Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XXIII.

De cantu Communionis, de postcommunione, de salutatione ad populum ac conclusione Missae.

Hoc facto, cum laetitia et voce jubilo cantatur Communio, quae antiquitus an-tiphona dicebatur, hoc est, circularis sonus : quia sicut introitus, ita et Commu-

nio iterabatur. Hic autem cantus est in signum laetitiae infra viscera suscepti Dei, et ideo cum laetitia cantabat illum cantum unus ad alium quasi nuntians qualiter Deus susceptus sit ab eo : et haec

iteratio cantus significabatur. Psal. xli, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Et hoc signatum est, Luc. xv, 25, ubi cum magnus pater occideret vitulum saginatum, fecit chorum et symphoniam in signum laetitiae : quia

, dulcedine divinae pinguedinis infusa sunt intima. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pin- guedine repleatur anima mea, supple, refectione sacramenti, et labiis exsultationis laudabit os meum : in cantu semper post communionem. Eccli. xlix, 2 : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. Modo autem iste cantus non iteratur, ne ex prolixitate taedium generetur : et ideo nunc Communio non antiphona consuevit nominari.

Quod autem quidam hic dicunt, quod Communio cantetur in memoriam et gaudium Dominicae resurrectionis, et quod

iteratio ipsius significet gaudium quod unus Apostolorum vel discipulorum alii nuntiabat, sicut ad duos qui Dominum cognoverunt in fractione panis revertentes in Jerusalem, quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, et ipsi narraverunt ea quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis , hoc ego non puto esse verum : quia nec nomen hoc ostendit quo cantus iste communio vocatur : quia in gaudio et sensu infusae dulcedinis in communicando cantatur : et quia nulla in plerisque Missis in cantu isto de resurrectione mentio habetur. Verumtamen est, quod antiqui quidam monachi hoc tradiderunt, cujus aliam non puto causam esse, nisi quia melius aliquid tradere nescierunt. Hac igitur de causa, et sic cantanda est Communio. . Hoc autem gaudio ex parte spiritualiter communicantis populi audito, laetus ei hilaris perfector sanctitatis ab altari se convertit ad populum salutans eum et dicens : Dominus vobiscum, et supplendum est, maneat in aeternum visceribus vestris infusus, sicut dicitur, Joan. XIV, 16 : Alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. Joan. XVII, 23 : Et ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Et respondet populus laetanter : Et cum spiritu tuo, i ntendens quod in spiritu sacerdotis remaneat, quem pro omnibus accipit, sciens quod parum valet sacramentum corporaliter accipere, nisi remaneat in penetralibus cordis et in intima spiritus devotione. Joan. IV, 23 et 24 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. i ad Corinth. XIV, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente i sa. XXVI, 9 : Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Spiritualis enim cibus in spiritu et non

in corpore est conservandus.

Hoc completo, sacerdos laeto vultu et expansis manibus se ad altare convertit, et orationem quae postcommunio vocatur, perficit : quae ideo polscommunio vocatur, quia in ea perfectio communionis oratur. Perfectio autem est duplex. Una quidem gratiae quam perficit in anima. Alia autem figurae quam perficit Deus in beatitudine. Dat enim gratiam refectionis in anima in praesenti ad gratiam, sicut dicitur in Psalmo lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, hoc est, affluenter, et desiderium eorum attulit eis, scilicet Dominus: non sunt fraudati a desiderio suo. i d autem quod signat in caelesti beatitudine, est quod sicut nunc percipitur in specie panis et vIni, ita percipietur in patria perceptum in divinitatis dulcedine et

veritate : et sicut hic sub medio se cooperiente et abscondente percipitur, ita sine medio aperte in caelo aliquando in beatitudine percipietur. Haec autem perceptio quae fit hic, facit perfectionem gratiae. illa autem faciet gloriae perfectionem, ut sic verum sit quod dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 12 : Gratiam et gloriam dabit Dominus. Hoc autem planum est videre in omnibus postcommunionibus per totum annum, si quis eas diligenter inspiciat : omnes enim illas ordinavit Gregorius ad orandum ea quae dicta sunt. Et hoc saepe expressit etiam in ipsa verborum significatione, sicut hic : " Perficiant, Domine, tua sacramenta quod continent, ut quod nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc, in unitate Spiritus sancti Deus. "

Peracta autem postcommunione, sacerdos iterum quasi licentians populum, se ad populum convertit, iterum dicens : Dominus vobiscum, optans ut recedentes a templo non recedant a Domino, sed satagant ut Dominus semper cum eis in omnibus agendis maneat, et numquam ab eis recedat, quod et facit si nos cum ipso mentis devotione maneamus. i Regum, X, 7: Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua : quia Dominus tecum est. Et, II Regum, VII, 3 : Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. Populus autem, hoc est, chorus pro se et pro populo iterum respondet : Et cum spiritu tuo : quia non nisi spiritus intenditur in sacramento, et perfector sanctitatis spiritualia semper et non corporalia etiam post Missam semper operatur in populo : et ideo orandum est semper ut cum spiritu suo Dominus maneat et operetur. Ad Galat. V, 16 : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Ad Roman. VIII, 2 : Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis, etc. II ad Corinth. III, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Et sic mutua salutatione communionem indicantes, Missa perfecta est.

Quo perfecto, diaconus, vel alius vice diaconi, clamat in festis diebus : Ite, missa est. Vel, in profestis : Benedicamus Domino. Vel, in Missis defunctorum : Requiescant in pace. Quod autem dicit: Ite, hoc est, ad propria redite, et de virtute in virtutem proficite. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Sicut enim dicit Augustinus, duo sunt quae nos in duobus motibus moveri compellunt. Unum est charitas veritatis, quae abjecta vel deposita sollicitudine curae rei familiaris facit nos recedere a proprio ad templum et ad Deum ire. Isa. II, 3 : Ibunt populi multi, et dicent :. Venite, et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob : et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Et ibidem,v. 5 Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Aliud est necessitas charitatis, quae nos redire et ad propria et ad curam rei familiaris compellit. In hac enim necessitate ordo charitatis, in quo nos primo et postea proximum suum secundum gradum suae conjunctionis per effectum operis, et exhibitionem necessariorum diligere oportet : et ideo ut illa paremus quae necessitati, tali exhibeamus, oportet sollicitare et laborare. Luc. x, 40 : Martha autem saragebat circa frequens ministerium. Ibidem, v. 41 : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Istud ire ad Deum et redire ad propria significatur, Genes.XXII, 5, ubi servis suis dixit Abraham patriarcha : Exspectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Servi enim domus et curae familiaris et necessitatis hujus vitae signant ministros, qui sunt sollicitudines et cogitationes et labores, qualiter acquirantur hujus vitae miserae adminicula : asinus autem asininum sen-

sum signat hujus animalis corporis. Haec enim familia relinquenda est quando itur ad templum, ad Missam, et ad Deum. Post adorationem autem et sacrificium quod cum puero, hoc est, cum puro spiritu faciendum est, permittitur ad familiam reversio : quia ad propria redire oportet propter vitae hujus multiplicem necessitatem. Hac ergo de causa dicit diaconus : Ite.

Quod autem addit : Missa est, intendit quod hostia oblata est, jam consumptis sacramentalibus speciebus, jam ad dexteram Patris missa sit, ut ibi nos Patri in se offerat, et ibi nos incorporatos sibi societ et locum paret, sicut dicitur, Joan.XIV, 2 : Vado parare vobis locum. Et hoc facit diaconus, ut omnes se sciant in sacra communione missos et commissos esse Domino, et omnes studeant in Domino permanere, quasi dicentes illud Apostoli, ad Philip.III, 20 et 21 : Nostra conversatio in caelis est: unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Et sic vadit quilibet ad propria. In profestis autem diebus dicit: Benedicamus Domino, et est gratiarum actio pro perfecto Missarum mysterio. Ac si dicat illud Deuteronomii, xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro, hoc est, magnificas gratias : quia Dei perfecta sunt opera. Ad utramque autem istarum diaconi acclamationem chorus pro populo respondet : Deo gratias, supple, referimus : quia de tanto percepto sacramento ab omnibus gratiae sunt agendae, ne dicatur nobis illud Lucae, XVII, 18 : Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo.

In Missa autem defunctorum, quia illis in omnibus et. cito subveniendum est, dicit : Requiescant in pace, docens quod omnia quae in Missa defunctorum acta sunt, ad pacem defunctorum ordinata sunt. Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Et respondetur : Amen, hoc est, fiat ut totum dirigatur ad remedium defunctorum. II Machab.XII, 46 : Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Sic ergo omnes ad propria revertuntur.

In quibusdam autem Missis, sicut in illa quae est de scrutinio in ieria quarta post mediam quadragesimam, post Evangelium clamat diaconus : Catechumeni exeant: hoc ideo fit, quia catechumenus instruitur, et ideo ad illam partem Missae quam de instructione esse diximus, admittitur : quia vero catechumenus nondum est baptizatus, et ideo non est Christianus, ideo ad illam partem Missae quae de communicatione fidelium est, non admittitur, sed exire praecipitur.

Hoc igitur est quod de Missarum peractione breviter et grosse videbatur esse dicendum, alia subtilia melioribus relinquendo.