Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XX.

De ipsa oratione Dominica.

Pater noster, etc.

In hac oratione Dominica duo dicuntur, scilicet captatio benevolentiae ad eum a quo petitur, id quod petitur et ipsae petitiones. Petitiones enim incipiunt ubi dicitur : Sanctificetur nomen tuum.

Captatio autem benevolentiae duo habet: captamus enim benevolentiam allegando dulcedinem affectus ejus a quo petimus, et allegando petendorum honestatem : eo quod nihil nisi caelestia petere proponamus, et bona quae bonus Pater ex sua honestate libenter a se peti desi- derat. Et hoc facimus dicendo : Qui es in caelis.

Primum igitur est quod dicimus captando benevolentiam a persona a qua petimus, Pater noster.

Dicimus enim Pater noster, ut principium orationis dulcescat in nomine Patris. Sapient.XVI, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat. Dulcissimum enim nomen est in ore filii nomen patris, si filius in Spiritu qui a Patre procedit in Filium, nominet et invocet Patrem. Ad Galat. IV,

6 : Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Sic in ore filii nomen patris mei est sub lingua, melos in aure, et in corde jubilus. Sic Filius nominavit Patrem, Marc.XIV, 36 : Abba, Pater, omnia tibi possibilia sunt. Sic Filius invocans Patrem in Spiritu dilectionis, qui in Filium procedit a Patre, unus in spiritu et concors efficitur. I ad Corinth.VI, 17 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est, scilicet cum eo. Est autem pater non tantum nomen dulcedinis, sed etiam formativae virtutis : virtus enim patris etiam carnalis quae a dulcedine naturae stillat in matrem, quando recepit guttam dulcissimam et concepit, habet in se virtutem formativam, qua format sanguinem matris in partum, et filium patris, et hominem perficit ad patris similitudinem perfectam nisi obstat inaequalitas et inobedientia materiae, in qua formationem operatur. Cum autem hanc virtutem dicat nomen patris, et ab hac virtute sit impositum, constat quod nullus carnalis pater hanc virtutem habet a seipso, nec ipse est primum istius tam notabilis virtutis principium, sed virtus haec est imago quaedam et exemplum in hominibus, et exemplar principium et causa et archetypus est in primo patre, sicut omne verbum virtutem suam accipit a priori in ordine suo, quod est ejus principium secundum naturam. Unde dicitur, ad Ephes. iii, 14 et 15 : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Quod verbum tractans beatus Dionysius dicit quod omnis paternitas ex qua sunt deorum et hominum patres et filii, est ex patriarchia super omnes paternitates elevata. Consideravit hoc sapiens et pia mater septem fratrum supra modum laudabilis et bonorum memoria digna, II Machab.VII, 22 et 23, dicens ad filios : Nescio qualiter in utero meo appa-ruistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam.

Igitur secundum hoc primus pater Deus est, habens virtutem immaterialem divinam ante omnes et super omnes immaterialiter nos formans ad suam imaginem et similitudinem : neque enim virtus perfecta est nisi figuratam imaginem ad perfectam perducat patris similitudinem. Si enim imago optime lineis congruis protracta sit ad vultus paterni configurationem, et materia squalens et discolor colore debito carens et vita et spiritu, non dicitur esse perfecta virtus formativa. Perfecta autem est, quando congruit et in figura, et impletione pinguedinis docentis, et coloris pulchritudine, et in spiritus hilaritate, et vigore

virtutis, et actibus et motibus et pulsibus

vitae. Hinc est, quod non dicitur : Faciamus hominem ad imaginem nostram tantum, sed additur, ad similitudinem : ut sicut gerit imaginem in naturalibus, scilicet memoria, intelligentia, et voluntate, sic perferat similitudinem in hoc quod memoria sit sine oblivione notitiam Dei retinens, quasi quaedam immutabilitas aeternitatis et intelligentia plena luce veritatis divinae ignescentis et candentis, sicut dicitur de ea, Sapient. VII,. 26, quod ipsa candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et supra, v. 25, dicitur etiam emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincerae, et voluntas tota ardens desiderio paternae charitalis, ita ut cum Apostolo, II ad Corinth.

V, 14, dicamus : Charitas Christi urget nos. Et illud ejusdem Apostoli, ad Roman. V, 5 : Charitas Dei diffusa est

in cordibus nostris per Spiritum sandum, qui dalus est nobis. Et in corde ni- hil pulset nisi vita Dei Patris, sicut dicitur, Deuter. IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. Verecundum enim est si tanta virtus Patris de gutta dulcedinis sui cordis mortuam formet imaginem. Hoc enim tamquam inutile abortivum projicitur in adspectibus hominum. Hoc intendit vivus et naturalis Filius, quando omnibus filiis in discipulis dixit, Joan. XIV, 19 : Vos videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.

Congruitas autem et venustas coloris est inpulchritudine virtutis, ut concolores simus Angelis, et illi de quo dicitur, Cantic. I, 15 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Omnis enim gloria nostra et decor secundum Psalmistam, Psal. xliv. 14, est ab intus. Judith, x, 4: Cui etiam Dominus contulit splendorem , quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat.

Spiritus autem spirans in nobis, Spiritus sanctus est a Patre nostro in nos procedens, sicut in omni natura spiritus naturalis filii procedit in ipsum a patre. Unde, Genes. II, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Sic tota Trinitas Deus pater noster est. Isa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Sic secundum Psalmistam,Psal. XXXII, 15 : Finxit sigillatim corda nostra, et intelligit omnia opera nostra : sicut dicitur, Eccli. xvii, 1 et 2, quod Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum... Et secundum se vestivit illum virtute.

Hoc ergo dicimus, quando dicimus : Pater noster. Noster enim est, si imaginem ejus per modum qui dictus est, perferimus. Unde de quibusdam qui imaginem ejus non perferunt, dicitur in Psalmo XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Alienus enim est in vultu alieno, quem carnis concupiscentia in vultum meretricum carnalis foeditatis et corruptionis deformavit. Ad Romanan. 8 : Non qui filii carnis, hi filii Dei,sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine, supple divino. Genes.XXI, 10: Ejice ancillam hanc et filium ejus : non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. Hinc est quod dicitur, ad Galat. IV, 31 : Non sumus filii ancillae, sed liberae. Concupiscentia enim ancillae et petulantia etiam semen Dei deformat in vultum alienum et ignobilem.

Alieni etiam sunt, qui cupiditate saeculi transformantur in vultum mundi, et dicuntur filii hujus saeculi, Luc. XVI, 7 : Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Sic fit quod deplorat Jeremias, Thren. IV, 2 : Filii Sion inclyti, amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ! Splendor enim divini auri lucebat in vultibus filiorum Dei. Nunc autem ex cupiditate rerum et ambitione honoris conformati terrenis, nihil praeferunt, nisi quod sint vasa testea et lutea et opus manus figuli, qui calcat lutum fluens et vasa iacit terrenae cupiditatis et capacitatis.Nahum, ii, 10: Facies omnium sicut nigredo ollae.

Sunt item qui praeierunt vultum diaboli, de quibus dicit veritas, Joan. VIII, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Hi enim ipsa crudelitate irae et invidiae et acediae, hoc est, pigritiae, ad omne bonum faciem diaboli assumpserunt, et sunt horribiles. Job, xli, 13 : Faciem ejus praecedet egestas.

De omnibus his alienis faciebus quae deformaverunt faciem caelestis Patris, una est Dei sententia. Job, xl, 7, ubi loquitur Pater ad verum et naturalem Filium, dicens : Contere impios in loco suo, et absconde eos in pulvere, et facies eorum demerge in foveam, hoc est, in barathrum perditionis aeternae. Omnes enim hi alieni sunt. De veris autem filiis dicitur, I ad

Corinth. xv, 48 et 49 : Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.

Sic ergo et tali virtute dicitur Pater noster Deus trinitas, si ex virtute formamur, et vero Filio ejus conformamur, et in Spiritu sancto inspiramur.

Qui es in caelis. Captatio benevolentiae est ab honestate rei petitae. Ideo enim dicimus : Qui es in caelis, cum tamen sciamus, quod ipse ubique est: quia ubi est pater, ibi sunt bona quae petuntur ab ipso. Significamus ergo, quod caelestia bona in quibus ipse refulget in caelis, petere intendamus ab ipso : et haec omnia libenter dat: quia decet eum talia dare illa petentibus filiis, et sunt mansura in aeternum, et sunt ditissimos facientia, conferentia, et exaltantia filios.

Quod enim hoc caeli munus dare deceat, patet ex hoc, quia de parvis cogitare non est magnificae suae liberalitatis quam habet ad filios. Haec significavit Filius cum dicit terrena petentibus, Joan.XVI, 24: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Ac si dicat: Sicut terreni terrena usque huc petistis, quae in comparatione caelestium non sunt quidquam. Hic enim est rex caelestium, qui Assuerus interpretatur, de quo dicitur, Esther, II, 18, quod largitus est dona Juxta magnificentiam principalem, hoc est, quae docebant magnificentiam tanti et tam gloriosi principis. Haec autem conferentia sunt petentibus et utilia. Unde dicitur, I ad Corinth.XII, 7 : Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Manifestatio autem spiritus dicitur donum quod Pater Spiritui manifestat in ipsa doni utilitate. Hinc est, quod dicit, Luc. XI, 13 : Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum, hoc est, donum Spiritus utile, petentibus se.

Haec sunt mansura et aeterna bona:

quia caelum est incorruptibilis locus Dei, ut dicit Philosophus, etiam secundum omnium opinionem et assertionem. Unde, I Petri, I, 3 et 4 : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis. Hinc est, quod ipse Dominus dicit, Matth.VI, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in caelis, abi neque aerugo neque linea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.

Haec ditissimos faciunt filios, sicut dicitur, I ad Corinth., I, 5 et 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia:... ita ut nihil vobis desit in ulla gratia : sicut dicitur, II Paralip. IX, 22, quod magnificatus est Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria. Sic dicitur de sanctis, Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes.

Haec sunt filios tanti patris ad omnem honorem promoventia et exaltantia. Genes. XXXI, 1 : Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus ditatus, factus est inclytus. Ipsi enim infelices terrena pro caelestibus commutantes, hanc substantiam in donis summi Patris neglexerunt,quamspiritualis et sapiens promeruit Jacob, et tollens eam de manu patris inclyti honoris factus est. Sic enim gloria et honore coronat filios, et constituit eos super opera manuum suarum, sicut dicit Psalmista, Psal. VIII, 6. Gloria enim et divitiae sunt in domo caelesti, et non in terrena. Proverb. viii, 18 : Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae, hoc est, supernae, hoc est, excellentes, et omnes quibus dantur in honore exaltantes.

Sanctificetur nomen tuum. Haec prima est inter septem petitiones.

Nomen autem quod hic sanctificare petimus, hoc est quod generat in nobis lanius Pater. Pater enim homo generat hominem, et ipsa generatione sua dat ei hoc nomen, quod homo vocatur in veritale sicut et homo est. ita Pater Deus generat Deum, et ipsa sua generatione dat nato, quod Deus vocatur, et est. Generat enim nos per gratiam in nobis formando suam deitatem, et hujus generationis semen est verbum in intellectu et gratia in affectu. Quod autem, sic non generet, ipse dicit, isa. lxvi, 9 : Si ego qui aliis generationem tribuo, ipse sterilis, ero ait Dominus? Quasi diceret : Non ero sterilis. Sic autem a Deo Patre formatus partus secundum participationem divinae imaginis et virtutis vere dicitur Deus. Unde, Joan. X, 35 : illos di- xit deos, ad quos sermo Dei factus est. Et est sensus verbi, quod sic est in generatione filiorum Dei, sicut est in generatione hominis secundum naturam. Cum enim semen hominis conceptum in utero jam factum est per effectum et operationem boni et efficacis seminis, tunc id quod factum est, dicitur homo et est. Cum igitur sermo Dei sive verbum Dei sit semen Dei, quando verbum in effectu et operatione jam factum et perfectum est in operatione verbi seminalis Dei, tunc illud quod tali effectu et operatione factum et perfectum et constitutum est, dicitur Deus secundum divinae virtutis participationem. Vere enim Deus est qui participative dicitur Deus, sicut in ante habilis meminimus nos dixisse. Sic ergo

intelligitur, quod dicit illos deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura . Psal. lxxxi. 6: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sic di citur Moysi, Exod. VII, 1: Constitui te Deum Pharaonis. Sic etiam arguens Judaeos dixit Christus : Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum i. Quasi diceret: irrationabiliter et mendaciter hoc dicitis: per talem enim generationem conformamur Filio quem

Pater sanctificatum misit in mundum, et filiorum Dei nomen habemus, et participationem deitatis, et veri Filii conformitatem, sicut dicitur, ad Roman. VIII, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Et paulo ante dixit: Quos praescivit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Hoc est quod dicit Joannes, i Canon. III, 1 : Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.

Hoc igitur nomen quod dii et filii Dei nominemur et simus, sanctificatur, dum et emendatur et confirmatur. Et hoc iterum accipitur ad similitudinem nominis

innati nobis per naturam : hoc enim nomen, homo, quod innascitur nobis per patrem hominem, primo influit a natura ex utero profusum, et immundum est et debile. immundum quidem: quia humorem uteri immundum sibi habet imbibitum et infusum : unde foedo humore hument corpora natorum et scabiosi efficiuntur et molles valde. . Propter quod praecepit sapiens medicus, quod corpora natorum sale aspergantur, vel aqua salsa vel sulphurea crebro laventur propter exsiccationem. Debilis etiam est in infantibus humiditas: et ideo paulatim cibo solidiori de die in diem, quantum congruum est aetati, praecipiuntur confortari, donec perfectis in exsiccatione membris et quantitate, perfectam hominis et sui patris accipiant virtutem, digesto et exsiccato paulatim foedi uteri humido, et membris per nutrimentum solidum reductis ad virtutem. Per omnem eumdem modum mundatur et confortatur in nobis nomen Dei a divina generatione nobis ingenitum. Oportet enim in nobis faedum exsiccari humorem concupiscentiae, quem ab utero foedo contraximus, de quo dicit Psalmista, Psal. l, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Unde Dominus improperat quibusdam non sic emundatis, Ezechiel.XVI, 3 et 4: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Et quando nata es,

in die ortus tui, non est praecisus umbilicus tuus : et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis: faedum enim semen et humore concupiscentiae fluens est de Chanaan. Unde, Daniel.XIII, 56 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Et uterus pessimus et insania plenus est uterus Cethaeae, quae insaniens i nterpretatur, et qui ab

ipso profundantur. Uterus ille continuam influit insaniam, si non gladio severissimae districtionis praecidatur. Et talis partus nec aqua balnei salutaris est lotus, nec sale sapientiae salitus, nec pannis sive fasciis disciplinae involutus, et ideo quod sic natum est, totum est maledictum et

inmundum, et nullo modo sanctificatum vel mundatum. Si autem mundatur et lavatur aqua salutari sacramentorum et lacrymarum, et salitur sale discretionis, et praeciditur ab utero concupiscentiae per gladium severissimae districtionis, tunc pro certo exsiccatur et emundatur:

ideo sanctificatur, quia sanctum idem est quod mundum. Unde in figura hujus dicitur de Maria, Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Et sic sanctificatur nomen Dei, quando ab immunditiis id quod nobis de Deo innatum est, emundatur, sicut dicitur, Ezechiel.XXXVI, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Psal. l, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Confirmatur etiam de die in diem,

donec perficiatur in virtute et operationibus quod innatum est nobis de forma et nomine divino : quia nomen formam sequitur, quia a forma unumquodque denominatur : et ideo post lac solidior cibus ministratur, et iterum post illum solidior, et sic deinceps donec membra ad perfectas operationes confortantur. Et sic est in divina generatione. Unde, i Joannis, III, 2 : Charissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus, supple, ex ipsa filiationis genitura: quia nondum perfecti sumus. Et sequitur: Scimus quoniam cum apparuerit, scilicet hoc quod ex Dei genitura et filiatione Dei erit in nobis, similes ei erimus, scilicet in perfectione virtutis et operationis, quoniam videbimus eum, scilicet Patrem nostrum in nobis, sicuti est, i d est perfectus : quia tunc cum jucunditate dicemus illud Deuteronomii, XXXII, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro : perfecta Dei sunt opera. Tunc enim isaac ablactatus ad mensam patris adducitur , capiens solidum cibum sicut perfectus. Ad Hebr.V, 14 : Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Sic sanctificatur nomen Dei in nobis : quia sanctum est idem quod forte vel firmum. isa. XXVIII, 9 : Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Sic dicit Paulus, i ad Corinth. XIII, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitaham ut parvulus : quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Dum ergo nomen Dei innatum nobis emundatur a polluentibus, sanctificatur : et dum illud quod innatum est nobis ex Dei genitura, confortatur, nomen Dei sanctificatur. De primo dicitur, Joan. XII, 28: Pater, clarifica nomen tuum. De secundo dicitur, Jeremiae, XIV, 9 : Nomen tuum invocatum est super nos. Malach, I,

11 et 12 : A solis ortu usque ad ocasum, magnum est nomen meum in gentibus. et in omni loco sanctificatur, et offer tur nomini meo oblatio munda. Ei vos polluistis illud, scilicet inter gentes.

Et haec est expositio litteralis quando dicitur: Sanctificetur nomen tuum, quod scilicet ingenitum est nobis ex tua, o Pater, generatione. Sic Pater dicit nobis, Levit. XIX, 2: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester, qui sanctifico vos. Sic mater Sancti sanctorum dicit, Luc. I, 49: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.

Sic ergo est litteraliter exponenda petitio prima.

Adveniat regnum tuum : quia regnum Dei sicut in aliis operibus meis saepe dixi, nihil aliud est quam perfecta et confirmata potestas justitiae divinae, in qua in nobis et in tota Ecclesia regnat Deus. Quia sic regnum et a Tullio et a Platone et a Dionysio exponitur, dicentibus quod regnum est omnis finis legis et ordinis distributio pro personis ad regnum pertinentibus. In hoc enim regno perficiuntur et consistunt omnes urbanitates et omnia regimina, quod bonum civium et fines intenti a legislatoribus et observationes legum et officiorum congruis personis distribuantur.

Hoc autem regnum tribus perficitur, scilicet essentialibus sive substantialibus virtutibus et operationibus. Essentialia regni in rege sunt ea quae regem faciunt et regni decorem perficiunt in ipso, et sunt tria: quorum unum est ut justitiam habeat pro anima, ut sicut anima est principium et causa omnium motuum et operationum corporis, ita in anima justitia sit principium omnium motuum et operationum animae regis, et nullas alias in se sentiat operationes, et in signum hujus datur regi corona. Sapient. v, 17:

Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.

Secundum est, quod totus rationibus juris et justitiae irradiet intellectus regis. Ideo dicitur, Esther, I, 13, quod Assuerus qui interpretatur beatus rex, secum habuit sapientes scientes leges, et jura majorum, quorum consilio omnia faciebat. Et in signum hujus regi datur purpura. Unde de se dixit rex optimus, Job, XXIX, 14: Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

Tertium quod perficit regem, est tranquillitas judicii recti. In signum hujus datur regi thronus et sceptrum. Thronus quidem pro tranquillitate qua exsequitur omne judicium. Sceptrum autem, quia cum judicium nihil aliud sit quam exsecutio justitiae, et justitiae exsecutio omnia dirigat, datur sceptrum in signum hujus directionis : Thronus . tuus, Deus, in saeculum saeculi : virga directionis, virga regni tui . Primum horum est regnum in regis affectu. Secundum est regnum in intellectu. Tertium est regnum in effectu. Haec est igitur in rege regni substantia et perfectio. Virtus autem regni consistit in tribus, scilicet quod sit virtus et potestas supposita, non inclinabilis ad scabellaria et conculcanda : et in perfectionem illius et signum dantur et ordinantur regi proceres omnibus superpositi muneribus, ad servilia non inclinabiles, sed semper in alto dignitatis justitiae consistentes. Lex autem procerum ponitur, Isa. XXXIII, 15 et 16 : Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum : iste in excelsis habitabit. Proceres enim sunt qui ex nomine vocantur in altis sedibus circa regem sedentes, et quorum scitu et judicio omnia discernuntur.

Secundum quo perficitur virtus regni, est invincibilitas et incontradicibilitas implendi decreta. Et ad hoc dantur regi legiones et duces, sicut dicitur, II Regum, xx, 7 : Egressi sunt cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Pheleti : et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba. Cerethi aulem interpretantur vivificantes, qui bonos a malis defendebant. Phelethi autem interpretantur occidentes, qui latrones et malos regnum invadentes occidebant. Et tales legiones cum duce suo incontradicibiliter omnia fieri cogebant statuta procerum et regis. Tertium quod totam regni virtutem perficit, fuit potestas potestatum , qui ex suo officio libera severitate absque furore et ira malos intra regnum existentes punierunt, ne turbatio bonis civibus intra regnum oriretur. Ad Roman. xiii, 3 et 4 : Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis non timere potestatem ? bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.

Perfectio autem operis regni consistit etiam in tribus : quorum primum est ut opus omne publicum lege reguletur, et ad hoc constituti sunt principes qui jurisconsulti esse dicebantur. Isa. XXXII, 8 : Princeps ea quae sunt digna principe cogitabit, et ipse super duces stabit. Secundum est, ut omne emergens dubium consilio sapientium determinetur. Et ad hoc dantur consiliarii, sicut Chusi fuit apud David . Propter quod improperando dicit, Isa. XIX, 11 : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Tertium autem est ut omnium opera in plebe et populo virtute formentur : et sic ad beatam vitam quilibet pro suo modo vivendi ordinetur. Isa. lx, 21 : Populus tuus omnesjusti: in perpetuum haereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.

Hoc est regnum Dei perfectum : ettalis distributio ordinativa est justitiae, et virtutis, et operis, sicut sciunt omnes qui in urbanitatibus bene studuerunt. Si ergo justitia nos animet, si ratio justitiae divinae illuminet, si tranquille in nobis Dei judicia resideant: si virtus Dei alta non inclinabilis sit nobis, si inviuoibiliter et incontradicibiliter a nobis voluntas Dei sit perfecta : si libera severitate absque ira et furore quidquid voluntati Dei non congruit sit repressum et punitum, et id quod congruit: legi Dei liberos sit expeditum ad actus : si omnia nostra opera lege Dei niensurata sint et licita, si omnia ad consilium Dei terminata sunt dubia nostra, si omnia virtute sint informata et ad beatitudinem divinam ordinata : tunc procerto advenit nobis regnum Dei, per quod perfecte in nobis regnat Deus. Et hoc est quod dicitur, Luc. XVII, 21 9 Regnum Dei intra vos est. Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, regnare Deum in hominibus impedientia, profedo pervenit in vos regnum Dei. Matth.

IV, 17 : Paenitentiam agile, contraria regni in vobis puniendo : appropinqua- vit enim regnum coelorum. Ad Roman.

XIV, 17 : Non est regnum Dei esca et polus, sed justitia, et pax, et gaudium,

in Spiritu sancto. Apocal. V, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum.Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Voluntas Dei est voluntas beneplaciti et voluntas signi.

Beneplaciti autem voluntas est quam habet in seipso, qua omnipotens est, et impediri non potest, quin semper volitum consequatur. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit.Dominus fecit, in coelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. Ad Roman.

IX, 19 : Voluntati ejus quis resistit? . Est autem voluntas signi quam aliquo signo expressit. Et hoc est quinque modis, scilicet praecepti, consilii, prohibitionis, operationis, permissionis. Unde versus :

Imperat et prohibet, permittit, consulit, implet.

Quod enim praecipit vel consulit vel prohibet vel perficit opere exempli, signat quod illud velit. Quod autem permittit, in hoc vult ad quod ordinat illud : et quamvis non velit peccatum illud quod permittit, tamen vult bonum quod ex ordine illius mali elicit, sicut non voluit crudelitatem Decii et aliorum tyrannorum, tamen voluit ex hoc enitere et elucescere cunctis in exemplum patientiam Laurentii et aliorum martyrum. De his voluntatibus dicitur in Psalmo CX : Magna opera Domini, exquisita

in omnes voluntates ejus, dum praeceptum implemus, prohibitionem cavemus, consilium amplectimur, operationem sequimu rtamquam exemplum, et in permissione studemus bonum in nobis per-. ficere propter quod permittitur malum fieri : sic enim facimus illud Apostoli, ad Roman. XII,2 : Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.Bona quidem in praeceptis et prohibitionibus, beneplacens in consiliis et operationibus exemplaribus, perfecta autem in bono quod in nobis de permissis malis elicitur. Haec est voluntas Dei de qua dicitur, i ad Thessal. IV, 3 : Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, etc. Hac voluntate benigne facit nobiscum, quando nostram voluntatem conformat voluntati suae, ut aedificentur muri Jerusalem, qui de vivis et voluntatem Dei facientibus lapidibus instaurantur.

Hanc voluntatem Dei petimus fieri in terra sicut in coelo. Dedit enim Deus nobis, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, duas partes rationis : unam quidem quae fide illumi- nata, et sapientia Dei et intellectu et scientia adjuta, contemplandis caelestibus et aeternis et divinis rationibus inhaerescit, quae est caput in animae nostra viribus. Aliam autem dedit, qua inferiora sine quibus haec vita non agitur, prudenter disponit, ut puta prudentia et arte et consilio humano et hujusmodi. Istae autem partes sic se habent ad invicem, quod prima regit, et secunda regitur : quia inferiora ad sapientiam et intellectum et scientiam supernorum sunt disponenda et ordinanda. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

Petimus ergo ut voluntas Dei quintuplex sic fiat in terra, hoc est, in terrestri vitae nostrae dispositione sic disponatur, sicut ipsa perficienda ordinata est in caelo, et in Dei sapientia et intellectu et scientia : quia tunc terrena descendunt a caelestium ordine, et nullus error, nulla confusio, nulla inordinatio, nulla perversitas fiet in omnibus terrenis, in quibus vita nostra agitur, et nulla vanitas se nobis potest ingerere quae efficere possit ut opus nostrum mercede evacuetur. Hoc signatur, Genes. xv, 5, ubi dicitur, quod Deus eduxit foras Abraham, et ait illi: Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum. Quod enim eum eduxit, signat quod a propriis removit curis, ut libere aliquando caelestia valeret contemplari. Quod autem dixit, suspice, voluit ut totam mentis aciem converteret ad sublimitatem divinornm. Et quod dixit, numera stellas, voluit quod sanctitatis aeternae contemplaretur luces quantum posset. Et quod subjunxit : Sic erit semen tuum, intelligi debet, quod lucis aeternarum rationum semina Semper haberet ad dispositionem terrenorum operum. Sic dicit Dominus ad Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ? Sic dicit Paulus, ad Philip. iii, 20, quod nostra conversatio in caelis est: quia in tota vita nostra non nisi caelum adspicitur, quando tota vita caeli rationibus expressa formatur.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Haec petitio quamvis multipliciter in aliis nostris operibus sit a nobis exposita super Matthaeum et super Lucam, tamen quia propter hanc petitionem hic alte clamans sacerdos praemonet populum ad panis Eucharistiae desiderium, hic non exponemus eam nisi de illo pane de quo dicit Joannes, VI, 33: Panis Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo. Hic enim panis est, qui vere reficiendo cor confortat. Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Hic est panis nobilis de caelo descendens. Psal. lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo. Hic est utilis omni deserviens desiderio. Sapient.XVI, 20 et 21 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Hic est delectabilis conditus pinguedine deitatis. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Hic est fortissimam praebens virtutem et viaticum, ut via meriti qua itur ad Deum, perficiatur. III Regum, XIX, 8 : Comedit Elias, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Hic est manu sapientiae Dei factus sub cinere humilitatis humanae carnis in utero Virginis decoctus. Genes. xviii, 6 : Accelera, tria sala farinae similae commisce, hoc est, puritatem corporis et animae et divinitatis, et fac subcinericios panes azymos. Hic est azymus sine omni peccati corruptione. I ad Corinth. v, 8 : Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in

azymis sinceritatis et veritatis. Hic est copiosus ad omnem benedictionem. isa. xxx, 23 : Panis frugum terrae tuae erit uberrimus et pinguis. Hic est sanctus quem non licet nisi sanctis in loco sancto comedere. i Regum, XXI, 4 : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ? manducent.

Panem i gitur nostrum, qui nobis est panis dulcis et specialibus tuis filiis. Matth. XV, 2 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.Da nobis : quia vendi non potest quod nullo pretio potest aestimari. isa. lv, 2 : Quare appenditis argentum vestrum non

in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me : et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.Hodie, hoc est, quotidie : quia quotidie tua indigemus refectione. Daniel. I, 5 : Constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse.

Et quia infinita sunt hic dicenda de hoc pane, in fine post officii Missae expositionem resumentes, tractabimus de

ipso cum subtilitate.

Hae igitur sunt quatuor petitiones primae quae sunt pro adeptione boni. Bonum autem hoc aut est secundum esse divinum, aut secundum posse, aut secundum perfectum divinum opus, aut secundum deperditi restaurationem in esse divino, quam deperditionem necesse est fieri ex instantia continua tentationum, et hujus vitae miserae necessitatum. Et quoad esse divinum in nobis datur petitio prima, quoad posse autem datur petitia secunda, quoad perfectum opus datur tertia, et quoad restaurans deperditum datur petitio quarta. Et scitur istarum petitionum et numerus et ordo : quia in adeptione boni pluribus ad petendum non indigemus.

Quae autem sequuntur, sunt deprecationes pro malis amovendis.

Ei dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.Debita sunt quae reddere debemus per satisfactionem Deo, tum ex malo commisso, tum ex bono ad quod tenemur omisso, tum ex talento nobis credito. Omnia enim haec secundum numerum et pondus et mensuram reddere habemus. Et quia fragiles sumus, ad perfectum reddere non valemus. De malo enim commisso dicitur, II ad Corinth. V, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, rationem reddendo, propria corporis, hoc est, quae in corpore commisit, prout gressit, scilicet in corpore. De debito autem quod est ex bono omisso, dicitur, Luc. XVI, 1, quod quidam habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. Et dixit ei dominus : Redde rationem villicationis tuae : jam enim non poteris vellicare. De talento credito, sive in naturalibus, sive

in gratuitis, sive in bonis fortunae, dicitur, Matth. XXV, 14, quod vocavit servos suos, et posuit rationem cum eis. Scimus autem severitatem Domini cui debemus dicentis : Non exies inde, hoc est, de carcere, donec reddas novissimum quadrantem . Et illud Matthaei,XII, 36 : Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Scimus etiam pietatem Domini in nos et misericordiam. Matth. XVIII, 27, misertus est dominus servo qui prociderat ante eum, rogans quod patientiam haberet in eum, et dimisit ei universum debitum. Similiter, Luc. VII, 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Et procidentes oramus in eadem spe dimissionis, dicentes : Dimitte nobis debita nostra, nihil habentibus reddere, nisi cum peccatrice affectum dilectionis. Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quae dilectio ad offensum Patrem elicuit

lacrymas et doloris in compunctione tribulationem. Hoc enim etiam in Publicano meruit condonationem, qui ex humilitate confusus depressit oculos, et in oratione de se veritatem confitebatur, et

in afflictione satisfactionis tutudit pectus . Haec autem Manassen restituerunt .

In hac ergo fiducia his qui dicti sunt similiter dispositi in cordis contritione et dilectione, et in oris vera confessione, et

in satisfactionis labore, accedimus ad thronum gratiae Patris nostri, dicentes : Dimitte nobis debita nostra, et non intres

in judicium severae districtionis : quoniam nullus apud te justificabitur homo, nisi per te omnium peccatorum et debitorum fiat remissio.

Scientes autem peccata non dimitti nisi in communione sanctorum et debitorum sanctis et omnibus in charitate communicantes addimus : Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et intentione et affectu : quia ipse Dominus dicit, Matth. VI, 15 : Si non dimiseritis hominibus, scilicet peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Unde, Matth.XVIII, 34, super eum qui noluit dimittere conservo suo, revocavit dominus universum debitum. Unde, Eccli. XXVIII, 3 et 4, dicit : Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam. in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo : quis exorabit pro delictis illius? Quasi diceret: Numquam consequetur veniam, qui non remittit

in se peccanti.

Distinguit tamen hic quidam, quod aliud est debitum hominis, et aliud debitum justitiae. Et hominis debitum aliud privatum unius solius hominis, et aliud est debitum privilegii communis. Debitum hominis est, ut dicunt quidam, quod debetur homini fragili corrupto, qui cum provocatur injuriis, vel damnis lacescitur ad similia irroganda vel majora : quia secundum hunc modum dicitur a quibusdam Philosophis, sicut a Socrate et Platone et Aristotele, quod de natura hominis est amicis benefacere, et inimicis male facere. Et dicunt, quod de perfectione gratiae Christi est etiam hoc debitum dimittere. Debitum autem justitiae est id quod pro injuria irrogata vel damno illato determinavit lex, sicut oculum pro oculo, dentem pro dente, et hujusmodi . Et similiter in damnis ut reddat quod subtraxit, vel quantum occasionem damno dedit. Et hoc debitum, ut dicunt, potest quis sine peccato exigere tam secundum leges humanas, quam divinas, dummodo in injuriis et damnis ultra legem propter nocumentum sibi illatum non procedat. Debitum autem privatum est, ut dicunt, quod cuilibet personae secundum legem debetur. Et quia quilibet ei juri quod pro se solo indultum est, potest renuntiare, ideo quis hoc debitum potest dimittere. Debitum autem privilegii communis est, sicut quod percutiens clericum incidit in excommunicationem majorem, et quia hoc pro pace communis cleri indultum est, ideo unus solus

illud non potest dimittere. Quidquid autem sit de hoc, quia pro certo verum est quod isti dicunt in ista distinctione, tamen consulendum est cuilibet, ut tam unum quam aliud debitum, quantum in se est, in se peccanti dimittat. Si autem nihil horum facit, et reservat rancorem ad malefactorem, non ob hoc consulendum est ei, ut Pater noster non dicat, sed potius ut in persona Ecclesiae saepe dicat, quae omnibus dimittit debita: et dicat cum gemitu, ut cor ejus Dominus ad dimissionem debiti emolliat, et ad alia bona quae Dominus paratus est dare orantibus : frequenter enim fit, quod in

ipsa oratione peccatores convertun-

tur, et tunc dimittant ut eis dimittatur.

Et ne nos inducas in tentationem. Haec est petitio de cautela mali futuri: quia sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore : Tentatio est pulsus tentatoris ad illicitum : quamvis enim Dominus tentet aliquando, haec tentatio est aequivoce dicta ad istam de qua hic loquimur : tentat enim Dominus ut probatum ostendat, sicut tentavit Abraham . Sapient.III, 5 : Deus tentavit illos, et invenit dignos se. Diabolus autem in se et in mundo et in carnis illecebra tentat, ut deceptum ad illicitum aliquod propellat . Jacobi, I, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Abstractus ab intentione boni incommutabilis, et illectus libidinosa deceptione boni commutabilis. Haec autem deceptio habet gradus, ut dicit Gregorius, quoniam aliquando ab extrinseco tantum hoste, et aliquando est ab intrinseca libidinosa voluntate et pronitate, aliquando ab utroque. Ab extrinseco autem tantum fuit in Adam et Heva antequam peccarent, quando diabolus eos de illicito tentavit et vicit: ab extrinseco etiam fuit

in Christo, ut dicitur, Matth. IV, 11, quando diabolus eum de illicito alloquens tentavit, et victus est. Ab extrinseco autem et intrinseco simul est in nobis : quia dum nobis tentator illicitum aliquod offert, statim pronitas nostrae corruptionis titillat ad illud faciendum. Gradus ergo ejus sunt per quos intratur

in barathrum perditionis, scilicet illiciti sensus vel visio, et ex visione tacita et lauta cogitatio, et ex cogitatione orta delectatio, et in delectatione morosa permansio, et ex permanione illecebrosa consensio, et ex consensu voluntatis impetus, et ex impetu opus et adhibitio membrorum ut exhibeantur arma iniquitalis peccato, et opere perfecto iteratio, et ex iteratione consuetudo, et ex con- suetudine peccati defensio, et ex deiensione peccati desperalio. Non ergo petimus ut non tenternur : quia humanum . est tentari. i ad Corinth. X, 13 : Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Et

ibidem : Fidelis autem Deus est, qui non " patietur vos tentari supra id quod pot- estb: sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Sed petimus ut non intremus per gradus et ostia tentationis an peccatum. Haec in ista petitione a Patre nostro petimus, de quibus ostiis et gradibus dicitur, Job, XXXVIII, 17 : Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?

Et est sensus : Et ne nos inducas, hoc est, induci permittas per gradus pessimos et ostia in tentationem, quae paulatim propellit in perditionis barathrum. Hanc enim formam a Domino accepimus orationis, Matth.XXVI, 41 : Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Si autem probandi sumus, tu, Pater, nos tenta, et tene manu tua ne cadamus. Sic dicimus cum Psalmista, Psal. XXV, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Et, Psal. CXXXVIII, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum : interroga me, et cognosce semitas mas. Et vide si via

iniquitatis in me est : et deduc me in via aeterna.

Hoc est ergo quod petitur in hac tentatione.

Sed libera nos a malo. Et malum istud .pcenae quod non promovet ad bonum, sed turbat bonos, aliquando ortum habet a nobis, sicut est ignorantia sciendorum et infirmitas agendorum, aliquando autem habet ortum a proximo vel a mundo bellum nobis movente, sicut conqueritur sponsa, Cantic. I, 5 : Filii matris meae pugnaverunt contra me. De quo dicit, Matth.XVIII, 7 : Vae mundo a scandalis ! Et quocumque modo malum sit non promovens ad bonum, sed impediens pacis tranquillitatem bonorum, do-

cetur nostra infirmitas petere ab hoc malo liberationem. Formam autem hujus a Domino accepimus, Joan. XVII, 15, ubi pro suis orat, dicens : Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Sic oravit Apostolus, ad Rornan.xv, 30 et 31, dicens : Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judaea. Hae ergo tres petitiones sunt deprecationes de amovendis malis.

Malum autem est aut culpae, aut poenae ad bonum non promoventis, quia paena promovens ad bonum, non est petenda amoveri. Si autem est malum culpae, aut est culpae perpetratae in praeterito, aut quae timetur perpetranda in futuro. Et si est culpae perpetratae in praeterito, tunc contra illud malum ordinatur petitio quinta quae dicit: Dimitte nobis, etc. Si autem contra malum quod timetur in futuro, tunc contra illud ordinatur petitio, sexta quae dicit: Et ne nos, etc. Si autem est malum poenae non promoventis ad meritum, tunc contra illud ordinatur petitio septima quae dicit : Sed libera nos a malo.

Hae autem petitiones ordinantur : quia prius in intentione est bonum quam mali

vitatio : et ideo quatuor priores sunt ante tres sequentes. in vitatione autem mali ordo est secundum majus malum. Culpae autem malum est majus quam poenae malum : et ideo ultima est de paena. in malo autem culpae majus factum est quam quod timetur faciendum : et ideo quinta est ante sextam petitionem.

Haec igitur in grosso de Pater noster dicta sint.

Hac ultima petitione facta a populo tamquam infirmo, qui malum poenae timet, submisse responde Amen perfector sanctitatis, hoc est, verum fiat in hoc coram Deo qui solus conscius est secretorum, ostendens compassionis affectum et optans eis dictam liberationem. Ac si dicat cum Apostolo, ad Roman. X, 1 et 2 :

Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent. Et ideo addit sacerdos in petitione quae faciunt ad populi tranquillitatem, dicens :

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, ad bonum et meritum

infirmitatem nostram non promoventibus, praeteritis, i n culpis quas petimus nobis dimitti, praesentibus, i n paenis insurgentibus a mundo, et futuris, i n tentatione ad illicitum, de quibus oramus : Et ne nos inducas in tentationem. I I Machab. I, 5 : Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. Psal, CXXIX, 8 : Et ipse redimet israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

Et quia hoc sine suffragio sanctorum fieri non praesumitur, ideo addit : Et intercedente beata, cujus beatus venter dicitur, quia Christum portavit, et gloriosa, quae regis gloriae est solium in quo carne

indutus sedit. Jerem. XIV, 21 : Solii gloriae tuae recordare. Semperque ante partum, in partu, et post partum Virgine, mente et corpore. Genes.XXIV, 16 : Virgo pulcherrima et incognita viro.Deigenitrice, et ideo communem filium habente cum Deo. Luc. I, 39: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.

Maria, i lluminante coelum et terram. Apocal.XII, 1 : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Quia Maria

interpretatur illuminatrix. Maria, domina mundi : quia figura Ecclesiae est et mater castis visceribus per compassionem filios Ecclesiae concipiens, in charitate formans, et per adoptionem filios Ecclesiae fratres Filii sui perficiens, sic omnium mater est et domina. Sapient.VII, 12 : Omnium bonorum mater est. I I Machab.VII, 20 : Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoriadigna. Maria, stella maris dubiorum omnium dux, et reorum unica spes paenitentum, via et justorum exemplum. Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris. Haec ergo merito prima ponitur in intercessione.

Et beatis Apostolis, in praeputio et circumcisione, ex quibus collecta est Eclesia principibus. Ad Galat. II, 8 : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.

Petro et Paulo, quorum alter princeps Ecclesiae, alter plus omnibus laboravit, ut dicit, I ad Corinth. xv, 10.

Atque Andrea, qui ideo ponitur, quia Petrum ad Christum adduxit , et sic principis Apostolorum Apostolus ipse fuit. Fuit autem et benignissimus, et ideo cantatur de eo quod de Jeremia legitur, II Machab.xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate.Et omnibus generaliter sanctis, ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam multiplicatis inter cessoribus largiaris.

Et hoc dicto, sacerdos accipit patenam, quae a petendo dicta, latitudinem signat charitatis. Psal. cxviii, 96 : Latum mandatum tuum nimis. Et osculatur eam in signum charitatis quam habet ad omnes, et signum crucis facit in facie cum ipsa, in signum quod virtus communionis in omnes fit per virtutem ejusdem charitatis.

Et postea subinfert: Da propitius pacem in diebus nostris, ne populus in tanti sacramenti communione per mala insurgentia turbetur. Isa. xxxix, 8 : Fiat pax et veritas in diebus nostris.Ut ope, quae vere opem et opes fert, misericordiae tuae adjuti. Psal. xciii, 18

Misericordia tua, Domine,adjuvabat me. Quia in propriis meritis confidere non audemus.

Et a peccato, praeterito et futuro, simus semper liberi, per hoc quod praeteritum dimittas, et in futurum non inducas : et ab omni perturbatione, quae est malum ad meritum non promovens, securi, te servante et custodiente. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit israel.

Hoc dicto, sacerdos reponit patenam, et inter dicendum conclusionem orationis, in tria dividit hostiam, dicendo : Per eumdem Dominum nostrum, etc. Per quem ut mediatorem et pontificem, bona omnia adipiscimur, et ab omnibus malis liberamur. Et concludens non dicit Amen occulte, sed exaltans vocem dicit : Per omnia saecula saeculorum, consensum in petito volens habere a populo.