IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est quod sequitur : " Principium, etc. ".
Tertio, subjungit horum rationem, dicens : " Et numero satisfaciens, ." posito videlicet in genealogia patrum, qui ter- minatur secundum formam per tesseradecades.
Tessera est quadratum, et decas est denum : quia ex quatuor digito, et decem articulo componitur.
Et quatuor quidem quadrifidam mortem a qua redempti sumus, significat : transgressiones videlicet legum naturae, Moysi, gratiae, et mortem gehennae : vel, mortem transgressionis praeceptorum, experientiae in paradiso, naturae in mundo, decalogi, et legis gratiae : aut mortem culpae, paenae, naturae, et gehennae. Aut, quia in quatuor plagis mundi dispersi sunt redimendi. Aut, quia per quatuor Evangelia instruendi de Redemptore. Aut, quia quatuor habitibus informandi hi qui redimuntur : habitu videlicet virtutis, doni sancti Spiritus, beatitudinum quas in hoc libro docet, infra,v, 3-12,et fructuum Spiritus quos tangit Apostolus, ad Galat. v, 22 et 23 : Fructus autem Spiritus est: caritas, etc. De donis tangit, Isa. xI, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini. De virtutibus tangit, Luc. xxIv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. De quatuor Evangeliis, Genes. II, 10 : Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. De quatuor plagis mundi, Ezechiel. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. De quatuor mortibus, Daniel. VII, 2 : Ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. In magna amaritudine impugnat culpa vento tentationis : paena, vento Auiditatis, quia petiliani ventus est vita nostra: mors naturae, vento exsufftationis, tunc enim immittit se contra navim vitae ventus typhonicus confringens eam : mors autem gehennae pugnat vento tempestatis. PsaL x, 7 : ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Et haec quatuor de natura sua habet ventus. Spirat enim in aura, fluit in aeris commotione,exsufflat inventa, et impugnat obviantia. Transgressa
siones legem significantur, Joel, I, 4 : Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, ei residuum bruchi comedit aerugo. Er uca in vigore, praeceptum disciplinae sive experientiae consumptum inobedientia: locusta saltans in vigore naturae, transgressio legis sive praecepti naturae : bruchus incidens et omnia devorans, transgressio legis scriptae : quia, occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est omnem concupiscentiam . aerugo autem quasi aeris rubigo, praevaricationem signat legis et praecepti gratiae : hoc enim comburitur in seipso, sicut dicit Psalmus lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Aut, quatuor significat quadrangulos in virtutibus cardinalibus per quas fit congruitas ad redemptionem. Prudentia rationem rectam eligibilium ad vitam habet medium, temperantia medium in passionibus innatis, fortitudo autem in passionibus illatis, justitia vero in commutandis cum proximo vel distribuendis proximo medium habet aequale damni et lucri. Sapientiae, VIII, 7 : Sobrietatem, sive temperantiam, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, hoc est, fortitudinem, q uibus utilius nihil est in vita hominibus.''
Decem autem referuntur ad decalogum praeceptorum .
" Tempori " autem satisfacit, distinguendo tempus peregrinationis Patrum terminatum. ad patriam, Regum ad. captivitatem, captivitatis ad redemptionem. De primo, Genes. xv, 13 : Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua. Et sequitur, v. 16 : Generatione quarta revertentur huc. De secundo, Thren. IV, 20 : Spiritus oris nostri, Christus, Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : in umbra tua vivemus in Gentibus. De tertio, Ezechiel. XXXIX, 25 :
Nunc reducam captivitatem Jacob, etc.
Et se quid esset ostenderet, et Dei in se opes monstrans, etiam in. his quorum genus posuit, Christi operantis a principio testimonium non negaret.
Tertium est in. quo tangitur finis. Tangitur autem quadruplex finis : finis scilicet Evangelistae, finis Evangelii, finis legentium in Evangelio, et finis Hieronymi scribentis hunc Prologum.
Finis Evangelistae triplex.Primus : " Ut et se quid esset ostenderet, " hoc est, in qua figura Evangelistarum : faciem enim hominis ad nos convertit. Secundus : " Et Dei in se opus, " quo de publicano fecit Apostolum et Evangelistam . Ad Romam v, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit ei gratia. Isa. xli, 27 : Primus ad, Sion dicet : Ecce adsunt, ei Jerusalem evangelistam dabo. Ad Ephes. IV, 11 et seq. : Ipse dedit, scilicet in Ecclesia, quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores ei doctores : ad consummationem, sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, etc. Tertio, tangit opus Christi in patribus, cum dicit : " Etiam in his quorum genus, etc. "
In Patribus autem Christus triplex opus perfecit: figuris videlicet salutem praesignando. Ad Hebr. x, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum. I ad. Corinth. x, 11 : Omnia in figura contingebant illis. Medicinam peccati propagando : licet enim per omnes generationes usque ad Christum exclusive, tam lege concupiscentiae quam corpulentae substantiae fieret propagatio, lamen fide et devotione non intendebant nisi corpulentam substantiam in Christum propagare : et hoc fuit opus Christi. Quaecum- que enim generatio legem concupiscentiae
sequebatur, reputabatur inutilis : quia corpulentae substantiae propagatio fuit de prima institutione humani generis, quae de caelo in paradiso est instituta : et de hac accepit Christus, Joan. III, 31 : Qui de caelo venit, super omnes est. Glossa de altitudine humanae naturae. Alii legem concupiscentiae seqyebtes ejiciuntur. Genes, XXI, 10: Ejice ancillam hanc ei filium ejus. Sapient. IV, 3 : Multigena impiorum multitudo non erit utilis, et spuria, vitulamina non dabunt radices altas, etc. E contra, de aliis primam institutionem sequentibus dicitur, Tob. xiii, 20 : Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem, Sapient. IV, 1 : 0 quam pulchra est casta generatio cum, claritate ! Proverb. v, 19: Cerva charissima, et gratissimus hinnulus. Aristoteles dicit quod cerva fugiens accipit semen : significans castos fugientes concupiscentiam in seminis propagatione : unde Patriarcharum proprium fuit homo dictum. Tob. viii, 9 : Tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum. Tertium opus fecit Christus in Patribus, promissa complendo et juramenta verificando. Ad Hebr. VI, 13: Abrahae promittens Deus, etc. Ibidem, v. 17 et 18 : Volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimum solatium habeamus, qui confugimus, etc. Luc. I, 73 : Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, etc. Ibidem, v. 55 : Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula, II Machab. I, 2 : Beneficiat vobis Deus, et meminerit testamenti sui quod locutus est ad Abraham, ei Isaac,et Jacob, servorum suorum fidelium, Psal. CIX, 4 : Juravit Dominus, et non paenitebit eum, etc.
Quarum rerum omnium tempus, ordo, numerus, dispositio vel radio, quod fidei necessarium est, Deus Christus est.
Ecce finis Evangelii. El hic tria tangit : quae scilicet sunt ad finem unum: et quis est finis : et quae est intentio ulterior quam consequitur fine habito. Alius enim est finis operis, et alius est finis intentionis: sicut lignarii fabri finis operis est domus, finis autem intentionis est defensio ab imbribus et caumatibus, qua gaudent hi qui domum inhabitant. Ea quae sunt ad finem sunt " rerum omnium)) quae scribuntur in Evangelio " ordo,)) scilicet sacramentorum : quia generatio est ante regenerationis sacramentum : et post, victoria contra diabolum : et post, vocatio ministrorum : et post, illuminatio per doctrinam agendorum et credendorum et appetendorum : et post, sanatio aegrorum, et confortatio debilium : et deinde, institutio officiorum : et post haec, instructio eorum quae ad actus officiorum pertinent: et sic venitur ad redemptionem et glorificationem. I ad Corinth. XIV, 40 : Omnia... secundum, ordinem fiant, scilicet in vobis. Psa; xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretur, etc. III Reg. x, 4 et 5 : Videns regina Saba... ordines ministrantium... non habebat ultra spiritum Judicum, v, 20 : Stellae manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.
" Numerus " est eorum quae in ordine ponuntur. Sapient. XI, 21 : Omnia in mensura, ei numero, ei pondere disposuisti. Psal. cxlvi, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat, hoc est, micantium sacramentorum.
" Dispositio " refertur ad Sacramentorum in Evangelio contentorum qualitatem : non enim rudia proponit, sed disposita propriis formis et materiis et ritu, Psal. lxxxviii. 4 : Disposui testamentum electis meis, etc. Sapient.
VII, 29 : Sapientia est super omnem dispositionem stellarum. Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
" Vel ratio, " quae refertur ad causas : sapientis enim est nihil sine causa facere, quia, aliter essent opera vacua. Sapient. XIV, 5 : Ut non essent vacua sapientiae tuae opera. Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit, etc.
" Quod fidei necessarium est. " Hic tangit finem, et dicit duo : tangit enim finem, et adjungit ea per quae finis ipse consequitur intentionem, quae est finis ultimus. Finis est, " quod fidei necessarium est, Deus Christus est : " quia aliter vacua esset fides : quia non salvat nisi fides in Deum. Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit. Matth.xv, 28 : Magna est fides tua: fiat tibi sicut vis, Ad Hebr. XI, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum. Et, ibidem, v, 39, dicitur, quod omnes testimonio fidei probati inventi sunt . Marc. IX, 22, dicitur : Omnia possibilia sunt credenti. Nec sunt possibilia omnia, nisi credenti, omnipotentiam in eo in quem credit: et hoc non est nisi in Deo. Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Qui factus est ex muliere, factus sub lege, natus ex. Virgine, passus in carne, omnia in cruce fixit: ut triumphans ea in semetipso resurgens in. corpore, et patris nomen, in patribus filio, et filii nomen patri restituatur in filiis, sine principio et sine fine, ostendens se unum cum Patre esse, quia unus est.
Quatuor dicit: primum, materiale principium. Ad Galat. IV, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filiumsuum factum ex muliere, faciam sub lege, etc. " Factus " dicit : quia factio active est a principio agente extrinsecus, quod de substantia sua nihil ponit in facto : et sic Spiritus sanctus egit in conceptu Filii Dei : et ideo non est pater ejus secundum carnem, sicut dixit Helvidius. Joan, I, 14 : Verbum caro factum est. Ad Roman. I, 3 : Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. " Ex muliere " autem dicit: non propter mollitiem, sed propter sexum et materiam.
" Factus sub lege . " Ecce secundum. Primum pertinet ad naturam, secundum ad veritatem exhibitam. Et sub lege est sicut veritas sub umbra praefigurante : implevit enim legem sicut contentum implet continens vacuum. Infra, v, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere.
" Natus de Virgine. " Ecce tertium quoad modum nativitatis sine lege concupiscentiae. Isa. VII, 14 : Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Et hic dicit, " natus, " quia Virgo non fecit, sed de sua substantia generavit eum. Luc. I, 34 : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Ideo dicitur Filius hominis, non hominum : quia non est natus ex commistione seminum, sed ex sanguine Beatae Virginis, Ezechiel. xliv, 2 : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam,.
" Passus in carne " Ecce quartum pertinens ad redemptionem . I ad Corinth. xv, 5 : Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas.
" Omnia in cruce fixit. " Ecce finis intentionis. Et dicit quatuor intenta. Primum, quod est peccati destructio per Passionem. Ad Coloss. ii, 13 et 14 : Et vos cum mortui essetis in delictis, etpraeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Ad Galat. II, 19 et 20 : Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci. Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. 1 Petr. II, 24 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, etc.
" Ut triumphans ea in semetipso resurgens in corpore, " Ecce secundum, quod est triumphi per plenam justificationem adeptio per Resurrectionem Christi. Ad Roman. VI, 25 : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ad Coloss. II, 15 : Exspoliaris principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
" Et patris nomen in patribus filio. " Attende, quod quia patris semen est operativum et formativum, ideo semper natura simile sibi in sexu et aliis dispositionibus generaret, nisi aliquis defectus materiae impediret, qui plerumque est in materia ex parentibus. Et si Adam in similitudine imaginis Dei in qua factus erat perstitisset incorruptus, semine sano et incorrupto ad similitudinem illam genuisset: sed cum cecidit, ad dissimile primae imaginis genuit : et ita nomen veri patris amisit, et nomen corruptoris obtinuit. Ad Ephes. II, 3 : Eramus natura filii irae. Psal. XVII, 46 : Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis, hoc est, a viis generationis institutae naturae. Eadem ratione filii verae filiationis amiserunt nomen et rationem : et dicti sunt filii alieni, non primi patris. Sed Christus restituens primam similitudinem, restituit nomen patris patribus, ei nomen filii filiis : et hoc scribit Matthaeus. Et ideo hoc totum factum est Filio operante, in nulla parte primo genitori dissimili. Ad Roman.VIII, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestina-vit conformes fieri imagini Filii sui.,., hos et vocavit. Rationabile autem est hoc, ut per filium verum et naturalem, ad similitudinem primi patris reducantur filii irae qui per adoptionem sunt, " et" primo " patri " filii veri " nomen in filiis " adoptionis " restituatur. " Psal. lxxxi, 6 : Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Non enim essent ex filiatione dii vocati, nisi ad Dei Patris similitudinem, in qua institutus fuit protoplastus, essent reducti. Ad Galat. IV,6:Quoniam estis filii, Dei. scilicet, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater, Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum, ei Patrem vestrum, etc. Hoc igitur est tertium quod intendit efficere in nobis. Et est similitudo Patris, in qua protoplastus generasset si perstitisset.
" Sine principio. " Ecce quartum quod est causa praecedentium. Nullum horum offecisset, nisi ostenderet se unum esse cum Patre, et " sine principio et sine fine. " Apocalyps. I, 8 : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Id enim quod vere principium est, est sine principio : et id quod vere finis est, sine fine est, etc.
" Unum esse cum Patre. " Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Hoc autem esse non posset, nisi " unus " in persona " esset" Dei et hominis Filius. Per hoc enim hominis Filius similis est Patri sicut Dei Filius : et ideo similitudinem filiis gratiae valet in Spiritu sancto restituere. Joan. XVII, 21 : Rogo... ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et eqo in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et iterum, v. 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, I Joan. III, 2 : Charissimi, ramc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, hoc scilicet quod erimus ex Dei filiatione, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
In quo Evangelio utile est desiderantibus Deum, sic propria vel media vel perfecta cognoscere : ut et vocationem Apostoli, et opus Evangelii, et dilectionem Dei in carne nascentis per universa legentes intelligant, atque id in eo in quo apprehensi sunt et apprehendere appetunt, recognoscant.
Ecce finis legentium et studentium in
Evangelio. Dicit autem hic duo, scilicet, qualiter studendum est, et quis fructus studii.
Modus autem studii, sive qualiter studendum : quia in desiderio Dei. Psal. CIV , 4 : Quaerite faciem ejus semper, Isa.XXXI, 8 : Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.
" Sicpropria vel media. " Ecce fructus studii, et est duplex : secundum cognitionem videlicet, et secundum affectionem.
Secundum cognitionem duo sunt attendenda : littera videlicet, et litterae intentio,
In littera tria sunt cognoscenda : prima videlicet quae pertinent ad humanitatis assumptionem, media quae sunt ad vocatorum illuminationem, perfecta quae pertinent ad illuminatorum redemptionem et glorificationem. In primo, Joan. I, 14 : Verbum caro factum est. In secundo, Joan. I, 9 : Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In tertio dixit : Consummatum est . Joan. XVII,4: Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam.
Vel, prima sunt historialia : media autem sunt allegorica construentia fidei veritatem, et tropologica aedificantia ad virtutem : perfecta autem sunt anagogia ad aeternam elevantia felicitatem. Proverb. xxx, 4 : Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapien-tibus. Quatuor enim expositiones Scripturae minimae sunt propter humilitatem.
Litterae autem intentio est, ut ex scripto cognoscamus quam mirabilis est vocatio Apostoli, qui ex Publicano vocatus est ad thronum majestatis inter animalia Dei. Apocalyps. IV, 6 : In circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. I Reg. II, 8: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat, etc. Et ex hac materia cognoscamus " opus Evangelii, " in operatione nostrae salutis, in assumptione, verbo, opere, passione, et resurrectione. Et ex causa cognoscamus " dilectionem Dei in carne nascentis.)) Nihil enim induxit ad hoc nisi dilectio. Joan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, etc. Jerem. XXXI, 3 : In caritate perpetua dilexi te. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexi populos, omnes sancti in manibus illius sunt,
" Atque id in eo in quo apprehensi sunt,etc." Ecce fructus secundum affectionem. " Ut recognoscant id in quo apprehensi sunt," et in eadem dilectione pro captu suo apprehendant. Ad Philip. iii, 12 : Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu,
Nobis enim hoc in studio argumenti fuit, et fidem factae rei tradere, et operantis Dei intelligendam diligenter esse dispositionem quaerentibus non lacere.
Ecce finis argumenti Hieronymi, in quo duo tangit : facit enim mentionem intentionis, et dicit intentum.
Argumentum fuit id quod arguit mentem, et arctavit in transferendo : et non accipitur proprie nisi sit ab auctoritate : quia illud argumentum est infallibile in Evangelio, quia fundatur super veritatem aeternam. Job, XXIX, 22 : Verbis meis ad-ciere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
" Et iidem, factae rei. tradere.)) Ecce intentum : et dicit duo, scilicet, fidem factae rei tradere quoad historiam. Apocalyps. xxii, 6 : Haec verba fidelissima sunt, et vera. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, etc.
" Et operantis Dei. " Ecce secundum : modus et dispositio Dei perficientis Evangelica sacramenta. Dispositio autem Dei est: quia spontanee, gratis, ex dilectione, sufficienter salutem est operatus. De primo, Isa. liIi, 7 : Oblatus est quia ipse voluit, Psal. LIII, 8 : Voluntarie sacrificabo tibi. De secundo, infra, x, 8 : Gratis accepistis, graiis date, Isa. lv, i : Emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. De tertio, Cantic.v, 1 : Comedite, amici, et bibite, ei inebriamini, charissimi. De quarto, Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei ?
Hoc igitur studuit " non tacere. " Litote , hoc est, asserere : quia minus dicit, et plus significat.
IN EVANGELIUM MATTHAEI
LUCULENTA EXPOSITIO.