Isaiae, lxvi, 12 : Dicit Dominus : Ecce ego decimabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis.
In quo verbo duo promittit Dominus, in quibus abundantiam bonitatis ostendit. Quorum primum est perceptio suae bonitatis secundum perfectionem gratiae. Secundum est gustus suae dulcedinis secundum praegustationem gloriae.
In primo quinque notantur, scilicet suae perceptionis evidens certitudo. Secundum autem, percepti immensa, et cui nihil addi potest, perfectio. Tertium autem, immensae suae perfectionis ad nostram capacitatem condescensio. Quartum vero est affluentissima suae bonitatis in nos influxio. Quintum autem est omnis nostri desiderii in influxu illo quietatio.
Primum horum notatur in adverbio demonstrationis, cum dicit: Ecce. Ac si dicat : In evidenti est et omni certo certius ad oculum demonstratum Isai LII, 8 : Oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. Genes. xlv, 12 : En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. Psal. xcvii, 2 : In conspectu gentium revelavit justitiam suam. Oculis enim cordis in lumine manifestavit consolationem Patriarchis et Prophetis, ut viderent in claro lumine, et Benjamin, hoc est, filium dexterae Dei testem haberent, qui est candor lucis aeternae , in quo omnia haec ab aeterno praedestinavit.
Unde etiam eos qui hanc certitudinem suae consolationis videre meruerunt, beatos habere oculos dicit, Luc. X, 23 et 24 : Beati oculi, qui viderit quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt. Vidit tamen ista in spiritu senex, et jam corpore non spiritu caecutiens Simeon, Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum.
In adverbio ergo demonstrationis notatur suae participationis certitudo fidelibus oculis demonstrata.
In hoc autem quod dicit: Ego, quod significantiam et discretionem notat, notatur illius participationis immensa, et cui nihil addi potest, perfectio. Ac si dicat: De caetero non minus aliquid quam bonum, quod ego ipse sum, influam vobis, quod et est omne bonum, et est omnis boni bonum. Unde dixit Dominus Moysi, Exod. XXXIII, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Isa. lii, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Ac si dicat : Jam de caetero non loquar multifariam, sicut locutus sum patribus in Prophetis : quia forte imperfecta sunt quae homo dicere potest, sed potius ego ipse adero in vobis. Propter quod unus eorum in seipso sentiens Christum, dixit : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus . Et alter, II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Et, Isa. lxvi, 13 et 14 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum. In hoc ergo quod dicit : Ego, signanter et discrete immensam suae bonitatis perfectam copiam nobis instuendam promittit.
Tertium autem est immensae suae perfectionis ad nostram capacitatem condescensio, sive commensuratio : et hoc notatur in hoc quod dicit: Declinabo in vos. Ac si dicat: Altitudinem meae divinitatis quam coeli coelorum capere non poterant, in nullo deponens, assumam inferiorem naturam, in qua ad vos declinabo, ut mei possitis esse participes sicut petit Psalmista, Psal. cxliii 5: Domine, inclina coelos tuos, et descende. Et, Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes coelos et descenderes. Sic enim nobis condescenderes, et nos tui faceres participes. Sic enim sui participationem dedit unicuique servorum suorum fidelium et prudentium secundum propriam virtutem. Matth. XXV, 15: Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, atii vero unum : unicuique secundum propriam virtutem. Sic declinavit ad nos misericors et miserator Dominus complens illud quod dicitur, ad Romam IX, 28 : Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram . Quae consummatio abbreviata nobis inundavit gratiam et justitiam, qua nos justificavit, et gratificavit Christus Deus noster, et plus quam brevis factus est in sacramento, in quo totus in parvo percipitur ad justitiae et gratiae complementum.
Sic ergo in nos declinans coaptat et commensurat se Dominus immensus in seipso.
Quartum vero est affluentissima suae bonitatis in nos influxio. Et hoc notatur in hoc quod dicit : Quasi fluvium, quod a fluendo jugiter derivatur, et flumen dicitur: sicut enim dicit Psalmista, Psal. lxiv, 10: Flumen Dei repletum est aquis, scilicet gratiarum : et non est factus fons arens sine aqua, sicut sunt fluxus creaturarum, sed ipse omni fluxu gratiae, ut dicit Chrysostomus, non deficit, sed proficit, et continue in nos fluit, et ad Patris copiam refluit. Hic est fluvius de quo dicitur, Psal. xlv, 5 : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, hoc est, sanctam Ecclesiam Catholicam. Psal. lxiv, 11: Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus laetabitur germinans. Omnes enim sancti rivi sunt hujus fluminis, qui omnes ab ipso inebriantur, in quorum stillicidiis tota laetabitur germinans mater Ecclesia. Eccli. XXIV, 12 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum : et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus ad mare appropinquavit. Abundans igitur et semper affluens, in hoc notatur copia suae gratiosae bonitatis.
Quintum tandem est omnis nostri desiderii in influxu illo quietatio. Et hoc notatur per hoc quod dicit: Pacis: pacificati enim erimus percepto illo bono perfecto, nihil amplius extra ipsum requirentes : et haec tranquilla desiderii pax nobis influxa notatur : quia sicut dicit Augustinus : " Pax cordis non nisi in summo bono reperitur. " Et haec est pax de qua dicitur, ad Philip. IV, 7 : Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum : quia de illo bono dicit Apostolus, I ad Corinth. ii, 9, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Et quia tam altum et magnum est illud nostrum desiderium quietans bonum, ideo nulla est pax cordis, nisi cor ad ipsum deveniat et percipiat bonum illud. Unde Augustinus in libro I Confessionum : " Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te . " Unde, Psal. lxxv, 3 : In pace factus est locus ejus. Isa. XXVI, 12 : Domine, dabis pacem nobis, omnia enim opera nostra operatus es nobis. Et de hoc bono quod sic influitur nobis ad pacis illius tranquillitatem, dicit Augustinus in libro X Confessionum: " In omnibus quae mente percurro, non invenio tutum et quietum locum animae meae, praeter te in quo colliguntur sparsa mea : quia quidquid bonorum in creaturis est sparsum, invenitur in aeterno bono collectum. "
In his ergo quinque percipitur bonum divinum in gratia.
Horum autem primum excitat fidem, quae sicut dicit Augustinus, certitudo est invisibilium. Secundum accendit desiderium : quia semper desideratur id quod in bonitate est perfectum. Tertium sublevat ad spem : quia id speratur quod nobis est commensuratum et proportionatum : quia spes, ut dicit Augustinus, est certa exspectatio boni ex meritis et gratia proveniens. Quartum adampliat mentem, et totius intentionis expandit sinum. Quintum autem incitat ad clamandum et invocandum.
De primo horum dicitur, ad Hebr. XI, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum: argumentum non apparentium. Argumentum enim ex certitudine arguit mentem, et convincit de fidei veritate et certitudine.
De secundo autem dicitur in Psalmo xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Et hoc facit fervens desiderium.
De tertio dicitur, I Petri, I, 3 : Regeneravit nos in spem vivam. Ad Hebr. VI, 18 et 19 : Confugimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habemus animae tutam et firmam. Et haec spes in exspectando ex taedio affligitur. Proverb. xiii, 12 : Spes quae differtur, affligit animam : lignum vitae desiderium veniens.
De quarto dicitur, II ad Corinth. VI, 11 et 12 : Cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in vobis. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Isa. lx, 5: Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum.
De quinto dicitur, Jerem. XXXIII, 3 : Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. Sic igitur et talibus stimulis incitata Ecclesia clamat magnis clamoribus, ut bonum illud in gratia percipiat.
Amplius autem incitatur ex praegustatione dulcedinis et beatitudinis gloriae divinae, quae sequenti parte auctoritatis denotatur, cum dicit: Quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. In his enim verbis tria notantur, scilicet firmitas boni divini, et admirabilitas, et puritas : quia enim firmum et potens est in afficiendo, ideo irrumpit in affectum penetrando et afficiendo per delectationem. Quia autem admirabile est in altitudine, ideo est illud quod est gloria omnium gentium, et in quo gloriantur omnes gentes, et sine ipso nihil est gloriosum. Quia vero purum est, ideo sugitur, ut nihil a masticato vel digesto quasi impurum abjiciatur. Quod enim dentibus dividitur et atteritur, ut undique id quod purissimum est, ab eo sugatur: quod etiam in stomacho digeritur, et in hepate separatur, vel in venis eliquatur, ut ad puritatem omnimodam deducatur. Quod autem ultimo a membris sugitur, ita est purum, quod nihil abjicitur. Est igitur firmitate bonum divinum penetrans et afficiendo devincens affectum: admiratione et altitudine in se tenens intellectum : puritate autem totum delectans hominem.
De primo horum dicitur in Psalmo xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate do-mus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Torrens enim fortissime irrumpit et affluit.
De admiratione et gloriositate dicit Psalmista, Psal. lxvii, 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis, etc.
De puritate delectante dicitur, Isa. lxvi, 11 : Ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Et ideo dicit Psalmista, Psal. XV, 11 : Adimplebis me laetitia eum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem. Delectatio enim sicut dicit Philosophus in libro X Ethicorum, est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita: quia delectatio est non sicut somnus, sed sicut vigilia : et quando potentia vel virtus est in operatione secundum naturalem habitum, tota natura in hanc operationem diffunditur : et quando est secundum proprium habitum, tunc natura illa singulariter in eam diffunditur, et nihil habet commune cum ea natura communis in genere vel specie sua sive aliena : quando autem non impedita est, tunc diffunditur non retracta ab aliquo, et tunc tota floret, et diffunditur sicut oculus in videndo, et intellectus intelligendo et delectando in bono divino. Hoc autem sentientes aliqui Patres et Prophetae tam in gratia quam in gloria, hoc est, gloriae praegustatione, totum cor elevantes in perceptionem boni divini fide vera, desiderio accenso, spe alta, corde dilatato, clamores magnos extulerunt ad vocandum in se illud bonum divinum, quod sic perfecte percipitur in gratia, et sic dulciter et firmiter et mirabiliter praegustatur in gloriae praegustatione, et clamabant omnes affici dulcedine boni illius.
Talis autem perfecta perceptio boni et praegustatio gloriae importatur in Missa : et ideo propter preces multorum suscipimus pertractanda mysteria Missae, quae secundum inducta in tres partes dividitur, scilicet in Introitum, in quo est istius boni per magnos clamores advocatio et invitatio : in Instructionem, in qua de hoc bono perfecta ponitur illuminatio : et in Oblationem, in qua est istius boni adeptio et distributio et communicatio.
Introitus in voce clamoris desiderium significat Patrum ad istius boni invitationem et vocationem : quia ex his quae dicta sunt in participatione gloriae et gratiae ad clamandum sunt incitati. ,
Instructio autem ad perfectam hujus boni pertinet revelationem.
Oblatio autem pertinet ad perceptionem quantum de eo possibile est percipi. Sicut enim bonum illud exspectabatur et invocabatur ad adventum in mundum, et veniens mundum illuminavit, et illuminatio ad sui cognitionem mundo seipsum participandum praebuit, ita adventus ejus exspectatur in sacramento, et de adventu ipsius populi fit illuminatio, et post illuminationem perfectio gratiae ipsius est sua in sacramento oblatio et communicatio, et in hoc est perfectum Missae mysterium.
Recta ergo fide accensi desiderio adventus ipsius, spe alta et protensa ad ipsum, corde dilatato, clamore valido clamamus primo in Missa in desiderio Pa- trum. Secundo repraesentamus illuminationem populorum. Et tertio, oblationem et communicationem omnium suarum gratiarum.
Et haec sunt quae in Missa Ecclesia repraesentat: Deus igitur quem vocamus ut veniat, cujus illuminationibus perfruimur, ut sciamus quid secundum veritatem quilibet in ipso inveniat, et in cujus oblatione percepimus quantum in ipso fidelis populus habeat, sic excitat ad clamandum corde et ore, quod in ipso mens nostra experiatur omne quod desiderat, ipso praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.