Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT IV.

De Graduali quod Epistolae adjungitur.

Epistolae autem adjunguntur responsiones instructorum per subdiaconum, et hoc sicut diximus in ante habitis, est dupliciter. Communis enim responsio est per Graduale: illi autem aliquando adjungitur Tractus, aliquando autem conjun- gitur Alleluia et Sequentia, aliquando etiam tollitur Graduale de medio, et cantantur loco ejus duo Alleluia et Sequentia, quamvis Sequentia non sit de antiquo ritu Ecclesiae. Graduale autem vocatur a gradibus:

quia sicut instruit subdiaconus, ita in eo per gradus, virtutum proficit studium subditorum. Et hoc quidem respondendo

profitetur chorus. Propter quod et ipsum Graduale antiquitus Responsorium vocabatur. Cum autem omnis virtus sit in qua proficimus circa difficile et bonum, et difficile sit cum labore, et bonum ferat dulcedinem in gustu et gaudium in corde, ideo in tempore poenitentiae profer ctui virtutis propter laborem adjungitur Tractus. In festis enim quando gustatur spiritus bonus, conjungitur vox laetitiae in Alleluia et Sequentia.

Graduale igitur dicitur a choro, ut significetur profectus de virtute in virtutem ab instructis a subdiacono. Versus autem gradualis, praecinente choro, signi-

flcat profectum in populo, et ideo cantant versum minores. Dicitur autem Graduale ad litteram : quia in gradibus cantatur: qui cantus profectum virtutum per gradus significat, de quibus dicitur in Psalmo in translatione Aquilae : " Distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie altera . " Et hoc signicatur in cantico graduum, scilicet quod profitentur se ire de virtute in virtutem, ita quod videbunt in doctrina Evangelii Deum deorum in Sion.

Proficimus enim in causa virtutis, in virtute, in effectu virtutis, in adjunctis ad virtutem, et in forma virtutis ad merendum.

In causa quidem per tria : quia radicationis virtutis sunt tres gradus. Primus scire, et secundus velle, tertius autem in difficilibus operibus perseverare. Et de scire quidem dicitur de doctrina, Sapient.

VIII, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, hoc est, fortitudinem, quibus in vita nihil utilius hominibus. Et sic perhibetur scire. De velle autem dicitur, ad Philip. II, 13: Deus enim est, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. II ad Corinth.

VIII, 12 : Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est. II Machab.I, 3 : Ut faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volenti. Dicit enim Augustinus, quod nemo invitus bonum facit, etsi bonum est quod facit. De perseverantia autem dicitur, Matth.

XXIV, 13: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hic igitur est profectus in causa radicationis virtutis.

In virtute autem sunt gradus: quia est virtus quae est ordo passionum in morali virtute, et est virtus quae est intellectualis in ratione recta et veritate, et est virtus heroica sive dominalis in meta rationis et mente mensurante, et est virtus divina in animi contemplatione et delectatione. Prima est sicut qui timet timenda, et concupiscit concupiscenda, et non concupiscit non concupiscenda, et reddit reddenda, et non reddit non reddenda Et hic est ordo passionis, et haec est prima virtus et virtutis primus gradus, medium tenens, et medium in passionibus non transgrediens. Unde Horatius in satyra:

Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Deuter. XXI, 11 et seq.: Si videris in medio captivorum mulierem pulcherrimam, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem, et circumcidet ungues: et deponet vestem in qua capta est: sedensque in domo tua flebit patrem et matrem uno mense: et postea intrabis ad eam. Uxor ista est ordo passionis quae a gentili ritu per Philosophos Gentilium in Ecclesiam captiva deducta est, vinculis fidei et obedientia praeceptorum colligata est: pulcherrima est, quia in honestate conversationis demonstratur ordo passionum, quam mirabiliter exornat. Radit autem caesariem quae de capite defluit, quando superfluas concupiscentias de capite cordis deponit. Ungues autem circumcidit quia superfluam abscidit iram et auda ciam. Vestem deponit, quando compo sitionem saecularem mutat in Ecclesiasticam pulchritudinem. Sedet autem, quan do a tumultu cogitationum saecularium quiescit. In domo est, quando omni honore virtutis domum intrat et familiam Ecclesiae. Patrem plangit et matrem, quando tristatur de absentia amicorum quod non in eamdem transeant virtutis regulam. Et sic efficitur uxor boni viri multa ferens genimina bonorum operum.

Secundus gradus est virtutum intellectualium, quando homo omnia sua mensurat recta ratione, et divina quidem sapientia lecta et audita, intellecta vera per scientiam, facienda per artem, agenda in his quae fuerunt homini per prudentiam. Ad hunc profectum virtutis invitat Dominus, Joan. IV, 16, dicens : Voca virum tuum, et veni huc. Vir enim recta est ratio, ad quam omnia perficienda sunt, ut sic ad Dominum veniamus. Sic dicitur, Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor, hoc est, ad rectam rationem : et bis dicit, redite , quia redeundum est ad rectam rationem in divinis sicut in sapientia et intellectu divinorum, et redeundum est ad rectam rationem in humanis sicut in scientia verorum et arte faciendorum et prudentia agendorum.

Tertius gradus est in virtute, ut de morali et intellectuali ad heroicam sive dominalem virtutem proficiamus. Hoc autem est, quod omnia quae animalia et brutalia et feralia et vaga sunt in nobis, sub meta mentis constringamus, ut extra mensuram illius nihil evagetur: sic enim homo sui heros et dominus efficitur. Et hoc signatur, Genes. XVI, 9, ubi ancillae Agar, quae animalitatem brutalem et feralem et vagam signat, dicitur: Agar,

ancilla Sarae, revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. Haec est virtus heroica, quae fortis mulier est, quae considerat semitas domus suae, hoc est, cordis sui vias, sicut dicitur, Proverb. XXXI, 27, nec permittit, quod sensualitas vaga, garrula, quietis impafiens umquam evagetur.

Profectus autem in effectu virtutis est, quem determinat Plotinus Philosophus : quia quaedam est virtus purgans, et quaedam purgatoria, et quaedam animi purgati. Purgans quidem sentit tentationes et trahitur ab eis, sed expurgat eas de die in diem. Purgatoria autem virtus sentit, sed non trahitur ab eis. Animi autem purgati virtus nec sentit, nec trahitur ab eis : et de hara quidem potest exponi quod dicit Apostolus, I ad Corinth. V, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. In purgante enim expurgamur. In purgatoria efficimur nova conspersio. In ea autem quae est animi purgati, efficimus toti azymi.

In adjunctis autem sunt profectionis gradus: quia sicut dicit beatus Gregorius : " Dona data sunt in adjutorium virtutum, fructus in dulcedine gustus donorum, et beatitudines in perfectione fructuum. " Dona septem ponuntur : fructus duodecim : beatitudines octo . Dum ergo de virtutibus proficimus in donorum adjutoria, de donis in gustus fructum, de gustu dulcedinis in beatitudinis perfectionem, per gradus ascendimus. Quod signatur, II Regum. III, 1, 3, ubi dicitur, quod David ibat proficiscens, et semper seipso melior fiebat et robustior.

Gradus etiam sunt in forma virtutum, quae est charitas, quae incipit et proficit et perficitur. De quo profectu dicitur, I ad Corinth. xiii, 11: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulas, sapiebam ut parvulus : quando autem factus sum vir, evacui quae erant parvuli. Charitas enim incipiens dicit : Concupivit anima mea desiderare . Proficiens dicit: Charitas patiens est, non ag it perperam, omnia credit, omnia suffert, omnia sustinet . Perfecta autem dicit illud Apostoli, ad Philip.I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et, esse cum Christo, multo magis melius. Hoc signatum est, Genes. XXI, 8, ubi dicitur : Crevit igitur puer, et ablactatus est. Puer enim est qui incipit : crescens autem proficit : ablactatus autem perfectus est: quia ille jam accipit solidum cibum, et non est amplius

lactis particeps. Dicitur autem, ad Hebr.

V, 14 : Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Sic igitur profectus isti signantur in Graduali: et ideo difficiles et graves et asperas habet notas : quia virtutis omnis profectus est circa difficile et bonum. Versus autem qui adhuc longiores habet notas. signat imitationem populi, qui adhuc gravius proficit quam clerus. Eccle. I, 15 : Perversi difficit corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Matth. VII, 14: Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam.