DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

De ordine et modo dicendorum, et de sententia Platonis, et natura movendi.

Tempus et ordo expostulant, quod de animalium motibus hic disseramus : quia de aliis generibus anime et corporis jam expeditum est. Quaecumque autem de moventibus partibus animae in libro de Anima dicta sunt, hic supponantur. Oportet autem nos hic querere de motu, cujus sit animae et corporis particulae, ex quo commune est opus utriusque, et cujus animati sit hic motus, et qua de causa. Adhuc autem qualis sit ipse motus, et ad quid, et quae differentia ipsius. Sic enim sufficienter sciemus et movens et motum ipsum.

Oportet autem primo investigare unde contingit animae movere : quia super hoc Socratici et Platonici physici omnia diversa his qui Aristotelem sequuntur, tradiderunt. Plato enim dicit animam sem-

per per se moveri, et hoc accepit a Socrate : nec fieri alicujus animalis animam, nec corrumpi cum corpore, sed potius omnem animam ex fonte omnium animarum qui est anima orbis et mundi, ad corpus devehi, et ex corporibus omnes animas in eumdem fontem refundi . ''Propter quod etiam anima devecta ad corpora corruptibilia per se movetur, sicut anima orbis et mundi cujus quaedam pars et similitudo consistit : et quia per se movetur, ideo immortalem esse asserit eam. Et ideo post corporis corruptionem iterum ad fontem totius vitae et motus dicit devehi ad sedes supernas. Et hujus sententia etiam invenitur in libro Apuleii Madonensis, quem fecit de Platone et dogmate Platonis, diceris in eadem opinione fuisse Socratem et Speusippurn et alios Academiae sapientiores.

Ex his autem accipitur, quod anima movet motum localem corporis , quia per se movetur : movetur autem per se, quia est pars animae mundi et orbis quae per se movetur, vel saltem aliqua illius animae similitudo. Nos autem non intendimus hic ostendere, quod anima orbis non per se moveatur : quia hoc satis in VIII Physicorum , et in primo et in secundo Coeli et Mundi determinatum est. Nec iterum studebimus ad hoc quod destruamus, quod anima mortalium non per se moveatur : quia hoc in libro de Anima jam fecimus sufficienter. Nec iterum possumus hic disputare de origine animarum vel earum corruptione : utrumque enim horum jam partim fecimus in libro de Anima, et de hoc finem perscrutationis faciemus in libro Animalium, et de statu animae post mortem erit dicendum in scientiis divinis.

Sed hic solum accipiemus a Platone qui sentire videtur, quod anima animalium habeat movere in natura ex eo quod similitudo vel pars animae mundi existit :

hoc enim non verum esse videtur, quod sit pars ipsius : si enim est aliqua quae sit et vocetur mundi anima secundum quod etiam asserit Plato, illa est cui in motu orbi obedit et mundus. Scimus autem ex his quae in libro de Anima sapienter dicta sunt, quod sicut motor se habet ad mobile, ita partes motoris se habent ad partes mobilis sive ejus quod movetur. Si igitur est aliqua quae sit orbis et mundi anima quae sit motor sphaerae coelestis, sicut illa tota se habet ad orbem, ita partes ejus se habebunt ad partes orbis, et sunt perfectiones partium. Cum igitur corpus mortalium non sit pars orbis, neque univocum illi, neque permittit ratio necessaria quod anima animalium sit pars animae orbis. Relinquitur igitur quod et verum est et forte quod sit similitudo quaedam animae illius, et ex hoc movere in natura et potestate. Cum igitur videbitur alicui, quod omnis illa substantia quae ante orbem est dignitate naturae, facultatem habeat movendi : et sic infertur, quod plantis non debeant deesse motus : quod omnino non videmus : quin potius quaedam animalium videmus immobilia esse secundum locum. Videtur quod ex similitudine cum anima mundi, ea quae est animalium anima, facuitatem movendi non habeat.

Sed ad hoc dicendum esse videtur, quod secundum Platonem ea quae est mundi anima, seipsam movet continue propter desideratum quod exoptat, et continue adipiscitur per motum suum. Haec autem est similitudo aliqua Dei deorum et causae primae, sicut in Physicis diximus et, in Coelo et Mundo. Similitudinem autem illam non. movere animam nisi conceptam et desideratam, constat in his omnibus quae de movente in libro de Anima disputata sunt. Erit igitur anima coelestis si qua est ex hoc movens seipsam: quia agit se per conceptum mentis et de- siderium in bonitate nobilem primi motoris, qui pater orbis a Platone vocatur : cuius etiam mentis filius dicitur ab eodem esse mundus, et materia mater. Quaecumque igitur anima in conceptu et desiderio boni alicujus non capit similitudinem cum anima orbis, illa prorsus nullum potest movere motum secundum Platonem. Anima autem vegetabilis secundum se accepta, neque concipit bonum, neque desiderat : et ideo secundum Platonem nullum suo corpori praestat motum, sicut neque ipsa in seipsa movetur. Haec igitur est sententia Platonis de movente anima et non movente, a qua secundum veritatem tantum accipimus, quod anima virtutem habent movendi ex similitudine quam habet cum movente primo in apprehendendo et desiderando bonum quod exoptat, et per motum acquirere potest. Accipiamus igitur bene dictum a Socrate et Platone, et rejiciamus falsum, quod scilicet moveat in eo quod movetur, et omnis anima ab orbe descendit, et iterum ad ipsum orbem ut ad fontem animarum refluitura sit.