S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
0015 Sex mss. codices huic recognoscendo in Matthaeum
Commentario suppetias tulerunt. Unus praegrandi forma, probae autem notae, ex Bibliotheca S.
0016 Crucis in Jerusalem de Urbe. Tres Vaticano-Palatini numeris 176, 177 et 181 praenotati, e quibus priores duo vetustate atque
emendatione insignes. Item alius
0017B Palatinus sub num. 5, quem vexatis tantummodo locis in consilium adhibuimus. Denique unus Vaticanus, olim Reginae Suecorum,
num. 40, quem bonae frugis cum primis experti sumus.
Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
prologus.
1-2 Plures fuisse, qui Evangelia scripserunt, et Lucas evangelista testatur, dicens:
Quoniam quidem multi
0016
conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis completae sunt, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio
0017A
ipsi viderunt
0017B Cod. S. Crucis,
et sermonis ministri fuerunt.
sermonem, et ministraverunt ei; et perseverantia usque ad praesens tempus monimenta declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum haereseon fuere
principia, ut est illud juxta
0017C Hoc nimirum pseudo-Evangelio Encratitae, Julius Cassianus, Valentiniani et Sabelliani passim usi sunt. Quaedam ex eo laudat
exponitque loca Clemens Alexandrin. Stromat. III. Memorat et Origenes Homil. 1 in Lucam, et Epiphanius Haeres. 62, ut recentiores
praeteream. Conferendus tamen est S. Ambrosius Prooemio in Lucam, qui et
Evangelium juxta Thomam memorat. Hoc porro idem videtur esse, quod
Evangelium infantiae Salvatoris apud alios audit, puta Irenaeum, Epiphanium, Athanasium, Eusebium, Chrysostomum, Cyrillum, pluresque alios, exstatque hodienum
Arabice; in Graeco autem fragmento Thomae apostolo ascribitur. Aliud Evangelium
juxta Matthiam, idem Ambrosius loco laudato novit, quamquam ex Origene delibasse testimonium videri possit. Jam et Evangelium
Bartholomaei aliis Patribus memoratur, Gelasio in decreto de Apocryphis libris, et Bedae Commentario in Lucam. At non temere docti viri
suspicantur, illud pro Bartholomaei habitum Evangelio, quod Matthaei Hebraicum fuisse, a Bartholomaeo
0017D in Indiam delatum, ibique a Pantaeno inventum, narrant Eusebius lib. V Hist. c. 10, et Nicephorus lib. IV, c. 32. Denique
et Evangelium
duodecim Apostolorum saepe laudatus Ambrosius, Theophylactus atque alii noverunt. Ubi vero ejus iterum meminit noster Hieronymus Dialogo 3 advers.
Pelagian. initio, illud ipsum, quod vulgo
juxta Hebraeos dicebatur, et quo utebantur tum temporis Nazareni, ipse
secundum Apostolos vocat. Recole quae in hunc nos locum pridem observavimus.
Aegyptios, et Thomam, et Matthiam, et Bartholomaeum, duodecim quoque 3-4 apostolorum, et
0017D Laudati Origenes atque Ambrosius in Lucam Evangelii
Basilidis meminere. Eusebius lib. IV Hist. c. 7:
Viginti quatuor libros in Evangelium a Basilide conscriptos ex S. Irenaeo memorat, qui
validissimam confutationem illis opposuit. Denique novit
Apellis Evangelium Beda sub initium Commentarii in Lucam. Quamquam non novi ille auctor Evangelii, sed veterum germanorum corruptor
atque interpolator potius videatur: idque ex Origenis Epist. ad Charos suos in
0018B Alexandria colligant eruditi viri.
Basilidis atque Apellis, ac reliquorum, quos enumerare longissimum est: cum hoc tantum in praesentiarum necesse sit dicere,
exstitisse quosdam, qui sine spiritu et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem, quam historiae texere veritatem.
Quibus jure potest illud propheticum coaptari:
Vae qui prophetant de corde suo: qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt: haec dicit Dominus; et Dominus non misit eos (Ezech. XIII, 3) . De quibus et Salvator in Evangelio
0017B Joannis loquitur:
Omnes qui ante me venerunt fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8) . Qui venerunt: non, qui missi sunt. Ipse enim ait:
Veniebant, et ego non mittebam eos (Jer. XIV, 14; et XXIII, 21) . In venientibus, praesumptio temeritatis; in missis, obsequium servitutis est. Ecclesia autem,
quae supra petram Domini voce fundata est, quam introduxit rex in cubiculum suum (Cant. I et II) , et ad quam per foramen
descensionis occultae misit manum suam (Cant. V) , similis damulae hinnuloque cervorum
0018A (Cant. II, 9) , quatuor flumina paradisi instar eructans (Gen. II) , quatuor et angulos et annulos habet ((
Al. habens)), per quos quasi arca Testamenti et custos Legis Domini, lignis
0018B In praestantissimo codice monasterii nostri S. Andraeae secus Avenionem,
lignis mobilibus vehitur: in altero codice monasterii, item nostri S. Remigii, ita legimus:
lignis imputribilibus vehitur. Quae varia lectio
0018C vera esse potuisset propter vectes de lignis Setim, Exod. XXV, 13; nisi versu consequenti 15 diceretur,
Qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. Hinc error prioris codicis ms. redarguitur. Vectes itaque immobiles
ligna immobilia dixit Hieronymus. Mart. —Tres e nostris mss.
mobilibus, duo
imputribilibus, secunda manu pro
immobilibus, quod probe notatum Martianaeo est retineri debere ex eo, quem S. Doctor alludit, versiculo exod. XXV, 15, de hisce lignis,
quae semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
immobilibus vehitur (Exod. XXV, 10 seqq.) .
Primus omnium Matthaeus est Publicanus, cognomento Levi, qui Evangelium in Judaea Hebraeo
0018C At quae Graece primum ab ipso Matthaeo scriptum Evangelium tenet, doctissimorum hominum sententia veritati propior et nobis
videtur: quaedam adeo in eam rem argumenta congessimus ad catalogi cap. 3, quae hic piget recoquere. Contrariae opinionis,
quam et Hieronymus probat, auctor habetur Papias apud Eusebium Hist. Eccl. III, 39. Interim opinari malim, hanc ex Origene
sententiam, ut et pleraque alia in Commentariis, S. Doctorem delibasse. Verba
0018D quidem pene eadem sunt ex Fragmento Tomi primi Commentarior. in Matthaeum, quae hic libet describere: Πρῶτον μὲν γέγραπται
τὸ κατὰ τόν ποτε τελώνην, ὕστερον δὲ ἀπόστολον Ἰησοῦ Χριστοῦ Ματθαῖον, ἐκδεδωκότα αὐτὸ τοῖς ἀπὸ Ἰουδαισμοῦ πιστεύσασι, γράμμασιν
Ἑβραἳκοῖς συντεταγμένον. Δεύτερον δὲ τὸ κατὰ Μάρκον, ὡς Πέτρος ὑφηγήσατο αὐτῷ ποιήσαντα, etc.
Primum Evangelium scriptum est a Matthaeo, prius quidem Publicano, postea vero apostolo Jesu Christi, qui illud Hebraico sermone
conscriptum Judaeis ad fidem conversis publicavit. Secundum fuisse accepimus Evangelium Marci, qui prout Petrus ipsi exposuerat,
in litteras retulit,
etc.
sermone edidit, ob eorum vel maxime causam, qui in Jesum crediderant ex Judaeis, et nequaquam Legis umbram, succedente Evangelii
veritate, servabant. Secundus Marcus, interpres apostoli Petri, et Alexandrinae ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem
Salvatorem ipse non vidit, sed ea quae magistrum audierat praedicantem, juxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem.
Tertius Lucas medicus, natione
0018B Syrus Antiochensis (cujus laus in Evangelio), qui et ipse discipulus apostoli Pauli, in Achaiae
0018D Plerique mss.
Bithyniaeque praeferunt. Et Hieronymianae quidem opinioni de Achaia et Boeotia multa adversantur Veterum testimonia, et cum primis Syriacae
versionis auctoritas, quae in Aegypto, sive Alexandriae, elucubratum a Luca Evangelium tradit.
Boeotiaeque partibus volumen condidit (II Cor. VIII) , quaedam altius repetens, et ut ipse in prooemio confitetur, audita
magis, quam visa describens. Ultimus Joannes apostolus et evangelista, quem Jesu amavit plurimum, qui supra pectus Domini
recumbens (Joan. XIII et XXI) , purissima doctrinarum fluenta potavit, et 5-6 qui solus de cruce meruit audire:
Ecce mater tua (Joan. XIX, 27) . Is cum esset in Asia, et jam tunc
0019A haereticorum semina pullularent, Cerinthi, Ebionis, et caeterorum qui negant Christum in carne venisse (quos et ipse in
epistola sua antichristos vocat ((I Joann. II, 18)) , et apostolus Paulus frequenter percutit ((Rom. III; II Cor. V)) ),
coactus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus, de divinitate Salvatoris altius scribere,
et ad ipsum (ut ita dicam) Dei Verbum, non tam audaci, quam felici temeritate prorumpere.
0019C Editi legunt:
Unde et Ecclesiastica narrat, etc. In aliquot mss. codicibus post vocem
prorumpere, sequitur:
ut Ecclesiastica narrat, etc. Alii retinent quod edidimus. Mart. —Continenti serie duo Palatini vetustiores mss. legunt,
prorumpere, ut Ecclesiastica narrat historia. Alii cum pridem vulgatis libris,
Unde
0019D
et Ecclesiastica, etc.
Et Ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse, si indicto jejunio
in commune omnes Deum precarentur ((
Al. deprecarentur)): quo expleto, revelatione saturatus, in illud prooemium coelo veniens eructavit:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
0019B
et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I) . Haec igitur quatuor Evangelia multo ante praedicta, Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita
contexitur:
Et in medio sicut similitudo quatuor animalium: et vultus eorum facies hominis, et facies leonis, et facies vituli, et facies
aquilae
(Ezech. I, 5 et 10) . Prima hominis facies Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere:
Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I) . Secunda Marcum, in quo ((
Al. qua)) vox leonis in eremo rugientis auditur:
Vox clamantis in deserto ((Al.
eremo)), parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Marc. I, 3) . Tertia vituli, quae evangelistam Lucam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat. Quarta Joannem
evangelistam, qui assumptis
0019C pennis aquilae, et ad altiora festinans, de Verbo Dei disputat. Caetera quae sequuntur in eumdem sensum proficiunt. Crura
eorum recta, et pennati pedes, et quocumque ibat spiritus, ibant, et non revertebantur: et dorsa eorum plena oculis, et scintillae
ac lampades in medio discurrentes, et rota in rota, et in singulis quatuor facies. Unde et Apocalypsis Joannis, post expositionem
viginti quatuor seniorum qui tenentes citharas et phialas, adorabant ((
Al. adorant)) Agnum Dei, introducit fulgura, et tonitrua, et septem spiritus discurrentes, et mare
0020A vitreum et quatuor animalia plena oculis (Apoc. IV et V) , dicens:
Animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquilae volanti. Et post paululum:
Plena erant, inquit,
oculis, et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui
est, et qui venturus est
(Apoc. IV, 7, 8) . Quibus cunctis perspicue ostenditur, quatuor tantum Evangelia debere suscipi, et
0019D Unus S. Crucis mss.,
et omnia apocryphorum venena mortuis, etc. Eusebius porro, quem S. Doctor compellat, celeberrimus ille Cremonensis est, cui et in Jeremiam Commentarios inscripsit,
et quem passim alibi laudat.
omnes apocryphorum naenias mortuis magis haereticis, quam Ecclesiasticis vivis canendas. Satisque miror,
0019D Eusebius iste Cremonensis est, cui etiam in Jeremiam Commentarios dedicavit Hieronymus. Porro non fuit Hieronymo longior
vita ad perficiendos Commentarios in Matthaeum, uti se facturum speraverat, neque scripsit in Canticum canticorum, quia ab
his operibus aegrotatione diuturna ac tandem morte ipsa exclusus est. Mart.
Eusebi dilectissime, cur Romam subito navigaturus, hanc tibi a me quasi
0019D Nostri mss. minus recta scriptura, quae tamen in veteribus libris obvia est,
sistarchiam, aut
sistarciam. Graece σιταρκία dicitur, sonatque
commeatum: in Latino
0020C saepius pro canistro sumitur, quo edulia continentur.
sitarciam dari volueris, ut Matthaeum breviter exponens, verbis stringerem, sensibus dilatarem. Si meminisses responsionis
0020B meae, numquam in paucis diebus rem annorum peteres. Primum enim difficile est omnes legere qui in Evangelia 7-8 scripserunt.
Deinde multo difficilius, adhibito judicio, quae optima sunt recipere.
0020C Duo mss.,
Legi, fateor; et mox,
Adamantii nomen pro
Origenis; demum,
commaticum quoque pro
commaticumque praeferunt.
Legisse me fateor ante annos plurimos in Matthaeum Origenis viginti quinque volumina, et totidem ejus Homilias, commaticumque
interpretationis genus: et Theophili Antiochenae urbis episcopi Commentarios: Hippolyti quoque martyris, et Theodori Heracleotae,
Apollinarisque Laodiceni, ac Didymi Alexandrini; et Latinorum, Hilarii, Victorini,
0020C In aliis mss.
Fortunatus appellatur, de quo Lib. de Viris Illustribus cap. 97. Mox pro
carperem, quod
0020D nostri mss. substituunt, lectum antea
caperem.
Fortunatiani Opuscula, e quibus etiamsi parva carperem, dignum aliquid memoria scriberetur. At tu in duabus hebdomadibus,
imminente jam Pascha, et spirantibus ventis, dictare me cogis: ut quando notarii excipiant, quando
0020C scribantur schedulae, quando emendentur, quo spatio digerantur ad purum,
0020D Satis commoda duo Palatini mss. addunt,
minime attendas. Caeterum huc sunt omnino referenda, quae de aegra valetudine, deque ipso Matthaei Commentario paria his ipse memorat Hieronymus
in fine Epist. 73 ad Evangelum:
Ego, ait,
post longam aegrotationem vix in Quadragesima diebus febri carere potui: et cum alteri me operi praepararem, paucos dies qui
supererant, in Matthaei expositione consumpsi: tantaque aviditate studia omissa repetiri, ut quod exercitationi linguae profuit,
nocuerit corporis valetudini.
maxime cum scias me ita tribus mensibus languisse, ut vix nunc ingredi incipiam; nec possim laboris magnitudinem brevitate
temporis compensare. Igitur, omissa auctoritate Veterum, quos nec legendi, nec sequendi mihi facultas data est, historicam
interpretationem, quam praecipue postulasti, digessi breviter: et interdum spiritualis intelligentiae flores miscui, perfectum
opus reservans in posterum. Si autem mihi
0020D Penes Victorium,
Vita largior, id est, quae non aegra subinde laboret valetudine: placetque adeo magis haec lectio. Nimirum Hieronymus viginti plus minus
annos ab hac elucubratione in vivis superfuit: satisque imperite notatum est Martianaeo, non fuisse
0021A in posterum, S. Doctori longiorem vitam ad perficiendos Commentarios in Matthaeum, uti se facturum speraverat, neque scripsisse
in Canticum canticorum, quia ab his operibus aegrotatione diuturna ac tandem morte ipsa exclusus fuerit. Liquet enim vero
0021B ex rerum Hieronymianarum serie aliis eum de causis
0022A tam ab isto recognoscendo, quam ab illo inchoando Commentario abstinuisse.
vita longior fuerit, aut tu in redeundo tua promissa compleveris, tunc nitar
0021A implere quod reliquum est, immo jactis fundamentis, et ex parte constructis parietibus, pulcherrimum culmen imponam, ut
scias quid intersit inter subitam dictandi audaciam, et elucubratam scribendi diligentiam. Certe nosti, et mendacii mei erubescerem
te testem vocare, quod praesens opusculum tanta celeritate dictaverim, ut aliena magis legere, quam mea condere me putares.
Nec hoc de arrogantia et fiducia ingenii dictum putes, sed quod ostendere tibi cupiam quantum apud me valeas, qui periclitari
magis apud
0022A doctos voluerim, quam tibi sedule postulanti quidquam negare. Unde obsecro, ut si incomptior sermo est, et non solito lapsu
fertur oratio, festinationi hoc tribuas, non imperitiae, et des exemplaria, cum Romam veneris, Virgini Christi Principiae,
quae me rogavit, ut in Canticum canticorum scriberem,
0022A Huc refer epistolae 65, ad eamdem Principiam postrema verba,
ut tu quae partem intellexisti carminis, si vita
comes fuerit, et totum Canticum canticorum
0022B
intelligas.
a quo opere exclusus aegrotationae diuturna, spem in futurum distuli: hac te lege constringens, ut si tu ei ad te scripta
subtraxeris, illa quoque armariolo sibi postea scribenda concludat.