Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

ARTICULUS II.

De secundo autem dixerunt: Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum di Deo vero, genitum, non factum, consuustantalem Patri, per quem omnia foeta sunt.

Et hoc lotum sic explanatum est contra errorem Arii : quia Arius dixit unum esse Dominum Deum, et Christum non esse Dominum Deum omnibus superpositum, sed potius esse suppositum et depressum sicut creaturam quae non est praeposita omnibus. Ideo dixerunt: Et in unum Dominum Jesum Christum, qui in ecdem dominio et superpositione est cum Deo Patre : attendentes quod dixit Apostolus, 1 ad Corinth.VIII,6: Nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Item, dixit Arius, quod Christus etsi dicatur filius, non tamen est solus filius: quia ipse est adoptivus filius sicut multi sunt. Et hoc etiam dixit Sabellius haereticus. Ideo ulterius expresserunt sancti Patres dicentes : Filium Dei unigenitum.

Quia vero dixit Arius filium quidem esse factum ante haec temporalia saecula, sed non ante omnia saecula : quia saeculum unum est spatium uniuscujusque durationis, quo durat creatura una, et dixit, quod Filius non esset factus ante saeculum suae durationis, ideo ad excludendum hoc dixerunt: Ex Patre natum ante omnia saecula.

Dixit etiam Arius, quod cum vellet Deus creare mundum, ante mundum creavit virtutem quamdam et sapientiam, quae Verbum vocatur et filius, per quem illum mundum sensibilem crearet. Deceptus autem fuit Arius: quia putabat, quod penitus esset simile de Deo faciente mundum et de artifice faciente artificiatum. Artifex enim primo format in corde suo rationem et sapientiam, quae est ratio artificiati, et virtutem per quam illa ratio procedit in artificiatum. Et haec sapientia et virtus sunt diversae essentiae ab ipsa substantia artificis, et aliquando formantur in artifice cum ante non fuerunt formatae. Et ita in Deo fieri putabat, ut dicit Augustinus, corporalibus cogitationibus plenus, in Deo putans fieri quod vidit fieri in homine. Et ideo addiderunt

Patres: Deum de Deo, et non virtutem vel rationem creatam.

Lumen de lumine: quia si ita formaretur lumen quo Pater fecit mundum in Deo sicut in artifice, tunc sicut ante formationem luminis quod est ratio artificiati, non est lumen in artifice, sed cor ejus est tenebrosum et lumen habet a sapientia quae est artificiati ratio, sicut omnis homo illuminatur a scientia sua, ita sequeretur, quod Pater lumen haberet a Filio sic facto et formato, quod impietate plenum est: quia Pater nihil habet a Filio, sed omnia habet Filius a Patre. Et ideo dixerunt: Lumen de lumine.

Quia vero Arius dixit sic a Deo formatam sapientiam et virtutem non esse verum Deum, sed adoptive Deum dici, ideo addiderunt: Deum verum de Deo vero. verum Deum vocantes qui essentialem habet deitatem. Arius autem iste hoc suo errore judaizabat sicut Ebion haereticus qui ante eum fuit: quia Judaei sic sapientiam, quae est ratio creationis mundi, sic ante mundum factum esse dicebant, et quod Deus nisi istam prius fecisset sapientiam, mundum creare nescia ret, quia non haberet ad quid respiceret in creando, sicut artifex qui nescit operis sui rationem.

Quia autem dixit Arius istam virtutem et sapientiam et formatam et non de substantia genitam, eo quod perfectum est opus voluntatis, et generatio est opus naturae, infusione substantiae a generante in eum qui nascitur, ideo dixerunt: Genitum non factum, consubstantialem Patri: ex quo per generationem naturam et substantiam accepit.

Quia autem iterum Arius dixit, quod quidem hic mundus sensibilis per Verbum sive sapientiam factus est, sed non omnia, quia ipsum Verbum quod factum est, non est factum per seipsum, ideo addiderunt: Per quem omnia facta sunt, totum errorem Arii condemnantes. Joan.

I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.