IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENNARRATIO.
" Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham . "
" Liber. "
Hic Evangelista librum suum intitul.at, quod sit de generatione Jesu Christi : faciem hominis in principio libri ad nos convertens.
Dividitur autem iste totalis liber in titulum, et in tractatum.
In titulo autem fit mentio de quatuor : de forma, de materia, et cui attribuitur generatio quae est materia libri, et a quibus est ortus ipsius, quia ab Abraham, et a David, Est autem in titulo oratio eeliptica, et sic supplenda : Iste est liber generationis, etc.
Sed tune incidit quaestio : quia cum titulus dicatur a AdminBookmark graece , quod est radius, eo quod irradiat totum opus de quo fit, iste videtur inconveniens esse titulus : quia non totus liber est de generatione, nec etiam major pars ipsius.
Adhuc, cum Lucas expressius dicat modum generationis et annuntiationis, et consequentia generationem, sicut Circumcisionem, et Ipapantin : potius suum Evangelium intitulandum erat : De Generatione.
Adhuc, Joannes scribit de utraque Verbi generatione. Iste autem non nisi de una. Potius ergo Joannis Evangelium de generatione est intitulandum.
Si dicas, quoniam Matthaeus scripsit Judaeis, quibus moris erat a principiis librorum intitulare libros, et ideo morem gessit eis a prima parte librum intitulans : videtur solutio nulla, quia fundatur super falsum. Hebraei enim quando a principiis librorum libros intitulant, eamdem prosequuntur materiam per totum : sicut patet in Genesi, in quo toto de generatione creaturarum et patrum intenditur : et Exodo in toto continetur exitus de aegypto. Et de his quae facta sunt in exitu, et sic de aliis. Unde librum Regum non ita intitulant, nec Isaiae, nec alios multos. Ergo nec iste a principio libri librum intitulabit, nisi per totum aliquo modo de materia generationis Jesu Christi prosequatur.
Si quis autem dicat materialiter esse dictum, ut sit liber generationis, hoc est, geniti Jesu Christi : hoc nihil esse videtur, quia sicidem titulus erit omnium Evangelistarum.
Adhuc, dignior est generatio aeterna quam temporalis : et sic Joannis Evangelium loquens de aeterna generatione, De generatione debuit intitulari.
Responsio ad primum : quia titulus iste conveniens, et ad totum refertur librum. Quia regeneratio causatur et rationem trahit a generatione, eo quod tactu mundissimae carnis genitae vim regenerativam contulit aquis : sacramenta enim Christi non accipiuntur passive ut facta tantum, sed ad hoc sunt facta, ut faciant in nobis. Et ideo generatio Christi tangitur facta, ut in nobis perficiat generationem (alias, regenerationem). Et ideo post generationem Christi, statim in hoc libro tangitur de regeneratione. Sed quia regeneratio non operatur nisi in vocatis et illuminatis, et virtutem efficiendi trahit a Passione et Resurrectione, ideo subjungitur ea quae pertinent ad doctrinam, quae format regenerandos, et ea quae pertinent ad passionem et resurrectionem, quae perficiunt. Et ideo totaliter liber concluditur in exercitio rege-
iterationis, cum dicitur capite ultimo, xxviii, 19 : Baptizantes eos in nomine Patris, etc. Et iste est modus tractandi in divinis, ubi sacramenta Ecclesiae trahunt vigorem a sacramentis quae Christus fecit in seipso. Et sic titulus ad totum respicit : et facies hominis secundum totum librum Matthaeo convenit.
Ad id quod inducitur de Luca, dicendum, quod Lucas de generationis sacramento non agit, sed quaedam tangit quae in generatione fuerunt : quae omnia conveniunt secundum faciem Dei potius quam secundum faciem hominis. Annuntiatio vero tota, et quod virtus Altissimi et Spiritus sanctus superveniunt, non dicunt faciem hominis, sed potius faciem Dei in homine. Et hoc facit ad acceptabilitatem hostiae potius quam ad generationem hominis secundum hominis faciem : quia ex hoc quod Deus est oblatus, valuit plus in satisfaciendo quam Adam abstulerat peccando, scilicet Praesentatio in templo ad oblationem pertinet, et etiam Circumcisio : eo quod in Circumcisione non fiebat regeneratio, sed infans Deo per signum dicabatur. Et ideo Matthaeus nihil horum ponit. Genealogia etiam quam ponit Lucas, non est ut innotescat generatio hominis, sed potius ut removeatur mala suspicio quae fuit de Christo, quod putabatur esse filius Joseph , cum ipse esset Dei Filius in homine : sic patet consideranti verba Lucae. Et ideo Lucas ostendens faciem vituli, nullo modo intitulari debuit de generatione.
Quod autem inducitur de Joanne, non valet : quia ille loquitur de divina generatione, nec tangit de humana, nisi ea tenus quae causatur a divina. Et haec est ineffabilis. Isa. liii, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ? Et ideo ab illa intitulari non potuit.
Ad hoc autem quod dicitur, quod ac- capiatur materialiter de Christo genito : videtur dicendum, quod hoc est verum, sed est de Christo genito, in quantum
est genitus : et sic de ipso non loquuntur alii Evangelistae.
Per dicta autem patet solutio ad omnia quaesita. Primum ergo quod tangit in titulo, est forma, cum dicit " Liber. " Per modum enim libri describit hoc quod dicit Matthaeus, quia ad memoriam aeternam scribitur quod hic dicitur. Apocal. I, II : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem Ecclesiis, Baruch,IV, 1 : Hic liber mandatorum Dei, ei lex quae est in aeternum. Job, XIX, 23 et 24 : Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ? Exarationem dicit propter profundationem in cor : stylo ferreo, propter domationem auctoritatis divinae, quae domat intellectum. Lamina plumbi planitiem sensus historici cum gravitate mysterii incendit (alias, intendit). Sculptura in silice tenacem memoriae significat impressionem. Unde Maximus dicit, quod " nihil aliud est " auctoritas nisi rationis reperta veritas, " et ob utilitatem posteritatis memoriae " commendata. " Hoc significatur quod lex inscribitur lapidibus, qui fortiter et perpetuo tenent insculpta.
" Generationis. "
Ecce secundum quod est materia. Et respondent nova veteribus : primus enim liber in Veteri Testamento de generatione est : et primus in Novo de generatione similiter. Sed illa tendit a similitudine Dei in regionem dissimilitudinis : haec autem dissimilia reducit in Dei similitudinem. Isa. lxvi, 9 : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, ? dicit Dominus : si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait DominusDeus tuus, Sapient. IV, 1 : 0 quam pulchra est casta generatio cum claritate ! Psal. xxiii, 6 : Haec est generatio quaerentium eum, scilicet Dominum, etc.
" Generationis, " passivae in Christo, et activae in nobis. Sed. secundum hoc, termino semel posito utendum erit aequivoce. Sed dicendum, quod ex vi habitudinis quae est inter rectum, et obliquum, notatur causa materialis et generatio passiva. Sed ex ipsa ratione nominis, quod est generatio Jesu Christi, notatur causa efficiens nostrae generationis. Isa. xlvi, 3 et 4: Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel : qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo , etc. Ideo Vicarius Christi dicit, ad Galat, IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
"Jesu,"
Scilicet Salvatoris, non perditoris. Sicut enim Adam decidens ab imitatione imaginis et similitudinis divinae, genuit postea ad imaginem peccatoris, et non ad imaginem. Dei (et hic liber describitur, Genes, V ): ita in reparatione ab imagine peccatoris, per generationem " Jesu " salvati, restituimur imitationi imaginis et similitudinis Dei. Ad Coloss. iii, 9 et 10 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit illum. I ad Corinth. XV, 47 et seq. : Primus homo, scilicet Adam, de terra, terrenus: secundus homo, scilicet Christus, de caelo, caelestis. Qualis terrenus, tales ei terreni : et qualis caelestis, tales et caelestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Et paulo ante dicitur, ibidem, V. 22 : Sicut in Adam omnes moriuntur,ita ei in Christo omnes vivificabuntur. Est autem Jesus nomen naturae dictum, non ideo quod actum non sonet, sed ideo quia ille actus non competit Christo nisi secundum naturam divinam : quia ex illa est valor pretii salutis, et ex illa virtus salvandi, et ex illa est effectus salutis, et in ipsa est ipsa salus. Infra, I, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo : et exsultabo in Deo Jesu meo. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel. Act. IV, 12 : Non est in aliquo alio salus : nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
" Christi, "
Scilicet uncti. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Ungens autem Pater, unctio deitas Spiritus Sancti, et unctum humanitas. Psal. XLIV, 8 : Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae . Cantic. 1i, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Act. x, 38 : Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, ei virtute. Ideo dicit Damascemus, quod " Jesus " sonat Deum humanatum, et Christus a hominem deificatum, quasi sibi ob-" viantibus deitate et humanitate. Et " motum Dei in hominem dicit Jesus : " motum autem hominis in Deum dicit a Christus. " Cantic. I, 1 : Osculetur me osculo oris sui. Os enim Dei Verbum, est, quod loquitur eum : osculum unio Verbi cum homine. Ideo dicitur Christus nomen officii, quia unctione sacraiite officium Regis et Sacerdotis conferuntur.
Sicut et Christus Rex est et Sacerdos. Luc. I, 32 : Regnabit in domo Jacob. Isa. IV, 7 : Multiplicabitur ejus imperium. Psal. CIX, 4 : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, Ideo Melchisedech figura ejus, rex fuit et sacerdos . Utrumque autem, regnum scilicet et sacerdotium per haereditatem devolvebatur ad ipsum.
" Filii David, filii Abraham. "
Et ideo sequitur : " Filii David " propter regnum, et " Filii Abraham " propter.sacerdotium, quia Abraham obtulit primum sacrificium, quod expressio et figura fuit ejus quod Christos obtulit seipsum. Genes. xxii, 2 : Tolle filium tuum : et Apostolus, ad Hebr. XI, 17 : Abraham... unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones. Sed quia prius est de positis legem ponere et in regnum congregare, quam redimere per oblationem, ideo anteponitur " Filii David, " et subjungitur " Filii Abraham. " Rex enim se regem exhibuit, cum leges dedit et praecepta disposuit, et ordines officiatorum distribuit. Quia Dionysius dicit, quod " Regnum est legis (( et ordinis et boni distributio, " tamen secundum Hieronymum et Chrysostomum, alia est causa ordinis : ne videlicet cogatur repetere Abraham, quia si prius dixisset, filii Abraham, iterato texens genealogiam., haberet dicere Abraham, et esset David interpositus, sicut discontinuans ordinem generationis. Prima autem ratio melior est.
Et secundum illam objicitur, quia deberet dicere : Filii Melchisedech, qui expressior est figura sacerdotii.
Sed ad hoc dicendum est, quod non est filius Melchisedech secundum humanitatem. Sed Melchisedech figura est, non oblationis qua obtulit seipsum in ara crucis : sed. quoad alia duo quae suum circumstant sacerdotium, quorum unum est ritus usitatus in Ecclesia sive exercitium, alterum autem est duratio perpetua.
Praeterea, Filio Dei secundum faciem Dei, non secundum faciem hominis assimilatur, in hoc quod. est sine patre, sine matre, sine genealogia .
Secundum Glossas, hi duo praemittuntur in titulo, quia ad eos principaliter facta est promissio, sicut patet ex praehabitis. Vel, quod unus fuit propheta et rex : alter autem propheta et sacerdos, quae tria exhibuit Christus. Abraham enim propheta fuit, Genes. xx, 7 : Redde viro suo uxorem, quia propheta est. Ideo dicitur quod isti duo praemittuntur, sicut duae columnae stantes in foribus templi, quarum una vocabatur Iachin, et altera Booz : circa quas inflexus fuit funiculus duodecim cubitorum, qui duodecim alios his (alias, habens) in prima tesseraedecade significant duodecim Apostolos circa ostium Christum , implekos circa veritatem promissorum factorum patribus.
Sed tunc incidit quaestio de hoc, Quod cum duo nomina praemiserit in titulo, scilicet Jesu, Christi, induxit duos patres, ex quorum praefiguratione habet unum quod est nomen officii, et non induxit aliquem ex cujus praefiguratione haberet alteram quod est Jesus, cum tamen hoc possit inveniri. Genes. xli, 45 : Vocavit eum lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi.
Sed ad hoc dicendum, quod, duo exiguntur ad hoc, quod nomen ponatur in titulo. Unum, praefiguratio officii, sicut dictum est, et alterum est descensus per generationem. Et iste deficit in Joseph et Jesu Nave.
Adhuc, Actus Salvatoris non competit nisi naturae divinae : et ex illa genealogiam habere non potuit.
Adhuc, Iste actus vere hominibus non congruit, quia non vere salvant, sicut vere regnant et vere offerant: et ideo homines salvatores quasi vacuo nomine praecesserunt.
Sic ergo David ponitur propter regnum, quod est potestatis : Abraham propter sacerdotium, quod est reconciliationis et propitiationis. Et ideo, quando invocabatur Christus, ex fide invocantium frequentius fit confessio potestatis, quod hoc posset facere quod ab eo petebatur. Infra, xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David : et, Infra, XXI9 : Hosanna filio David!
" Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam et fratres ejus.
Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. "
Iste tractatus libri duas habet partes : in quarum prima ponitur vera Christi secundum faciem hominis generatio. In secunda, quae incipit in tertio capitulo, causata ab ista ponitur nostra regeneratio.
Adhuc, prior dividitur in duo. Nam primo ponitur generatio Christi. Secundo, ponitur manifestatio geniti, ibi, II, 1 : " Cum ergo natus esset Jesus, "
Christi autem generatio describitur dupliciter : materialiter videlicet secundum descensum a patribus factum : et formaliter et efficienter secundum modum generationis factae ex matre,ibi,v. 18: " Christi autem generatio sic erat. "
Adhuc, materialiter generatio facta ex patribus describitur dupliciter, scilicet, per modum exsecutionis et contextionis genealogiae, et per modum epilogi capitulariter colligendo, ibi, v. 17 : " Omnes itaque generationes. "
Contextio vero ipsa fit tribus formis, ut patet ex prius habitis. Et prima harum formarum est ex Patriarchis.
Unde videndum qui sunt Patriarchae.
Patriarcha est princeps pater, sic dictus, quia in transfusione sui seminis non attendit legem concupiscentiae carnalis, sed propagationem corpulentae substantiae, cum qua esset propagatio religionis. Hi autem tales abhorrebant mulieres Deum non timentes : eo quod in conjugio primum Deo, secundo uxoribus jungebantur. Tob. VIII , 4 et 5 : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, ei cras, et secundum cras, quia his tribus noctibus Deo jungimur : tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio : filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi,sicut gentes quae ignorant Deum, In talibus igitur amor posteritatis praecedit, et subjicitur lex concupiscentiae. Haec etiam est causa, quod dicitur Patriarcha, et non Archimaritus : quia maritalis copula non semper est ad istud, sed aliquando in medicinam : in qua libido non subjicitur proprie loquendo, sed excipitur ne ruat in turpitudinem fornicationis. Propter hoc dicitur quod Christus semen Abrahae apprehendit , quia Abraham signum subjectionis legis concupiscentiae incepit. Et haec est causa quod ab Abraham genealogia incipit. Ante enim lex concupiscentiae regnavit, ita quod diluvio eam dilui oportuit . Et ideo non incipit ab Adam, in quo lex ista incepit, nec ab aliquo sub quo lex. dicta regnavit, sed ab eo qui signum subjectionis et amputationis ejus accepit. Christus enim non accepit nisi corpulentam substantiam, quae medicina est legis et languoris concupiscentiae. Hoc est ergo quod dicit :
" Abraham genuit Isaac. "
Lucas autem non genealogiam texit propter se, sed ut falsam tollat opinio- nem, ut superius diximus. Et ideo continue ponit eam usque ad Deum. Nec semper veros patres ponit, sed etiam legales, et aliquando adoptivos, et aliquando putativos. Et ideo etiam non potest uti hoc verbo genuit, sed utitur verbo qui fuit hujus, vel illius. Sed Matthaeus veros ponit : et ideo utitur verbo genuit.
Attende autem quod circa semen, quod per patres descendit, quinque sunt in genere notanda, scilicet segregatio in seminis sanctitate ab alieno semine, quod legem concupiscentiae sequitur : naturalitas in profusione : libertas in seminis notabilitate : dilatatio in seminis benedictione : et exaltatio in seminis honore. Segregatio perfecta facta est in tribus primis : profusio correcta est in quarto cum filiis suis : libertas adepta in quatuor sequentibus, Esron videlicet, Aram, Aminadab, Naasson : dilatatio debita in tribus qui illos sequuntur cum filio : et exaltatio facta est in ultimo : propter quod etiam rex solus inter istos nominatur .
Segregatio autem ex opposito congregationem habet : ut ea quae similis sunt sanctitatis, congregentur : et, quae dissimilis sunt sanctitatis, segregentur, ne commisceatur semen sanctum cum immundo. Est autem segregandum semen servile et degenerans ex libero. Et ideo Abraham genuit Isaac, et rejicitur Ismael servile semen, quod significat filios carnis concupiscentiae deditos. Et haec est segregatio prima.
" Isaac autem genuit Jacob. "
Ejecto Esau tamquam ex libero degenerante, quod significat eos qui ex spiritu ad concupiscentiam mutantur. Malach. I, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui, Sapient. XII, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalismalitia eorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio. His segregationibus duae respondent congregationes, scilicet, generosorum similis tamquam similium (et significatur per filios Liae et Rachel) : et eorum qui generosi facti sunt ex non generosis : eo quod non sequuntur uterum, scilicet semen generosum. Et ideo fit mentio de omnibus filiis Jacob. Sed quia Christus non nisi per unum descendit, ille tantum nominatur, et alii communi nomine fratrum designantur.
Et hoc est, quod dicit :
" Jacob autem genuit Judam et fratres ejus. "
Et significant eos qui vel nobilitatem spiritus retinent in virtute activa, sive in veritatis contemplativae : vel ex filiis carnis per semen gratiae in filios spiritus sunt mutati. Et ab ista restrictione seminis, isti patriarchae sunt vocati. Eccli. xliv, 10 et 11 : Cum semine eorum permanent bona : haereditas sancta nepotes eorum. Genes. xviii, 19, de Abraham dicitur : Scio quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam, Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae loculus est ad eum,
" Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. "
Facta hujusmodi segregatione et congregatione, fit correctio naturalis profusionis. Et ideo non fit mentio de Her, qui nequam fuit in naturali coitu : et de Onan, qui polluendo semen fundebat in terram . Thamar autem, quae posteritatis amore ex semine sancto concipere desideravit, et non libidinis causa, se Judae supposuit, commemoratur . Cujus signum est, quia, sicut dicit Chrysostomus, " usque ad illud tempus "virgo permanserat : eo quod neque " primus maritus, neque secundus cccc gnoverunt eam in naturalibus, subja-"centes passionibus ignominiae, sicut " dicitur, ad Roman. I, 26 : nec umquam " ad alium scortum exhibuit se. " " Judas " etiam peccatum deplanxit, ut dicit Chry-" sostomus,(et in libro de Testamento Patrum continetur), " et licet eam in uxorem " habere potuisset, tamen quia providit " bonum non solum coram Deo, sed etiam " coram hominibus (et homines putabant " eam cognitam fuisse a filiis,ipse vero eam " postea numquam cognovit) : et ideo in " recompensationem duplicis taedii, dona- " vit ei Deus duos geminos. Laeta enim " fuit, quod erat conjuncta semini sancto : a et inlolerabilitas separationis a semine " sancto, per quod. nasciturus erat Chri-" stus, fecit eam Judae prostitui.)) Tobiae, vii, 20 : Forti animo esto, filia mea : Dominus caeli dei tibi gaudium pro taedio quod perpessa es.
" Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
Aram autem genuit Aminadab. Aminadab genuit Naasson. "
Subjungitur hic seminis libertas et liberatio. Ad hanc autem exiguntur quatuor. Primum est, peregrinatio oppressa : et hanc patiebatur Esron, jam mortuo Joseph. Phares autem et Zaram in deliciis fuerunt propter beneficia Joseph. Aram secundus gemere coepit sub onere, tempore quo parvuli necabantur. Aminadab vero quasi contemporaneus fuit Moysi. : exitum paravit, et Naasson fuit dux.egredientium cum Moyse, Sic enim est in omnibus divinis, quod non datur liberatio nisi indigentibus et gementibus, et se Deo spontanee exhibentibus : et tunc datur progredientibus in eam. Si autem fit computatio ab Aram qui in aegypto natus fuit, generatione quarta egressi sunt. Computatione autem facta a Phares, qui de terra Chanaan in aegyptum intravit, generatione quinta sunt egressi, Genes. xv, 16 : Generatione quarta revertentur huc. Esron autem gemuit, sed magis Aram : et multo magis Aminadab propter duritiam eorum qui praeerant operibus. Naasson autem gaudebat liberatione. Tres enim erant causae tristitiae : oppressio, necatio puerorum, impositio servilium operum. Et probabile est, quod haec sibi succederent per successiones generationum, quando videbantur filii Israel magis et magis succrescere. Et huic sensui fere consonat Chrysostomus. Scias autem quod Esron alio nomine dicitur Jephone. Numer. XIII , 7 : De tribu Juda, Caleb filius Jephone. Ipse enim Caleb fuit filius Esron, ut habetur, 1 Paralip. II, 9, sed ibi vocatur Ca- lubi. Aram autem ibidem, v, 10, Ram vocatur, fratrem Jerameel et Calubi : sed, I Paralip. IV, 11, iste idem Aram vocatur Supha (alias, Sua) : unde dicitur Caleb frater Supha. Et dicit Hieronymus quod Supha (alias, Sua) est Aram. Naasson autem fuit princeps tribus Judae . Sic igitur liberatio seminis ostenditur.
" Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. "
Ecce quartum, seminis liberi in exteras nationes ex benedictione dilatatio : sicut promissum fuit Abrahae, Genes. XVIII , 18 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, ei benedicendae sint in illo omnes nationes terrae.
Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, ei faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Tria autem exiguntur ad dilatationem seminis. Primum est, utsit liberum natum: et hoc est Salmon. Secundum est, ut dilatetur, et ad se convertat quod intra terminos est terrae sanctae, quae significat Ecclesiam : sed aberravit per dissolutionem vitae. Et hoc fit per Rahab meretricem, quae suscipiens semen liberum facta est libera familiae Israel conjuncta : sicut dicitur, Josue, VI, 25, quod Rahab meretrix cum domo sua in medio filiorum Israel habitavit usque in praesentem diem : in signum eorum, qui ex malis moribus conversi in Ecclesia, securam accipiunt habitationem.
Tertia dilatatio est extra terminos Israelis, et in exteras nationes, non tantum moribus, sed etiam fide alienas a conversione sanctorum. Et hoc factum est quando Booz genuit Obed ex Ruth, quae relictis diis gentibus, conjuncta est Israeli : sicut dicitur, Ruth, I, 16 et 17 : Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. Quae te terra morientem susceperit, in ea moriar, etc. Psal. lxxxvi, 5 : Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. Ecce alienigenae, et Tyrus, etc. Ad Ephes. II, 13: Nunc in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope. Osee, I, 10 : In loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.
Haec igitur est causa, quod propter tam nobiles conditiones liberi seminis, et tam jucunda mysteria, foeminae istae propriis nominibus nominantur.
" Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. "
Ecce quintum. Seminis exaltatio, ad honorem pertinens dignitatis. Ad quod duo exiguntur : quorum unum est con- gruitas praecedens : et alterum, exaltatio sequens. Congruitas autem notatur in Jesse, et exaltatio completur (alias, impletur) in David. Et hac de causa, non proprio nomine, sed cognomine Jesse ponitur : Isai enim proprio nomine dicebatur . Dicitur autem et Naas, II Regum, XVII,25, ubi sic dicitur: Amasa erat filius viri qui vocabatur deira de Jezraeli, qui ingressus est ad Abigail, filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab, Neutro ergo istorum nominum nominatur, sed Jesse, qui incendium interpretatur propter virtutis calorem. Et ideo, Isa. XI, i, ubi de gloria regni dicitur, sic nominatur, cum dicitur : Egredietur virga de radice Jesse. Calida enim in radice alte germinant et fructificant.
Solus autem rex David dicitur : eo quod solus secundum cor Dei in regnum profecit, sicut constat ex superius dictis. Et alii sequentes merito ipsius ad regnum sunt promoti: sicut dicitur in Psal.lxxxviii, 34: Misericordiam meam, non dispergam ab eo, etc. Item, in eodem, v. 38 : Thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum : ei testis in caelo fidelis.
Sic ergo in ista tesseraedecade, semen corpulentae substantiae in regnum, ex quo texitur tesseraedecas, congruenter est exaltatum quinque conditionibus quibus nobilitatur : scilicet munditia sanctitatis, rectitudine naturalis profusionis, libertate servilis oppressionis, benedictione dilatationis, exaltatione dignitatis regalis.
" David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. "
Finita tesseraedecade Patriarcharum, quae exaltata est in honorem Regum in figuram seminis, cui regnum immobile promissum fuit, tangit catalogum Regum, per quos Christus descendit.
In quo catalogo tria sunt praenotanda :
Unum quidem, quod sicut catalogus patrum paulatim perpatres, duces tribuum, et judices crevit in regnum regis secundum cor Dei electi, ita catalogus regum paulatim deficit in captivitatem : ostendens (alias, descendens) quoniam licet regnum Christi figuratum sit in regno temporali, tamen regnum Christi non est de hoc mundo, sedpotius sui inmundo pressuram habebunt, et vincula, et carceres. Propter quod etiam regnum populi Dei in statu et pace non stetit, nisi sub uno David, qui secundum cor Dei electus fuit, et sub Salomone dissensum intestinum incepit habere per Jeroboam, licet non aperte rebellaret : et paulatim per divisiones et inuictas impositas et captivitates et occisiones regum defecit.
Secundum est, quia reges quidam a regno tamquam indigni sunt abjecti: eo quod in throno David, quifigura est throni Christi, non secundum religionem pertinentem ad Christum, sed potius profanando thronum ausi sunt sedere. Et illi a genealogia sunt abjecti tamquam non sint. Et sunt tres in universo : Ochozias, et Joas, et Amasias. Joram enim pater Ochoziae contra 1 egeni Domini cum alienigena (filia Jezabel et Achab, quae vocabatur Athalia) contraxit matrimonium, et ex ea genuit Ochoziam pessimum, sicut et pater malus erat. Hic Ochozias idola matris suae adoravit : et impio ferens auxilium cum avunculo suo rege Israel, Joram nomine, veniens ad praeliandum in Ramoth Galaad interfectus est, eo quod de semine Achab per titiani Athaliam esset procreatus. Unde., Malach. II, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, hoc est matrimonium : et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, Joas autem filius, licet primo esset bonus tempore Joiadae
sacerdotis, qui eum regem fecerat, tamen post mortem ipsius idola adoravit, et ingratus, filium Joiadae, Zachariam sacerdotem, interfecit. Propter quod mentio hujus habetur in Evangelio, quod occisus est inter templum et altare . Et dicit Epiphanius, quod " ex tunc responsa dict vina in templo cessaverunt dari super " propitiatorium. " Hic etiam thesauros domus suae et templi consecratos in cultum Dei, regi Syriae Hazaeli transmisit : et quamvis profanus, cultum divinum, ut dicunt Hebraei sibi exhiberi fecit. Et ideo chronico languore deficiens, viscera egessit, et tandem sicut meruit, a servis suis viliter interfectus fuit, et sine cultu regio, ut dicit Josephus, viliter sepultus . Amasias autem filius hujus, pronepos impiissimae Athaliae, etiam ipsa idola adoravit in superbia: Joas , regi israel, bellum indicens superatus et captus est, Jerusalem tradidit regi Israel, qui murum interrupit civitatis sanctae. Et conjuratio tandem principum Judae contra eum sicut indignum regno facta est. Qui de Jerusalem in Lachis fugiens, salvari putavit : sed illuc mittentes principes interfecerunt eum . Hi igitur sicut indigni per tertiam generationem ab Athalia facti sunt abjecti : sicut Ismael etEsau a catalogo Patrum : eo quod regnum diaboli super thronum. David et Christi nisi sunt adducere. Dixit enim Isaias, XVIi, 5, quod praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium.
Tertium autem quod praenotandum est, quod oritur ex isto, est, quod nullus ponitur in catalogo Regum, nisi quia aliquid similitudinis habet ex se, vel ex sibi conjuncto proximo ad. Christum, et ad David, qui meruit thronum. Et hoc est, quod aut bonus sit ipse, et boni filius, et boni pater. Aut si ipse non est bonus, quod tunc sit aut boni pater, aut boni filius : quia sicut pater frequenter punitur in filio, ita pater multoties remuneratur in filio. Ioram ergo, qui pessimus fuit, qui Athaliam, filiam Jezabel, uxorem duxit, fratres suos meliores se occidit, idola populum adorare coegit, correctiones Eliae, per epistolam ad eum delatam sprevit, cujus tempore Idumaea a domo Judae recessit, Arabes autem civitates Judae et domos regias vastantes, uxores suas acceperunt, et filios suos omnes, praeter Ochoziam occiderunt, chronica aegritudine viscera egessit, et secundum Josephum extra sepulcra Regum sepultus est : tamen praeter patrem Josaphat bonum ponitur in Catalogo. Sequentes autem Joram usque ad quartam generationem sunt ejecti, quia et mali fuerunt, et malorum filii, et malorum parentes. Licet enim Amasias pater fuerit Osiae, qui quaedam bona fecit, tamen tantum desipuit, ut usurpato sibi sacerdotio incensum vellet ponere in templo. Propter
1 quod terraemotus factus est, qui montem ante civitatem scindens viam clausit, hortos regales oppressit. Lumen caeleste in eum excanduit, et lepra percussus extra reges, in horto quodam sepultus fuit : et ideo merito ipsius Amasias pater ejus in catalogo poni non potuit.
Hisita praenotatis, dicimus: Regnum horum regum paulatim ex statu per bellum intestinum et divisionem deficere in coarctationem potestatis, et ex hoc in mulctam quam aliis regibus solvit, et regum captivitatem et occisionem, eamdem abire in captivitatem et transmigrationem.
Et penes hoc accipitur numerus Regum hic positorum. Primus qui regnum post David accepit fuit Salomon, de quo dicitur, quod" David genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae . " Nec nominatur mulier Bethsabee, propter verecundiam criminis quod commisit I tamen non sub nomine propter mysterium facli quod pulchre ad Christum habet referri: praeci-
pue tamen, quia cum esset enorme valde, putaverunt quidam per illud evacuandam esse promissionem factam ad David de nascituro per eum Christo merito criminum adulterii, et proditionis, et homicidii. Propter quod cum paenitens caneret psalmum quiuquagesimum, Miserere mei, Deus, dixit: Ut justificeris in sermonibus tuis, implens promissum : et vincas cum, ab hominibus scilicet, judicaris , supple, promissum te non impleturum. Ut ergo sciatur quod peccatum non praejudicavitveritati promissionis, ideo per eamdem mulierem implevitpromissionis veritatem : et mentio ejus fit ab Evangelista, ubi ostenditur impleta veritas, et tacetur nomen propter verecundiam delicti. Fit tamen mentio facti propter promissionis veritatem ostendendam ad convincendum fallax judicium. Quia sicut dicitur, Tobiae, m, 20 : Non est in hominis potestate consilium Dei. Et hoc est quod dicit, Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adju- visti me.
" Salomon autem genuit Roboam. "
Regni declinatio per duo in genere perficitur : per scissuram videlicet, et impugnationem exterarum nationum, quae per captivitatem et mortem regnantium completur.
Scissura autem perficitur in tribus succedentibus sibi regibus. Scissura enim paulatim venit in statum. Et ideo consideratur secundum tria quae sunt in ipsa: et quartum proponit sibi ut causam, et quintum subjungit sibi ut effectum.
Tria autem quae sunt in ipsa, sunt recessus partium a se invicem : partium ex malevolentia contrarietas : et partium ex divisione debilitas. Et horam primum factum est sub Roboam. Secundum, sub Abia, cujus omni tempore fuit bellum contra domum Jeroboam. Tertium autem factum
est sub Asa, quando rex Israel primo cogebatur foedus inire cum rege Syriae, ut se debilem contra regem Juda confortaret. Et Asa, rex Judae, cogebatur ad idem secundo, ne sibi rex Israel praevaleret. De quo cum reprehenderetura Jehu propheta, misit eum in nervum. Et ideo patet, quod idololatria sub Roboam adducta fuit in regnum : et ad hoc populus sub Abia est inclinatus. Asa autem spem in auxiliis Dei non habuit, sed in Syris idololatris spem posuit: propter quod etiam regni debilitatem passus fuit. Quartum autem, quod his tribus praemittitur, fuit meritum divisionis : et hoc factum est sub Salomone. Et quintum, quod sequitur, est desperatio reunionis et reintegrationis regni. Et hoc fuit sub Josaphat, qui desperans de reditu deceni tribuum ad suum regnum, filio suo Joram accepit uxorem filiam Achab, regis Israel. Et sic isti quinque reges inducuntur.
Dicit ergo :
" Salomon autem genuit Roboam." De quo, III Reg. xii et seq.
"Roboam autem genuit Abiam. " De quo, III Reg. xv, 1- 8.
" Abias autem genuit Asa. " De quo, III Reg. xv, 8 et seq.
" Asa autem genuit Josaphat." De quo, III Reg. xxii. De genere autem horum regum habetur, I Paralip, III.
Josaphat autem genuit Joram. "
Ecce secundum hujus tesseraedecadis, ubi ponuntur reges sub quibus impugnatio et inuicta notabiliter coepit contra re- gnum Dei. Quia licet ante Sesac, rex aegypti, sub Roboam ascenderit in Jerusalem et diripuerit thesauros, tamen hoc non fecerat nisit pactis et foederibus praecedentibus, quae tamen irrupit. Sed ex tempore Joram incepit impugnari ad subjiciendum.
Perficitur autem haec regni debilitas quatuor : diminutione videlicet auxiliantium, obsidione impugnatium, captivitate regum defendentium, et perficitur interfectione regentium. Et secundum ista hic octo reges inducuntur.
Et diminutio auxiliantium facta est sub Joram pessimo : sub quo Idumaei recesserunt, ne essent sub Juda: quiante tributis et auxiliis subditi Juda fuerunt.
Obsidio autem duobus perficitur ; conjuratione videlicet adversariorum, et vah latione civitatum et castrorum. Et conjuratio quidem Phaceae et Rasin, regis Syriae facta est sub Ozia, et facta est visio destructionis templi. Obsidio autem duo in se habet : unum quod praecedit, quod est infestatio obsidendorum : quae facta est sub Joathan per Syros et regem Israel. Aliud est vallatio. Et haec est adhuc duplex : particularis scilicet, et universalis. Particularis facta est sub Achaz per Phacee et Rasin, qui obsederunt Jerusalem. Universalis autem facta est sub Ezechia per Sennacherib, qui et Jerusalem et Sobnam, et alias obsedit munitiones : etsi pax facta miraculo divino non fuit data ad permanentiam regni, sed ad tempus propter meritum personale Ezechiae. Et ideo in pace ipsa praenuntiata est amarissima amaritudo quod omnis decor regni transferendus esset in Babylonem , sicut habetur Isaiae, xxxix, 5 et 6.
Sic ergo paulatim deficiente regno, sequitur captivitas defendentium regum absque regni captivitate. Et haec facta est in Manasse, rege pessimo, qui licet de Babylone redierit in regnum per (alias,
post) paenitentiam, tamen ex hoc regnum nullam accepit confortationem : sed ex captivitate plurimam accepit labefactationem, eo quod captivator plurimam in regno fecit depopulationem.
Interfectio regum consistit in duobus : in indignitate regnantis, et divina indignatione contra regnum regionis.Et prior harum est in Amon, quem indignum regno servi sui interfecerunt. Indignatione autem Dei contra regnum regionis interfectus est Josias optimus rex : qui licet pietate meruisset differri captivitatem et transmigrationem regni in diebus suis, tamen expresse comminatus est Dominus, quod post mortem suam totum regnum transmigraturum in Babylonem esset. Sic ergo isti reges inducuntur
hic .
" Joram autem genuit Oziam . " De quo, IV Reg. xv, et II Paralip. XXVIi.
" Ozias autem genuit Joatham. " De quo, Ibidem.
" Joatham autem genuit Achaz. " IV Regum, XVIi.
" Achaz autem genuit Ezechiam. " IV Regum, xviii.
"Ezechias autem genuit Manassen. "
IV Regum, xx.
" Manasses autem genuit Amon. " IV Regum, XXI.
" Amon autem genuit Josiam. " Ibidem.
" Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis. "
Ecce completa regni transmigratio et captivitas : ideo namque iste cum fratribus suis nascitur iturus in transmigrationem Babylonis. Et quia iste non solus regnavit, sed etiam fratres ejus : licet per omnes (alias, eos) Christus non descendit, sed per istum tantum : tamen fit mentio de fratribus in communi nomine, quia regnum istud fuit figura regni Christi. Nota autem hic historiam. Legitur enim, I Paralipom. In, 15 et 16, quod filii Josiae fuerunt : primogenitus, Jo- hannam : secundus, Joakim : tertius, Sedecias ; quartus, Sellum,. De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. Et ila Jechonias videtur nepos fuisse Josiae, et non filius. Sed ad. hoc respondetur per Hieronymum, dicentem quod secundus natus Josiae, quem Joakim vocatum esse diximus, trinomius fuit : quia dicebatur Eliakim et Joakim et Jechonias. Filius vero istius ejusdem nepos Josiae, binomius fuit : dicebatur enim Joakim et Jechonias : qui etiam sublata prima syllaba, dicitur aliquando Chonias. Hieronymus : " Numquid vas fictile atque con-" tritum vir iste Chonias ? " Dicit etiam. Hieronymus, quod " Joakim, qui filius " Josiae fuit, in ultima syllaba scribitur. " per k et i et m : filius autem hujus qui " nepos Josiae fuit, scribitur in ultima " syllaba per cyn : quod scriptorum vi" tio et longitudine temporum apud grae" cos latinosque confusum est. " Et ideo stat generatio per Josiam in filium Jechoniam, qui et Joakim dicebatur : et ex illo in nepotem Josiae, qui Jechonias et Joacyn est appellatus. Jechoniam ergo et fratres ejus genuit Josias jam instante transmigratione. Et ita genuit eos in transmigrationem ituros, licet Josias numquam transmigraver.it .
Est autem historia, quod Joakim patrem Nabuchodonosor recepit : quem tamen receptis obsidibus remisit, imposito ei tributo : quod tributum cum postea negasset, spem in rege aegypti ponendo, ascendit Nabuchodonosor in Jerusalem sub simulationem foederis quod irrupit:
et regem cum. pluribus nobilibus interfecit, et insepultum ante muros Jerusalem projecit : et filium ejus, nepotem Josiae, Joacyn vocatum., regem patri substituit : qui alio nomine Jechonias sicut et pater vocabatur. Qui cum tribus mensibus regnasset, et Nabuchodonosor abiisset, timuit Nabuchodonosor, quod memor necis prius opponeret se sibi, et cum rege aegypti confoederatus rebellaret : et reversus obsedit Jerusalem. Sed Joacyn ad verbum Jeremiae se sponte cum matre et multis nobilibus regni Nabuchodonosor tradidit : et tunc transmigraverunt in Babylonem, qui se tradiderunt : et aliis manentibus, constituit regem Sedeciam, patruum Joacyn, tertium natum inter filios Josiae. Qui cum postea rupto foedere se opponeret Nabuchodonosor, civitatem cepit, et regem caecatum, et omnes alios in Babylonem captivos traxit, et interfecit filios Sedeciae. Et tunc captivitas perfecta fuit : sicut legitur, IV Reg. xxv.
Sic ergo duo fuerunt Jechonias : et unus, scilicet pater intelligitur, cum dicitur : " Josias autem genuit Jechoniam. " Alter autem, scilicet nepos Josiae intelligitur, cum dicitur : " Post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel, " quia aliter non essent quatuordecim in ultima tesscraedecade. Augustinus tamen et Chrysostomus dicunt, quod unus est, quem Augustinus dicit bis in fine mediae, et in principio ultimae poni : quia in angulo ponitur, ubi regnum flectitur in captivitatem. Chrysostomus autem fere idem dicit. Sed addit, quod bis numeratur : quia et rex primo, et non rex postea fuit. Et ideo ut rex numeratur in media, et ut non rex in ultima. Probabilius autem est, quod dicit Hieronymus.
Sic igitur scissura regni et impugnatione, et captivitate et occisione defendentium, regnum terrenum defecit in captivitatem, sub qua pressi gemunt ad Redemptorem et liberatorem Christum, qui quatuordecimus est in ultima tesseraedecade.
" Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel.
Salathiel autem genuit Zorobabel :
Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
Jacob autem genuit Joseph, virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. "
Hic incipit ultima quaterdena. Et haec est captivorum suspirantium ad liberatorem. Et de his scriptura invenitur authentica : nisi (alias, ubi) de Salathiel et Zorobabel, quorum prior in captivitate mortuus, secundus autem rediit cum Esdra et Nehemia et aliis ad templi et civitatis reaedificationem. Quod enim Salathiel genuit Zorobabel, legitur, III Esdrae, v, 5, et Aggaei, iii, 24. Sed in I Paralip. III, 17 et seq., dicuntur filii Jechoniaae, Asir, Salathiel et Phadaia : et de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Et sic Zorobabel non videtur filius fuisse Salathiel. Sed ad hoc dicunt Hebraei quod tres inducti non fuerunt tres viri subjecto et numero differentes filii Jechoniae, sed unus trinomius fuit, sicut Marcus, Tullius et Cicero. Alii dicunt, quod Salathiel et Phadaia duo fuerunt fratres, qui genuerunt duos filios : et uterquam suum Zorobabel appellavit. Et unus tangitur, scilicet filius Phadaiae in libro Paralipomenon. Alter autem per quem descendit Christus, tangitur in Esdra et Aggeo et hic.
Adhuc, I Paralip. III, 19, dicitur quod Zorobabel genuit Mosollam : hic autem dicitur : " Genuit Abiud. " Sed ad hoc dici potest, quod liber Paralipomenon non facit mentionem nisi de descendentibus per Phadaiam. Sed hic tanguntur illi qui per Zorobabel, filium Salathiel, descenderunt. Dicunt tamen quidam in libris Paralipomenon vitio scriptorum nomina esse corrupta. Unde de Abiud usque Joseph nulla historia authentica invenitur. Sed fuerunt quidam studiosi viri inter Hebraeos, quos heriles propter nobilitatem vocaverunt, qui genealogiam, propter factam de Christo promissionem, partim de libris Paralipomenon, partim ex annalibus, partim ex fide digno relatu avorum et proavorum retinuerunt et conscripserunt : licet Herodes plurimos talium librorum combusserit, ut deleta genealogia promissi regis minus videretur inconveniens, si ipse ignotus (alias, ignobilis) et alienigena regnaret in throno David.
De his igitur non possumus procedere sicut in praehabitis. Sed cum Chrysostomo dicimus, quod " isti non reges, sed " aut pontifices, aut consortes pontifi-" cum habiti, populo praefuerunt. " Et secundum tres gradus probabile est quod sibi successerunt, de captivitate populum educentes, pro patriis et paternis et Dei legibus tempore Machabaeorum dimicantes, et ad nasciturum Christum suspirantes : et forte responsum a Spiritu sancto accipientes cum Simeone, quod in proximo foret nasciturus . Et quia sanctus fuit mos ex causa certa imponere nomina filiis suis, oportet nos hic conjicere ex ipsis nominibus : quia aliam scripturam certam non habemus.
Eductio autem terminatur ad templi et civitatis reaedificationem. Et illa in sex videtur perfici : quorum unum est praeparatio obediendi, consilio Dei et Prophetarum, quod fecit Jechonias posterior consilio Jeremiae : et ideo merito patientiae et obedientiae semen misit ad exitum. Secundum est humilis oratio ad Deum : ut regi inspiraret quod licentiam daret redeundi, sicut oravit Daniel : et hic videtur fuisse Salathiel, qui interpretatur petitio mea Deus, Tertio, exigitur quod rex captus amore alicujus, licentiam dederit : et hic fuit Zorobabel, sicut legitur in libris Apocryphorum , quod et nomen indicat : quia Zorobabel magister Babylonis interpretatur. Primus horum iram Domini portavit, quia peccavit ei : et ideo pervenit ad victoriam judicium suum . Secundus ex duritia captivitatis ingemuit: et ideo Dominus videns vidit afflictionem ejus, sicut per simile dicitur, Exod. III. 7. Tertius exitum obtinuit. Sed quia finitimis gemitibus (alias, gentibus) opus interruptum est, et usque ad tempora Cyri, regis Persarum, ideo indiguit populus Dei, ne desperaret, consolatoribus, qui per tres differentias videntur variari. Qui enim pro affectu pusillanimes confortabat, videtur fuisse Abiud, qui pater meus iste interpretatur, quia pro affectu pater populi Dei dicebatur. Ad quod sequebatur iterata suscitatio cordis regis ad dandam licentiam aedificationis : et ad hoc videtur fuisse operatus Eliacim, qui Dominus resuscitans interpretatur. Quod consequitur adjutorium iteratae aedificationis, quod complevisse videtur Azor, qui adjutus interpretatur. Et isti sunt sex priores ultimae quaterdecadis.
Divinatio autem, quae pro patriis et paternis et Dei legibus temporibus Ma-
chabaeorum facta est, in quinque videtur perfici : quorum unum est justitiae constantia, et alterum mutuum adjutorium, quod sibi ferebant, sicut legitur in Machabaeis, quod indeflexibiles a justitia legis, et sibimet fortissimum ferebant adjutorium. Et primum horum complevisse videtur Sadoc, qui justus interpretatur. Secundum autem perfecit Achim, qui interpretatur frater meus, quasi iste signanter attulerit fratribus (alias, fratris) adjutorium. Sed quia non erat eis pugna solum pro justitia, sed etiam pro cultu et fide Dei, a quibus eos nitebatur revocare Antiochus, ideo indeflexa exigebatur in eis fides Dei. Quam indeflexionem videtur habuisse Eliud, qui Deus meus interpretatur. Sed instantia persecutoris non vincitur, nisi spes in adjutorio Dei habeatur : quia, qui habitat in adjutorio Altissimi, in proiectione Dei caeli commorabitur . Hanc videtur habuisse Eleazar, qui Deus meus adjutor interpretatur. Sicut et dixit Matathias : " Non consentio verbo regis : propitius " sit milii Dominus . " Hoc autem consequitur mirabilis a Deo donata victoria, quam impetrasse Mathan videtur, qui donatus interpretatur : Deo enim egerunt gratias, qui dedit victoriani eis. Et isti sunt patres medii ultimae quaterdecadis. Suspiratio autem ad Christum perficitur in duobus. In lucta animi propter taedium exspectandi, quam videtur praesignasse Jacob : et in incremento specialis gratiae per responsum Spiritus sancti taedium sanctorum revelantis, et promittentis corporalem paenitentiam Christi. Et hanc recepit Joseph secundum sui nominis significationem : et hanc sequitur Christus liberans et redimens, sicut finis omnium tesseraedecadum. Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti .
His autem habilis, omnia plana sunt usque illuc.
" Mathan autem genuit Jacob. "
Videtur enim contrarietas inter Lucam et Matheum : quia Lucas, III, 23, dicit Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat. Sed ad hoc respondetur, quod Mathan et Mathat, ut dicit Glossa, non fuerunt fratres : tamen contribules fuerunt, et de eadem uxore nomine Hesta, singulos genuerunt. Sed Mathan, qui per Salomonem descendit, eam prius duxit: ex ea genuit Jacob unicum filium, et obiit. Postea Mathat (qui per alium filium descendit a David) duxit eamdem: et ex ea genuit Heli. Et ita Jacob et Heli fratres uterini fuerunt, ex duobus patribus. Jacob autem uxorem Heli fratris sui. sine liberis defuncti suscepit ad suscitandum semen fratri defuncto, et genuit Joseph. Et ita Joseph fuit filius Jacob naturalis, ut hic dicitur : et filius Heli legalis, ut dicitur in Luca : quia Lucas ex facie vituli sacerdotium respiciens, frequenter ponit filios et patres legales.
" Jacob autem genuit Joseph, virum Mariae, de qua natos est Jesus, qui vocatur Christus. "
Videtur quod genealogia Christi non directe continuetur, quia Joseph non fuit pater Christi naturalis, cum, sicut dictum est, Matthaeus naturales ponat patres. Si respondetur per illud. Numer. xxxvi, 7 et 8, quod omnes viri praecipiuntur ducere uxores de eadem tribu, et foeminae maritos, ne haereditates tribuum confundantur : videtur esse instantia, Exod. VI, 23, ubi Aaron duxit Elisabeth, filiam Aminadab, sororem Nahasson, qui fuit de tribu Juda. Et, I Reg. xviii, 27, ubi David duxit Michol, filiam Saul, quae fuit de tribu Benja-
Si forte dicatur, quod ad feminas non devolvebatur haereditas, constat fal- sum esse : quia, Numer, xxvii, 8 et seq., dicitur, quod ad foeminas devolvitur haereditas, quando aliquis non habuit filios. Communiter autem respondetur, quod soror Nahasson et filia Saul eum fratres habuerunt, non habebant haereditatem : et ideo libere nubere poterant cui volebant sine sortium confusione. Sed Beata Virgo fratres ante se, nec post se habuit : et ideo haereditas ad ipsam devoluta fuit : propter quod contribuli suo jungenda fuit. Haec etiam causa est, quod per feminas genealogia nulla texi potuit, quia saepe de tribu ad tribum traducebantur : quod non fiebat de viris. Sicut et in ista genealogia et Rahab et Ruth et Thamar positae sunt, et forte aliae multae de diversis tribubus et nationibus existentes.
Damascenus autem ponit genealogiam quamdam usque ad Beatam Virginem. Sed quia nescitur origo ejus, et necesse est omnem genealogiam confusam esse quae per foeminas texitur, ut patet ex praedictis, pertranseo.
Unum est, quod relinquitur inquirendum : Quare dicatur hic : genuit, cum generare dicatur esse viri, gignere autem uxoris : secundum illud quod dici consuevit, quod generare est agentis, gignere patientis et materiam exhibentis. Ad hoc dicit Glossa, quod genuit ponit, ut ille cognoscatur qui dicit : Ego hodie genui te . Et est sensus Glossae, quod Christus a patribus non descendit nisi secundum corpulentam substantiam, quae est sicut principium materiale. Sed effi ciens faciendo, non generando, fuit Spiritus sanctus. Posset tamen dici, quod gignere convenit et viro et foeminae : quia distinctio inter generare et gignere non videtur habere rationem magnam. : sicut dicit versus :
Foemina sola parit: generat vir : gignit uterque. Vir sponsam ducit, sed sponso foemina nubit.
" Joseph, virum Mariae. " Vir dicitur potius a vigore et virore : quia castitatis vigore et virore floruit, similis propositi existens cum Beata Virgine. Jerem, XVII, 7 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et sequitur, v. 8 : Ei erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Psal. I , 3 : Erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, etc.
" Mariae " autem dicitur propter sponsationis fidem et societatis individuitatem, et procurationis sollicitudinem, et obsequii diligentiam. Proverb. XXXI, 23 : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit, etc. Eccli. XXXI, 1 : Mulieris bonae beatus vir. Ibidem, v. 2 : Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit.
" De qua natus est, " opere scilicet Spiritus sancti. Isa. li, 8 : Salus mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet,
" Jesus, " per naturam. Ad Hebr. VII, 25 : Salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
" Qui vocatur Christus, " Sed nonne dictum est ab Angelo : Vocabis nomen ejus Jesum ? Sed actum naturae indicat Angelus ad illuminandum ad fidem deitatis, ne fides in homine quiesceret. Luc. I, 32 : Filius Altissimi vocabitur. Ab unctione autem gratiae vocatur, a sanctis gratiam percipientibus. Et est cognouerat ejus inter sanctos. Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit, etc. Eccli. xxxviii, 7 : Unguentarius faciei pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanctitatis.
" Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. "
Ecce ubi epilogat generationes. Et de his dictum est in prooemiis : Qualiter scilicet triformes sunt tesseradecades Patriarcharum, Regum, et Pontificum : et quid significant numeri hic positi. Sunt autem quadraginta duae generationes hic, per quas venitur ad Christum, sicut in libro Numerorum, xxxiii, 1 et seq., sunt quadraginta duae mansiones, per quas ex aegypto procedentes veniunt ad patriam promissam. Lucas autem, III. 23 et seq., ponit septuaginta. Qui numerus est remissionis, sicut dicitur, infra, xviii, 22 : Non dico tibi, Petre, dimittendum usque septies, sed usque septuagies septies. Cum enim, Proverb. XXIV, 16 : Septies cadet justus, ei resurget: impii vero, qui nolunt resurgere, corruunt in malum, accipit quilibet casus per Christum undecim resurrectiones : decem, quidem in observantia praeceptorum : et unam in fide Christi, per quem omnis fit remissio. Et ideo in sanctificatione tabernaculi et populi, primo legebatur omne mandatum legis, et postea aspergebantur sanguine .
" Christi autem generatio sic erat. "
Peracta generatione Christi secundum materialem descensum, genealogiae, tan- git Christi generationem secundum modum causae tam efficientis quam formalis et finalis.
Sed primo praemittit titulum, et postea exsequitur tractatum.
Dicit ergo titulum : " Christi autem generatio sic erat. "
Non quod ad plenum effabilis sit et ista humana generatio, nisi in communi, quod scilicet fuit de Spiritu sancto, et ex virgine. Qualiter autem de Spiritu sancto, et qualiter ex virgine fuit secundum singula, indicibile est. Psal. xviii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum, etc. Sol enim nimio splendore reverberat oculos intuentium : ita fulgor mirabilium hujus nativitatis reverberat intellectum. Eccle. XI, 5 : Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in venire praegnantis : sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. Quae enim sit via spiritus purificantis et segregantis et convertentis et formantis spiritus in Beata Virgine, et qua ratione membra Christi compingantur, et simul animentur et uniantur deitate, ignoramus : quia omni humilitate et devotione et obsequio procumbentes cum Joanne Baptista , non sumus digni per subtilem intellectum solvere corrigiam unionis, qua calceamentum nostrae mortalitatis cum pede deitatis (quem in Idumaeam nostram extendit) colligatum est. Multo autem minus scimus opera Dei, quo omnium fabricator Trinitas in fabricam uteri virginalis sicut in nobile triclinium intravit, et eum, quo omnia fabricaverat, filium veri fabri fabricando perfecit. Jsa. xli, 7 : Confortavit faber aerarius percutiens malleis eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est : et confortavit eum clavis, ut non moveretur : quia ab humanitate, cui agglutinatus est, numquam est remotus. Sic ergo est generatio, ut dicitur in communi. Per singula autem nulli hominum est ad plenum nota.
" Cum esset desponsata. "
Duo dicit circa generationem : sinceritatem a carnali commercio, et diligentiam quam ordinavit in obsequio generationi, scilicet necessaria et puero, et matri. Et hanc tangit, ibi, v 19 : " Joseph autem vir ejus, n
Circa primum tangit conceptus, et generationis sinceritatem.
Et tangit septem per ordinem : quorum primum est custodia contra maiam opinionem : et hoc est Desponsatio. Secundum pertinet ad summam beatitudinem, quod est mater Jesu. Tertium, ad dignam clari nominis cognitionem, quod vocatur et usi Maria. Quartum, ad virtutis laudem : quod justum Joseph accepit sponsum et conservatorem. Quintum, ad munditiae sincerissimae pudorem : quod antequam convenirent, inventa est, etc. Sextum, ad mirabilium Dei stupendam admirationem : quod in utero est habens. Septimum, ad completam, et omnimodam ejus sanctitatem : quod est conceptus ejus de Spiritu sancto.
Primum horum, sicut diximus, est custodia : desponsata enim custodiebantur Quod notatur ex tribus : exhibitione scilicet, ornatu, et promisso. Exhibitione : quia viris exhibebantur, sicut dicunt Glossae. Ornatu : quia illis ornamenta custodiam significantia dabantur. Promisso : quia non loquitur Scriptura de sponsione facta in futurum, qua. aliquando sponsalia per alium contrahuntur, sed de sponsione quae fit per verba de praesenti, qua foemina in suam dat se sponso, et e converso, vir in suum dat se sponsae: et hi vocantur conjuges. Infra, y. 20 : Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, etc.
Et per istam sponsionem vir est habitus a sponsa, et e converso habet sponsam. Propter hoc dicit, Philosophus, quod " extraneissimus modus est habendi, quo uxor habet virum : quia per idem vinculum uterque conjugum habens ha- betur a reliquo. " Et est relatio paritatis, et superpositionis, et suppositionis. In jure enim quod uterque habet in reliquo, relatio est paritatis quia in illo ad similia judicantur conjuges. In hoc tamen quod vir caput mulieris est , in regimine superpositionis est. Et in hoc quod mulier est in adjutorium data viro, et non e converso (quia vir est faciens et operans per se), suppositionis est. Et sic individua vita tripliciter (alias, triplicatur). In jure enim uterque pariter obligatus est debito. In regimine, caput non est sine corpore, nec vir sine muliere : quia secum participat regimen, licet informatio regiminis sit ex parte viri. Et ideo dicitur, Tob. x, 13, quod docuerunt eam diligere maritum in recognitione juris matrimonii : et regere familiam in participatione regiminis : et a viro informari, quia directio pertinet ad virum. In adjutorio etiam est individuitas : quia licet sit secunda, tamen in omnibus quae sunt matrimonii, eosdem actus participat generando et subserviendo in omnibus. Hoc enim dicit adjutorium. Et hoc est, quod dicitur, Genes. ii, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Non enim adjutorium simile sibi diceretur, nisi in omnibus eosdem actus participare (alias, participaret) subministrando in eis, et in aliquo ad similia judicaretur. Hanc individuitatem notat Apostolus, I ad Corinth, xi, 11 : Neque vir sine muliere, neque mulier sine viro, in Domino. Haec autem individuitas causatur ex consensu conjugali ante carnalem copulam. Et ideo carnalis copula consequens est matrimonium, nihil existens de substantia ejus. Propter quod verum fuit matrimonium beatae Virginis et Joseph, et eo sanctius, quod a carnalis commercii concupiscentia fuit immunius : quia sanctiora, sunt conjugia pari volo continentium, ut dicit Augustinus.
Primum inductorum trium tangitur, Isa. vii, 14, ubi secundum Hebraicam veritatem dicit : Alma Virgo concipiet,
ei pariet filium . Alma autem est custodita : eo quod paranymphis est credita. II. ad Corinth. xl, 2 : Despondi vos uri viro vir (finem castam exhibere Christo, Desponsata enim exhibebatur, Genes. II, 24 : Relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae.
De ornatu dicitur, Genes. XXIV, 47 : Suspendi inaures ad arandam faciem ejus, et armillas in manibus ejus, inauris significat aurem ante omnibus patulam, modo uni inclinatam. Armillae autem manus opera esse colligata ad unum. Cantic. VII, 1 : Iuncturae femorum tuorum sicut monilia, a muniendo dicta, quia muniunt sinum, ut dicit Isidorus, ne adulter inserat manum. Et sic de aliis.
De promisso, Luc.II, 4 et 5 : Ascendit Joseph... ut profiteretur cum 31 aria, desponsata sibi uxore praegnante. Osee, II, 19 et 20 : Sponsabo te mihi in sempiternum : et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, ei in misericordia, et in miserationibus. Ei sponsabo te mihi in fide. Jerem. II, 2 : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me, etc.
Si autem quaeritur : Quare Christus de desponsata potius quam de non desponsata nasci voluit?
In Glossa Origenis tanguntur octo causae, sic : Ideo desponsata, ut significaret Ecclesiam, quae virgo est et sponsa. Ad Ephes. v, 27 et 28: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut fugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere lucares suas,
Secunda est, ut per Joseph origo Mariae ostenderetur. De hac autem satis habitum est supra.
Tertia autem, ut Joseph esset testis castitatis ejus : et de hac nunc habitum est, quin sic defenditur ab infamia suspicionis.
Quarta est, ne sicut adultera lapidaretur, sicut fere accidit Susannae .
Quinta, ne Virgo viri solatio destitueretur. Eccli. xxv, 1 et 2 : In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
Sexta est, ut diabolo partus occultaretur. Sed nonne scit per naturam signa virginitatis ? Dicendum, quod totum mysterium Incarnationis supra naturam est: et ideo a diabolo secretum. Isa. XXIVI,16 : A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Hoc est, secretum in matris pudore, et secretum in. incarnatione. Tob. XII, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est.
Septima est, ne virgini bus esset excusatio infamiae, quae forte lascivientes non satis curarent de infamia, dicentes quod etiam mater Christi infamata fuerat.
Octava additur a Chrysostomo dicente, quod " cavit Christus infamiae " matris, volens potius in se notam ha-" bere suspicionis, quod natus sit de viri " semine, quam quod mater culparetur " de fornicatione. " Non enim semper lapidabantur quae in domo patris fornicatae fuerunt. Dicitur enim, Deuter. xxii:, 28 et 29 : Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit, dabit: qui dormivit cum, ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, ei habebit eam uxorem. Sed ad hoc dicunt quidam Beatam Virginem fuisse ex una parte de tribu sacerdotali, et cognatam Elisabeth : filiae autem sacerdotum comburebantur fornicantes in domibus patrum, sicut dicitur Levitici, XXI, 9. Sed ista. responsio non est bona : quia per hocquod, fuit cognata Elisabeth, non probatur esse de tribu sacerdotali, sicut ex superius inductis patet: quia puellae pluribus de causis de tribu in tribum transiverunt ad matrimonium. Ideo dicendum, quod puella extra domum patris in campo cognita excusationem habuit, quod destituta fuerit in adjutorio. Sed quae in domo patris custodita excessit, quando postea desponsata virgo inventa non fuit per signa virginitatis : vel forte quia impraegnata ante desponsationem vel contractum matrimonii apparuit, de tribu sacerdotum comburebatur, et de alia tribu lapidabatur, ut.habetur Levitici, XXI, 9.
His omnibus causis una melior omnibus ab Augustino addenda: Ut videlicet hoc bono prolis (per quod omnis proles matrimonii bonum efficitur) matrimonium sanctificaretur. Sic sanctae Virginis matrimonium tribus suis bonis est perfectum : fide mutuae castitatis : prole unitae cum puero deitatis: sacramento significato cum spiritu utriusque conjugum cum Deo individuae societatis.
" Mater, "
Ecce secundum, quod pertinet ad beatitudinem. Unde, Luc. XI, 27 : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti ! Luc. 1, 48: Ecce enim ex hoc beatam me dicerit omnes generationes. In cujus signum Lia suscipiens filium dicit, Genes. XXX, 13 : Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum Aser, qui interpretatur beatus : et figura est hujus beati partus. Haec autem beatitudo est in ablatione primae miser iae : quia nihil habet concupiscentiae, nihil gravitatis, nihil doloris, nihil corruptionis, nihil infirmitatis, sed plurimum sanctitatis ex gratia : multum levitatis ex. non devirginata natura : fructum dulcedinis et delectationis ex Dei potentia : conseerationem integritatis ex deitate in partu
profusa : cumulum vigoris ex ipsa Dei sapientia et virtute parta.
Et reddantur singula singulis. De primo, Lue. I, 28 : Gratia plena. Et ibidem, V, 30 : Invenisti gratiam apud Deum, De secundo, Luc. I, 39 : Sicut levis ascendit in montana ministrare Elisabeth. Luc. I, 38, et 48, vocat se ancillam bis. Primo, Ecce ancilla Domini : et post: Respexit humilitatem ancillae suae. Ancilla autem dicitur ab an, quod est circum : et cilleo, quod, est moveor . Gravis autem in omni obsequio circummoveri, non posset. De tertio, Psal. LXII, 6 : Sicut adipe ei pinguedine, repleta est anima ejus infusione deitatis : ei labiis exsultationis laudabit os suum. Psal xxxiii, 9 : Gustate, ei videte quoniam suavis est Dominus. Proverb. XXXI, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus. De quarto, Ezech. XLIV, 2 : Porta haec clausa erit: non aperietur, ei vir non transibit per eam, quia Dominus.Deus Israel ingressus est per eam. De quinto, Proverb. XXXI, 10 : Mulierem fortem quis inveniet ? procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Ultimi enim fines omnium sunt principium deitatis, et finis humanitatis, quae in ea sunt conjuncta. Sapient. VIII, 1 : Attingit a fine useque ad finem fortiter.
Ecce " Mater Jesu, " Mater immaculata, Mater intacta, Mater doloris matris inexperta, Mater incorrupta, Mater vigore pudicitiae virginalis non destituta, Immaculata, Agno immaculato congrua. Exod. xii, 5 : Erit agnus absque macula. Numquam enim cum ludentibus se miscuit, nec cum his qui in levitate ambulant, participem se praebuit : et mundam servavit animam suam ab omni concupiscentia . Tota igitur formosa est, et macula non est in ea . intacta autem omnino inexperta viri torum : licet habuerit nuptias honorabiles et thorum immaculatum . Genes. XXIV, 16 : Virgopulcherrima, et incognita viro. Cantic. I, 15 : Lectulus noster floridus, flori profecto ex radice Jesse. Dolores matris inexperta, quia, Isaiae, lxvi, 7 et 8 : Antequam (dolendo) parturiret peperit: antequam veniret partus ejus, scilicet tempus dolorum quos sub cruce sustinuit, peperit masculum. Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? In prole igitur rnater virgo dolorum uteri expers gaudet corde, laetatur corpore, virgo mater Domini : mutans nomen Evae (quae in dolore pariet filios ), in ave sine vae partus, puerpera existens. Mater incorrupta, quia post partum virgo permansit : sicut sidus radium proferens virgo filium incorrupta. Non enim dedit sanctam suam matrem videre corruptionem, cum in partu notas fecit ei non solum vias, sed eum, qui est via ad vitam, et vita et veritas . Vigore autem pudicitiae non est destituta, quae fecit viriliter, amputando caput antiqui inimici castitatis. Judith, XVI, 25 et 26 : Praeclarior erat universae terrae Israel, Erat etiam virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae.
" Mater Ejus, "
Scilicet Jesu. Cujus Jesu? Illius qui generationem suam ex matre temporalem, aeternam .ex Patre assimilat: qui generationem humanam novis innumerabilibus immutat et innovat : qui generatos in generatione corrupta, sua generatione salvat: qui ruinas caeli reintegrat : qui integritatem caelestium spirituum in carne et in sanguine exemplificat : qui caelestium luminarium foecunditatem in mirabilibus matris ostentat. aeterna autem generatio ex Patre sine concupiscentia et sine corruptione est : et huic similis est ex matre facta generatio. Sed in hoc differt, quod in caelis est ex Patre sine matre, in terris autem ex matre sine patre : propter quod flori assimilatur, qui secundum Pythagoram, in caelo patrem habet sino matre (qui est sol), et in terra matrem sine patre (quae est terra). Cantic, II, 1 : Ego flos campi, et Ulium convallium. Ideo, Infra, II, 23, Nazaraeus vocatus. Novis innumerabilibus immutat generationem humanam (quae triplex est : Virginis viri de terra : et foeminae virginis de viro : et filii et filiae virginum, de viro et foemina non virginibus : et in his generationibus semper id quod generatur est virgo): quarta enim generatione commutat secundam, et a vetustate purgatam innovat quartam. Genes. xv, 16 : Generatione quarta revertentur : quae est viri virginis de foemina virgine. Eccli. xxxvi, 6: Innova signa, et immuta mirabilia : da ostensionem, quoniam ab initio creaturae tuae sunt. Sic enim datur magnificentia Deo nostro : quia sua perfecta sunt opera . Generatos etiam generatione corrupta salvat, Infra, v. 21 : Ipse enim salvum faciei populum suum a peccatis eorum. Isa. VIII, 4 : Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci. Damascus interpretatur potus sanguinis : et significat peccatum, quod ex .potu sanguinis est exortum. Ruinas caeli reintegrat: quod de virginibus matri proximis Angelorum cadentium numerum recompensat. Amos, IX, 11 : Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum, ejus, et ea equae corruerant instaurabo : et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis. In carne etiam et sanguine integritatem Angelorum exemplificat : quod caelibum vita sanctorum Angelorum est exemplum. Job, XXXVIII, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et
pones rationem ejus in terra? Psal. lxvii, 26 : Praevenerunt principes conjuncti psal lentibus, hoc est, Angeli: in medio juvencudarum tympanistriarum , hoc est, virginum carnem sicut tympanum castitate exsiccantim et castigatione verberantium, et sono laudis divinae sonantium super humilitatis vacuum et devotionis intimum profundum. Caelestium autem foecunditatem in mirabilibus matris ostentat: quod sicut sidera radios sine corruptione terrae praeferunt, et in terrenis sordibus non inficiuntur, sic gratia matris faecundae emitit lucem, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc nundum . Nec inficitur caemulentis actibus peccatorum. Propter quod, Cantic. VI, 9, dicitur pulchra ut luna, electa ut sol. Et, in Apocal. xii, 1 : Amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum, duodecim. Haec est mater Jesu.
" Maria. "
Ecce tertium, quod ad clari nominis pertinet cognitionem. Illuminatrix enim, et Stella maris, et Domina, et Amarum mare, non vacua significatione Maria interpretatur. Quorum primum pertinet ad beatitudinis sanctorum gloriam : secundum, ad fluctuantium in hoc mari misericordiam: tertium autem ad omninum justorum praecellentiam eximiam : et quartum, ad omnium peccatorum paenitentium veniam.
Ipsa enim et illuminat sanctos in gloria : et fluctuantibus in procellis tentationum, in dubiis est praevia : et omnium justorum, quibus meretur gratiam, Domina : et paenitentium et gementium propitiationis indulgentia. Amicitur sole, ut illuminet: stat sicut signum in caelo, ad quod fluctuans navim cordis ejicere tentet: coronatur stellis, quia claritatem virtutis omninum sanctorum ut princeps et Domina possidet : clamat parturiens,
ut omnibus in amaritudine cordis clamantibus, ad similem compassionis affectum se conformet. Isa. XXXI, 17 et 18 : Sicut quae concepit, cum appropinquaverit od partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine, Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Haec est aurora consurgens , ex qua est ortus sol justitiae, et sanitas in pennis ejus . Et ideo illuminatrix. Haec est stella orta ex Jacob , et ideo stella maris. Haec est regina, quae adstitit in varietate virtutum, in vestitu deaurato, splendore deitatis in eam supervenientis , et ideo Domina. Haec est propitiatorium, super quod propitiatur Dominus peccatoribus , et ideo amarum mare.
Ecce mater Jesu Maria desponsata
" Joseph. "
Ecce quartum, quod pertinet ad virtutis laudem : quod justo Joseph desponsata, ut dicit Origenes, sed non in concupiscentia juncta. Et attende utriusque conjugum virginitatis propositum. In Luca, i, 26 et 27, dicitur, quod missus est Angelus a Deo... ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph. Et dicitur, infra, v. 18, quod antequam convenirent inventa est in utero habens de Spriritu sancto. Cum igitur esset desponsata ante Annuntiationem, et assignata ei, ut tradunt Patres, usque ad tempus, quo per tumorem ventris inventa est in utero habens, non coutirui issent, nisi pari consensu virginitatis habuissent propositum. Plus enim quam sex menses effluxerant ab Annuntiatione, et ante Annuntiationem legitur despon- sata fuisse. Hoc etiam signanter exprimitur per expressionem nominis. Et ideo istud est quartum, quod ad. laudes virtutis refertur : quia, si dissoluta fuisset in annis nubilibus existens, non justum et sanctum accepisset.
Laus autem Joseph exprimitur in quatuor : in Dei videlicet familiaritate, in clarorum virorum aequivocatione, in propositi sanctitate, et in virtutis commendatione.
Familiaritas Dei notatur in duobus : in nominis expressione, et in Angelorum crebra visitatione. De primo habemus, Exod. XXXIII, 17 : Invenisti gratiam, coram me, ei teipsum novi ex nomine. Joan. x, 3 : Proprias oves vocat nominatim, Isa. lxv, 15 et 16 : Servos suos vocabit nomine alio : in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen. De secundo autem inuitum est hic et in sequenti capitulo. Instruit Angelus dubitantem docet in aegyptum fugientem dirigit revertentem : erudit in Nazareth manentem. Psal. lxxxviii, 20 : Locutus es in visione sanctis tuis. Et haec omnia complet non per aenigmata et figuras, sed potius aperte et clara revelatione. Numer. XII, 8 : Ore ad os loquor ei, et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt, hoc est, Angelum loco Dei revelantem : quia etiam ad Moysen non nisi. Angelus loquebatur. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi, illis scilicet.
Clarorum virorum aequivocatio est Joseph Patriarchae praecedentis, et Joseph ab Arimathaea sequentis. Quorum unus typum gerit Salvatoris , alter exhibet mortuo Christo officium pietatis. Unus in venditione fere cum Jesu similia patitur : alter autem in sepeliendi obsequio, Virginem matrem exemplariter imitatur. Sepelit enim in sepulcro, in quo nondum quisquam positus fuerat , unde clausis signaculis exivit : sicut et in utero solus
carnem induit, et claustris pudoris intactis exivit. Hic autem Joseph medius horum, et matri obsequitur in testimonio castitatis, et nato impendit officia pietatis : et in aegyptum fugit ut Joseph Patriarcha salvatus, et expensas exhibet ut Joseph ab Arimathaea. Eccli, xlv, 2 : Similem illum fecit in gloria sanctorum. Eccli. XXIV,34 : In plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur. Sapient. viii, 11 : In conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me.
De propositi autem sanctitate jam in parte dictum est, quia propositum habebat perpetuae castitatis : aliter enim pollutus temerarie tractaret corpus Redemptoris, et speculum munditiae corpus sanctissima matris. Isa. lii, 11 : Mundamini, qui feriis vasa Domini. Oza percussus, extendens manun ad arcam, quae non nisi figura obscura fuit sanctitatis hujus, eo quod pollutus erat in. conjuge : quanto magis Joseph numquam auderet exhibere curam, si aliquam castitatis passus esset maculam. Exod, XIX, 10-15, praecipitur filiis Israel, quod lavent vestimenta sua, et non appropinquent uxoribus, visuri ignem et funium circa Deum : multo magis manibus tractantes castitatis florem, perpetuae, creduntur habere castitatis propositum. Adhuc, quaenam ratio esset Sapientiae Dei, ut matri Virgini pollutum eligeret testem et tutorem ?
Virtutis autem commendatio statim habebitur, cum dicit, v. 19 : " Joseph autem, vir ejus, cum esset justus. "
" Antequam convenirent. "
Ecce quintum, quod ad sinceritatem pertinet pudoris virginei. Est enim sincera virginitas, omnem viri tam corde quam corpore formidare conventum, et nullo modo admittere posse. Haec autem
sinceritas virginea (alias, sincera virginitas) in quinque consistit. Nam secundum causam est in divina munditia, quam contemplatur : secundum exemplum in puritate Angelica, cui comparatur : secundum essentiam est in corde, quod afficit : secundum effectum in corpore, quod continet : et secundum signum in sensibus, quos grato quodam pudore concludit.
Causa enim sinceritatis sanctae est integritas et munditia divina, quam continue meditatur Virgo sancta. Propter quod Augustinus dicit, quod " Virgini-" tas est in carne corruptibili incorru-" ptionis perpetuae meditatio, ut illi se " spiritui studeat jungere per affectum " sapientiae, qui marcescere non potest " per concupiscentiam. " Sapient. VII, 24 et 25 : Propter suam munditiam,, nihil inquinatum in eam incurrit. Et, ibidem, viii, 2 : Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.
Per exemplum autem assidue se comparat Angelis, quibus grata est sancta virginitas, et in medio sanctarum virginum libenter assistunt. Quia, Matth. XXII, 30 : In resurrectione, neque nubent, necque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in caelo.
Per essentiam in corde, ut numquam concupiscat virum, sed mundam servet animam suam ab omni concupiscentia
Per effectum continentiae in corpore, attendens illud Sapient. iii, 13 : Felix est sterilis, et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto : habebit fructum in respectione animarum sanctarum, . In signo est in pudore sensuum. Eccli. XXVI, 19 : Gratia, super gratiam mu-lier sancta et pudorata. Non enim aliqua ponderatio digna continentis animae. E contra de vagis, garrulis, quietis impatientibus, quia non valent in domo consistere pedibus suis . Dicit Petrus, II canon. II, 14 : Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti : pellicientes animas instabiles , hoc est, nitore quodam et fuco pellis decipientes. Psal. cxviii, 37 : Averte oculos meos ne videant vanitatem. Et, Job, XXXI, 1 : Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quia, sicut dicitur, Eccli. XXVI,12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. Ad hoc significandum dicitur, Matth.xxv, 2, quod quinque sunt prudentes virgines, et quinque fatuae per oppositum.
Sed insurgit hic Helvidius haereticus, dicens ex modo locutionis significari : quia licet Salvatorem beata Virgo conceperit antequam convenirent, tamen alios concepit et peperit, posteaquam convenerunt, qui fratres et sorores Domini dicuntur . Sed mentita est iniquitas sibi. Iste enim modus locutionis usitatus. Sicut dicimus de inimicis : Numquam salutavit eum, antequam interfectus est ab eo : et constat, quod postquam interfectus est, non salutavit eum. Adhuc, de peccatore finaliter impoenitente dicimus : Cum multoties moneretur, non paenituit, antequam suspensus interiit. Et in sacra Scriptura, 1 Reg. iii, 2 et 3, Heli non vidit lucernam Dei, antequam exstingueretur : et constat quod posteaquam exstincta fuerit, videre non potuit. Talis igitur est et hic modus loquendi. Non enim poterat vir justus et sanctus etiam cogitare de pollutione uteri, quem auro sui splendoris et sanctitatis ornavit Deus, corporaliter in eo habitans. Totum enim corpus et maxime uterum splendore san-
dilatis ornavit divinitas. Sicut dicitur, Ezechiel. xliii, 4 et 5, quod cum ingrederetur gloria Domini in templum, resplenduit tota terra a praesentia majestatis ejus. Hoc significatum est, Exod. xxv, 10, ubi praecepit Dominus arcam factam de lignis setim imputribilibus, vestiri intus et extra de auro mundissimo. Quod significat corpus Virginis imputribile per concupiscentiam. Praecepit etiam urnam fieri de auro mundissimo, in quo manna reponebatur, per quam significatur Virginis uterus panem caeli in se habens reconditum.
Surgit autem quaestio hic : quia littera videtur contradicere his quae ante dicta sunt : quia dictum est, quod desponsatione facta, sponsa sponso assignabatur : ergo ante Annuntiationem convenerunt ad cohabitandum, et sic non est inventa in utero habens, antequam convenirent.
Sed ad hoc dicendum, quod absque dubio,secundum dicta sanctorum Patrum, antequam convenerant ad cohabitandum. Sed ex. nimia confidentia sanctitatis Virginis, qua prohibebatur Joseph ab omni mala suspicione habenda de conjuge, libere permisit ire et redire quo vellet. Et ideo recedens ab ipso ad obsequium cognatae Elisabeth, ultra spatium trium mensium ab eo sequestrata fuit : et antequam convenirent in reditu ipsa et Joseph, facta sunt ea quae hic dicuntur. Et haec responsio trahitur a Chrysostomo.
" Inventa est in utero habens. "
Inventa procul dubio a Joseph familiari, ejus nutritio. Et hoc est novius omni novo. Nova enim quaedam fecerat ante, et fecit post hoc Dominus : quod caecos illuminavit, quod. claudis gressum reddidit. Isa. xxxv, 5 et 6 : Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, etc. Matth.XI, 5 : Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosimundantur, mortui resurgunt. Omnibus tamen his facultate et potestate naturae reddita, nihil mirum quod postea opera vitae per illas operati sunt facultates. Caeco enim reddito visu, non mirum est si videat : et idem est de aliis.
Sed nunc, causa non habendi in utero manente et custodita et sigillata et consecrata in virgine (quae est virginitas), " Inventa est in utero habens , " mirum in modum. Quod et ipsa miratur dicens, Luc. i, 34 : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Nullo enim (pro certo) modo fieri posset, nisi per eum cui non est impossibile omne verbum. Hoc est ergo aliorum mirorurn mirum, quod natura non potest, gratia non capit, saecula mirantur, Angeli praedicant, Prophetae in gaudio spiritus praenuntiant. Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram : foemina circumdabit virum. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? Apocal. XXI, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Impossibile omnino hoc pro certo esset, nisi virtus Altissimi obumbraret Virgini. Non enim (alias, tamen) umbram habet virtus Altissimi obscuram et frigidam et tetram, sicut corpus opacum et tenebrosum : sed umbra vocatur hic imago ad similitudinem resultans, sicut forma in speculo resultans umbra vocatur. Ad Hebr. x, 1, dicitur : Umbram habens lex futurorum bonorum. Et quod sequitur : Non ipsam imaginem rerum, dictum est, eo quod veritatem rerum gratiae, per quas completa est, non habet. Sic igitur (non de inferioribus operibus et virtutibus Dei veniens de altissimis) Altissimi virtus in eam descendens imaginem suam impressit in eam, qua hoc fieri in ea potuit, quod omni creaturae impossibile fuit, non modo perficere, sed etiam cognoscere. Sic ergo, Apocal. XII, 1 et 2 : Signum magnum apparuit in caelo : mulier amita sole, et luna sub pedibus ejus, et corona in capite ejus duodecim stellarum : et in utero habens,
clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. Clamabat quidem potius magnitudine miraculi, quam doloris experientia. Et cruciatus ejus est de conceptis per affectum misericordiae, in quibus eum quem portavit in utero, formari desiderat. Sicut in Psal. IV, 4 : Mirificavit Dominus sanctum suum. Sic, Isa. VII, 14 : Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum, de Virginis conceptu et partu. Sic, Isa. x, 23 : Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram . Abbreviatum, inquam, non amputatum, vel mutilatum, videlicet in aliqua parte sui diminutum. Hoc enim., ut Origenes in Periarchon dicit, dictum est: Sicut si intelligamus hominem caput in immensum extra caelum porrigentem, et ped.es in infinitum per abyssum extendentem, et manus ultra omnem mensuram latitudinis per Orientem et Occidentem expandentem, et tantae spissitudinis, quod anteriora pectoris et posteriora dorsi omnem excedant mensuram profunditatis extra Austrum et Aquilonem : hic enim homo nobis est invisibilis et incognoscibilis, nec videmus de ipso nisi quiddam interminatum et infinitum. Facio autem imaginem sibi, per omnia similem, non aequalem ad longitudinem duorum cubitorum, et statuo illam ante oculos, et dico : Sic sunt manus, et sic oculi, et ita caput, et caetera membra magni hominis, sicut vides in isto : parva enim imago in nulla similitudine deficit a magni hominis imagine. Sicut etiam in fabulis pythagoricis Atlas describitur : sic Verbum abbreviatum fecit Dominus in utero Virginis, non demembratum : quod nobis commensuratum totam ostenderet immensitatem deitatis. Et ideo mira res est istius uteri, in quo virtus resultat Altissimi, et abbreviatio sine diminutione efficitur Filii incarnati : ut brevitas secundum carnem intelligatur, et permanentia immensitatis secundum deitatem.
In hoc enim deficit similitudo corporalis in duabus inducta imaginibus : quia in verbo abbreviato in uno et eodem Christo est immensitas deitatis et abbreviatio carnis, cui se commetitur divinitas : ibi autem immensum et abbreviatum in uno et eodem esse non possunt.
Sic igitur " inventa est in utero habens "
" De Spiritu sancto. "
Et in hoc notatur completa et omnimoda ejus sanctitas. Est autem locutio duplex secundum distinctiones Sophistarum (alias, sophisticam) ex compositione et divisione. Hoc enim, In utero habens de Spiritu sancto, potest totum referri simul ad participium, inventa, vel tantum prima pars, quae est : In utero habens : et sic divisum (alias, divisam) intelligendam esse locutionem istam, inferius ostendit Angelus, quando Joseph cogitante eam dimittere, pro ratione quod non debeat dimitti, assignat de Spiritu sancto esse quod in ea natum est. Cum autem dicitur, de Spiritu sancto, praepositio de notat potestatem, et non materiam : sicut cum dico, quod iste honoratur, est de potestate Imperatoris : et quod ille alius suspenditur, de furto : quando tamen furtum non est materia suspensionis, nec rex, vel potestas ejus est materia honoris.
Mentiuntur ergo haeretici Helvidiani, qui dicunt Spiritum sanctum esse patrem Christi secundum temporalem ejus generationem : quia pater est qui de substantia sua, generat, quod. non. fecit Spiritus sanctus. Dictum autem est de hoc in prooemio.
Tria ergo dicit: " De. " In praepositione enim notat potestatem : ut non credas in generatione esse patris alicujus materiam seminalem. Isa. liIi, 2 : Ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Radicis enim non est radix : et ideo radix prima generationis Christi fuit Verbum. Filius Dei, non alia radix : sicut semen dicitur esse radix generationis. Et ideo uterus Virginis terrae sitienti sive arenti comparatur, quia nullo virilis humoris semine est infusus. Et, item, Isa. XI, 1, flos dicitur de radice ascendere , quia flos parvuli concepti de radice prodiit deitatis, nec aliam habuit radicem suae generationis : sicut flos patrem non habet nisi caelestem, sicut in antehabitis secundum Pythagoram dictum est.
Secundum est, quod dicit " Spiritum " operatorem hujus generationis : ut omnino sine carnali concupiscenti a facta m intelligas. Ad Galat. v, 17 : Spiritus concupiscit adversus carnem. Luc. I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, etc.
Tertio, dicit " sanctum, " ut intelligas gratia plenum, Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae ei veritatis.
A primo habet haec generatio, quod. secundum efficientem causam est divina. A secundo, quod est absque matre peccati originalis, quae est concupiscentia. A tertio, quod est abundans in reconciliationis gratia. Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
" Joseph antem vir ejus, curo esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. "
Ecce secunda pars, contra praecedens totum divisa. : ubi a Deo ordinatur diligentia obsequii, tam matri quam puero necessaria.
Et haec dividitur in duo : in quorum prima inducit dubitationem Joseph circa conceptum beatae Matris et Virginis : ut locum congruum habeat et causam sequens revelatio. Et secundo, inducit ipsam revelationem, obsequium impen- dendum puero et matri praeordinantem.
In primo horum tangit quatuor : quorum primum est ratio obligationis quam, habebat ad. non dimittendum. Secundum, laus ejus, ex qua fuit idoneitas ejus ab obsequendum. Tertium, pietas et humilitas : quas virtutes habuit inclinantes ad. se tantae sanctitati subducendum. Quartum autem est consilium quod conceperat ad recedendum.
Primum ergo horum est causa obligationis quam habebat ad manendum.
Et hoc est :
" Joseph autem vir ejus, "
A. fide sponsionis vir ejus dicitur. I ad Corinth. XI, 3 : Caput mulieris, vir. Job, I, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Nec dicitur vir ab experientia sexus, quem experta fuerit. Osee, II., 16 : Vocabit me : Vir meus : cum tamen nihil carnalis cogitationis ( alias, cognitionis) intervenerit, sed tantum sponsionis fides. Et ideo talis sponsus. Cura quidem est ut pater, sponsione vir, et custodia castitatis : dux virginitatis conjugis. Jerem. III, 4 : Voca me : Pater meus, dux virginitatis meae tu es.
" Cum esset justus. "
Ecce secundum, ex quo fuit idoneus et ad testificandum de castitate, et ad curam exhibendam in educatione Job, I, 8 : Homo simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo. Simile de parentibus Joannis, Luc. I, 6 : Erant ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis ei justificationibus Domini sine querela. Justus autem dicitur a justitia generali, quae est omnis virtus lege vel praecepto regulata : virtus enim est in se accepta Deo. Sed quando perficitur ex obedientia legis, tunc quaelibet virtus vocatur justitia. Si enim injustus non permittitur enarrare verbum Dei, in Psal. xlix, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justificationes meas? etc, multo minus permitteretur tractare et educare.
Sed objicitur : Videtur enim non esse justus, si putabat adulteram, et hanc celare voluit, occulte dimittendo eam. Quia, Levit. v, 1, deputatur crimen illi qui celat criminosum. Ad Romam 1, 32 : Qui talia agunt, digni sunt morte : ei non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Glossa, ibid. : " Consentit, qui cum possit arguere ta" cet. " Respondeo, secundum Chrysostomum : " Non habuit suspicionem : " quia credebat possibilius esse quod vir-" go concepisset, quam quod nefas perpe" trasset. " Et ideo dixi, quod ex justitia laudatur de idoneitate ad custodiam castitatis et educationis obsequium.
Potest tamen etiam dici secundum alios, quod justus in dubiis non statim prodit. Sed si crimen certum esset, tunc proderet, si incorrigibilitatem videret. Et, sicut dicit Chrysostomus : " Boni " animi magis est se habere ad hoc in " dubiis, quod nocens evadat, quam " quod innocens condemnetur : quia note cens paenitere potest, si evadit : inno-" center autem interfectus non redit ad " vitam. "
" Et nollet eam traducere. "
Ecce tertium. Jn quo notantur duae ipsius virtutes : pietas scilicet ad conjugem, et humilitas ad seipsum. Quia cum dubius fuit, non spiritu zelotypiae incitatus, statim accusavit eam. Unde ubi nos habemus : te Nollet eam traducere, " Graecus sermo habet : " Nollet eam propalare. "
Unde Glossa dicit, quod vera virtus est : cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia est : quae virtutes separatae ab invicem dilabuntur. Jam enim ali- quid gratiae accepit ex conceptu conjugis, qui postea et ream et accusatam et convictam, juste et pie liberavit. Juste quidem : quia dixit similem in crimine non debere quemquam accusare. Pie autem, quando eam, quam ipse sine crimine existens condemnare potuit, absolvit Christus, dicens, Joan. VIII, 11 : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare. Justitia autem Pharisaeorum est, quae non quaerit corrigere, sed condemnare, et est separata a pietate, Matth.v, 20 : Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Pietas enim est benevolentia in homines, et maxime in parentes. Et ideo illa dulcedine mulcet cor in angore justitiae, et per clementiam mitigat judicium in paenae inflictione.
Aliter exponeretur :
" Nollet eam traducere, "
Scilicet in domum suam ad cohabitandum : quia licet jam traduxerit, tamen quiaexieratad obsequium Elisabeth, oportebat iterari traductionem, et hanc nolebat facere propter humilitatem : reputans, quod tam gloriosae Dominae (quam Deus Pater Filio, de corde suo sibi consubstantiali genito, matrem praeparaverat, et in qua Deus Filius corporaliter habitaverat, et quam Spiritus sanctus sanctificaverat in matrem ejus, de quo secundum processionem aeternam procedebat) non esset satis idoneus ad serviendum : passus hoc, quod et Petrus passus est, Luc. v, 8 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Sicut et Moyses texit oculos, quando vidit ignem in rubo : quod signum fuit deitatis in Virgine .
" Voluit occulte dimittere eam. "
Reputans Deum aut per Angelos, aut per meliores se h oninues , diligentiam obsequii exhibiturum, praecipue quia scriptum legerat, Malach. III, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, ei praeparabit viam ante faciem meam. Et illud Psal. cur, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos, etc.
Et attende pietatem Joseph, cum dimittere deliberaverat, quod esse videbatur severitatis, statim ex. seipso temperavit, quod occulte disposuit hoc facere : quia si. manifeste hoc faceret, secundum legem non poterat facere nisi altero duorum modorum : scilicet aut per judicium zelotypiae , et tunc oporteret quod objiceret ei adulterii suspicionem, quam de tanta sanctitate habere non potuit : aut quod daret ei libellum repudii , et tunc oporteret quod inscriberet ei foeditates viro intolerabiles : quod iterum jurgium facere beatae Virgini reputavit. Et ideo sicut justus cogitavit dimittere, et sicut pius disposuit non accusare, et sicut sapiens voluit id facere occulte : quia hoc fuit tutius, quod consilio humano poterat invenire : et sicut humilis id poterat facere sine injuria divina, quam credebat incurrere ex praesumptione.
" Haec antem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in. somnis ei. "
Istud est secundum, quod dividitur contra praecedens immediatum. Deficiente enim consilio humano justis hominibus, semper adest consilium divinum. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. J erem, xxxiii, 3 : Clama ad me, et ego exaudiam te : et annuntiabo tibi grandia, ei firma quae nescis, ideo fluctuanti inter justitiam et pietatem et humilitatem, sapientiae humanae se multum per multa consilia excitare (alias, exci- tanti) adest divina illuminatio facta per Angelum.
Et dicuntur hic duo. Primo enim inducitur fluctuatio Joseph : quae dicta est per hoc, quod dicitur :
" Haec autem eo cogitante. "
Hoc est, coagitaute et conferente per diversas rationes in corde. Proverb. XI, 14 : Salus, ubi multa consilia. Job, XXIX, 16 : Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam .
Secundum inducitur revelatio facta, cum dicitur : " Ecce Angelus. "
Et dicuntur hic duo : Instructio revelantis, et simplex obedientia revelationem accipientis, ibi, v. 24 : " Exsurgens autem Joseph a somno. "
In prima harum partium tria dicuntur, scilicet descriptio revelantis, et ejus cui facta est revelatio, et expressio revelationis, ibi, " Joseph, fili David, etc, " et confirmatio rei revelatae per consonantiam Scripturae, ibi, v. 22 : " Hoc autem totum factum est. "
Circa primum horum dicit duo. Describit enim revelantem primo : et eum cui facta est revelatio, secundo.
Revelantem autem describit ab evidentia demonstrabilitatis, ab officio nuntiationis, et ab auctoritate mittentis, et a modo suae ostensionis.
" Ecce. "
Per adverbium ecce notatur denionstrabilitatis evidentia : non enim est res ad sensum vel intellectum demonstrata, cum inducitur, sed quae sui claritate demonstrat se ipsam : et ideo indicio exteriori non indiget. Sicut dicimus claro die : Ecce sol : et optimum habentes vinum, quod se in omni virtute viiii demonstrat : Ecce vilium. Ita puto tanta claritate luminis interni perfusum esse Joseph, ut ipsa claritas fugaret omne dubium, et omno quod debuit sciri de proposito (quod in animo voivebat) impetu uno demonstraret. Act, XXVI, 19 : Non fui incredulus caelesti visioni. Credendum enim est, quod donum discretionis spirituum habebat. I ad Corinth. XII, 12 : Alii per spiritum datur discretio spirituum, I Reg. ii, 27 : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui ?
" Angelus. "
Ecce nuntius revelationis, quia Ange-Ius nuntius interpretatur. Zachar, I, 14 : Angelus, qui loquebatur in me.
Videtur autem quod per seipsum apparere debuit Dominus : quia dignius, ut appareat in his quae sunt Filii per seipsum : quia et Patribus per seipsum apparuit. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Job, xlii, 5 : Auditu auris audivi te, nunc antem oculus meus videt te. Numer. XII, 8 : Palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt.
Ad hoc dicit Dionysius, quod " in lan-" tum custodit Deus legem ordinis natu-" rae, quem instituit (qui est per prima " media, et per media ultima divinis " illuminationibus reducere), quod etiam ((quando Filius ultimam naturam sibi " univit, eos qui circa eum erant (tamen " in gradu ultimae naturae, sicut dicitur, " Psal, VIII, 6 : Minuisti hominem paulo " minus ab AngeIis) no1utni permediam " naturam, hoc est, per Angelos illumi-" nare: ut unaquaeque naturarum in gradu " suo ministraret circo, sacramentum re-" demptionis. " Et ideo dicit Alexander in libro de Motu cordis, quod anima huce mana illuminationum, quaesiuit a primo (( ultima relatione (alias, revelatione) est " perceptiva : Angelus autem secundum " sui naturam prima relatione (alias, rece velatione) recipit easdem. " Et haec re- sponsio est vera. Cujus signum est, isa.VI, 6 et 7, cum prophelastaret juxta thronum,
non illum illabatur a Deo : sed volavit ad eum unus de Seraphim, et illuminavit, et purgavit eum.Daniel, VIII, 16 : Gabriel, fac intelligere istum visionem.
Ad id, quod inducitur de Patribus, respondet Augustinus in IV de Trinitate (alias, Civitate) dicens, quod " culice nia, quae Patribus facta sunt, per An-" gelos facta sunt : qui Deus et Dominus " dicuntur, quia in persona Domini apex paruerunt. " Ad Galat, III, 19 : Quid igitur lex ? Propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per Angelos in manu mediatoris, Non enim esset ratio, quare sapiens Deus ordinem descensus illuminationum confunderet, quem ipse sua sapientia dispensavit. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, hoc est, a virtutibus angelicis, tuam aeternitatem per confirmationem particinantibus. Hoc dicit Dionysius sigiiificari per ea quae dicuntur, Isa. VI, 1 et seq. : Ibi enim Seraphim stabant super solium sino medio Deo conjuncti : et ea quae sub solio erant, replebant templum , hoc est, inferiores illuminationes et splendores ab his qui stabant in folio, replent Ecclesiam militantem.