De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Laudabilis et antiqua fuit Universitatis Parisiensis, nec adhuc esse desiit consuetudo, quam Salmaticensis, et aliae celebriores Scholae mutuatae sunt, ut cuilibet ad lauream Doctoratus, vel Magisterii in Theologia promovendo, varia proponerentur dubia ad varias spectantia materias, in una disputatione generali ventilanda, et in utramque partem disputanda, ad quorum quodlibet tenebatur respondere. Hinc talis disputatio, Quodlibetica, seu Quodlibeta, vel Quodlibet, quia de quolibet proposito dubio respondebatu. vocari consuevit. Quaedam proponi solebant cum argumentis, alia sine illis ; quod in Salmaticensi celeberrima Academia observatum vidi. Laureandi aut postea, qui volebant proposita dubia fusius pertractantes, et exactius examinantes, libros de eisdem componebant, addentes de suo varias quaestiones, quia verisimile non est tot fuisse proposita dubia D. Thomae, Henrico, Aegidio et Richardo, quot in suis Quodlibetis tractant et resolvunt. Doctor Subtilis communem Scholae morem secutus, de propositis sibi dubiis seu quaestionibus, cum lauream Doctoratus Parisiensis accepturus esset (jam antea Doctor erat Oxoniensis) praesens opus Quodlibeticum composuit, quod colligi potest ex quoest. 14. ubi explicans titulum : De intellectu (inquit) fuerunt quoesita duo, primum fuit, etc. quo loquendi modo, vel simili, nempe, quoerebantur a nobis tria, proponebantur (utuntur in suis Quodlibetis) Divus Thomas, Henricus, Aegidius, Richardus. Quot autem in hoc Opere numerari debeant Quodlibeta, incertum est; quidam duo ponunt, primum priores . quaestiones quae de Deo. Secundum, reliquas quae de creatura, complectens. Alii septem esse volunt, nullo solido fundamento nixi. Mihi videtur cum nullus hic, vel in manu scriptis, vel in impressis habeatur Quolibetorum numerus, vel distributio, et apud alios, Quodlibetorum Auctores longe plures quaestiones, quam iste tractatus habeat, unico Quodlibeto comprehendantur, (habet Henricus Quodlibeto primo, 42. quaest, et Aegidius Quodlibeto secundo 80.) opus istud unicum tantum esse Quodlibetum, et omnes istas quaestiones unica disputatione generali Doctori Subtili propositas, et ab eo resolutas. Nec multum refert quod a quibusdam citatis Quodlibeto tertio vel quarto, etc. juxta numerum quaestionum, quia vel decepti sunt, vel per Quodlibetum intelligunt quaestionem quodlibetalem. Ut ut sit, opus est pretiosissimum suum, et medullam doctrinae, quam Doctor in Sententiis tradidit, majori claritate, faciliori methodo, et solidiori argumentorum fundamento complectens, in omnibus subtilis, hic subtilissimus extitit Doctor, ubi aliis aliae speculationis levavit se supra se. Ultimum omnium opus istud scripsit; ut igitur posterius generatione, ita prius perfectione inter omnia ejus opera habendum est. In Scholiis cito loca, quibus in Sententiis de hic tractatis agit, ut eo recurras, benigne Lector, quando libuerit. Adjunxi Conciliationes locorum, quae in hoc opere cum aliis ejusdem Doctoris locis dissentire videbantur, ut semper sibi consentientem nunquam contradicentem, Doctorem cernas. Vale.
PRAEFATIO.
Cunctoe (a) res difficiles, ait Salomon, Eccles. 1. et cur intelligat eas esse difficiles, subdit : Non potest eas homo explicare sermone. Secundum igitur distinctionem rerum potest accipi distinctio difficilium quaestionum. Res antem prima sui divisione dividi potest in rem creatam et increatam, sive in rem a se, et in rem ab alio habentem esse, sive in rem necessariam et rem possibilem, sive in rem finitam et infinitam. Res autem increata, a se, infinita et necessaria, Deus est ; res autem creata, ab alio, possibilis et finita, communi nomine dicitur creatura. De utraque re propositae sunt aliquae quaestiones.
Iterum, in divinis (b) res accipitur essentialiter et notionaliter, juxta illud Augustini 1. de Doct. Christiana, c.2. Res, quibus fruendum est, sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quoedam summa res, communis omnibus fruentibus ea. In prima parte auctoritatis accipitur res personaliter, in secunda essentialiter. Fuerunt igitur (c) aliqua quaesita in divinis de re essentiali; aliqua de notionali, sive personali. Unicum autem quaesitum erat de ordine essentialium ad notionalia. Illud unicum primo ponitur, utpote ex cujus solutione patebit ordo procedendi circa alia quaesita.