Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT VI.

De his quae pertinent ad oblationis sanctificationem, ac trifplici communione. Et primo, de prima.

Te igitur, clementissime Pater.

Habitis omnibus his quae pertinent ad oblationem, ea consequenter adnectenda sunt quae pertinent ad hujus oblationis sanctificationem. Omnia enim quae ad oblationem pertinent, in Praefatione conclusionem acceperunt, quae non recipit variationem, nisi quod aliquando patrocinium illius festi quod agitur, interponitur, in quorum Ecclesiae festo etiam Angeli ad majorem laudem accinguntur, sicut in festo Nativitatis, Epiphaniae, Crucis, Resurrectionis, Ascensionis, Spiritus sancti, et sicut beatae Virginis et Apostolorum, et sicut in tempore quadragesimali : ibi enim specialis gratiae pstensio specialem commovet ad laudem : et hoc videre in singulis non est difficile.

Et ideo hoc singulorum meditationibus et studiis relinquentes, hujus oblationis sanctificationem pertractamus.

Quia autem supra quatuor partes in Canone esse diximus, jam una habita, secundam incipimus, quae incipit : Te igitur, clementissime Pater. Et habet tres partes, ex quibus ei in quibus integre continetur.

In quarum prima per sanctificationem idoneitas efficitur in oblatis, ut in transsubstantiatione eorum sanctitas compleatur. In secunda autem complentia transsubstantiationem panis et viiii et confectionem sacramenti perficientia plene ponuntur, ibi, Qui pridie. In tertia autem ut in altari perfecta ad ea quae in conspectu Dei gloriosa sunt, et in coelum elevata, suppliciter Deus exoratur, manibus Angelorum perferantur, ibi, Unde et memores nos.

Adhuc autem in prima harum particularum duo continentur. Primum horum continet omnium istud sacrificium offerentium communionem, et secundum ipsam quam diximus ad idoneitatem munerum oblatorum continet sanctificationem, et incipit ibi, Hanc igitur oblationem.

Propter communionem enim hoc sa cramentum communio sive sacramentum communionis vocatur : quia nemo est pertinens ad sacramentum, qui aliquo schismate vel haeresi a communione Ecclesiae est separatus : sic enim dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 3 et 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum. Passer enim mobile et inquietum animal saeculares in inquietudine saeculi vagantes signat. Turtur autem casia et simplex et innocens avis clericum significat, et sive sit clericus, sive laicus, extra altaria Domini quae in unitate Ecclesiae sunt, offerre aliquid de suo gratum non poterit.

Et ideo sic Canon est ordinatus, ut in prima parte supplicationes pro omnibus Deo fiant, ut de unitate et communione sint, quam signat sancta communio, et tunc sic Deo sanctificentur oblati: sacra enim

communio in panis substantia quae vertitur in corpus Christi, ex multis granis frumenti puris sicut panis conficitur, ita unitas Ecclesiae ex multis fidelibus adunatur, ut unum corpus mysticum efficiatur. I ad Corinth. X, 17 : Quoniam unus panis, unum corpus

multi sumus, etc. : sic calix ex multis fluit uvis unum calicem perficientibus, et sic unitas Ecclesiae et communio in electis elementis sacramenti designatur.

Et ideo primo de perfeclione hujus communionis praemittitur.

Et sunt tres in corpore membrorum communiones : sunt enim in corpore membra nobilia quae a Philosophis officialia vocantur, quia ex officio bonitates suas influunt in corpus, sicut caput a cerebro, quod est in eo, sensum influit et motum in totum corpus et omnia membra ejus : ideo oportet ea ad caput habere colligationem, et vincula sic ligantia membra ad caput, ut sensum et motum ab eo capiant, vocantur nervi a Philosophis. Sic hepar est membrorum principale, quod haustum a stomacho chymum nutrimentalem omnibus ministrat membris per vias quibus ei membra colligantur, quae vocantur venae. Similiter principale membrorum est cor : quia omnibus influit vitam et pulsum : ideo ei omnia colligantur membra : et viae quibus ligantur ad cor, vocantur arteriae, per quas fluit vita et pulsus ad ea.

Alia communicatio est membrorum simplicium ad invicem. Simplicia dico quae simpliciter sunt membra, et officia quibus influant super alia, non habent, sicut pes, manus, etc. Haec enim communicant in corpore : quia pes non sibi soli ambulat, sed omnibus aliis membris. Sic est de oculo, aure, ore, et omnibus aliis membris, quod quodlibet illorum toti subservit corpori.

Tertia communio in corpore est, qua virtutes ejus caelestibus virtutibus communicant, sine quibus sua non possunt explere officia, sicut calor naturalis in hepate non digereret cibum ad formam membrorum, nisi virtute caelesti juvaretur, sed potius incineraret cibum et consumeret eum. Similiter calor cordis non esset vivificus, sed potius ustivus et substantiae destructivus, nisi informaretur caelesti virtute ad vitam. Similiter spiritus animalis in capite vitam et motum luminis habens, non veheret formas cognitionis ad imaginationem, memoriam et intellectum, nisi communicet et conveniat cum caelestibus.

Hae tres communiones sunt praecipue in corpore humano, et ad modum istarum sunt tres in corpore mystico, quorum prima est ex connexione obedientiae et auctoritatis quam habemus cum nobilibus membris Ecclesiae, quae sunt Papa, Patriarchae, Episcopi, et alii secundum ordinem descendendo inferiores praelati, quorum officio corpori mystico gratia influitur ad sensum spiritualem et motum meritorum et nutrimentum spirituale, quod est in verbo doctrinae et Eucharistia et similibus. Alia est communio societatis et charitatis, qua fideles sibi communicant, praelationem super se invicem non habentes in charitatis, justitiae, misericordiae operibus, .et hujusmodi. Tertia est, qua militans Ecclesia tota communicat triumphanti in coelo, cujus adjutorio innititur et suffragiis adjuvatur, et in cujus gaudio hostiam laudis offert Deo : sic enim dicitur, quod una est co.

lumba , id est, Ecclesia, sive in coelo, sive in terra conversetur. Omnis autem qui ad corpus Domini pertinet, esse debet in his communionibus sanctorum. Primam scindunt schismatici et haeretici. Secundam autem per malum exemplum violant falsi Christiani. Ad tertiam autem nullo modo pertinent damnati, et ideo nec tales pertinent ad oblationem sacramenti istius.

Istas tres communiones in quibus offertur sacrificium sacramenti hujus, et extra quas non offertur, beatus Gregorius ordinator Canonis tangit in primis tribus capitulis per ordinem positis. Prima enim tangitur in Te igitur. Secunda autem in illo capitulo quod incipit, Memento, Domine, famulorum. Tertia autem tangitur in illo quod incipit, Communicantes, etc.

In primo horum tria dicuntur : quorum primum est, quod oblatam hostiam Deus acceptet, suppliciter ibi exoratur. Secundo, quod in communione offeratur, ipse perfector sanctitatis profitetur. Tertio, ipse modus illius communionis describitur.

In primo horum adhuc tria dicuntur : in quorum primo quod hostia offertur et orationes porriguntur, exprimitur. In secundo, modus supplicationis innuitur. Et in tertio quid ab eo petatur, exprimitur.

Dicit ergo : Te igitur, et continuatur ad Sanctus quod est cantatum. Ex quo sanctus est omnis sanclitalis perfector in unitate Trinitatis, et omnis terra et

coelum per hoc sacramentum impletum est gloria tua, igitur te rogamus : rationem enim et causam te rogandi dedisti per hoc quod coelum et terram gloria tua per sacrificium implesti.

Et hoc est quod dicitur :

Te igitur. Oratur autem clementissimus : clementia enim est virtus quae facit praestabilem et condonabilem super malitia quae commissa est contra ipsum, et hoc in sacramento fit quod pro condonattione peccatorum offertur. Matth.

XXVI, 28 : Qui pro multis effundetur in remissionem. Joel, II, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. Qui virtute paterna nos formas, affectu paterno dulcissime de nobis cogitas, providentia paterna nos haeredes bonorum tuorum ordinas, disciplina paterna instruens utiliter nos sanctificas : non enim nisi virtute paterna nos format ad imaginem suam, quia nullius virtutis in

coelo vel in terra est proprium formare natum ad imaginem propriam, nisi paternae virtutis. lsa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Eccli. XVII, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem, et adimaginem suam fecit illum... Et secundum se vestivit illum virtute. Formamur autem dum invisibili imagini Dei, hoc est, Filio in sacramento unimur et incorporamur, imaginem ejus portantes, ad Coloss I, 15, qui est imago Dei invisibilis.

De formatione nostri ad eum dicitur, 1 I ad Corinth. xv, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Et supra, v. 48 : Qualis lerrenus, tales et terreni : et qualis coelestis,. tales et caelestes.

De dulcedine autem affectus Patris quam maxime filiis exhibuit in sacramento, dicitur, Sapient. XVI, 20 et 21, ubi sic dicitur de sacramenti istius praeparatione : Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati,ad quod quisque volebat convertebatur. Unde etiam hic panis dicitur panis filiorum, qui non est projiciendus canibus, hoc est, immundis peccatoribus .

De ordinatione nostri in haeredes, quod in. sacramento efficimur, quando corpori ejus incorporamur, et veri haeredes spiritu qui vaporatur de sanguine ejus, potamur, sicut dicit Apostolus, ad Galat, IV, 6 : Quoniam estis filii, scilicet Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater . Et, ad Roman. VIII, 18 : Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Hoc enim nullo convenientiori modo fieri poterat, quam quod per sacramentum vero incorporamur haeredi.

De disciplina quae nos instruendo sanctificat dicitur, ad Hebr.XII, 9 et 10 : Non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Hane enim licet multis recipiamus modis, modo sacramenti maxime in quo per spiritum illi unimur, qui numquam recessit a disciplina Patris.

Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sicut per mediatorem et nostri sacerdotii pontificem : quia ut Deus humanatus, mediat, et ideo dicitur Jesus : et ut homo deificatus, mediat, et ideo dicitur Christus : et manum in te ponit per naturae quam a te per generationem accepit identitatem, et ideo dicit Filius tuus : et manum mediantem in nobis ponit divinitatem, et nobis debitam per naturae nostrae conformitatem, et ideo dicitur Dominus noster, ut sic velut verus et pleno nomine pontifex sit assistens nobis, sicut, dicitur ad Hebr.VIII, 1 et IX, 11.

Te igitur sic per ipsum supplices rogamus. Modum tangit orationis in orante quidem, auia dicit supplices : in oratione autem, quia dicit, rogamus ac petimus, supplices quidem et proni propitiationem, tuam. Ad Ephes. III, 14 et 15 : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Et ideo sacerdos in isto modo inclinat quasi pronus ante altare. Isa. II, 11 : Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum : exaltabitur autem Dominus solus.

Rogamus. Rogatio est inclinatio ejus qui rogatur ab eo qui rogat ad exauditionis consensum. Petitio autem est expressio ejus quod desideratur fieri, ab eo qui exauditurus rogatur. Tob. XII, 4 : Peto te,pater mi, ut roges, etc. Ad Philip.

IV, 6 : In omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum.Uti accepta. Tangitur quod hic a clementissimo Patre petitur, dicens : Uti accepta habeas, per acceptationem : quia licet dona ista de frugibus terrae sint, et in ipsis tibi tui fideles offerantur, et quoad hoc indigne videantur tuae majestati, tamen quod per Filium tuum qui hoc instituit, tibi offertur, petimus ut in honore ejus tibi sit acceptum. Psal. l, 21 : Acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Legis enim oblata numquam tibi fuerunt accepta, sicut dicit Propheta tuus : " Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi, " dicit alia translatio . Isa. I, 11: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui. Ubi dicit Glossa : Numquam volui.

Ex quo igitur reprobas illa sicut non tibi accepta, petimus ut haec in quibus nil potest esse nisi acceptum, habeas accepta per Filium tuum hoc instituentem, et benedicas, benedictionem virtutis tuae

et gratiae in ea diffundendo, ut idonea sint tanto sacrificio : non enim nostrum est benedicere, sed tuum, et nostrum est te invocare ut benedicas. Numer. VI, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

Quae autem sunt quae petimus benedici, exprimit cum dicit: Haec dona, haec jmunera, etc.Id quod offerimus, tripliciter consideratur, scilicet ut ex liberalitate Dei in nos profluens, et sic dicitur donum : quia sicut dicit Philosophus, donum est datio irreddibilis. Potest etiam considerari ut a nobis acceptum, et sic dicitur munus, quia donum dantis est datum, munus autem accipientis. Ad Ephes.

IV,18 : Dona dedit hominibus, Esther, II, 18 : Largitus est munera juxta magnificentiam principalem. Sacrificium autem dicitur secundum quod a nobis Deo est oblatum, et a Deo sacratum. Psal. LIII 8 : Voluntarie sacrificabo tibi. Oblata autem ad altare, dona Dei sunt, sicut dicit David, I Paralip. XXIX, 14 : Quod de manu tua accepimus, dedimus tibi. Nec offerri possunt nisi dona Dei : quia injuste acquisita et turpia lucra offerri non possunt, ut in ante habitis dictum est. Nec offerri possunt nisi vestra essent munera : quia munera sunt voluntaria, et haec reponi possunt in Dei donaria et non alia. Psal. xliv, 13 : Filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur. Filiae Tyri sunt animae in angustiis hujus saeculi, et in labore, vel acquirentes vel possidentes ea quae Domino debent offerri. Matth. II, 2 : Venimus, scilicet cum muneribus, adorare eum. Sicut igitur ex hoc quod dona Dei sunt oblata, sunt bona : et ex hoc quod munera, sunt voluntaria et devota : et ex hoc quod sacrificia, sunt sancta.

Sic etiam Filius Dei qui oratur venire in ipsa dona et munera et sacrificia, dicitur donum Patris, et est nobis datus. Isa. IX, 6 : Filius datus est nobis. Ad

Roman. VIII, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ex hoc autem quod seipsum obtulit, est munus. Isa. LIII, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Et ibidem, v. 7 : Oblatus est quia ipse voluit. In eo autem quod a se et a pontificibus ad crucem oblatus est, sacrificium est, quod et Pilatus confessus est, dicens : Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi i supple, ad crucifigendum.

Sic igitur et offerentes et oblata et ille qui in eo offerendus Patri signatur, sunt dona et munera et sacrificia. Crux autem fit super quodlibet istorum : quia in virtute crucis sanctificationis virtus procedere intelligitur a perfectore sanctitatis, qui loco Dei stat ad aram, in totum oblatum, sive sit signum, ut panis et vinum, sive sit significatum, sicut ex voto in oblatis suis offerentes ea accipiuntur, sive sit is qui sacramentaliter ibi offerendus supplicatur. Et istae cruces tres similiter, propter triplicem differentiam quae dicta est. Et quod quidam dicunt, quod sint propter Christi illusiones, quibus coram Pontificibus et coram Herode et coram Pilato illusus legitur, est derisio : quia de hoc nulla fit mentio in littera.

Sacrificia autem dicuntur sancta : quia sunt virtute propria sanctificantia, non a sanctitate vacua, sicut Veteris Testamenti sacrificia, nec sunt immunde cruore pecorum foedata, et ideo omni sanctitate munda, sicut talia quae debent esse deitatis summae vasa deitatem continentia. Isa. LII, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Unde sacerdos Abimelech, I Regum, XXI, 4, dixit ad David in figura hujus sacrificii : Non habeo panes laicos ad manducandum, sed tan-tum panem sanctum. Laicus enim panis communis panis est, qui sacerdotibus in sacrificio non committitur, sed panis Deo sanctificatus et sanctis ministrandus.

Dicuntur etiam illibata, hoc est, non degustata : quia libare idem est quod degustare, et ideo illibata dicuntur, quia ad usum humanum non sunt adhibita, ne aliquam contagionem contraherent manibus vel gustu libantium ea. Hoc autem non videtur competere : quia, Numer. XXIX, 11 et seq., praecipiuntur fieri libatoria vascula quibus libentur quaedam sacrificia , ut sint digna ad ea Deo offerenda : et ex hoc forte videtur alicui, quod etiam ista essent ante libanda. Ad hoc dicendum est, quod libatoria fiunt ad ea libanda in quibus suspicio est corruptionis et contagionis, quod non est in sacrificio novae gratiae : quia illo omni puritate munda nullam habent suspicionem contagionis et maculae, praecipue quantum ad eum qui oratur venire ut in sacrificium offeratur : et ideo libatoria essent hic nociva, quia suspicionem inducerent alicujus contagionis : et ideo in Veteri Testamento de sacrificio illibato nihil invenitur, quia nullum fuit illibatum, sed per simile dicitur de agno, Exod. XII, 5, quod erit masculus, anniculus, absque macula. Et ideo dicit Petrus, I Petri, I, 19 : Pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi.

De speciebus autem istis oblatis, hoc est, frumento et vino, dicitur, Zachar. IX, 15 et seq. : Bibentes inebriabuntur quasi vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris. Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ? Haec enim de sacramento altaris intelliguntur : quia bibentes Domini calicem, inebriantur ad oblivionem sui et terrenorum, quasi vino quod

Deum laetificat et homines, et isto calice implentur devotione ut quaedam phialae spirituales, quorum intima sanguis Domini infundit, et sic omni replet devotionis odoramento : et his sanctificati et conforlati sacramentis efficiuntur cornua altaris ad ventilandum omne quod Deo non militat. Et sic salute sacramenti salvabit eos Dominus Deus eorum in die novae gratiae : quia tunc sol clare fulget ad tenebrarum purgationem. Salvabit autem sicut peculiarem gregem populi sui, cui de seipso pabulum praeparavit : lapides enim sancti, hoc est, ministri Novi Testamenti, solidi et vivi et pretiosi tunc elevantur in dignitatem super terram Ecclesiae, quibus dignitatis merito perpetuae sanctitatis sacramenta committuntur. Et hanc refectionem in illibato sacrificio determinat, dicens : Quid enim bonum ejus est ? bonum, inquam, omnis boni quod omnia bonificat, sine quo nihil bonum est. Et quid pulchrum ejus, quod omnia mundat, et omnia pulchrificat, nisi frumentum, quo toto amore fruendum est, et cui soli inhaerendum est? Electorum autem qui a massa perditionis per gratiam vocationis et electionis divinae separati sunt, qui electi sunt ante mundi constitutionem, ut dicitur, ad Ephes. I, 4, in ipso, de quo dicitur, Cantic. V, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Hoc autem frumentum illibatum sacrificium est quod ad gustum vel ad usum alieni a Deo numquam libatum fuit. Apocal. II, 17 : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Sanguis autem Christi est vinum germinans virgines, hoc est, virgineas mentes : et has tam virgineas non germinaret omni germine virtutis, nisi et ipsum esset virgineum : et ideo penitus illibatum.

In primis quae tibi offerimus, etc. Tangit hic communionem primam in qua offerendum est sacrificium. Et hoc quod dicit : In primis, notat ordinem communionis ad alias communiones. Prima enim inter illas est secundum quam distillat unguentum a capite in barbam et per barbam in oram vestimenti et totius Ecclesiae fimbrias.

Hanc autem communionem tangit sub triplici doctrina, scilicet generalitatis, sublimitatis, et ordinabilitatis.

Dicit ergo : In primis : quia ista communio est prima in corpore mystico : et ideo secundum ordinem charitatis in primis est pro ea et in ea offerendum. Cantic. II, 4 : Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. I ad Timoth. II, 1 et seq. : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus : pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, scilicet constituti: ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est, et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.Quae tibi offerimus : non enim offerimus nisi tibi : quia tibi soli clementissimo Patri est offerendum. Exod. xx, 5 : Non adorabis ea, scilicet idola, neque coles. Ego sum Domitius Deus tuus.

Offerimus, hoc est, ad te porrigentes et elevantes ferimus, ut sicut diximus : Sursum corda, habemus ad Dominum : ita nos ad te extendentes elevamus oblationem, cordium elevatione et manuum protensione, ad te, Domine, clementissime Pater. Levit.IX, 21 : Pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino. Pectora quidem pro cordis elevatione, armos autem dextros pro operis perfectione, elevans per intentionem et devotionem coram Domino. Sic enim et Moyses extensis in coelum brachiis stabat coram Domino cum pugnaret Israel contra Amalec : sustentabant autem brachia ejus Aaron et Hur : quia virtus orationis in una parte vice Aaron elevat, et charitas in altera levat vice Hur : et sic vincit in oratione perfectorem sanctitatis populus Dei.

Pro Ecclesia tua sancta, etc. Hic generaliter exprimitur ista prima communio : quia nulla communio est extra Ecclesiam : Graeco enim nomine Ecclesia, etiam Latino nomine dicitur convocatio : et quia voces et convocationes sunt rationabilium tantum animalium, et inter homines rationales non sunt nisi fideles verbum rationabile fidei audientes et intus percipientes, ideo dicitur Ecclesia congregatio fidelium. Aliorum dicitur esse synagoga, quae sonat conductionem : et quia irrationabilia alieno tractu ducuntur se invicem, ideo synagoga est in his qui irrationabiliter conveniunt. Apocal. III, 9 : Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur. Unde conventus haereticorum et schismaticorum et peccatorum in Ecclesia non sunt. Eccli. XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. De Ecclesia autem dicitur, Psal. XXXIV, 18 : Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. Populus enim Ecclesiae dicitur esse gravis maturitate virtutis : et illi sunt qui soli rationem colunt, et rationabiles Dei voces intelligunt, et audiunt vocationem ipsius.

Haec Ecclesia dicitur sancta : quia Spiritu sancto sanctificata, sicut in ante habitis in expositione Symboli dictum est . I Petri, II, 9 : Vos gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos

vocavit in admirabile lumen suum. Dicitur Catholica : quia generaliter principia ejus sunt vera absque instantia, et quia ubique terrarum diffusa et diffundenda sunt, ut in ante habitis dictum est. Unde ipsa Ecclesia clamat

dicens : A finibus terrae ad te clamavi . I sa. XXIV, 16 : A finibus terrae laudes audivimus, gloriam justi.

In hujus igitur Ecclesiae communione rogamus dicentes, quam, scilicet Ecclesiam, pacificare, hoc est, in triplici pace ponere, scilicet temporis, pectoris, et aeternitatis custodire a malo incurrente et in bono ad utramque vitam conferente. Psal. XVI, 8 : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi : sub umbra alarum tuarum protege me. Pupilla enim custoditur, ne aliquid incidat quod turbet : et custoditur in visus sui limpiditate, ut virtutem propriam non amittat. Umbra autem protectio Domini est sub alis veritatis et virtutis suae, ut veritate illuminemur, et virtute ad bonum perficiamur.

Adunare, hoc est, ad unum redigere. Hoc, inquam, unum quod est commune per omnem ordinem graduum Ecclesiae, quo ad unum caput ordinatur in caelis quod est Deus, et in terra quod est Dei vicarius. Act. IV, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Psal. cx, 1 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum et congregatione. Haec enim congregatio et adunatio in coelo praefulget, in naturis ostenditur, in operibus Christi exemplificatur, in divinis legibus praecipitur, et in toto Christi corpore mystico observatur. In caelis enim Angeli ad Archangelos, Archangeli ad Principatus, Principatus ad Potestates, Potestates ad Virtutes, et Virtutes ad Dominationes, et Dominationes ad Thronos, et Throni ad Seraphim, et Seraphim ad Cherubim, et Cherubim secundum obedientiae et illu- minationis ordinem ordinati ordinantur. Et ipsa multitudo Angelorum quae in quolibet est agmine, ad unam personam quae in quolibet ordine praeeminet, adunatur : et ideo ordo caeli vocatur, quia omnis ordo est relatio multorum in gradibus differentium ad unum. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et rationem ejus pones in terra ? Hoc in naturis ostenditur, ubi multi ramusculi ad virgas, ubi multae virgae ad ramum, ubi multi rami ad stipitem unum, ubi multi stipites ad unam radicem infiguntur, ut omnia fiant socia et participia succi qui est in radice. Ad Roman. XI, 17 : Socius radicis et pinguedinis olivae factus es. Sic multae grues unam sequuntur ordine litterato. Sic multa membra in corpore uno unius capitis percipiunt beneficium. Ad Roman. XII, 4 et 5 : Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. In Christi operibus haec adunatio exemplificatur : quia Christi opus est semper in unum colligere dispersa, diaboli autem opus est ordinata dividere et dispergere. Hoc est quod dicitur, Joan. x, 11 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Matth. xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, spargit. Hoc praecipitur in legibus divinis : quia sicut dicit beatus Dionysius : " Lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere. " Talis autem reductio ultimorum ad media et mediorum ad prima non potest esse nisi in ordine ad unum primum. Sic igitur divinitatis lex sicut est descensus illuminationum et charismatum ab uno, sic reductio est ad unum : haec enim lex sicut superiora movet et ligat ad inferiorum providentiam et curam, ita inferiora ligat ad superiorum obedientiam, ut omnia hoc modo sint connexa. Psal. xlvii, 14 : Distribuite gradus ejus, ut enarretis

in progenie altera. Daniel. X, 11 : Sta in gradu tuo. Sic enim octo gradibus ascenditur ad divinitatis templum et culturam, ut dicitur, Ezechiel. xl, 49, Papatu scilicet, Patriarchatu, Primatu, Archiepiscopatu, Episcopatu, Abbatu, reverentia, praepositura, decanatu, cura parochiali : curam enim archidiaconorum sub praepositura comprehendimus. Hoc enim in toto Christi mystico corpore, quod est Ecclesia, observatur, in quo omnia ad unum rediguntur quae Petri clavibus committuntur. Matth.

XVI, 19 : Tibi dabo claves regni coelorum : et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum est in caelis. Et supra, v. 18 : Et portae inferi non praevalabunt adversus eam. Ecce coelum imminet clavibus quia claves caeli dicuntur. Terra clavibus subjicitur : et. quidquid in terris ligan vel solvunt, coram Deo ligatum vel solutum reputatur. Infernus comprehenditur in potestate : quia non praevalet tenere quem clavis eruere vult de inferno. Haec clavis uni committitur, ut plenitudo potestatis in uno ostendatur, et in alios ab illo secundum partem sollicitudinis in quam vocantur, committatur. Isa. XXII,22 et seq. : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus. Paxillus autem dicitur, eo quod imminet sibi totum Ecclesiae tabernaculum. Gloria autem non esset tota suspensa in eum, nisi dispositione et patrocinio et regimine haberet omnem glqriam Ecclesiae, quae est domus Dei patris sui. Et quid diu loquar, Trinitas ipsa hanc custodit adunationem, in qua Pater ordine naturae principium est totius divinitatis, Filius a

Patre solo per generationem omnia accepit, et accepit Spiritus sanctus a Patre et Filio omnia per communem Patris et Filii spirationem.

Hac igitur adunatione petimus, o Pater, ut adunare velis Ecclesiam, et regere. Regere est regulis et principiis legalibus et canonicis unumquemque in explanationem sui officii dirigere. Psal. xliv, 7 : Virga directionis, virga regni tui. In virga significatur regiminis potestas, in virgae autem rectitudine signantur praecepta et principia legalia quibus regendum est : unde, Exod. IV, 17, dicitur, cum Dominus mitteret Moysen ad regendum populum, dixit : Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

Haec igitur quatuor quae oramus sic diversificantur, ut duo sint secundum recessum a malo, et duo secundum ordinem ad bonum.

Secundum recessum a malo dupliciter. Est enim malum Ecclesiae extrinsecus illatum impugnans, et est malum intrinsecus surgens et bonum adimens. Contra malum quidem extrinsecus impugnans Ecclesiae tranquillitatem, petimus pacificationem. Esther, XIII, 2 : Ut absque ullo terrore vitam silentio iransigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Contra malum autem a nobis factum, bonum Ecclesiae adimens, petentes dicimus, custodire. Hoc autem malum est peccatum, a quo nos custodiri per gratiam oramus : quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam . Sapient. X, 12 : Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum.

Alia autem duo sunt in ordine ad bonum, quod dupliciter accipitur, scilicet in participatione boni Ecclesiae, vel perfectione boni personae. Et ut percir piamus bonum Ecclesiae, dicimus, adunare : quia bonum Ecclesiae non perci- cipitur nisi in adunatione cum membris Ecclesiae. Psal. cxviii, 63 : Particeps lego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. In perfectione autem boni personae indigemus divino regimine, ut congrue et recte tendamus in bonum proprium unicuique personae : et ideo dicimus, regere. Apocal. VII, 17 : Agnus qui in medio throni est reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Haec autem omnia secundum ordinem a capite descendunt in corpus : quia pacificatio Ecclesiae est in praelatis sicut ab incursu malorum praeservantibus Ecclesiam. Et ideo sicut murum se debent ponere pro Ecclesia, et suscipere in se ictus et insultus hostium, sicut dicitur, Joan. X, 11 : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Et ideo Dominus improperat quibusdam, Ezechiel.

XIII, 5 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. Similiter ad praelatos refertur custodia : quia ipsi sunt custodes Ecclesiae, sicut dicitur, Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt. Adunatio etiam est in ipsis : quia ab ipsis profluunt charismata quibus adunamur : unde, ad Ephes. IV, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Regnum autem totum est in manibus eorum. Act. XX, 28 : Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo .

Sic igitur primam communionem significantes dicimus : Quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris : quia suae dignationis est quod facit et non nostri meriti. Psal. cxiii, 9 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

Toto orbe terrarum : quia sicut diximus, Ecclesia vel diffusa vel diffundenda est in toto orbe terrarum, sicut vocata est de omnibus finibus terrarum. Et hoc significatur, Act. II, 5, quod cum omnium linguis inciperent praedicare Apostoli, erant in Jerusalem habitantes viri Dei ex omni natione quae sub caelo est. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Act. I, 8 : Erilis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.

Una cum famulo tuo Papa nostro N., etc.

Tangit membra officialia a quibus principaliter haec profluit unitas. Et hoc est quod dicit : Una. Et est adverbium quod idem est quod simul, et notat associationem capitis cum corpore. Dicitur autem famulus : quia ad Ecclesiasticum hujus sacrificii pertinet famulatum. Papa autem dicitur : quia est pater patrum, et successor Petri, vicarius Jesu Christi. Noster autem dicitur : quia per ipsum nobis haec influitur communio : et ideo non valet oblatio si ab unione ordinis et obedientiae ad Papam scindatur vel separetur. Unde Leo Magnus Papa : " Sicut divinae religionis cultum quem in omnes gentes omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis salvator instituit, ut hujus numinis sacramentum et beatissimo Petro Apostolorum omnium summo principaliter collocaret, et ab ipso quasi quodam capite dona sua vellet in corpus omne manare, ut exsortem se mysterii intelligeret hic esse qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium divinae unitatis assumptum id quod ipse erat voluit nominare dicendo : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . " Et ideo Papae nomen sicut ab eo a quo haec profluit Ecclesiae unitatis communio, est hic exprimendum. Unde Pelagius Papa dicit: " Ab universi orbis commu- ilione separati sunt, qui qualibet dissensione inter sacra mysteria Apostolici Pontificis nomen secundum consuetudinem non frequentant".

Et antitiste nostro N. Secundo gradu : quia antistes noster est quasi canalis per quem in nos a primo capite Papa communio descendit unitatis, sicut unguentum primo descendit a capite in barbam quae capiti adhaeret, et a barba stillat in superiora, et a superioribus in media, et fluit usque in oram et fimbriam vestimenti . Papa enim et Episcopi quamvis super homines sint constituti, et in hoc sint loco perfectoris sanctitatis, tamen et ipsi homines sunt et fragiles : et ideo indigent ut oretur pro ipsis, et magis etiam indigent quam alii : quia quanto plus innititur eis Ecclesia, tanto indigent majori adjutorio gratiae : quia plus eis quam aliis diabolus insidiatur. Unde, Thren, I, o : Facti sunt hostes ejus in capite, et inimici ejus locupletati sunt.

Et rege nostro N. Hic etiam in exterioribus defendendis et regendis unitati pacis et communionis Ecclesiae subministrat, et fluit ab eo in nos rectitudo justitiae et pacis. Unde sanctum Jeremiam invenimus scripsisse per manum Baruch notarii sui. Sic dicit Baruch, I, 11 : Orate pro vita Nabuchodonosor, regis Babyloniae, et pro vita Balthassar, filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies caeli. Inde etiam Dominus, Luc. XXII, 38, cum diceretur. Ecee duo gladii hic, dixit: Satis est. Quia feritas quorumdam saeviens in Ecclesia, comprimenda est gladio materiali : aliorum contumacia se unitati Ecclesiae objiciens, gladio spirituali est ferienda. Et ideo pro personis illis quibus usus gladiorum Dei est commissus, quia continent Ecclesiae unitatem, specialiter est orandum, sicut supra in auctoritate Apostoli ad Timotheum est ostensum.

His autem sicut membra simplicia adjunguntur omnes cum dicitur : Et omnibus orthodoxis. Orthodoxum dicitur a Graeco AdminBookmark quod est rectum, AdminBookmark quod

est doctrinalis regula, hoc est, qui rectam et sanam tenent fidei doctrinam, sicut dicitur, ad Galat.VI, 16 : Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia , et super Israel Dei.Aque catholicae et apostolicae fidei, hoc est, universalis et ab Apostolis fundatae fidei, cujus symbolum exposuimus, cultoribus. Cultus autem est servitus Deo et tali fidei debita, quae servitus AdminBookmark vel AdminBookmark vocatur, hoc est, Dei servitus

vel bona servitus, qui cultus sacrificiis in oratione et bonis exhibetur operibus, ut in ante habitis diximus. Omnes enim talis fidei cultores sunt in civitate Ecclesiae, hoc est, Ecclesiasticorum civium unitate : et ideo orandum est in oblatione sacramenti pro ipsis. Jerem.XXIX, 7 : Quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.

Hanc quam exposuimus orationem, quidam dicunt a Pelagio Papa factam, quae aliquando sola et nulla alia confectioni sacramenti praemittebatur : quia beatus Petrus Antiochiae primam dicens Missam, dicitur non nisi tres in Missa dixisse orationes : ante confectionem, unam, et eam quam dixit in confectione, et Dominicam orationem post sacramenti confectionem. Quidam autem dicunt, quod eam fecit beatus Gregorius.