Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XVIII.

De operibus sanctae Trinitatis in confectione corporis Domini.

Per quem haec omnia, Domine. Haec est conclusio totius Canonis : et concluduntur hic ea quae circa confectionem corporis Domini sunt opera Trinitatis.

Dividuntur in duas partes, ita quod in prima sunt ea quae sunt ex parte sacramenti, in secunda autem continentur ea quae sunt ex parte operantium in sacramento personarum, ibi, Per ipsum.

Ex parte autem eorum quae sunt in sacramento, quatuor dicuntur quae per ordinem manifestata sunt in littera.

Dicit igitur, Per quem, sicut mediatorem qui se rem fecit tanti sacramenti, haec omnia, tam de frugibus oblata, quam de eis qui in sacramenti offeruntur oblatione, semper, ut omni tempore offerri possint, bona, quia quaecumque sunt a bono, bona sunt. Genes. I, 31 : Vidit Deus omnia quae fecerat, et erant valde bona.Creas per naturam quam instituisti:

et ideo culpa carent. Dicit enim Augustinus : " Quia bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus. " Sicut enim dicit Dionysius, boni est optima adducere. Et quia ista bonitas creaturae

indita est omni creaturae, ideo nulla crux fit super hoc verbum.

Haec autem quae ad fructum omnium te optimo Deo creata sunt in sacramento, sanctificas, dum idonea facis ad sanctitatem sacramenti. i ad Timoth. IV, 5 : Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem.

Vivificas : quia transsubstantias in corpus vivum et gloriosum et divinum. Ezechiel. xlvii, 9 : Et omnis anima vivens, quae serpit, quocumque venerit torrens, vivet. Sic enim dicit Filius Dei, qui habet vitam in semetipso, Joan XIV, 19 : Ego vivo, et vos vivetis. Et, Joan. X, 28 : Ego vitam aeternam do eis, et non peribunt.

Ergo quoad speciem sacramenti sanctificat : quoad rem autem contentam quae est sacramenti res, vivificat, quae est corpus Christi verum et vivum quod de Virgine traxit : quoad rem autem sacramenti benedicis : quia haec est rea contenta et significata omnibus praestans gratiam. Psal. cxxviii, 8 : Benedicito Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.

Quoad liberalitatem autem dantis hoc sacrificium, dicit: Ac praestas nobis. Ipse enim paratus est dare omnibus omnia superabundantius quam petimus aut intelligimus : quia ipse ex liberalitate sua largitor est omnium bonorum.

Haec igitur sunt ex parte sacramenti.

In omnibus autem his praeter quam in primo, quod facit Deus pro se sine nobis, et praeter ultimum, quod iterum facit Deus propria bonitate, fit crux, ut virtus crucis intelligatur facere. Et quod haec virtus a primo perfectore sanctitatis intelligitur procedere in sacramentalibus. Psal. cxliv, 10 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Libera enim manu largitur suas benedictiones.

Per ipsum. Hic tangit Trinitatis in sacramento indivisas, et tamen appropriatas operationes. Primo autem tangit operationem quae est Filii quando dicit, per ipsum, quod notat causam mediam. Mediator enim unus est Dominus Jesus Christus. 1 ad Timoth. II, 5 : Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, per quem haec omnia sicut per seipsum mediantem haec perfecta sunt.

Cum ipso. Hoc attribuitur Patri qui cum Filio semper operatur redemptionis opera, ut inter Patrem et Filium consensus notetur, sicut ipse dicit, Joan. v, 19 : Quaecumque ille, scilicet Pater, fecerit, haec et Filius similiter facit. Unde dicit etiam, Joan.XIV, 10 : Pater autem in me manens, ipse facit opera.In ipso dicit propter Spiritum san-

dum : quia in illius bonitate omnia perficiuntur opera. Et dicitur in ipso, propter continentiam. Unde, ad Roman. XI, 35 : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in saecula. Amen.Est tibi Deo Patri, in qua prolatione fit crux ante calicem, ut significetur quoniam in Patre est auctoritas totius divinitatis. Omnipotenti autem dicit, quia omnia haec ut in corpore mystico perficiantur, omnipotentiae est Dei Patris. Patri enim attribuitur omnipotentia : quia potentia perfecta non vult ab alio esse, sed a seipso.

In unitate Spiritus sancti: et fit crux per totum calicem, ut continentia Spiritus sancti significetur. II ad Corinth. XIII, 13 : Communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.

Omnis honor, qui virtuti, ut saepe diximus, debetur. Et gloria, quae debetur toti praeconio Trinitatis : quia sicut dicit Augustinus, gloria est clara cum laude notitia, quae sola clara est in notitia sanctae Trinitatis. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Hic autem Deus, ut dicit Augustinus, est Deus Trinitas.

Per omnia saecula saeculorum. Hoc saepius expositum est. Psal. lxxxiii, 5 : In saecula saeculorum laudabunt te.Amen autem hic chorus respondet : quia hoc sacerdos propter sequentia publice dicit. Haec autem secunda est secreta, quae, ut diximus, ideo sub silentio dicitur, ne populo unde occasionem ruinae accipiat, pandatur.

Quod autem quidam dicunt, quod istud secretum silentium significet quod Dominus cum discipulis habuit, quando sermone finito oravit tertio, non credimus, et derisionem reputamus : quia nulla de hoc penitus fit mentio in littera :

et ideo tales expositiones pertransimus. Sed ut sacerdos in devotione permaneat, ideo silendum est, et ut secreta canibus, hoc est, illitteratis non pandantur, ideo

putamus, quod silentium istud et alia sunt ordinata.

Quod autem hic finita sit tota conclusio Canonis, patet per hoc quod omnia quae ad sacramentum pertinent, scilicet quoad idoneitatem materiae, quoad con- fectionem sacramenti, quoad elevationem oblatorum, jam rite sunt perfecta. Quae autem sequuntur, ad distributionem pertinent et ad communionem sacramenti, sicut diximus a principio, quando Canonem divisimus in partes.