alia spiritus: sic est quidam amor carnalis a Satana veniens, alius amor spiritus, a Deo exordium habens. Et nemo potest duobus amoribus possideri. Si carnis amator es, 1121C amorem spiritus non capis. Si omnia corporalia despexisti, non dico carnem aut sanguinem, sed et argentum et possessiones, et ipsam terram, ipsumque coelum (haec quippe pertransibunt), si ista omnia contempsisti, et ad nullum horum anima tua obligata est, neque quoquam vitiorum amore retineris, potes amorem capere spiritualem. Ista quia evenit occasio, ut de amore spirituali aliqua diceremus. Expedit autem nobis Salomonis custodire praeceptum, et magis illius, qui per Salomonem loquebatur de sapientia, ita dicens: Ama illam, et servabit te: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, ut te amplectatur ((Al. amplectetur)) (Prov. IV, 8) . 506 Est quidam spiritualis amplexus: atque utinam contingat, ut meam sponsam altior sponsi amplexus includat, 1121D ut ego quoque possim dicere, quod in eodem 1122A libro scriptum est: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6) .
Ergo: Osculetur me ab osculis oris sui. Moris est Scripturarum, imperativum modum pro optativo ponere, ut ibi: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, pro utinam sanctificetur: et nunc in praesenti: Osculetur me ab osculis oris sui, pro eo quod est, utinam osculetur. Deinde conspicit sponsum: venit delibutus unguentis. Nec aliter ad sponsam poterat venire, nec decebat aliter Patrem ad nuptias Filium destinare. Variis eum unxit unguentis, fecit illum Christum: venit diversis odoribus spirans, et audit, quia bona ubera tua super vinum. Congrue sermo divinus unam eamdemque rem, pro locorum qualitate, diversis vocabulis nuncupat. 1122B Quando hostia offertur in Lege, et vult intellectum ostendere, pectusculum separationis affatur. Quando vero recumbit aliquis cum Jesu, et sensuum ejus communione perfruitur, non pectusculum ut supra, sed pectus alloquitur. Porro cum sponsa loquitur ad sponsum: quia nuptiale carmen inducitur, non pectusculum, ut in sacrificio, non pectus, ut in Joanne discipulo: sed ubera nominat, dicens: Quia bona ubera tua super vinum. Communica, ut sponsa, cum sensibus sponsi, et scies, quia inebriant atque laetificant istiusmodi cogitatus. Quomodo autem calix Domini inebrians perquam optimus est (Psal. XXII) : sic ubera sponsi omni meliora sunt vino, Quia bona ubera tua super vinum. In mediis precibus ad sponsum verba convertit: Et odor unguentorum 1122C tuorum super omnia aromata. Non uno, sed omnibus sponsus venit unctus unguentis. Si autem et ad meam animam factam sponsam suam venire 507 dignabitur, quam oportet esse formosam, ut illum de coelo ad se trahat, ut descendere faciat ad terras, ut veniat ad amatam! Quali pulchritudine decoranda est, quali debet amore fervere, ut ea loquatur ad illam, quae ad perfectam locutus est sponsam: Quia cervix tua, quia oculi tui, quia genae tuae, quia manus tuae, quia venter tuus, quia humeri tui, quia pedes tui (Cant. IV et seqq.) ! de quibus, si concesserit Dominus, disputabimus: quomodo sponsae membra varientur, et singularum partium laus diversa dicatur, ut post disputationem, etiam ad nostram dici animam similiter laboremus. Bona igitur ubera tua super vinum. 1122D Si videris sponsum, tunc intelliges verum esse quod 1123A dicitur: Quoniam bona ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Multi habuerunt aromata. Regina austri detulit aromata Salomoni, et plures alii aromata possederunt: sed habuerit quis quantalibet, non possunt Christi odoribus comparari, de quibus nunc sponsa ait: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Ego arbitror, quia et Moyses habuit aromata, et Aaron, et singuli prophetarum. Verum si videro Christum, et suavitatem unguentorum ejus odoremque percepero, statim sententiam fero, dicens: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Oleum effusum nomen tuum, Propheticum sacramentum est. Tantummodo nomen Jesu venit in mundum, et unguentum praedicatur effusum. In Evangelio quoque mulier accipiens 1123B alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, caput Jesu pedesque perfudit (Matth. XXVI, et Marc. XIV) . Observa diligenter quae de duabus super caput fuderit Salvatoris. Siquidem peccatrix super pedes, et ea, quae non dicitur peccatrix, super caput ejus fudisse monstratur (Luc. VII, et Joan. XII) . Observa, inquam, et invenies in Evangelica lectione non fabulas et narrationes ab Evangelistis, 508 sed mysteria esse conscripta. Impleta est itaque (( Al. utique)) odore unguenti domus, si quod peccatrix habuit, ad pedes referendum est: et si quod ea, quae non peccatrix, ad caput (Ibid.) . Nec mirum domum fuisse odore completam, cum hoc mundus completus sit. Scribitur in eodem loco de Simone leproso et domo ejus (Marc. XIV; Luc. VII) . Ego puto leprosum, 1123C mundi istius principem (( Al. esse principem)), et hunc leprosum, Simonem nuncupari, cujus domus ad adventum Christi suavi odore completa sit, agente poenitentiam peccatrice, et sancta caput Jesu unguenti odoribus perfundente.
Unguentum effusum nomen tuum. Quomodo unguentum quod effusione sua odorem longe lateque dispergit, sic Christi nomen effusum est. In universa terra Christus nominatur, in omni mundo praedicatur Dominus. Unguentum enim effusum est nomen ejus. Nunc Moysi nomen auditur, quod prius Judaeae tantum claudebatur angustiis. Neque enim Graecorum quispiam meminit ejus, neque in ulla gentilium litterarum historia de illo seu caeteris scriptum aliquid invenimus. Statim ut Jesus radiavit in mundo, eduxit 1124A secum Legem et Prophetas, et vere completum est, Unguentum effusum nomen tuum. Propterea juvenculae dilexerunt te. Quia per Spiritum sanctum, charitas Dei diffusa est in corda nostra (Rom. V) , congrue nomen effusionis infertur: Unguentum effusum nomen tuum. Haec dicens sponsa adolescentulas conspicit. Quando illa sponsi Patrem rogabat, et ad ipsum sponsum cominus loquebatur, necdum adolescentulae aderant. In mediis vero precibus ingreditur juvencularum chorus, et sponsae laudatur eloquiis: Propterea juvenculae dilexerunt te, et attraxerunt te. Adolescentulaeque respondent: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Quam pulchre sponsi pedisequae necdum fiduciam habent sponsae! 509 Sponsa non post tergum sequitur, sed juncto 1124B (( Al. juncta)) ingreditur latere (( Al. lateri)). Apprehendit dexteram sponsi, et manus ejus sponsi dextera continetur. Famulae vero ingrediuntur post eum. Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae, et juvenculae, quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, una est ei quae concepit illam (Cant. VI, 7 et 8) . Post te ergo in odorem unguentorum tuorum curremus. Cum omni honestate deambulantibus dictum est: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus, secundum illud: Cursum consummavi (II Tim. IV, 7) ; et illud: Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; unus autem accipit bravium (I Cor. IX, 24) . Bravium Christus est, et hae quidem adolescentulae, quas propter amoris exordium foris stare cognoscimus, juxta illud exemplum: 1124C Amicus autem sponsi stans et audiens eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. IX, 24) , tale quiddam sustinent. Introcunte sponso, forinsecus remanent; sponsa vero speciosa, perfecta, sine macula, sine ruga, in sponsi cubiculum, in regium penetrale ingressa, revertitur ad juvenculas, et nuntiat eis, quae sola conspexerit, dicitque.
Introduxit me rex in cubiculum suum. Non ait, introduxit nos plures in cubiculum suum. Plures foris remanent: in cubiculum sola ingreditur sponsa, ut videat thesauros tenebrosos et absconditos, renuntietque juvenculis: Introduxit me rex in cubiculum suum. Rursus adolescentulae, id est, sponsarum incipientium turba quamplurima, ingressa sponsa cubiculum sponsi, et vidente divitias viri sui, dum 1125A illius praestolantur adventum, laete concinunt: Exsultabimus et laetabimur in te: Pro sponsae perfectione laetantur (( Al. laetamur)). Non est aemulatio in virtutibus. Amor iste mundus, amor iste sine vitio est. Exsultabimus et laetabimur in te: diligemus ubera tua . Illa quae major est, jam tuorum uberum lacte perfruitur, et loquitur exsultans: Bona ubera tua super vinum. Istae vero quae exsultationem et laetitiam deferunt, adolescentulae quippe sunt, deferunt charitatem, et dicunt: Exsultabimus et laetabimur in te. Diligemus, non diligimus: 510 sed diligemus ubera tua super vinum. Deinde loquuntur ad sponsam: Aequitas dilexit te. Laudant sponsam, nomen illi aequitatis a propriis virtutibus imponentes: Aequitas dilexit te. Rursum ad adolescentulas sponsa 1125B respondet:
Nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem, ut tabernacula Cedar: ut pelles Salomonis. Ne intueamini me, quia ego sum denigrata: quoniam despexit me sol. Speciosa quidem est, et possum invenire, quomodo speciosa sit sponsa. Quaerimus autem, quomodo nigra, et sine candore sit pulchra. Poenitentiam egit a peccatis, speciem ei largita est conversio (( Al. conversatio)): et ideo speciosa cantatur. Quia vero necdum omni peccatorum sorde purgata, necdum lota est in salute, nigra dicitur: sed in atro colore non permanet. Fit itaque candida, quando ad majora consurgit, et ab humilibus incipit ad alta conscendere, diciturque de ea: Quae est ista, quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5) ? Et quo manifestius mysterium 1125C perfectae describatur, non ait, ut in plerisque codicibus legitur: Innixa super fratruelem suum, id est, ἐπιστηριζομένη; sed ἐπιστηθιζομένη, id est, super pectus ejus recumbens. Significanterque de anima sponsae et sermone dicitur, super pectus illius recumbens: quia principale ibi cordis est nostri. Unde a carnalibus recedentes spiritalia sentire debemus, et intelligere multo melius esse sic amare, quam amare desistere. Ascendit igitur recumbens super pectus fratruelis sui, et quae nunc in exordio Cantici nigra ponitur, in epithalamii fine de ea cantatur: Quae est ista, quae ascendit dealbata? Intelleximus quomodo et nigra, et formosa sit sponsa. Si autem et tu non egeris poenitentiam, cave ne anima tua nigra dicatur, et turpis, et duplici foeditate turperis: 1125D nigra propter peccata praeterita, turpis propter hoc, quia in eisdem vitiis perseveras. Si vero poenitentiam egeris, nigra erit anima tua propter antiqua delicta: propter poenitentiam vero habebit 1126A aliquid, ut ita dicam, Aethiopici decoris. Et quia semel Aethiopem nominavi, volo testem Scripturam super hunc (( Al. hoc)) advocare sermonem. Aaron et 511 Maria murmurant: quia Moyses Aethiopissam habet uxorem (Num. XXI) . Et nunc Moyses Aethiopissam ducit uxorem. Siquidem lex ejus ad hanc nostram Aethiopissam transmigravit. Murmuret Aaron, sacerdotium Judaeorum: murmuret et Maria, Synagoga eorum: Moyses de murmuratione non curat: amat Aethiopissam suam, de qua et alibi dicitur per Prophetam: Ab extremis fluminum Aethiopiae afferent hostias (Sophon. III, 10) ; et rursum: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Ps. LXVII, 32) . Pulchre praeveniet. Quomodo enim in Evangelio mulier illa quae sanguine fluebat, archisynagogi filiam 1126B curatione praevenit (Matth. IX, Marc. V, et Luc. VIII) : sic Aethiopia, Israel aegrotante, sanata est. Illorum delicte, salus gentibus facta est, ad aemulandum eos. Nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem. Et tu Ecclesiastica anima ad filias Jerusalem converte sermonem, et dic: Me plus amat sponsus, me magis diligit, quam vos: quae multae filiae Israel. Vos foris statis, et sponsam cubiculum videtis intrantem. Nemo dubitet nigram vocatam, nigram esse formosam. Qui nos sumus, ut cognoscamus Deum, ut Cantica Cantici praedicemus, ut ab Aethiopiae finibus, ut ab extremo terrae veniremus, sapientiam veri audire Salomonis? Et quando Salvatoris vox intonantis auditur: Regina austri veniet in judicium, et condemnabit homines generationis hujus: quia venit 1126C a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic (Matt. XII, et Luc. XI) : audi mystica quae dicuntur. Regina Austri venit a finibus terrae, Ecclesia: et condemnat homines generationis hujus, id est, Judaeos carni et sanguini deditos. Venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, non illius qui in Testamento veteri praedicatur: sed hujus qui in Evangelio Salomone major est. Nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem: nigra velut tabernacula Cedar: speciosa, ut pelles Salomonis. Nam ad utrumque respondit: Nigra sum et speciosa, filiae Jerusalem (( Al. Israel)), ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. Ipsa quoque nomina cum sponsae decore conveniunt. Aiunt Hebraei Cedar interpretari tenebras. Nigra sum ergo, ut tabernacula Cedar, 512 1126D ut Aethiopes: speciosa, ut pelles Salomonis, quas eo tempore in tabernaculi ornamento composuit, quando templum summo studio et labore fabricatus est. Dives quippe Salomon, et in omni sapientia illius 1127A nemo praecessit illum. Sicut unum horum nigra sum, et speciosa, filiae Jerusalem, ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. Ne intueamini me, quia ego sum denigrata. Satisfecit de nigrore suo, et per poenitentiam ad meliora conversa, annuntiat se filiabus Jerusalem (( Al. Israel)), nigram quidem esse, sel pulchram, secundum quod superius exposuimus, et dicit: ne intueamini me, quia ego sum denigrata. Ne, inquit, admiremini coloris esse me tetri: sol despexit me, pleno quippe radio in me luminis sui fulgor illuxit, et (( Al. ut)) ejus sum (( Al. sim)) calore fuscata. Neque enim, ut decuerat, ut solis dignitas expetebat, illius in me lumen accepi. Delicto eorum salus gentibus facta est, et rursum incredulitate gentium, scientia Israel. Habes utrumque apud Apostolum.
1127B Filii matris meae pugnaverunt adversum me. Considerandum quomodo sponsa dicat: Filii matris meae pugnaverunt adversum me. Et quando adversus eam fratrum pugna surrexit. Vide Paulum Ecclesiae persecutorem: et intelliges quomodo filius matris ejus pugnaverit adversus eam. Persecutores Ecclesiae egerunt poenitentiam, et adversarii ejus rursum ad sororis signa conversi, praedicaverunt fidem, quam ante destruebant. Hoc prophetico spiritu sponsa nunc cantans, ait: Dimicaverunt in me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. Ego Ecclesia, ego sponsa, ego sine macula, plurimarum custos sum posita vinearum a filiis matris meae, qui contra me aliquando pugnaverant. Qua sollicitudine 1127C curaque districta (( Al. distracta)), dum plures custodio vineas, vineam meam non servavi. Intellige mihi hoc de Paulo et alio quocumque sanctorum, qui pro omnium sit salute sollicitus: et videbis quomodo vineam suam non custodiens, aliorum vineta custodiat. Quomodo etiam, ut alios lucrifaciat, ipse in quibusdam damna sustineat. Et 513 cum fuerit liber ex omnibus, seipsum servum fecit, ut omnes lucrifaceret: Factus infirmus infirmis, Judaeis Judaeus: his qui sub Lege erant, quasi sub Lege (I Cor., IX) , et caetera: dicatque, vineam meam non custodivi. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc in toto carmine facit, quod nisi quis ipse patiatur, non potest intelligere. Saepe, Deus testis est, sponsum mihi adventare conspexi, 1127D et mecum esse quam plurimum: quo subito recedente, invenire non potui quod quaerebam. Rursus igitur desidero ejus adventum, et nonnunquam iterum venit; et cum apparuerit, meisque manibus fuerit comprehensus, rursum elabitur; et cum fuerit elapsus, rursum a me inquiritur: et hoc crebro facio, donec illum vere teneam, et ascendam innixa super fratruelem meum.
Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, 1128A ubi cubas in meridie. Non quaero alia tempora, quando vespere, quando diluculo, quando in solis pascis occubitu: illud tempus inquiro, quando in florente die, quando plena luce in majestatis tuae splendore versaris. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie (Genes. III) . Diligenter observa, ubi meridiem legeris. Apud Joseph meridie fratres prandium celebrant. Angeli meridie Abrahae suscipiuntur hospitio (Genes. XVIII) , et caetera istiusmodi. Quaere, et invenies Scripturam divinam non frustra, seu fortuitu, unumquemque usurpare sermonem. Quis, putas, est dignus e nobis, ut ad meridiem usque perveniat, et videat, ubi pascat, ubi cubet sponsus? Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Nisi enim tu mihi annuntiaveris, 1128B incipio errabunda jactari; et dum te quaero, in aliorum greges incurro; et quia alios erubesco, faciem meam atque ora contegere incipio. Sum quippe sponsa formosa, et aliis nudam faciem meam non ostendo, nisi tibi soli, quem jam pridem deosculata sum. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum. Ut ista non patiar, ut non fiam cooperta, ut ora non contegam, et ad alios usque perveniens, incipiam forsitan et eos amare 514 quos nescio: idcirco annuntia mihi, ubi te quaeram, et inveniam in meridie, ne forte fiam quasi cooperta super greges sodalium tuorum. Post haec verba sponsus ei comminatur, et dicit: Aut cognoscis temetipsam, quoniam regis es sponsa, et formosa, et 1128C a me facta formosa: siquidem ego mihi exhibui gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam (Ephes. V) , aut scito, quia si te non cognoveris, et tuam scieris dignitatem, patieris haec quae sequuntur. Quaenam ista sunt? Si non cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum, et pasce, non greges ovium, non agnorum, sed haedos tuos. Statuet quippe oves a dextris, et a sinistris haedos (Matth. XXI) .
Si non cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. In vestigiis, inquit, pastorum novissima fies; non inter oves, sed inter haedos tuos, cum quibus habitans, non poteris mecum, id est, cum bono pastore esse. Equitatui meo in curribus 1128D Pharaonis assimilavi te. Si vis intelligere, o sponsa, quomodo scire te debeas, cognosce cui te comparaverim, et nunc videbis talem te esse, quae turpari non debeas, cum tuam speciem cognoveris. Quid est igitur? Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te. Scio equitem sponsum, propheta dicente: Et equitatio ejus salus (Abac. III, 8) . Assimilata es ergo equitatui meo in curribus Pharaonis. Quantum differt equitatus meus, qui sum Dominus, 1129A et demergo in fluctibus Pharaonem, et cristatos ejus, et ascensores ejus, et equos ejus, et currus ejus (Exod. XIV) , quantum, inquam, differt equitatus meus ab equis Pharaonis, tanto melior es omnibus filiabus, tu sponsa, tu Ecclesiastica anima, omnibus animabus, quae non sunt Ecclesiasticae. Igitur si Ecclesiastica anima es, omnibus animabus es melior; si non es melior, non es Ecclesiastica. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea. Deinde pulchritudinem sponsae spirituali amore describit.
Genae tuae ut turturis. Faciem illius laudat, et genarum rubore succenditur. Pulchritudo quippe mulierum in genis 515 dicitur esse quam plurima. Ita 1129B et (( Al. itaque)) nos pulchritudinem animae intelligamus in genis. Labia vero ejus et linguam, intelligentiam praedicemus. Collum tuum ut monile. Ut ornamentum, quod solet virginum collo pendere, et 1130A nuncupatur ὄρμισκος ( parvum monile), ita sine hoc decore et tuum ipsum collum est ornamentum.
Post haec fit sponsus in recubitu, requievit ut leo, ut catulus leonis obdormivit (Gen. XLIX, 9) , ut deinceps possit audire: Quis suscitabit eum? Quo interim dormiente apparent sponsae sponsi sodales Angeli, et his eam sermonibus consolantur. Nos tibi aurea ornamenta facere non possumus: 516 non enim tam divites sumus, ut sponsus tuus, qui aureum tibi monile largiatur. Nos similitudinem auri faciemus; non enim habemus aurum. Et in hoc quoque laetandum est, si similitudines auri, si stigmata faciamus argenti. Similitudines auri faciemus tibi, cum stigmatibus argenti. Verum non omni tempore; sed donec sponsus tuus surgat ab accubitu. Cum enim ille surrexerit, 1130B ipse tibi aurum, ipse faciet argentum, ipse tuam mentem sensumque decorabit, et eris vere dives in sponsi domo sponsa formosa; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.