IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Matthaeus ex Judaea, sicut in ordine primus ponitur, ita Evangelium in Judaea primus scripsit : cujus vocatio ad Deum ex publicanis actibus fuit.
Duorum in generatione Christi principia praesumens, unius cujus prima circumcisio in carne, alterius cujus secundum cor electio fuit: ex utrisque enim patribus Christus. Sicque quaterdenario numero triformiter posito, principium a credendi fide in electionis tempus porrigens, et ex electione usque in transmigrationis diem dirigens, atque a transmigrationis die usque in Christum definiens, decursam adventus Christi ostendit generationem : ut numero satisfaciens et tempori, et se quid esset ostenderet, et Dei in se opus monstrans, eliam in his quorum genus posuit, Christi operantis a principio testimonium non negaret.
Quarum rerum omnium tempus, ordo, numerus, dispositio vel ratio, quod fidei necessarium est, Deus Christus est. Qui factus est ex muliere, factus sub lege, natus ex Virgine, passus in carne, omnia in cruce fixit : ut triumphans ea in semetipso resurgens in corpore, et patris nomen in patribus filio, et filii nomen patri restituatur in filiis, sine principio et sine fine, ostendens se unum cum Patre esse, quia unus est.
In quo Evangelio utile est desiderantibus Deum, sic propria vel media vel perfecta cognoscere : ut et vocationem Apostoli, et opus Evangelii, et dilectionem Dei in carne nascentis per universa legentes intelligant, atque id in eo in quo apprehensi sunt et apprehendere appetunt, recognoscant.
Nobis enim hoc in studio argumenti fuit, et fidem rei factae tradere, et operantis Dei intelligendam diligenter esse dispositionem quaerentibus non tacere.
ARGUMENTI S. HIERONYMI IN MATTHAEUM EXPLANATIO.
Matthaeus ex Judaea, sicut in ordine primus ponitur, ita Evangelium in Judaea primus scripsit : cujus vocatio ad. Deum ex publicanis actibus fuit.
Primo tangit Scriptoris ad scribendum idoneitatem : secundo, materiam et circumstantias scripti : tertio, finem.
Idoneitatem ostendit ex quinque : ex nomine, " Matthaeus, " qui donator consilii interpretatur propter arcanorum scribendorum revelationem. I ad Corinth. II, 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Eccli. VI , 6 : Consiliarius sit tibi unus
de mille, qui videlicet ab eo vocatus est, qui vocatur Admirabilis, consiliarius : vel, secundum Septuaginta : " Magni consilii Angelus. " Hujus enim praesagium fuit, quod in conversione mutato nomine, Matthaeus dictus est, Isa. lxv, 15 et 16 : Servos suos vocabil nomine alio : in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen.''
Secundo, describit ex loco nativitatis, qui praesignat scripturam salutis, Joan. Iv, 22 : Salus ex Judaeis est. Psal. lxxv, 2 : Notus in Judaea Deus. Baruch, Iv., 4 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis. Notitia igitur ad Scriptoris auctoritatem refertur.
Tertio, tangit ordinem ex loco : ex. quo enim salus est ex Judaeis, rationabiliter in Judaea scribitur primo Evangelium salutis. Psal. cxiii, 2 I Facta, est Judaea sanctificatio ejus. Si enim contradici debuit, ubi res certa fuit, debuit aut reprobari, aut confirmari. Act. Iv, 14 : Hominem videntes stantem, cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. Ideo hoc ordine utitur loquens Apostolis, Act. I, 8 : Erilis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Primum ergo in Ju.ci.aia : et ideo dicit, " in Judaea Evangelium primus scripsit " Act. xiii, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
Quarto, secundum ordinem sententiae, (licet tertium sit secundum ordinem litterae) tangit ordinem Evangelistae, cum dicit : " Sicut in ordine primus ponitur.)) Ratio hujus est, quia aliae facies aliorum faciei hominis (quae est Matthaei) circumponuntur : et ita, quasi subjecta. ad alias praeponitur. Ezechiel. I, 10 : Facies hominis in eis. Quod de nulla aliarum facierum dicitur, quia aliae huic quasi circumponuntur. Unde etiam inter alias facies haec ad anterius convertebatur : ut licet Marcus scribat leonis faciem in Resurrectione, et Lucas vituli in Passione, et Joannes aquilae in Ascensione, tamen haec omnia in facie hominis sunt patrata : et ideo prior in ordine est facies hominis secundum naturam.
Adhuc, naturaliter habet faciem hominis : alias autem per metaphoram. Jerem. xxxI, 22 : Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum. Cujus est facies hominis, non leonis, vel alterius. Psal. lxxxvi, 5 : Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Sed contra? Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum : " Mihi vi dentur probabilius aliquid attendisse, " qui hominem in Matthaeo, leonem in Marco., vitulum in Luca, aquilam in " Joanne intellexerunt. 1) Respondeo. Augustinus non loquitur quoad faciem secundum substantiam, sed quoad proprietatem tribus regalis per quam descendit : sicut dicitur, Apocalyps. v, 5 : Vicit leo de tribu Juda, Omnes autem alii sancti de substantia faciei loquuntur, quam convertit ad homines anterius : quae est hominis nati ex hominibus, et humana infer homines exhibens et patiens : quilibet enim. Evangelistarum faciem sibi. propriam convertit ad homines in principio suae scripturae, sed hominis facies anterius convertitur. Ezechiel. x, 22 : Intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Quinto, tangit ex gratia congruentiam scripturae. Cujus vocatio, infra, Ix, .9. Cf, Luc. v, 27, et Marc. II, 14. Quaestibus enim inhians terrenis nescit intelligere caelestia sacramenta, quae conversus intelligit per gratiam. I ad Corinth. II, 1.4 : Annuatis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi. Et sequitur, v. 1.5 : Spiritualis autem judicat omnia, etc. Baruch., III, 23 : Filii Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fa-bulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae : viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. Agar advena interpretatur, et significat extraneos in Dei secretis, licet sint sapientes in mundanis. Ad Galat. I,15 et 16 : Cum placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae,... ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Ad Philip. III, 7 et 8 : Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Publicanus dicitur a publico : quia illi qui publicis tributis, vectigalibus scilicet praeerant, dicebantur publicani. Non autem a Publio dicitur, ut quidam male dicunt, quia ante Publium multi publicani dicebantur : et ideo, infra, IX, 9, in telonio sedere dicitur. AdminBookmark autem Graece, Latine sonat vectigal ,quod publice et his qui publica gerebant officia, solvebatur in stipendia pro Republica manutenenda. Licet autem haec utiliter solvantur pro pace communi : propter quod dicitur, ad Roman. XIII, 7 : Cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal: tamen qui his praeponuntur plerumque per angarias et rapinas faciunt, et homines concutiunt. Luc. III, 12 et seq. : Venerunt et publicani, scilicet ad. Joannem, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ? At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis faciatis. Interrogabant autem cum ei milites, scilicet qui et reipublicae militabant et stipendia accipiebant, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.
Duorum in. generatione Christi principia praesumens, unius cujus prima circumcisio in carne, alterius cujus secundum cor electio fuit : ex utrisque enim patribus Christus.
Hic tangit circa materiam et circa circumstantias scripti tria : a quibus videlicet inchoat, et qua ratione.
Quoad naturam enim corpulentae substantiae, semota lege concupiscentia?, inchoat ab Abraham, cujus circumcisio praesignat concupiscentiaae praecisionem in eo quod assumptum est a Christo : quia aliter non prodesset ad medicinam. Genes. xvII, 14 : Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo. Et, ibidem, f. 10 : Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te.
Quoad regnum autem, quod sanatos et redemptos introduxit, inchoat a David. Ad Coloss. I, 13 : Transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. Et ideo secundum cor eligitur , ut per hoc regnum immobile significetur. Ad Hebr. xii, 28 : Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo,
Haec ostendunt promissiones. Quae enim facta est ad Abraham, est : Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae : quod exponit Apostolus, ad Galat. III, 16 : Semini tuo, qui est Christus : eo quod corpulentam substantiam sine causa maledictionis (quae lex concupiscentiae est) assumpsit. Ad David autem, Psal. cxxxi, 11 : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus. Isa. Ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, etc. Isa. xvI, 5 : Prae-parabitur in misericordia solium ejus, ei sedebit super illud, etc. Ad haec enim duo venit Christus : ut scilicet curaret naturam assumendo et patiendo, et introduceret in regnum resurgendo et ascendendo. Et hoc dicit ratio sequens :
Sicque quaterdenario numero triformiter posito, principium a credendi fide in electionis tempus porrigens, et ex electione usque in transmigrationis diem dirigens, atque a transmigrationis die usque in Christum definiens, decursam adventus Domini ostendit generationem : ut numero satisfaciens et tempori, etc.
Secundo, tangit genealogiae decursum, dicens : " Sicque quaterdenario numero triformiter, " hoc est, in tribus formis, secundum tres dignitates quibus regebatur antiquus populus, patriarcharum, regum, pontificum. A patriarchis natura corpulentae substantiae descendit, quae in reginos ad regnum permanens exaltata fuit : et a regibus in captivitatem deficiens, per pontifices redempti gubernati sunt. Sicut Christus corpulentam substantiam accepit, quam in regnum permanens exaltavit : et oblatione simul et officio sacerdotis secundum ordinem Melchisedech populum a captivitate redemit : et ideo dicit, triformiter : formam patriarcharum, et regni, et pontificatus innuens. De primo, ad Hebr. II, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. De secundo, Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster : ipse salvabit nos. De tertio, ad Hebr. Ix, 11 : Christus assistens pontifex futurorum bonorum, etc.