Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XXI.

De fractione corporis Christi, de pace, ac de hoc quod ter Agnut

Uei cantatur.

De fractione autem corporis Christi hic aliqua breviter dicemus : quia in fine de

ipsa in tractatu de Corpore Domini cum studio disseremus. Dicimus autem, quod fractio haec a Papa Sergio est instituta, a quo etiam ter cantandum esse, Agnus Dei, inter communicandum est statutum. Haec autem fractio non est in corpore Domini, sed in formis solis sacramentalibus : corpus autem integrum et sanum et perfectum est sub qualibet parte. in tres autem partes frangi est institutum: quia corpus mysticum quod in ipso incorporatur, est triforme : quaedam enim pars ipsius cum capite suo regnat et triumphat in coelis, quaedam autem adhuc in labore militat in terris, et quaedam in purgatorii paenis.

Instituit ergo beatus Papa Sergius, ut pars una statim acciperetur a perfectore sanctitatis qui loco Christi stat in altari, quae signat partem in coelis triumphantem, quae jam plene in Christum transivit.

Statuit etiam ut secunda mitteretur in calicem : quia calix signat hujus vitae passionem, quae significat partem in laboribus et paenis hujus vitae adhuc laborantem, et ideo immissam in calicem. Psal. cxv, 13: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Statuit etiam ut tertia in altari remaneret in fine post omnia mysteria sumenda, quae signat eos qui in sepulcris sunt, et in purgatorio, in fine cum Christo vivendos fore per spiritualem incorporationem. Sed modo diminuta ipsa devotione Christi fidelium, et crescente circa altare indevotione frequentantium, sumitur simul a sacerdote, et pars quae signat triumphantes et pars quae signat in sepulcris quiescentes,et in purgatorio a paenis spe felici liberationem exspectantes. De fractura autem illa et masticatione et contritione multa in sequentibus dicemus, quae usque illuc differemus : quia hic sine magno dispendio hujus tractatus dici non possent. Haec ergo de fractura Dominici corporis dicta sufficiant.

His dictis, perfector sanclitatis stans ad aram alta voce pronuntiat: Pax Domini sit semper vobiscum, signans hoc quod dicit Augustinus in libro XIV de Civitate Dei, quod pax coelestis civitatis est concordia fruendi Deo et invicem in Deo. Et quia jam omnes ora porrigunt fideles ad fruendum corpore Domini, ideo pax Dei in ista concordia publice omnibus a perfectore sanctitatis pronuntiatur, signans quoniam in pace factus est locus ejus qui sumitur: et qui paeem Christi non habet, communionem non habet cum Christi corpore. Joan. XVI, 33 : Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. in mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Dicendo autem, Pax Domini, eic., tres facit cruces super calicem, ut triplicem quam jam saepius diximus, significet pacem. Super calicem facit: quia calix, sicut diximus, significat eos qui adhuc in militia belli istius vitae sunt constituti, qui maxime pace indigent, isa. XXVI, 12 : Domine, dabis pacem nobis. Pacem, quia

in te speramus: nihil enim ita mortalibus desideratum est sicut pax: et ideo super calicem significatur per crucem, quod in eos a primo perfectore sanctitatis pax procedat.

Respondet autem chorus : Et cum spiritu tito : quia optat, quod omnia quae a perfectore sanctitatis istius fiunt, in spiritu et non in carne perficiantur, sicut dicit Apostolus, ad Roman. VIII,14: Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Et Dominus, Joan. VI, 6i: Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Haec sunt igitur quae citra fracturam hostiae perficit perfector sanctitatis per omnia.

Hoc facto, chorus alte clamat secun- dum Sergii Papae instituta, Agnus Dei, Et quidem primo in Ecclesia in tertio Agnus Dei non dicebatur, dona nobis pacem, sed sicut in aliis dicebatur, moerere nobis: quae consuetudo adhuc tenetur in Ecclesia sancti Joannis in Laterano : sed postea malis undique crebrescentibus, multae Ecclesiae per se sine omni statuto assumpserunt, ut in tertio Agnus Dei terminando dicerent, Dona nobis pacem: eo quod pax sit bonum cunctis mortalibus exoptatum, sicut dicitur, Esther, XIII, 2 .

Quod autem ter dicitur Agnus Dei, non puto aliam esse causam, nisi quod triplex malum pronuntiatum fuit a perfectore sanctitatis,scilicet perpetratum quod dolebamus esse commissum, tentatum quod timebamus fore committendum, et subortum ad meritum impediendum a quo petebamus omnem hominem esse liberandum, et ideo ter dicimus Agnus Dei: et quia tertium suboritur ad turbationem omne bonum impedientem, ideo in tertio diximus: Dona nobis pacem. In primis autem duobus dicimus, miserere nobis : quia nec culpa perpetrata dimittitur, nec culpa de qua tentatur nisi per misericordiam omnipotentis. Unde dicit Psalmista, Psal. lviii, 11 : Misericordia ejus praeveniet me, a cavendo scilicet a culpa de qua tentatur. Et, Psal. xxii, 6: Et misericordia tua subsequetur me, liberando me a culpa quam me doleo commisisse. Haec igitur causa est, quod Agnus Dei cantatur: quia sicut dicitur, Isa. LIII, 6 : Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrorum, Verba autem quae cantantur, dixit Joannes Baptista, Joan. I. 29.

Agnus autem dicitur vel ab AdminBookmark Grae-

ce, quod sonat purum Latine, vel ab agnitione, quia in magno grege quilibet agnus cognoscit matrem suam ad auditum balatus et odorem uteri. Joan. x,

11: Cognosco meas, et cognoscunt me , meae. De pietate autem dicitur, Jerem. XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.

Dicitur autem tollere, hoc est, auferre peccata mundi triplicia, sicut diximus : quia sicut dicitur, I Petri, ii, 24: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore sua super lignum. Tsa. liii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. 9 Miserere nobis. Dicta jam est a nobis causa quare dicatur, Miserere nobis. Similiter causa dicta est quare in tertio Agnus Dei dicatur : Dona nobis pacem. Quod autem quidam hic dicunt, quod dicitur Agnus Dei quia ab agnoscendo, et quia Christus in cruce agnovit Patrem cum dixit, Luc. xxiii, 46 : Pater,in manus tuas commendo spiritum meum. Et quia Christus in cruce agnovit matrem, cum dixit ad discipulum : Ecce mater tua. Et quia agnovit suos, quando dixit ad matrem : Ecce filius tuus . Et quando dixit, Luc. xxiii, 28 et 31: Filiae Jerusalem, nolite fiere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros... Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? bona quidem, et vera sunt, sed ad propositum nihil facientia: et ideo non curamus ea.

Et hoc est quod dictum est de Agnus Dei.

Interim autem dum haec cantantur, sacerdos in silentio dicit: Haec sacrosancta commixtio, et corpus Domini in calicem mittit. Commixtionem autem dicit tantum propter formarum sacramentalium commixtionem : et dicitur sacrosancta, quia prae aliis sancta et sanctificans omnes communicantes: haec enim aspersio sanguinis omnibus inducit sanctificationem, sicut dicitur, ad Hebr.XII, 24: Accessistis ad aspersionem sanguinismelius loquentem quam Abel. Sanguis enim Abel loquitur vindictam. Genes. IV, 10 : Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Christi autem sanguis loquitur emendationis peccati remissionem.

Et hoc est quod dicit: Haec sacrosancta commixtio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, qui remissionem omnibus in sanguine suo impetravit, fiat mohi ,quia sicut diximus, perfector sanctitatis, sive sit sacerdos, sive pontifex, offert pro sua et populi ignorantia, sicut dicitur, ad Hebr. iii, 5. Et ideo addit: Omnibus sumentibus, sive servitute sumant ut clerus, sive voto ut populus, sive spirituali sive sacramentali manducatione sumentibus, salus aeterna mentis per virtutem, et corporis, ut possit esse instrumentum animae ad salutem promerendam. Psal. lxxxiii, 3: Cor meum et caro mea exsultauerunt in Deum vivum. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter tibi caro mea! Et hoc est in corpore et anima secundum praesentem justitiam et gratiam in praesenti.

Et ad vitam aeternam, secundum gratiam finalem in futuro, quae vocatur perseverantiae donum, promerendam, ex operibus gratiae et virtutum, et capescendam per effectum, praeparatio salutis aeternae, quia hoc sacramentum per hoc quod significat qualiter in vita aeterna percipiemus Deum in rerum veritate, praeparat ad vitam aeternam, Joan. VI, 32 : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Per eumdem Christum Ddininum nostrum . Hoc saepius expositum est.

Hoc dicto, sacerdos sive perfector sancti talis ad aram stans dat pacem, osculans prius altare, vel calicem, vel ut melius alii dicunt, corpus Domini: quia sicut dicit innocentius II: " Haec pax signat omnium consensum ad ea quae acta sunt in mysterio totius consecrationis. " Primum enim institutum fuit, quod omnes in Ecclesia convenientes omni die communicarent. Cum autem hoc excrescente multitudine fidelium non salis idonee servari posset, constitutum est ut communicarent in diebus Dominicis.Cum autem et hoc rite non servaretur, constitutum est ut communicarent tribus vicibus in anno juxta legem Domini, Exod. xxxiv, 23, quae dicit, quod tribus temporibus anni apparebit omne masculinum in conspectu omnipotentis Domini, scilicet in Pascha, et Pentecoste, et Scenopegia, et loco ejus quod dixit Scenopegia, constituit Ecclesia, quod communicarent in Nativitate Christi. Cum autem nec hoc rite servaretur, nuper in consilio Lateranensi constituit Ecclesia, quod semel in anno, in Pascha scilicet, quilibet peccatis suis apud proprium sa- cerdotem confessis, communicet, et loco ejus quod communicare deberent, pax daretur, in qua significetur, quod in corde communicent, quamvis a communione abstineant propter indignitatem et humilitatem : sicut enim etiam dicit Apostolus, i Petri. V, 14 : Salutate invicem

in osculo sancto. Et sponsa in Canticis,

I, 1 : Osculetur me osculooris sui.

Dando autem pacem secundum quosdam dicit : " Habete vinculum pacis et charitatis : " quia pax oritur ex charitatis

vinculo, et sumitur ex illo. Ad Ephes. IV,

3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Osee, XI, 4 : in funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: " ut apti sitis " per charitatem "sacrosanctis mysteriis " Christi : quia sacramentum est charitatis, et nemo est dignus sacramento nisi per charitatem. Unde, Cantic. V, 1, dicitur : Comedite, amici, et bibite: et inebriamini, charissimi.

Quidam autem alii dicunt: Pax Christi, sicut auctoris pacis. Ad Ephes. II, 14 : ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum : et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua.Et Ecclesiae, sicut cui data est pax per Christum. Ad Ephes, II, 17 : Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope.

Abundet in cordibus vestris. Sumitur de Psalmo CXXI, 7, ubi dicitur : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Pax autem abundat, quando etiam usque ad inimicos ostenditur.

Per Spiritum sanctum qui datus est nobis. i sa. IX, 7 : Et pacis non erit finis. Spiritus sanctus enim facit hanc pacem, quia ipse est nexus amoris : et ideo

in ipso non potest esse discordia : unde in columba significatur, cujus est osculum columbinum, quod significatur, Genes.

VIII, 11, ubi cum signo pacis, hoc est, cum ramo virentis olivae reversa est ad arcam, hoc est, ad Ecclesiam. Ad Philip.

IV, 7 : Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras, in Christo Jesu.