Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
Ad eam jam devenimus editionis nostrae partem, qua Hieronymianarum Scriptionum absolvitur genus illud, quod est quidem pro divinarum, quas tractat, Litterarum summa dignitate caeteris praestantius omnibus: pro Auctoris autem incredibili eruditione ita excellit, ut si post hoc ferme biennium, ex quo ejus me totum devovi studio, palam profiteri quod sentio licet, aut me suscepti in his exornandis Commentariis negotii amor fallit, aut nemo umquam post homines natos, nec sacrarum arcana rerum altius investigavit, nec luculentius, ex tota antiquitatis memoria, atque omni disciplinarum genere exposuit. Quod si Veteris Instrumenti, quae hactenus superioribus tomis recensuimus interpretamenta, tantam ejus provinciae gloriam sustinuerunt: quae Novi nunc exhibemus, nullis non numeris absoluta, praeter eam laudem, id ferme etiam peculiare habent, quod paucis unumquodque opus, non jam dico mensibus, sed diebus fuerit absolutum, hicque integer tomus, si rationem una ineas, vix quatuor, aut quinque mensium labore constiterit. Tantum ille doctrinarum scatebat animus, et ψυχὴ ὑπερφρονέουσα λόγων. Qua quidem in re miraculi mihi instar est, quando ipse de se fatetur in Prologo alterius libri in Epistolam ad Ephesios, interdum per singulos dies usque ad numerum mille versuum pervenire: cum tanta dictandi alacritate, cui vix pares scribendo fuerint amanuenses, tantam et elocutionis castitatem, et sententiarum copiam aeque atque delectum jungere potuisse.
Quae hic itaque tomus complectitur sancti Patris opera, etsi non omnes, nobilissimas tamen Novi Testamenti partes edisserunt: Matthaei scilicet Evangelium; tum selecta quaedam Lucae capita, triginta novem Homiliis ex Origenis Graeco Latine redditis; quatuor denique Pauli Epistolas, ad Galatas et Ephesios, Titum et Philemonem. Atque ut de singulis, quae praedocere lectorem decet, exponam, et praecipue scriptionis tempus: Commentariorum in Matthaeum, qui ex Scripturarum ordine primi occurrunt, quatuor libros S. Pater, cum subito ex Oriente Romam navigaturus Cremonensis Eusebius hanc sibi quasi sitarciam dari petiisset, vix quindecim dierum spatio, imminente jam Pascha, profudit, cum a trium mensium aegrotatione vixdum convalescere inciperet. Ex his facti circumstantiis, quas ipsemet in prioris prologo libri Auctor notat, manifesto licet colligere, ad quem annum, sive anni perexiguam partem elucubratio ista pertineat. Ea quippe trium mensium aegrotatio, quae sub Quadragesimae diebus illum utcumque respirare permisit, plane eadem est atque illa, quam in epistola in nostra recensione 71, ad Lucinium notat: Ego longo tentus incommodo, vix in diebus Quadragesimae respirare coepi: et multo luculentius in 73, ad Evangelum: Post longam aegrotationem, vix in Quadragesimae diebus febri carere potui, et cum alteri me operi praepararem, paucos dies, qui supererant, in Matthaei Expositione consumpsi. Certis autem argumentis ex Hieronymianarum maxime rerum serie ostendimus in Chronologicis Notis ad eas epistolas, tres illos menses ab anni trecentesimi nonagesimi octavi primis, ut ita dicam, calendis, nisi si mavis a superioris Decembri, esse supputandos: ut sit adeo ejus anni Martio mensi ascribenda temporis epocha, cum et recreatus paulisper est S. Pater ab aegra valetudine, et omissa studia hisce dictandis in Matthaeum Commentariis nimia aviditate repetivit. Pascha, quod jam imminere sibi dixit, eo anno Aprilis decima octava die contigit. Id porro ipsum ex Eusebii in Italiam adventu constituas: quem Romae fuisse hoc ipso anno post medium, testatur Hieronymus epistola in nostra recensione 74, ad Rufinum, non illum Aquileiensem, sed qui Romanus presbyter vulgo audit: ubi, Gaudeo, inquit, super testimonio erga me sanctitatis tuae, et amore sancti Presbyteri Eusebii: nec dubito quin me publice praedicetis. Sed et liquido constabit ex ipsiusmet Aquileiensis profectu Romam: libro enim tertio Apologiae contra eumdem num. 24, post annum ex quo Rufinus isthuc pervenerat, advenisse Eusebius asseritur: Paulinianus et Eusebius post annum vestrae navigationis profecti sunt. Rufinum vero jam a superiore anno 397 post reditum e Palaestina, sub Siricio moratum Romae esse, nihil est dubium, totaque gestorum ejus historia persuadet. Non est adeo cur aliquem moveat locus ille in caput II Matthaei, ubi se ait S. Pater Oseam prophetam ex Hebraeo nuper edidisse, cum ante ferme sex annos opus 0011 illud absolutum jam constet ratione hac nostra, quam ex ipsiusmet testimonio in Catalogo inimus. Vox enim est illa, nuper, tam apud Hieronymum, aliosque ejus aetatis Scriptores, indefiniti, vagique temporis, ut certum aliquod ex ea spatium, respectumque illum, quem Auctor in scribendo habuit, decernere omnino non liceat. Ambiguae ejus significationis exemplum ex hiscemet in Matthaeum Commentariis, lectoris sane dignum observatione proponam. Ad capitis XII versiculum decimum tertium, se ait S. Doctor, Evangelium Nazarenorum, Nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulisse. Ut minimum hic putes, sextum ab hoc annum designari necesse sit: siquidem eam ipsam interpretationem ex Hebraeo memorat in Virorum Illustrium Catalogo c. 2, quem anno nonagesimo secundo supra trecentesimum, nemine diffitente, adornavit. Verum quid, cum etiam illo Catalogi capite hoc Nuper adverbio utatur ad suae tempus translationis significandum? Evangelium, inquit, quod appellatur secundum Hebraeos, a me nuper in Graecum Latinumque sermonem translatum est. Quemadmodum supra, hic quoque si annos denotari velis, jam non sex annos, sed duodecim priori loco supputabis: atque adeo quocumque te modo torqueas, numquam eo devenies, ut certam ab ea nota temporis inire rationem possis. His igitur praetermissis, quae plane immerito cl. Tillemontium movere: nunc obiter praestat, auctorem Dissertationis de Fundamentis Christianae Religionis refellere, qui Hieronymum arbitratus est in ea fuisse sententia, ut doceret, ex apocrypho Jeremiae libro, quem illi Nazarenae sectae Hebraeus obtulit, Matthaei cap. XXVII versum nonum de triginta argenteis, quod pretium fuit appretiati, laudari. Neque enim ea mens Hieronymi fuit, qui se tradit vidisse quidem eum librum Jeremiae falso ascriptum, in quo verba quae Matthaeus laudat, ad litteram inveniebantur; sed ad ejus sententiam quod attinet, tantum abest, ut ab illo putarit Apocrypho accepta, ut magis a propheta Zacharia desumi contendat. Legi, inquit, nuper in quodam Hebraico volumine, quod Nazarenae sectae mihi Hebraeus obtulit, Jeremiae Apocryphum, in quo haec (Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, etc.) ad verbum scripta reperi. Sed tamen mihi videtur magis de Zacharia sumptum testimonium: Evangelistarum et Apostolorum more vulgato, qui verborum ordine praetermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt in exemplum. Ita plane et Origenes sensit: nec ferme dubito, quin ab illo, ut pleraque alia hujus Commentarii, S. Pater delibarit. Equidem cum illum recognosceremus, non minus multam in emendando ornandoque Hieronymi textu, quam in Origenianis laciniis, quas ille in sua transtulit, internoscendis exhibendisque industriam posuimus.
Subjungimus ad Scripturarum seriem Homilias triginta novem in Lucam, quas de Graeco dudum laudati Origenis in Latinum Hieronymus explicavit, nosque ejus operum absolutissimae Collectioni nunc primum junximus, ex Genebrardi editione huc ascitas, et plurium sane locorum instauratione illustriores. Ad Graecum earum exemplar quod attinet, jamdiu olim injuria temporum intercidisse, creditum est, cum recens illud repertum magna saltem ex parte a nupero Origenianorum Operum editore inaudimus. Homiliae autem illae, quae et diebus Dominicis dictae praenotantur, et lusus juvenilis aetatis a nostro habentur Interprete, tametsi unius Adamantii, non unius tamen sunt ejusdemque feturae. Posteriores nempe sex, quae coeptam Lucae expositionem non continuant, nec prioribus triginta tribus, quae rectum ordinem tenent, recta succedunt, ex alia Homiliarum strue videntur excerptae. Cl. quoque Huetius multo ampliorem harum exstitisse congeriem ex eo probat, quod tomo XIII, in Joannem Auctor declarat, τὰ περὶ τῶν ἑκατὸν προβάτων ἔχειν εἰς τὰς κατὰ Λουκᾶν ὁμιλίας: quae ad centum ovium parabolam spectant, se in Homiliis in Lucam edisseruisse. Cum enim in triginta novem his, quae supersunt unice, nihil tale invenias, par omnino est credere alias, quae aetatem non tulerint, et in quibus locus ille Evangelicus explicaretur, fuisse olim ab Auctore conscriptas. Quod porro ad earum interpretem Latinum spectat, ejusque interpretationis rationem, haud scio num calumniose Rufinus an vere S. Doctoris fidem in iis convertendis requirat, objiciatque multa ab eo vel addita fuisse pro lubitu, vel subtracta. Ejus haec verba sunt Invectivarum libro secundo n. 26: Secutus sum quod te videram in Homiliis secundum Lucae Evangelium fecisse, ut ubi de Filio Dei in Graeco non recte inveneras, praeterieris, in illo loco ubi dicit: Magnificat anima mea Dominum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Nosti quia de anima, sicubi illa, quae solent dici, non praeterieris: sed ea 0013 adhuc, etiam ex te additis, quibusdam assertionibus, lucidius scripseris, ut in illo loco: Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit infans in utero meo: ubi, dicis, quod non erat hoc principium substantiae ejus, de tuo addidisti, atque naturae. Et paulo post: De fide autem, id est, de Trinitate cum in aliquantis locis aliter invenisses, quae tibi visa sunt, praetermisisti. Equidem nobis, quod Graecus desit archetypus, haud est expeditum rem penitius agnoscere recteque, et ordine judicare: maxime vero cum nihil, quod peculiarem hanc objectionem spectat, sanctus ipse Pater aemulo obtrectanti reposuerit. Nihilo secius quod ait, supposuisse Hieronymum nonnulla, ubi de Joannis in Matris utero exsilientis anima sermo fuit, quod non erat hoc principium substantiae ejus, et de suo addidisse atque naturae, aut haec hominis plusquam Vatiniana exercentis odia, calumnia est, aut quod suspicari malim, ab Hieronymiano exemplari sublata sunt postmodum verba illa, seu potius tota pericopa: nulla enim est ejus rei vola aut vestigium in totis quinque homiliis a septima ad duodecimam, in quibus aut ex proposito Evangelii textu poterat, aut pro re nata ejusmodi sermo incidisse. Et tamen ita sibi universa orationis series cohaeret, ut ipse Origenes, nedum ejus interpres ab ea se disputatione cohibuisse videatur. Sed neque in caeteris, ubi peregrinis in locis Praecursoris ille saltus laudatur, invenire est eam sententiam: ut tandem subdubitarit Tillemontius, num hae ipsae sint, quas Hieronymus vertit, Rufinus suggillat, Homiliae Origenis in Lucam. Verum nulla ejus dubitationis est ratio, consentientibus in ejus interpretationis germanitatem reliquis omnibus cum facti adjunctis, tum Veterum monimentis ac testimoniis. Jam vero tempus, quo versionem hanc suam adornavit S. Pater, in annum octogesimum nonum supra trecentesimum, verius quam ut vulgo obtinet, in superiorem, conjecerim. Hunc nempe videtur ipse indicare in Catalogo, ubi statim a Didymi libro de Spiritu sancto, quem pariter Latine reddidisse hoc anno, constituimus, versionem hanc Homiliarum memorat. Id ipsum innuit et praecedentium proxime Operum series, et praecipue de Locis, et de Hebraicis Nominibus libri, quos ad superiorem 388 diximus pertinere. Demum quod ipsemet in prologo hujusce interpretationis testatur, Praetermisisse paululum Hebraicarum Quaestionum libros, ut ad arbitrium Paulae et Eustochii lucrativis operis haec, qualiacumque sunt, non sua, sed aliena dictaret. Quo quidem in loco fallitur Tillemontius splendide, cum hac ipsa de causa indiligentiae in suis recensendis ad aetatis praerogativam scriptis, Hieronymum accusat, quod pluribus interjectis post Quaestiones Hebraicas in Genesin libris, hasce demum Homilias non suo loco supputet. At cum ait Hieronymus, Quaestiones Hebraicas se paululum intermisisse, ut hisce interpretandis ex Adamantio vacaret: jam non, ut falso Tillemontius putat, Quaestiones Hebraicas in Genesin dixit, quas pridem vulgaverat, sed ἁπλῶς, Quaestionum Hebraicarum libros, puta in reliquam Scripturam, quod opus diu prae manibus habuit, et longae morae taedio fortasse etiam respuit. Hoc vero animadvertisse Tillemontium necesse erat, ne quod facere amat, diligentissimum scriptorem immerito redargueret incuriae.
Gradum hinc facimus ad Commentarios in quatuor Pauli Epistolas, in quas scripsit unice S. Pater, recognoscendas. Aberrabant scilicet a vero longissime, qui totum fuisse abs Hieronymo Apostolum Commentariis illustratum, jam inde a Cassiodorii aetate arbitrati sunt: unde hic diu multumque in reliquis perquirendis frustra desudavit. Imposuit, opinor, studiosis viris locus ille prologi alterius libri in Epist. ad Ephesios, ubi absolute ait S. Doctor, Pauli Epistolas conamur exponere: ac de universis dictum acceperunt, quod ille de his modo quas habebat prae manibus, dixit. Accesserit ad fraudem faciendam falso in antiquis libris Hieronymo ascriptus Commentarius in omnes Pauli Epistolas, illa quae est ad Hebraeos excepta: quod tamen Opus tantum abest ut Hieronymi, quin immo sit infensissimi ejus hostis Pelagii nefarii haeresiarchae, cujus ad declinandam invidiam nominis, Hieronymianum substituerunt librarii, quorum et vendibiliorem esse mercem intererat. Sed jamdudum fraude detecta, in postremum tomum inter supposititia amandatum est, nosque ibi suo recensebimus loco. His igitur quatuor duntaxat explicandis industriam suam probavit Hieronymus. Ab ea autem quae ultimo loco erat ad Philemonem, initium scribendi fecit, ut morem Paulae et Eustochio gereret: quae, ut ipse tradit primis Commentarii verbis, recusantem se obnixe in Pauli Epistolas scribere, saltem parvam, et quae ut numero versuum, ita sensu quoque et ordine videbatur extrema, ut dissereret, coegerunt. Brevem libellum una, ut par est credere, lucubratiuncula 0015 absolvit: statimque ad eam transiit exponendam, quae Galatis inscripta est: Pauci admodum, ait ipse in prologo, dies sunt, ex quo Epistolam Pauli ad Philemonem interpretatus, ad Galatas transcenderam. Tribus opus istud libris comprehendit, in quibus ut sint sane omnia quae auctor edisserit, utilia cum primis atque illustria, insignis ille praemonstrandus est locus, ubi ad cap. I, vers. 4, de varia significatione et scriptura disputat: quo uno ab enormi luxatione nunc primum a nobis restituto, verus tandem, isque elegantissimus elucet S. Doctoris sensus, ejusque summa Hebraearum litterarum peritia contra aemulorum calumnias, quae integris constant libris, asseritur. Rursus post paucos dies ab eo Commentario ad inscriptam Ephesiis Epistolam enarrandam, quemadmodum in praefatione testatur, se contulit. Hoc autem in opere ita sibi videtur perplacuisse, ut ex eo voluerit aliquando suam fidem, quae favoris in Origenem notabatur ab aemulis, aestimari. Denique ad Titum quae inscribitur, paulo post brevi Commentario exposuit. Tempus ipse designat ad capitis primi versum undecimum, ubi se ait: Ante paucos menses tria volumina in Epistolae ad Galatas explanatione dictasse. Jam vero ex tota Expositionum istarum serie colligimus, ad eumdem omnes annum pertinere, cujus et paucos menses explevisse, subducta uniuscujusque ratione, compertum est. Qui autem his proprie fuerit, ex eo quem in Catalogo obtinent loco, ubi Quaestionibus in Genesim proxime praeponuntur, facile intelligas. Eoque magis confirmes testimonio quod habes in cap. V Epist. ad Ephesios, ubi eo ipso tempore Quaestionum Hebraicarum opus moliri se animo profitetur. Si recte igitur constituimus suo loco, ad annum 388 Quaestiones Hebraicas in Genesim pertinere istas superiori proxime octogesimo septimo supra trecentesimum tribuendas, nihil erit dubium.
Tomum explet Appendix, quae Breviarium in Psalterium , aliosque in Psalmos Tractatus falso ascriptos Hieronymo continet, de quibus in peculiari iis praefixa Admonitione satis abundeque diximus. Reliquum modo est unum, ut quando non ultima Hieronymiani nominis laus est: Principibus placuisse viris; hanc scias editionem nostram debere plurimum illustrissimo nostrae hujus Ecclesiae pontifici Jo. Bragadeno, qui eam et summa pridem cum benignitate excepit, et praesidio humanitatis suae fovit: denique et in praemii fecit spem erigi. Quod ego non tam eo dico animo, ut publicum favoris ejus monimentum aere perennius exstare velim, quam ut litteratus orbis ejus prolixissimae in litteras voluntati fausta omnia precetur, et majora in dies speret scientiae ac pietatis incrementa.