REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Quatuor has conditiones ad rationem scientiae necessarias, requirit etiam Doctor in q. 3. prol. scripti Oxoniensis q. i. later. n. 20. et in 3. d. 24. n. 13. ubi latius de bac re agit. Quoad distinctionem vero conceptuum in quidditalivos, et denominntivos, et qualificativos, sive in determinantes et determinabiles, et in simplices ac simpliciter simplices ; vide eumdem in I. d. 3. q. 2. et 3.
Ex hoc sequitur corollarium, quod de nullo potest aliud sciri, nisi de quo possunt plures conceptus haberi, unus quidditativus, et alii quasi denominativi secundum ordinem quemdam habentes ipsum quidditatvum conceptum. Unde tres primae conditiones consequuntur scientiam ex per se ratione subjecti et objecti, de quo natae sunt veritates necessariae esse in evidentia ordinatae. Quarta non ex ratione objecti, sed ex comparatione ad intellectum talem vel talem quem perficit.
ARTICULUS SECUNDUS.
Quid requiritur ad rationem primi subjecti alicujus scientiae ?
Quantum ad secundum articulum dico, quod illud est per se objectum alicujus scientiae, quod continet virtualiter et primo notitiam omnium veritatum illius scientiae. Illud probo, quia in essentialiter ordinatis necesse est ea reduci ad aliquod primum simpliciter ; cognoscibilia autem cujuscumque scientiae habent ordinem essentialem inter se in cognoscibilitate, quia conclusiones cognoscuntur ex principiis. Patet ex dictis. Principia tandem si sunt immediata, cognoscuntur ex terminis, sicut dictum est ; sed et terminus ipsius principii cognoscitur ex ratione subjecti, quia principia cognita sunt per se secundo modo ; ergo subjectum cadit in definitione principii ex 7. Metaph. et in isto tandem ordine etiam statur ad aliquod subjectum simpliciter, quod est subjectum principiorum, vel principii ex cujus cognitione cognoscuntur omnia pertinentia ad scientiam, et ipsum non cognoscitur ex aliis. Illud ergo dicitur primum subjectum scientiae, quod primo continet in se virtualiter notitiam pertinentium ad scientiam. Additur autem primo continere, quia sicut primum est, quod non dependet ab alio, sed alia ab ipso, ita illud dicitur primo continere, quod non dependet ab aliis in continendo, nec per rationem alicujus alterius continet, hoc est,
si, per impossibile, circumscripto omni alio in ratione objecti manet conceptus ejus, adhuc in ratione objecti continet virtualiter illas veritates, v. g. Isosceles continet virtualiter omnes conclusiones, quas Triangulus, quia continet rationem Trianguli, sed non continet primo, quia non per primam rationem Isosceles specificatur, sed per rationem Trianguli.