REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia Honrici, generationem et paternitatem distingui secundum rationem,non realiter, explicatur et refellitur efficaciter, non tam quoad rem quam quoad dicendi modum.
Hic est opinio Gandavensis in Summa, ar. 58. q. 3. quod proprietatem unam esse aliam ab alia, dupliciter potest intelligi: secundum rem, vel secundum rationem. Primo modo sunt eadem proprietas, sive relatio, generare et paternitas ; seseundo modo non. Primum declarat quod relatio importat comparationem ad fundamentum, sive ad subjectum et ad objectum. Primo modo non differunt realiter, quia ut sic, essentia est realilas omnium relationum, ideo secundum hujusmodi comparationem, proprietates nec ejusdem personae, nec diversarum, differunt realiter, et ideo quod una sit realiter alia ab alia, hoc est ex ordine et comparatione ad objectum, ut secundum hoc ex alio habeant relationes quod sint reales, et quia una sit distincta ab alia realiter, quia a fundamento habet relatio quod sit realis, quia fundamentum est tota realitas relationis ; sed ex ordine reali ad objectum, distinguitur una realiter ab alia. Sed sic non potest generare realiter distingui a paternitate, quia ordo in Patre non intelligitur nisi ad triplex objectum, unus quasi negativus, scilicet ingeniti ad non genitorem, de quo erit sermo distinctione 28. alius ad spiratum, qui est communis Patri et Filio, et tertius ad Filium genitum ; et cum tam paternitas quam generare importat originem Patris ad Filium genitum, sequitur quod non dicant ordinem nisi ad unum realiter in Patre, et ideo non distinguuntur realiter.
Secundum declarat, scilicet quod differunt secundum rationem, nam ordo generantis ad generatum dupliciter potest intelligi. Uno modo prout generans habet secum genitum jam productum, et iste ordo exprimitur per nomen paternitatis, dicente Augustino 7. de Trinit. cap.
11. Ideo est Pater, quia est ei Filius, et Hilarius 4. de Trin. cap. 19. Pater non est Pater nisi per Filium. Ideo iste ordo gignentis ad genitum, ut intellectus secum habere genitum jam productum, exprimitur per paternitatem, quae potius fundatur super generantem, prout generavit, quam super ipsum, prout generat, vel super actum vel super potentiam generandi.
Alius est ordo gignentis ad genitum mediante actu generationis, qui tripliciter dicitur mediare inter generantem et genitum. Uno modo inquantum generans est aptus generare. Alio modo ut est potens generare. Tertio modo ut est in actu generans. Primo modo, significatur nomine generativ , secundo modo, nomine potentiae generandi ; tertio modo, nomine generantis; et sic est eadem proprietas ex ordine ad fundamentum, et ad objectum, diversa solum secundum rationem ex diverso modo respiciendi objectum, et sic sortitur quatuor nomina. Quanta autem sit ista diversitas secundum rationem ipse explicat alibi in Summa in alia ratione,quomodo secundum unam rationem praecedit seipsam, quia secundum aptitudinem, quae est prima ratio, quae consequitur alias, et ideo secundum illam rationem constituit primam personam. Aliam differentiam rationis ponit de ingenito ; quaere eam in Summa.
Contra hoc, quod dicitur primo in hac opinione, quod ex alio habet relatio quod sit realis, et quod distinguitur realiter, hoc non est verum, quocumque genere causae sumatur circumstantia importata per ly ex, quoniam in quocumque genere causae est aliquod principium relationis in actu, in eodem genere causae est principium hujus relationis, cum relatio realis non sit in actu, nisi per hanc. rationem singularem. Et hoc etiam patet de fundamento, quod in quocumque genere causae fundamentum est causa relationis, in actu, est causa hujus relationis ; sed in quocumque genere est aliquod principium hujus relationis, in eodem genere causae est principium distinctionis ejus ab alia, quia quocumque est relatio, eo est distincta ab alia.
Confirmatur ratio, quoniam quodcumque ens eo modo quo est ens, eo modo est unum, ut patet ex 4. Met. c. 2. Sed secundum quod res est una, est in se indivisa, et ab aliis divisa et distincta ; igitur ex quocumque relatio habet suam enlitatem, ex eodem habebit suam unitatem, et per consequens distinctionem, nec video quomodo relatio habeat plus privilegium in hoc, quam aliqua alia res.
Contra aliud quod dicitur, quod comparando relationes ad fundamentum, scilicet ad essentiam, sic non differunt realiter, arguitur sic : Comparatio relationum ad fundamentum non est alia, nisi secundum quod sunt in fundamento. Unde ista comparatio est eorum esse in ; igitur si non differunt relationes, ut comparantur ad essentiam, non differunt ut sunt in essentia ; igitur personae vel nullo modo differunt, aut sola ratione differunt. Probatio consequentiae, quia relationes constituunt personas, ut sunt in essentia, quia secundum eas constituunt,
ut quasi intelliguntur partes, et informantes essentiam ; igitur si relationes non differunt realiter, ut sunt in essentia, personae constitutae non different realiter.
Item, ipse ponit essentiam divinam esse principium producendi ut determinatur per proprietate; tunc arguo : Omne agens, sive producens, oportet habere principium quo agat, non solum indeterminatum, sed ut determinatur. Sed nihil determinatur per id quod est omnino idem sibi, quia nihil isto modo determinaturper se ; igitur si relatio comparata ad essentiam non sit realis, nec maneat realis, nec maneat relatio, sequitur quod essentia, ut omnino indeterminata, sit principium omnium actionum notionalium.
Item, genuisse non est formaliter essentia ; igitur si paternitas immediate fundatur super genuisse, et aliae relationes, non sequitur quod distinguitur, non solum per comparationem ad opposita, sed per comparationem ad fundamentum, quia tunc aliud erit fundamentum paternitatis et aliarum relationum.
Item, quamvis ratio prius concipiat generationem quam paternitatem, hoc solum est, quia concipit ipsam ut originem ; sed concipere ipsam sub ratione originis, est concipere sub opposita ratione fundandi relationem originis, quia fundamentum concipitur, non ut oritur ab alio, sed ut ab ipso oritur aliud ; igitur intellectus concipiens generationem, non concipit eam ut fundat relationem paternitatis, et sic paternitas non fundatur ibi super genuisse, ut intelligitur origo.
Item, contra hoc quod dicitur de actu generationis, ut mediat secundum aptitudinem inter generantem et genitum, quod ipsa sic constituit) nam aptitudo de se non est incommunicabilis, sed hoc habet a termino, vel. a supposito, vel a forma suppositi, quam consequitur, ut patet de se. Si igitur ponatur ibi talis aptitudo, oportet quod sit incommunicabilis, aliter enim non constitueret primam personam ; vel ergo hanc incommunicabilitatem habet a termino, scilicet a generatione, et sic non constituit incommunicabiliter, nisi ratione generationis ; si autem habeat incommunicabilitatem ab alio priori, ut a supposito, vel forma, igitur non dat primum esse incommunicabile.
Item, contra illud quod dicit quaestione 4. ubi supra, scilicet quod primo est aptiludo ad generandum, et secundo est proprietas ingeniti, et tertio potentia generandi, etc. Et ponit, (sicut patet q. 3. et 4.) quod ingenitum sit alia proprietas a paternitate et aptitudine generandi. Ex hoc arguitur quod extrema plus differunt, quam medium ab extremis ; si igitur ingenitum, quod ponit sicut medium inter aptitudinem et potentiam generandi, sit alia notio ab illis, igitur et illa inter se realiter differunt, quod negat.