49 Liber Tertius.
Aeternam Verbi generationem adstruit, eosque retundit
0075B
qui humana adversus illam ratione nituntur. Ac primo quidem haec Filii verba, Ego in Patre, et Pater in me,
ubi sensus humani captum superare demonstravit, ex ipsa Scripturarum de Patre et Filio doctrina luculenter explicat. Deinde
ex mira aquae in vinum conversione, et ex quinque panum incrementis, evincit multa Deum posse, in quibus deficiat humanae
mentis acies. Tum affertur humana ratio, qua nullam ex Deo nativitatem esse posse contendunt, multisque exploditur: 1
º
quia ortum habet ex humana sapientia, quam se perditurum Deus propheticis et apostolicis oraculis declaraverit. 2º
Quia praestat audire Christum, ad hoc hominem factum; ut rerum divinarum nobis testis esset (Hic expenduntur verba, quibus
dispensationis suae opus
0075C
et officium exposuit, ac veram ex Deo nativitatem suam multis argumentis testatam fecit). 3º
Quia ne conspicabilium quidem Christi gestorum, illius v. g. ad discipulos januis clausis ingressu, intelligentiam assequimur.
4
º
Denique quia ea est mentis humanae natura, ut cum creata et imperfecta sit, concipere non valeat perfectum et Creatorem suum.
Postremo laudatur sapiens stultitia fidelium, qui sibi diffidunt ut Deo credant, nec divina ex propriae rationis infirmitate
0076A
moderantur, sed secundum omnipotentis virtutis infinitatem expendunt.
1.
Filium in Patre, et vicissim, sensus humanus non capit.—Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit:
Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) , et non immerito; natura enim intelligentiae humanae rationem dicti istius non capit. Videtur namque non
posse effici, ut quod in altero sit, aeque id ipsum extra alterum sit; et cum necesse sit ea, de quibus agitur, non solitaria
sibi esse, numerum
0075D Addimus hic
ac statum auctoritate mss. Tell., Colb. ac Sorbon.
Status nomine substantiam intelligit Tertullianus contra Praxeam n. 2. ubi de Trinitate ait:
Tres autem non statu, sed gradu: et paulo post,
unius autem substantiae, unius status, unius potestatis. At hic potius existendi rationem ac situm sonat. Mox verbum
continere, regitur a superiore
videtur.
ac statum tamen suum, in quo sint, conservantia, non posse se invicem continere, ut qui aliquid aliud intra se habeat, atque
0075D Tres mss. recentiores,
atque extra maneat: male. Hoc enim sibi vult: videtur non posse effici, ut qui aliud intra se habet, quod semper sic maneat intra se, nec statum
mutet, ita sit exterior ei rei, quam intra se habet ut ei vicissim sit interior.
ita maneat manensque semper exterior, ei vicissim, quem intra se habeat, maneat aeque semper interior. Haec quidem sensus
hominum
0076B non consequetur, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit: sed quod inintelligibile est homini, Deo
esse possibile est. Hoc non a me ita dictum sit, ut ad rationem dicti
0075D In duobus mss.
ea tamen. In aliis libris,
ea tantum: quod subsequentibus magis consentaneum est. Haec ab Hilario pressius dicta, fusius edisserit Augustinus epist. CXX. ubi Consentium,
fidei totum, rationi nihil concedentem non probans, ait num. 4:
Monet
0076C
apostolus Petrus paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra. Et num. 3:
Absit namque, ut hoc in nobis Deus oderit,
0076D
in quo nos reliquis animantibus excellentiores creavit. Quibus aliisque Consentii errorem depellit, fideique intelligentiam,
ad quam ratio vera perducit, fides animum praeparat, praeponendam docet, n. 6 et 8, quamvis tamen rationabile praeceptum sit,
ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem. Imo, inquit, n. 3:
Si hoc praeceptum
rationabile est, procul dubio quantulacumque ratio, quae hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem. Fidem enim ea praecedit ratio, Deo scil. qui nec falli nec fallere potest, credendum esse. Hanc regulam in omnibus secutus
est Hilarius, primo Dei dictis firmissime credens, ac tum fidei suae rationem reddere non contemnens. Videsis lib. VIII, num.
I, etc.
ea tantum sufficiat auctoritas, quod a Deo dictum sit. Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid 50 sit illud:
Ego in Patre, et Pater in me; si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus: ut quod natura rerum pati non posse existimatur, id divinae veritatis ratio
consequatur.
2.
Cognito Patre et Filio juxta Scripturas, facilius illud percipitur. Quid Pater.—Atque ut facilius intelligentiam difficillimae istius quaestionis consequi possimus, prius Patrem et Filium secundum divinarum
Scripturarum doctrinam cognosci a nobis oportet, ut
0076C de cognitis ac familiaribus absolutior sermo sit. Aeternitas Patris, ut libro anteriore tractavimus,
0076C
Locum.
0076D Editi,
locum: repugnantibus mss. Sic et in psal. CXXXVIII, n. 18, Patris natura dicitur
ultra omnes locos esse.
locos, tempora, speciem, et quidquid illud humano sensu concipi poterit, excedit. Ipse extra omnia et in omnibus, capiens
universa et capiendus a nemine, non accessu decessuve mutabilis; sed invisibilis est, incomprehensibilis, plenus, perfectus,
aeternus,
0076D Ita mss. At editi,
non aliunde quod est sumens.
non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet sibi ipse sufficiens.
0077A 3,
Filius quid nascendo a Patre accepit. Quid nascendo in carne pro nobis assumpserit.—Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se filium genuit, non ex aliqua subjacente 51 materia, quia per Filium omnia; non
ex nihilo, quia ex se filium
0077C Addunt hic duo mss.
genuit: quod in aliis libris probe reticetur.
: non ut partum, quia nihil in Deo demutabile aut vacuum est; non partem sui vel divisam vel discissam vel extensam; quia
impassibilis et incorporeus Deus est, haec autem passionis et carnis sunt, et, secundum Apostolum,
in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) . Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter, ante omne tempus et saecula, Unigenitum ex his quae ingenita
in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem nativitati ejus impertiens: ac sic ab ingenito, perfecto,
0077B aeternoque Patre, unigenitus et perfectus et aeternus est Filius. Ea autem,
0077C
Quae ejus sunt; et mox,
ut pote ab eo genitus, non
a Deo genitus.
0077C In vulgatis,
quae ejus sunt; et mox,
utpote ab eo genitus. Magis placet
ei, et
Deo, cum ms. Vat. bas. et altero Colb.
quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus ad salutem nostram voluntas est. Invisibilis enim et incorporeus
et incomprehensibilis, utpote a Deo genitus, tantum in se et materiae et humilitatis recepit, quantum in nobis erat virtutis
ad intelligendum se et sentiendum et contuendum; imbecillitati nostrae potius obtemperans, quam de his in quibus erat ipse
deficiens.
4.
Qua ratione sit in Patre.—Igitur perfecti patris perfectus filius, et ingeniti Dei unigenita progenies, qui ab eo qui habet omnia accepit omnia, Deus
a Deo, spiritus a spiritu, lumen a lumine, confidenter ait:
Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) : quia ut spiritus Pater, ita et Filius Spiritus; ut Deus Pater, ita et Filius Deus; ut lumen Pater, ita et
Filius
0077C lumen. Ex iis ergo, quae in Patre, sunt ea in quibus est Filius, id est, ex toto Patre totus Filius natus est; non aliunde,
quia nihil ante quam Filius; non ex nihilo, quia ex Deo Filius; non in parte, quia plenitudo deitatis in filio; neque in aliquibus,
quia in omnibus: sed ut voluit qui potuit,
0078A
0077C Editio Par. ad Nivellianam expressa,
ut sit qui genuit, mendose. Hic respicitur illud,
Nemo novit Filium, nisi Pater, etc. Cum proxime ait Hilarius,
ut voluit qui potuit, et alia hujusmodi lib. VI, n. 21 et cap. 16, in Matth. n. 4, Patris voluntati Filium videtur
0077D subjicere, tum ut sit, tum ut aequalis ipsi sit. Contra Athanasius Or. II, cont. Ar. p. 335, hoc inter creatam rem et Filium
discrimen statuit, quod hic sit proprium paternae substantiae germen, illa vero quid extraneum, quod ex Patris voluntate,
cui ille non subjacet, pendeat: Τὸ μὲν ποίημα οὐκ ἀνάγκη ἀεὶ εἶναι· ὅτε γὰρ βούλεται δημίουργος ἐργάζεται· τὸ δὲ γέννημα οὐ
βουλήσει ὑπόκειται, ἀλλὰ τῆς οὑσίας ἐστὶν ἰδιότης. Sic et Cyrillus lib. VII Thesauri:
In naturalibus nulla praecedit voluntas, quae locum in iis solum habet, quae sunt extra deliberantis substantiam. At sententiam suam ipse explicat Hilarius l. de Synod. n. 58, ubi primum cum Athanasio et Cyrillo consentiens ponit,
Omnibus creaturis substantiam voluntas Dei attulit: sed naturam Filio dedit . . . perfecta nativitas,
0078C etc. Tum indicat se Filium volente Patre natum ad hoc tantum praedicare, ne invitus Pater et non sine passione eum genuisse
existimetur. Qua ratione Cyrillus, lib. VII Thesauri:
Licet non ex voluntate genuerit Filium, non tamen invitus habet eum; vult enim Filium et amat: sicut quod bonus et misericors
sit, licet non habeat praecedente voluntate et electione, non tamen invitus haec habet, vult enim id esse quod est.
Eadem fere repetit dial. 2 de Trinit.
ut scit qui genuit. Quod in Patre est, hoc et in Filio est; quod in ingenito, hoc et in unigenito; alter ab altero, et uterque
unum; non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in 52 utroque; Pater in Filio, quia ex eo Filius; Filius in Patre,
quia non aliunde quod Filius; unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigenitus. Ita in se invicem; quia ut omnia in ingenito
patre perfecta sunt, ita omnia in filio unigenito perfecta sunt. Haec in Filio et Patre unitas, haec virtus, haec charitas,
0078C Apud Par. omittitur
haec spes. Mox verbum
0078D
calumniari positum videtur pro imminuere et detrahere Deo aliquid de potentia sua. Jam legimus in psal. CXXXVII, n. 16:
in calumnia vestis, pro, quando quis vult auferre vestem: et lib. X de Trin. n. 28, legere est
in ipsa trunci corporis calumnia, pro, in ipsa auris amputatione.
haec spes, haec fides, haec veritas, via, vita, non calumniari de virtutibus suis Deo, nec
0078D Id est, propter secretum ac potestatem nativitatis, quo non penetrat mens humana.
per secretum ac potestatem nativitatis obtrectare Filio; Patri ingenito nihil comparare, Unigenitum ab eo nec tempore nec
virtute discernere, Deum filium quia ex Deo est confiteri.
5.
Dei potentia se gestis ostendit: quorum ratio lateat.
0078B
Homo non capit qui aqua in vinum sit conversa. —Sunt istiusmodi in Deo potestates, quarum cum ratio intelligentiae nostrae incomprehensibilis est, fides tamen per veritatem
efficientiae
0078D Hoc est, ratio nostra certo percipit effectum esse e Deo, quamvis non comprehendat quomodo factum sit, aut etiam qua ratione
fieri potuerit.
in absoluto est. Nec hoc in spiritalibus tantum, sed etiam in corporalibus deprehendemus; non ad nativitatis exemplum, sed
ad admirationem facti intelligibilis ostensum
0078D Ms. Colb. cum Germ.,
est ostensum. Mox, restituimus ex mss.
in Galilaea, ubi vulgatum erat
in Cana Galilaeae.
. Nuptiarum die vinum in Galilaea ex aqua factum est (Joan. II, 9) : numquid consequetur aut sermo noster aut sensus, quibus
modis natura demutata sit, ut aquae simplicitas defecerit, vini sapor natus sit? Non permixtio fuit, sed creatio; et creatio
non a se coepta, sed ex alio in aliud existens: non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius
0078C est, sed aboletur quod erat, et quod non erat coepit. Sponsus tristis est, familia turbatur, solemnitas nuptialis convivii
periclitatur. Jesus rogatur: non exsurgit, aut instat, sed quiescentis ejus hoc opus est. Aqua hydriis infunditur, vinum calicibus
hauritur; infundentis scientiae sensus non convenit haurientis. Qui infuderunt, hauriri aquam existimant; qui hauriunt,
0079A vinum infusum arbitrantur; tempus, quod in medio est,
0079D
Non sufficit, secunda manu.
0079D Editi excepto Par. et plures mss.
non sufficit. Retinemus lectionem Par. quae est vetustiorum mss. Tum apud Er., Lips. et Par.
ut in liquoris natura. Melius abest
in ab aliis libris: hic enim
liquoris vocabulum et vinum nascens, et aquam percuntem pariter enuntiat.
non proficit ut liquoris natura et nascatur et pereat. Ratio facti et visum frustratur et sensum: virtus tamen Dei in his
quae sunt gesta sentitur.
53 6.
Aut quomodo quinque panes excreverint.—Sed et de quinque panibus non dissimilis facti admiratio est (Matth. XIV, 17) . Incrementis eorum, quinque millium virorum
et innumerabilium mulierum ac puerorum fames vincitur: fugit oculos sensus nostri, operis intelligentia. Quinque panes offeruntur
et franguntur, subrepunt praefringentium manibus quaedam fragmentorum procreationes. Non imminuitur unde praefringitur; et
tamen semper praefringentis manum fragmenta occupant. Fallunt momenta visum;
0079B dum plenam fragmentis manum sequeris, alteram sine damno portionis suae contueris; inter haec fragmentorum cumulus augetur.
Praefringentes in ministerio sunt, edentes in negotio sunt, esurientes saturi sunt, duodecim cophinos replent reliquiae. Non
sensus, non visus profectum
0079D Bad., Er. et Lips.
tam inconspicabilis. Malumus cum Par. et nostris mss.
tam conspicabilis, vel cum codice Vat. bas.,
tamen conspicabilis. Sermo enim hic est, ut supra promissum erat, de exemplo corporali. Unde et in Matth. c. 14, n. 12, de eodem miraculo
0080D habes:
Agitur enim in opere visibili invisibilis molitio.
tam conspicabilis operationis assequitur. Est quod non erat, videtur quod non intelligitur: solum superest ut Deus omnia
posse credatur.
7.
Haec non sui causa egit Christus, sed ut humanum de Dei rebus judicandi pruritum retunderet.—Non habent itaque divina adulationem, nec subest Deo ad placendum fallendumque simulatio. Haec filii Dei opera non de jactantiae
studio sunt profecta: neque enim ille, cui innumerabilia millia millium angelorum
0079C serviunt, adulatus est homini. Quid enim eorum quae nostra sunt indigebat, per quem sunt universa quae nostra sunt? An honorem
a nobis expostulabat, nunc a somno stupidis, nunc de luxu
0080D Er., Lips. et Par.
noctium vigilatarum. Expunximus verbum
vigilatarum auctoritate Bad. et mss. quod Erasmus videtur addidisse de suo.
noctium fessis, nunc post rixas et caedes dierum male consciis, nunc post convivia ebriis, quem Archangeli, et Dominatus,
et Principatus, et Potestates sine somno, sine occupatione, sine crimine aeternis et indefessis in coelo vocibus laudant:
et laudant, quia ipse invisibilis Dei imago omnes
0080D Par. post Lipsium ex Erasmi margine,
per se creaverit. Mox mss. Colb. et Carn.,
astra distrinxerit, non distinxerit.
in se creaverit, saecula fecerit, coelum firmaverit, astra distinxerit, terram fundaverit, abyssos demerserit; ipse deinceps
homo natus sit, mortem vicerit, portas inferi fregerit, cohaeredem sibi plebem acquisiverit, carnem in aeternitatis gloriam
ex corruptione transtulerit. Nihil ergo
0079D iste eguit a nobis, ut haec eum apud nos inenarrabilia et inintelligibilia opera tamquam egentem laudis ornarent. Sed providens
Deus nequitiae et stultitiae
0080A humanae errorem, et sciens eo usque infidelitatem prorupturam esse, ut sibi de Dei rebus judicium praesumeret, audaciam
nostram earum, de quibus ambigeretur, rerum vicit exemplis.
8.
Humana ratio contra generationem Dei reprobatur. —Sunt enim plures saeculi prudentes, quorum prudentia Deo stultitia est, qui cum audiunt Deum ex Deo, verum a vero, perfectum
54 a perfecto, unum ab uno natum esse, tamquam impossibilia nobis praedicantibus contradicant, quibusdam sententiarum collectionibus
inhaerentes, cum dicunt: «Nasci nihil potuit ab uno, quia omnis ex duobus nativitas est. Jam si ab uno natus hic filius est,
partem ejus qui genuit accepit: et si pars, neuter ergo perfectus est; deest enim ei unde decessit: nec plenitudo
0080B in eo erit, qui ex portione constiterit: neuter ergo perfectus est, cum plenitudinem suam et qui genuerit amittat, nec qui
natus est consequatur.» Hanc mundi sapientiam etiam per prophetam providens Deus, ita damnat, dicens:
Perdam sapientiam sapientium, et
0080D Carnut. ms.
prudentiam prudentium.
intellectum prudentium reprobabo (Esa. XXIX, 14) . Item in Apostolo:
Ubi est sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus prudentiam hujus mundi? Nam quia in sapientia
Dei non cognovit mundus per prudentiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes: quoniam Judaei
signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus
autem stultitiam, iis autem qui sunt vocati, Judaeis atque Graecis Christum
0080C
Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est
hominibus
(I Cor. I, 20 et seqq.) .
9.
Christi officium apud nos.—Curam ergo humani generis habens Dei filius, primum, ut sibi crederetur, homo factus est: ut testis divinarum rerum nobis
esset ex nostris, perque infirmitatem carnis Deum patrem nobis infirmibus et carnalibus praedicaret, voluntatem in eo Dei
patris efficiens, ut dicit:
Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) ,
0080D In duobus mss. Remig. et uno Theod.,
non quod nollet: minus vere. Confer tract. psal. CXXXIX, n. 12.
non quod nolit et ille quod faciat; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem
Patris explere. Erat autem haec efficiendae voluntatis
0080D voluntas, cujus ipse testis est dicens:
Pater, venit hora, clarifica filium tuum,
0079D Legimus,
ut filius tuus, ut in Vulgata ac plerisque
0080D Graecis codicibus. Sic et idem Hilarius infra n. 10.
ut filius clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod
0081A
dedisti illi, det ei vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum
Christum. Ego te clarificavi super terram, opere consummato quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc clarifica me Pater apud temetipsum
claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi
(Joan. XVII, 1 et seqq.) . Verbis brevibus et paucis omne opus officii sui et dispensationis exposuit, nihilo minus fidei
0081D Sola editio Par.
fidei voluntatem.
veritatem 55 adversum omnem inspirationem diabolicae fraudulentiae communiens. Curramus ergo per singulas sermonis sui
virtutes.
10.
Quid postulet dicens, Clarifica Filium.—Ait:
Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Non diem, non tempus, sed horam venisse
0081B dicit. In hora dici portio est. Et quae haec erit hora? Nempe illa, de qua in tempore passionis discipulos confirmans locutus
est:
Ecce venit hora, ut filius hominis clarificetur (Joan. XII, 23) : Haec ergo hora est, in qua se a Patre clarificari orat, ut Patrem ipse clarificet. Sed quid est istud?
Clarificari se clarificaturus exspectat, et honorem redditurus expostulat, et eget hoc quod rursum impertiet? Et hic occurrant
sophistae mundi et sapientes Graeciae, et syllogismis suis veritatem irretiant. Quomodo et unde et quid causae sit quaerant:
et cum haeserint, audiant, Quia stulta mundi elegit Deus
0081D Carnutensis codex hic addit,
ut confundat sapientes.
(I Cor. I, 27) . Ergo per stultitiam nostram intelligamus inintelligibilia sapientibus mundi. Dixerat Dominus,
Pater, venit hora: horam passionis ostenderat; nam haec
0081C sub momento eo loquebatur: deinde adjecit,
Clarifica filium tuum. Sed quomodo clarificandus erat Filius? Namque natus ex virgine, a cunis et infantia usque ad consummatum virum venerat: per
somnum, famem, sitim, lassitudinem, lacrymas hominem egerat, etiam nunc conspuendus, flagellandus, crucifigendus. Quid ergo?
Nobis solum hominem in Christo haec erant contestatura. Sed non confundimur cruce, non flagellis praedamnamur, non sputis
sordidamur. Clarificat Pater Filium. Quo modo? Tandem suffigitur cruci. Deinde quid sequitur? Sol non occidit, sed refugit.
Quid refugisse dico? Non receptus in nubem est, sed de cursu operis defecit: et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa
senserunt: et ne huic facinori
0081D Vulgati,
illae coelestes: castigantur ex mss.
ullae coelestes operationes
0081D interessent, intercessionis hujus necessitate quadam sui abolitione caruerunt. Sed terra quid fecit? Ad onus Domini in ligno
pendentis intremuit,
0082A eum qui moriturus erat intra se contestata non capere. Numquid et portionem suam rupes et saxa concedunt? Sed rupta dissiliunt,
et naturam suam perdunt, caesamque ex se arcam incontinentem condendi corporis confitentur.
11.
Christus proprius est Dei filius.—Quid ad haec? Proclamat quoque centurio cohortis, et crucis custos,
vere Dei 56
Filius erat iste (Matth. XXVII, 54) . Creatura intercessione hujus piaculi liberatur; firmitatem et virtutem saxa non retinent. Qui cruci
affixerant, vere Dei Filium confitentur: praedicationi consentit effectus. Dominus dixerat:
Clarifica Filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se filium, sed et proprietate, qua dicitur
tuum. Multi enim nos filii Dei, sed non talis hic filius. Hic enim et verus
0082B et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Ergo post clarificationem
ejus, veritatem confessio consecuta est. Nam verum Dei filium centurio confitetur; ne quis credentium ambigeret,
0081D Lips. et Par. post Er.,
quod unus persequentium: nullius veteris libri auctoritate.
quod homo persequentium non negasset.
12.
Claritas Filio danda et Patri ab eo reddenda virtutis in utroque unitatem significat.—Sed forte ea clarificatione
0081D
Crederetur.
creditur eguisse Filius quam orabat: et infirmus reperietur, dum clarificationem potioris exspectat. Et quis non Patrem
0081D Sicut illaesa fide Hilarius hic Patrem affirmat Filio potiorem, qua de re mentem suam explicans in psal. CXXXVIII, n. 17,
ait:
Est enim Pater major Filio, sed ut pater filio, generatione non genere, et sicut ei consentiens Athanasius Or. II cont. Ar., p. 363, habet:
Pater major est Filio, non magnitudine aliqua
0082D
vel tempore, sed propter generationem ex ipso Patre: ita et excusari potest illud Origenis, t. III, in Joan. edit. Huetii, p. 70:
Tertio dicitur haec lux lux vera: qua ratione Pater veritatis Deus amplior et major est, quam veritas; et pater cum sit sapientia,
praestantior est ipsa sapientia: hac etiam ratione excellit eum qui est lux vera,
scilicet Christum. Idem esto judicium de similibus aliorum Patrum sententiis.
potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut patrem a filio, ut eum qui miserit ab eo qui missus sit, ut volentem ab
eo qui obediat? Et ipse nobis erit testis:
Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Haec ita ut sunt, intelligenda
0082C sunt: sed cavendum est, ne apud imperitos gloriam Filii honor Patris infirmet. Nec
0082D In vulgatis,
infirmari se patitur. Abest
se a mss. cujus loco intelligere est
gloriam Filii.
infirmari
0082D
Se patitur.
patitur haec ipsa clarificatio postulata: ad id enim quod dictum est,
Pater, clarifica Filium tuum; sequitur et illud,
ut Filius clarificet te. Non ergo infirmus est Filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus. Sed si non infirmus, quid postulabat?
nemo enim nisi hoc quod (
al. quo) eget postulat. Aut numquid infirmus est et Pater? Aut eorum quae habet ita profusus est, ut ei clarificatio sit reddenda
per Filium? Sed neque hic eguit, neque ille desiderat: et tamen alteri alter
0082D Ita mss. At editi,
impertit.
impertiet. Ergo expostulatio clarificationis dandae, vicissimque reddendae, nec Patri quidquam adimit, nec infirmat Filium;
sed eamdem divinitatis ostendit in utroque virtutem
0082D cum et clarificari se Filius a Patre oret, et clarificationem Pater non dedignetur a Filio: sed haec in Patre et Filio virtutis
unitatem, per vicissitudinem
0083A dandae et
0083D In mss. prius
repetendae, deinde ex emendatione,
referendae.
0083D In vulgatis,
dandae et referendae. In uno ms. Sorbon.
dandae et recipiendae. In nonnullis aliis,
dandae et repetendae. Sincerior nobis visa est lectio vetusti codicis Colbertini.
rependendae clarificationis ostendunt.
13.
Claritas quam sibi Pater et Filius exhibent, quae sit.—Sed clarificatio haec quae sit, et ex quibus sit, noscendum est (
Tres mss. docendum). Non, opinor, demutabilis Deus est, neque in aeternitatem cadit aut vitium aut emendatio, aut profectus aut damnum;
sed quod est, semper est, 57 hoc enim Deo est peculiare. Quod semper est, habere aliquando in natura non poterit ut non
sit: quo modo ergo clarificabitur, quod suo non eget, neque a se deficit; (
supple, ita ut) neque quidquam sit quod in se recipiat, neque amiserit ut resumat? Haeremus, moramur. Sed intelligentiae nostrae
infirmitatem Evangelista non deserit, qui quam clarificationem Patri Filius esset
0083B redditurus ostendit, dicens:
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut
cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 2 et 3) . Clarificatur ergo per Filium Pater, in eo quod sit a nobis
0083D In excusis hic additur
per filium, quod abest a mss. Neque vero in evangelicis verbis,
ut cognoscant te, etc.; quae hic explicantur, exstat
per filium: quod neque ad scopum Hilarii pertinet. Vult enim, tantum claritatem Dei nihil ei addere quod prius careret: quia tunc clarificandus
est, cum a nobis est intelligendus, nec quidquam ei adjicit haec cognitio nostra.
intelligendus. Claritas autem haec erat, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperat
0084D Ita vetus codex Colb. cui favent caeteri, in quibus,
caro autem factus ipse quod (In Vict.
qui) vitae aeternitatem. At in editis,
caro enim factus ipse vitae aeternitatem.
caro factus ipse, quod vitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus. Vitae autem nostrae aeternitas
non operationis erat, sed virtutis effectus: cum aeternitatis gloriam non jam molitio nova, sed sola Dei esset cognitio sumptura.
Ergo non claritas Deo additur; neque enim decesserat ut adderetur: sed per Filium clarificatur apud nos imperitos, refugas,
sordidos,
0083C
0084D Bad. et Er.
sine spiritu emortuos. In uno ms. Colb.
sine spe morituros.
sine spe mortuos, sine lege tenebrosos; et clarificatur per id, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperit, vitam
ei aeternam daturus. Per haec igitur Filii opera clarificatur Pater. Itaque cum omnia Filius accepit, clarificatus a Patre
est; et contra clarificatur Pater, cum fiunt universa per Filium. Et claritas accepta sic
0083D In nostro codice ex antiquae manus emendatione,
0084D
sic creditur.
redditur, ut quod claritatis in Filio est, id totum claritas Patris sit: quia a Patre accepit omnia; quia honor famulantis
0084D Ita unus codex Colb. Alii vero libri hic et mox,
in honore.
in honorem mittentis est, ut honor gignentis in honorem nascentis est.
14.
Spes vitae non in solo Patre, sed et in Filio. Missio non naturam, sed personas discriminat.—Sed in quo tandem aeternitas vitae est? Ait ipse:
Ut cognoscant te solum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum.
0083D Quae hic difficultatum quaestiones sunt, et quae
0084A pugna verborum est? Vita est verum Deum nosse: sed nudum hoc non facit vitam. Quid ergo connectitur?
Et quem misisti Jesum Christum. Debitus Patri a Filio honor redditur, cum dicit
te solum verum Deum. Non tamen se Filius a Dei veritate secernit, cum adjungit:
et quem misisti Jesum Christum. Non habet intervallum confessio credentium, qui in utroque spes vitae est: nec Deus verus ab eo deficit, qui in conjunctione
succedit. Cum ergo dicitur:
Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; sub 58 hac significatione, id est, mittentis et missi, non Patris et Filii veritas et divinitas sub aliqua aut significationis
aut dilationis diversitate discernitur, sed ad gignentis et geniti confessionem fides religionis instruitur.
0084B 15.
Laus Filii laus est Patris.—Ergo absolute Patrem Filius clarificat in eo quod sequitur:
Ego te clarificavi super terram opere consummato, quod dedisti mihi ut faciam. Laus Patris omnis a Filio est: quia in quibus laudabitur Filius, laus erit Patris. Consummat enim omnia, quae Pater voluit.
Dei Filius homo nascitur; sed Dei in partu virginis virtus est. Dei Filius homo cernitur; sed Deus in operibus hominis existit.
Dei Filius cruci figitur; sed in cruce hominis mortem Deus vincit. Christus Dei Filius moritur; sed omnis caro vivificatur
in Christo. Dei Filius in inferis est; sed homo refertur ad coelum. In quantum haec laudabuntur in Christo, tanto plus laudis
a quo Christus Deus est consequetur. His igitur modis Pater Filium clarificat super terram: rursumque
0084C Filius ignorationi gentium et stultitiae saeculi, per
0084D Vaticanae basilicae codex,
per virtutem suarum operationum. Carnut.
per virtutum suarum operationem.
virtutum suarum opera, eum ex quo est ipse clarificat. Et haec quidem clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis
profectum, sed ad honorem eum qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur. Quo enim Pater non abundabat, ex quo sunt omnia?
Vel quid Filio deerat, in quo complacuerat omnem plenitudinem divinitatis habitare? Ergo clarificatur Pater in terra, quia
opus ejus quod mandavit efficitur.
16.
Quam claritatem a Patre exspectet Filius.—Videamus quid Filius a Patre clarificationis exspectet: et absolutum est. Nam
0084D
In consequentibus.
in continentibus est:
Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem: et nunc clarifica me,
0084D
Tu Pater, ut in Graeco textu atque Vulgata.
Pater,
0084D
apud temetipsum ea claritate quam habui, priusquam
0085A
mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus (Job. XVII, 4) . Operibus ergo Filii clarificatus est Pater: dum Deus esse intelligitur, dum Dei unigeniti pater manifestatur,
dum ad salutem nostram filium suum etiam ex virgine natum esse hominem voluit, in quo explentur ea omnia in passione, quae
de partu virginis coepta sunt. Itaque quia Dei filius ex omni
0085D Unus e mss. Colb.
quae est Pater. Carnut.,
qua est Pater. Retinenda lectio vulgata, non quod in Dei Filio ante carnis assumptionem fuerint partes, sed quod nihil ei fuerit unde non
perfectus dici possit.
qua est parte perfectus, et ante omne tempus in divinitatis plenitudine natus, nunc a carnis suae origine homo, consummabatur
ad mortem; clarificari se apud Deum postulat, sicut Patrem ipse clarificabat in terris: quia tum Dei virtutes ignoranti saeculo
clarificabantur in carne. 59 Nunc autem quid est quod apud Patrem
0085D Editi,
clarificationis profectum, ac deinde Lips. et Par.
expetat: refragantibus mss. quorum lectio sic ordinanda:
quid clarificationis est, quod apud Patrem exspectet?
clarificationis exspectet? Nempe hoc quod habuit apud eum, prius quam mundus
0085B esset. Habuit
0085D Scil. prius quam mundus esset;
atque etiam habet, post quam ipse factus est homo.
plenitudinem divinitatis; atque habet, namque Dei filius. Sed qui erat Dei filius, et (
ceu etiam) hominis coeperat esse filius; erat enim Verbum caro factum. Non amiserat quod erat, sed coeperat esse quod non erat;
non de suo destiterat, sed quod nostrum est acceperat: profectum (
puta, humanae naturae) ei quod accepit, ejus claritatis expostulat unde non destitit. Ergo quia Filius Verbum, et Verbum caro factum,
et Deus Verbum, et hoc in principio apud Deum, et Verbum ante constitutionem mundi Filius: Filius nunc caro factus orabat,
ut hoc Patri caro
0085D Sic lib. de Synod. n. 48:
Verbum caro factum est, ut caro potius hoc inciperet esse quod Verbum: quod non sentit Hilarius fieri mutatione substantiae, sed qualitatis, non ut caro esse desinat quod est, sed ut absorpta
corruptione in incorruptionem aliasve dotes, quae divinae Verbi naturae propriae sunt, transformetur, uti mox exponitur, et
copiose ostensum est in praefatione generali § 5. Quod diligenter attendendum, ne ubi Patres antiqui carnem nostram a Christo
post resurrectionem
deificatam praedicant,
0086D carnis abolitionem sensisse temere judicentur. A quo errore sese alienum hic ostendit Hilarius, cum Christum judicii die
in ea ipsa carne videndum docet, in qua transfiguratus in monte est.
inciperet esse quod Verbum; ut id, quod de tempore erat, gloriam ejus quae sine tempore est claritatis acciperet; ut in Dei
virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio
0085C absorberetur. Haec itaque oratio ad Deum est, ad Patrem haec confessio Filii est, haec carnis deprecatio est: in qua eum
judicii die compunctum et de cruce recognitum universi videbunt, in qua praefiguratus in monte est, in qua elevatus ad coelos
est, in qua Deo assedit a dextris,
0085C Haec verba,
in qua visus a Paulo est, quae Erasmiana atque Parisiensis habebant editiones, et in ea quae huic antecessit editione suppressa, nostri
0086C ms. auctoritate reposuimus. De hac sua visione idemmet Paulus I Cor. XV, 8, sic ait:
Novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
in qua visus a Paulo est, in qua honorificatus ab Stephano est.
17.
Dei nomen ante Christum hominibus ignotum.—Manifestato itaque hominibus nomine Patris, haec postulat: sed quo nomine? Numquid nomen Dei ignorabatur?
0086A Hoc Moyses de rubo audivit, hoc Genesis in exordio creati orbis nuntiavit, hoc lex exposuit, prophetae praetulerunt, homines
in his mundi operibus senserunt, gentes etiam mentiendo veneratae sunt; non ergo ignorabatur Dei nomen.
0086D In vulgatis,
sed Deus plane. Expuncta est vox
Deus auctoritate mss. Hilarii sententia liquidius patet ex his lib. V, num. 27:
Et quaero an Deus verus non sit, qui tum secundum opinionem Judaeorum et benedicebatur et jurabatur. Judaei namque sacramentum
mysterii Dei nescientes, et per hoc Dei filium ignorantes, Deum tantum, non et Patrem venerabantur. Nam utique venerantes
Patrem, venerarentur et Filium.
Sed plane ignorabatur. Nam Deum nemo noscit, nisi confiteatur et Patrem patrem unigeniti filii, et Filium non de portione,
0086D In vulgatis,
aut dilatione: male. Nec melius deinde apud Er. et Lips.
aut remissione. Verbis
aut dilatatione aut emissione cavetur haeresis Sabellii, quam lib. I, num. 16, explicuimus.
aut dilatatione, aut emissione; sed ex eo natum inenarrabiliter, incomprehensibiliter, ut filium a patre, plenitudinem divinitatis
ex qua et in qua natus 60 est obtinentem, verum et infinitum et perfectum Deum; haec enim Dei est plenitudo. Nam si horum
aliquid deerit, jam non erit plenitudo, quam in eo habitare complacuit (Coloss. I, 19) . Hoc a Filio praedicatur, hoc ignorantibus
manifestatur; sic clarificatur
0086B per Filium Pater, cum pater filii talis agnoscitur.
18.
Nativitatis suae fidem Christus fecit gestis. Divina quia non capiunt negantes objurgantur.—Volens itaque Filius hujus nativitatis suae fidem facere, factorum suorum nobis
0086D Vat. bas. ms. cum uno Colb. et Remig.
exposuit. Mox vocem
inenarrabilium antea omissam restituimus e mss.
posuit exemplum ut per inenarrabilium gestorum suorum inenarrabilem efficientiam de virtute nativitatis inenarrabilis doceremur:
cum aqua fit vinum, cum quinque panes saturatis quinque millibus virorum, excepto sexu et aetate reliqua, replent fragmentis
cophinos duodecim. Res cernitur, et nescitur; fit et non intelligitur; ratio non apprehenditur, et effectus ingeritur. Stultum
est autem, calumniam in eo inquisitionis intendere, quod comprehendi id unde quaeritur, per naturam suam non potest. Ut enim
inenarrabilis
0086C est Pater in eo quod ingenitus est; ita enarrari Filius in eo quod unigenitus est non potest; quia ingeniti est imago qui
genitus est. Cum enim sensu atque verbis imaginem apprehendimus, necesse est etiam eum cujus imago est consequamur. Sed invisibilia
persequimur, et incomprehensibilia tentamus, quibus intelligentia ad conspicabiles res et corporeas coarctatur. Non erubescimus
stultitiae, non nosmetipsos irreligiositatis arguimus, Dei arcanis, Dei virtutibus calumniantes. Quomodo Filius, et unde Filius,
0087A et quo damno Patris, vel ex qua portione sit natus, inquirimus.
0087B Bad. et Er.,
haereas. Lips. et Par.,
haerebas.
0087C Vidit quidem Erasmus in mss.
hebueras. Unde ad oram libri adscripsit,
Ego legendum arbitror hebueras, hoc est caecutieras: atque opinioni illius Ludovicus Myraeus perperam subscripsit; cum non ambigua sit lectio mss.
habueras ut, seu unde,
crederes. Sic lib. VII, n. 51:
Habueras in confessione eorum, quibus desaeviente vento . . . . erat restituta tranquillitas, ut et tu verum Dei filium confitereris, etc.
Habueras in exemplo operationum, ut crederes Deum efficere posse, quorum intelligere efficientiam non possis.
19.
Provocantur ut explicent Christi januis clausis ingressum. —Quaeris quomodo secundum Spiritum natus sit Filius: ego te de corporeis rebus interrogo. Non
0087C Particulam negantem, quam frustra sustulerat Lipsius, hic restituimus.
quaero quomodo natus ex virgine sit; an detrimentum sui caro perfectam ex se carnem generans perpessa sit. Et 61 certe
non suscepit
0087C Scilicet ex viro:
sed caro carnem perfectam, seu hominem verum et perfectum
sine elementorum nostrorum pudore provexit: quia nimirum omnes ex viro et femina carnis initia trahimus. Vid. lib. X, n. 35, et lib. XII, n. 49. Hunc autem locum cum
altero tract. psal. LXVII, conciliavimus in notis ad eumdem tractatum.
quod edidit, sed caro carnem sine elementorum nostrorum pudore provexit, et perfectum ipsa de suis
0087C Illud
de suis ita Hilariano more positum est, ut ad proximum verbum
non imminuta, et ad subsequens
generavit aeque referendum sit, quasi haberetur,
0087D
ipsa de suis generavit, quamvis non imminuta de suis. Sic autem potest intelligi de suis non imminuta, quia scil. integra et illibata virginitate generavit. At quod ex hac B.
Virginis generatione deducitur, ut credibilis fiat Patris aeterni generatio absque ullo ipsius damno, perperam quidam rapiunt
ad infamandam Hilarii de Christi conceptione sententiam, jactantque eum sensisse Christum ex Maria nihil suscepisse. Quasi
vero non in hoc maxime instituta sit ipsius comparatio, quod sicut Christus ex Mariae substantia illaesa ipsius integritate
natus est, ita absque Patris damno ex ipsius substantia generari potuit; Christum ex Mariae substantia generatum si negaret,
nulla prorsus esset ipsius ratio. Hoc porro eum nullatenus negare evidentissimis argumentis ostensum est in praefatione generali
§ 1.
non imminuta generavit. Et quidem fas esset, non impossibile in Deo opinari, quod per virtutem ejus possibile fuisse in homine
cognoscimus.
0087B 20. Sed te, quisquis es, investigabilia sectantem, et divinorum secretorum atque virtutum gravem arbitrum consulo, ut mihi
imperito, et tantum de omnibus Deo ut sunt ab eo dicta credenti, rationem saltem facti istius afferas. Dominum audio, et quia
his credo quae scripta sunt, scio jam post resurrectionem frequenter videndum se in corpore praebuisse multis non credentibus;
certe Thomae, non nisi contrectatis ejus vulneribus credituro, sicut ait:
Nisi videro
0087D Plures mss.
in manus ejus. Tum cum Par. retinemus
0088B
figuram clavorum consentiente vetusto codice
0088C Colb. ac Germ. juxta graec. τὸν τύπον τῶν ἥλων. In aliis autem libris,
fixuram. Mox in ms. Carn.
per loca clavorum, pro
in locum.
in manibus ejus
0087B Anteriores editiones,
figuram.
fixuram clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan., XX, 25) . Dominus ad omnem se intelligentiae nostrae imbecillitatem
0088A accommodat, et dubitationi infidelium satisfacturus, arcanum invisibilis virtutis operatur: facti rationem, quisquis eris
coelestium rerum scrutator, expone. Erant discipuli
0088C Editi,
inclusi. At mss. hic,
in clauso, et ad calcem libri in Constantium, in quem haec translata sunt, unus Colb.
inclausi. Jam in cap. 4, in Matth. n. 13, ex mss. restitutum est,
Qui fructus est clauso impensam luminis continere?
in clauso, et secreto post passionem Domini congregati consederant. Dominus 62 Thomae fidem propositis conditionibus confirmaturus
assistit, palpandi corporis et contrectandi vulneris obtulit facultatem: et utique
0088B
Quia compunctus.
qui compunctus recognoscendus sit, necesse est corpus in quo est compunctus attulerit. Quaero ergo per quas clausae domus
partes sese corporeus intulerit. Diligenter enim Evangelista expressit dicens:
Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio
0088C Excusi hic subjiciunt
discipulorum suorum: quod neque in sacro textu exstat, neque in mss.
(Ib., 26) . An constructa parietum penetrans
0088C Ita mss. Editi vero,
et solidam lignorum naturam impenetrabilem transcurrit.
et solida lignorum, naturam eorum impenetrabilem transcucurrit? Stetit namque
0088B corporeus, non simulatus aut fallax. Sequantur ergo oculi mentis tuae penetrantis ingressum, et cum eo clausam domum intelligentiae
tuae visus introeat. Integra sunt omnia et obserata: sed esse assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia.
Invisibilibus calumniaris: ego a te visibilium exposco rationem. Nihil cedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tamquam
lapsu insensibili ligna et lapides admittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo: et unde qui assistit
in medio est? Cedit ad haec et sensus et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo ut de nativitate
0088C Editi,
fallimur. Rectius potiores mss.
fallimus: Carn.
fefellimus. Haec enim haereticorum nomine insinuantur, veritatem quam non comprehendunt detrectantium. Arianorum infirmae rationi suae
nimis credentium imitator Calvinus, iis hac parte audacior fuit, quod in Joan., XX, 19, negare non dubitarit Christum per
januas clausas ad discipulos transisse: concedit tamen januis eum eo sensu clausis ingressum
0088D esse; quod cum clausae essent, aditus illi patefactus non fuerit
manu hominis, quemadmodum Petrus e carcere obserato, sed angeli ministerio aperto, egressus est. Tum papistarum nomine calumniatur catholicis,
ideo, inquit, aliter sentientibus,
ut corpus gloriosum non modo reddant simile spiritui, sed immensum esse, nulloque loco contineri obtineant: cum ideo tantum aliter sentiant, quia luculenta sunt Scripturae verba, et uno Patrum consensu prout sonant intellecta. Sane
frustra est Scultetus, cum animum inducere conatur, Hilarium a Calvino suo non dissidere. Quis enim non videat, ita illum
verba evangelica intellexisse, ut Christum januis clausis, iisque non manu angeli aut aliqua omnipotentiae divinae virtute
reseratis, sed cum clausae permanerent, ad discipulos transisse crediderit. Non aliter ea intellexit Augustinus, ser. CCXLVII,
n. 2, ubi Calvinum cum
0089B suis velut in antecessum refutaturus, nativitatis exemplo factum idem confirmat.
Virgo, inquit,
peperit, et virgo permansit: jam tunc Dominus per ostia clausa natus est. At quomodo verum Christi corpus impenetrabilem parietum ac lignorum naturam transcurrit? Respondet tibi Hilarius, facti veritas
ex verbis evangelicis constat, quamvis modus rationem humanam omnino fugiat: sed non minus constat plus Deum posse, quam valeat
humana ratio capere. Neque alia est responsio Augustini, serm. CCXLVII, n. 2, et epist. CXXXVII, n. 8, et Cyrilli Alex. lib.
XII, in Joan. Ita possent absolvi multae difficultates, quas circa sacrosanctum Eucharistiae sacramentum
0089C Calvini sectarii excogitant. Quomodo unum et idem Christi corpus in coelo et in terra, et alia hujusmodi? Noli sollicitus
esse de modo; cum tantum te certum voluerit Christus de facto. Erunt forte, qui etiam modos explicabunt: ut modo non desunt
philosophi, qui hunc Domini ad discipulos januis clausis et nullo pacto apertis ingressum explicare se putant. Cum enim, inquiunt,
conservatio sit continuata creatio, tam facile fuit Deo corporis Christi creationem immotis corporibus intermediis continuare
in distanti loco, quam in proximo; licet secundum communes naturae leges, non continuet ullius corporis creationem, nisi aut
in eodem aut in proximo loco, et eo quidem corpore, quod in illo continebatur, prius e suo situ depulso. Deo quippe facillimum
fuit, ut corpus, quod uno temporis articulo volebat esse extra cubiculum, qua voluntate extra cubiculum creabatur, subsequenti
voluerit esse intra cubiculum, quo actu necesse est, illaesis etiam
0089D et immotis parietibus ac foribus, sit intra cubiculum. Ea quidem ratione vidit Hilarius Christi factum explicari posse.
Sed hic illudere solent phantasmata, quibus corporis intra parietes illaesos ingressum excogitare non sinitur, nisi corpus
illud prius extra prorsus aboleri, ac deinde intra de novo creari ponatur. Unde noster Hilarius hic,
Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo. Attamen corpus nunc extra, ac proxime post per creantem, aut potius conservantem, Dei voluntatem intra cubiculum a sese non
deficit, cum nullo temporis momento exsistere desinat; aut eatenus deficere dici queat, quatenus ex natura sua indiget ut
quolibet temporis momento creetur: sicut per motum dici possit deficere in loco in quo non amplius creatur, ut creari in eo
in quo conservatur. Sive hoc, sive
0090B alio modo factus fuerit hic Christi januis clausis ingressus: quod infirmae rationi suae plus aequo credentibus antea videbatur,
jam non videtur repugnare. Ita etiam erit fortasse, qui ratiunculas, aut potius tenebras, quibus iidem Calvini discipuli corporis
et sanguinis Christi in Eucharistiae sacramento veritatem obscurare se putant, depellet. Tutius interim erit cum tota Ecclesia
facti veritatem tenere, quamvis ratio qua id fiat ignoretur.
fallimus, ita et de ingressus Domini
0089A 63 mentiamur. Dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus: et cessante sensu nostro, facti ipsius
cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti fides vincit. Adstitit Dominus clausa domo in medio discipulorum: et Filius est
natus ex Patre. Noli negare quod steterit, quia per intelligentiae infirmitatem, consistentis non consequaris introitum: noli
nescire quod ab ingenito et perfecto Deo patre unigenitus et perfectus
0090B Ita Bad., Er. et mss. nec erat cur Lipsius reponeret,
filius Deus natus sit.
filius Deus natus sit, quia sensum et sermonem humanae naturae virtus generationis excedat.
21.
Si possent, Dei opera omnia turbarent.—Et omnia quidem insuper mundi opera adesse nobis in testimonium possent, ne ambigere de Dei rebus arque virtutibus fas crederemus.
Sed in ipsam veritatem infidelitas
0089B nostra procurrit, et violenti in excidium Dei potestatis irrumpimus. Si liceret, corpora et manus ad coelum elevaremus,
solem astraque caetera annuis
0090B Editi,
annui cursus sui limitibus. Vetus codex Colb.
annos cursus suis limitibus. Alius Colb. cum
0090C Sorbon.,
et annuos eorum cursus suis limitibus. Lectio, quam exhibemus, est plerorumque mss. Confer. tract. psal. CXXXIV, n. 11, ubi Hilarius repraesentat
indemutabilem coeli firmitatem, solem annuis cursibus indefessisque moderatum, vicesque anni definitis limitibus temperantem, etc.
cursus sui limitibus proturbaremus, permisceremus decessus Oceani et accessus, fluenta etiam fontium
0090A inhiberemus, et
0090C Duo mss. Colb. cum Germ.,
naturas hominum. Tum editi cum duobus mss. recentioribus,
refrenaremus, et in uno mendose
reffernaremus. Praeferimus cum caeteris,
referremus: quod verbum magis Hilarianum est, ut observatum est in Adnot. in ps. CXIX, not. 3.
naturas fluminum referremus, concuteremus fundamenta terrae, et toto in haec opera Dei parricidio desaeviremus. Sed bene,
quod nos intra hanc modestiae necessitatem natura corporum detinet. Certe non fallimus, quid, si liceret, essemus
0089B
Acturi: mox
profane pro
profanae.
facturi. Namque
0090C Editi,
quia non possumus, addita particula negante contra fidem mss. et mentem Hilarii, ex iis quae contra veritatem faciunt haeretici, quia id pro
ingenii sui libertate possunt, quid facerent contra rerum naturas, si pariter posse datum eis esset, colligentis.
quia possumus, profanae voluntatis audacia naturam veritatis convellimus, et bellum dictis Dei comparamus.
22.
Christus Patrem nobis manifestavit ut patrem, non ut creatorem.—Filius dixit:
Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) . Quid ad haec calumniamur? quid aestuamus? Patrem tu negas?
0090C Ita scribimus hanc vocem ad imitationem veterum librorum: quod et apud Tertullianum praestitum
0090D est.
Atquin hoc maximum opus Filii fuit, ut Patrem cognosceremus. Negas plane, quando secundum te Filius non ex eo natus est.
0090D In vulgatis,
et cum filius dicitur. Subinde apud Lips.
quia sic caetera; et apud Par.,
quia sit caetera: lectio depravata, quam excipiebat vitiosa interpunctio, adeo ut argumenti vis jam nulla prorsus appareret. Restauratur ope
mss. Hoc enim sibi vult, ut qui Filium caeterorum instar pro voluntate factum asserit, neget re ipsa filium; qui negat Filium,
neget et Patrem; qui vero negat Patrem, neget id quod Christus hic docere maxime studuit. Non enim admodum ei curae fuit,
ut eum nobis Deum et Christi omnium conditoris creatorem inculcaret, cum tamen hinc multum apud nos eum commendare et admirationem
ei nostram excitare valuisset: sed ut manifestaret eum verum esse patrem, qui verum haberet filium. Hoc Christi opus, hic
labor erat.
Et cur filius dicetur, factus
0090B pro voluntate quasi caetera? Admirari Deum possum conditorem 64 mundi Christum creantem: et digna Deo virtus est, ut effectorem
archangelorum et angelorum, visibilium et invisibilium, coeli atque terrae, et universae hujus creationis effecerit. Sed non
hic labor
0091A Domini est, ut omnia in creandis rebus Deum posse tu sentias; sed ut scias Deum patrem ejus esse filii qui loquitur. Virtutes
in coelo plures sunt, et efficientes, et
0091C Virtutum coelestium nomine angelos ab Hilario intelligi solere saepius observavimus. Has virtutes aeternas nuncupat, non
quod eas ab aeterno, sed quod non interituras credat. Qua ratione in psal. CXXIX, num. 6, homo secundum animam
aeternus praedicatur. Hic Arianorum sententiam notat, volentium Christum hoc tantum ab illis virtutibus differre, quod hae aliqua
0091D dumtaxat efficiant, cum per illum cuncta sint. Ex quo patet, male in prius vulgatis obtinuisse
per eum creata sunt, ubi ex mss. restituimus
per eum cuncta sunt.
aeternae: sed unus unigenitus est filius, non a caeteris sola differens potestate, quia per eum cuncta sunt. Sed quia verus
unus est filius, non
0091D Lips. et Par.
non quia degener: absque auctoritate.
fiat degener, ut natus ex nihilo sit. Audis Filium: crede quia filius est. Audis Patrem: memento quia pater est. Quid istis
nominibus suspicionem, malitiam, audaciam interseris? Secundum naturae intelligentiam nomina divinis rebus aptata sunt
0091D Ita mss. At editi,
apta sunt.
. Quid affers vim verborum veritati? Audis patrem et filium: ne ambigas esse quod nuncupantur. Summa dispensationis est Filio,
ut noveris Patrem: quid irritum facis opus prophetarum, Verbi
0091B incarnationem, virginis partum, virtutem operationum, crucem Christi? Tibi haec omnia impensa, tibi praestita sunt: ut per
haec manifestus tibi et Pater esset et Filius. Supponis nunc
0091D In ms. Carnut.
voluntate: cui lectioni favet quod initio hujus numeri filius ex sententia haereticorum
factus pro voluntate dicatur.
voluntatem, creationem, adoptionem: inspice et militiam et stipendium Christi. Nempe proclamat:
Pater, manifestavi nomen tuum hominibus; non audis, creatorem coelestium creasti; non audis, effectorem terrestrium effecisti; sed audis:
Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Utere
0091C
Salutaris.
Salvatoris tui munere: scito patrem esse qui genuit, filium esse qui natus est; natum ex eo patre,
0091D In vulgatis,
qui est ex veritate naturae. Abest
ex a mss. Horum verborum nativus ordo ac sensus est:
natum veritate naturae, seu vera nativitate cum natura ejus ex quo nascitur,
ab eo patre qui est, hoc est, cujus proprium est a se esse, et non ab alio, vel qui est principium universorum. Sic lib. II, n. 11, habes:
Est Filius ab eo Patre qui est; hic vero, ut mox videbimus:
Unum sunt, scilicet is qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est; ubi
is qui est, Patrem,
0092C
is a quo est, Filium significat. Quamquam lib. II, n. 32, Filius respectu Spiritus sancti dicitur
is qui est, et ejus respectu Spiritus sanctus,
is cujus est, quasi is qui ejus est.
qui est,
0091C
Ex veritate.
veritate naturae. Memento non tibi patrem manifestatum esse quod Deus est, sed Deum manifestatum esse quod pater est.
23.
Filius a Patre subsistentia non natura discernitur. Ut imago, omnia habet quae Pater.—Audis:
Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Quid discindis et distrahis Filium a Patre? 65 Unum sunt: scilicet
0092C In uno codice Remig. nec non Theod.,
is qui est, et de quo est, nihil habens, etc., glossema. Quippe
0092D cur unum sint Pater et Filius, hic ratio redditur; quia nimirum
is qui est principium generationis, nihil habeat quod non sit
in eo a quo est, hoc est, qui ab eo est, seu qui ab eo originem ducit.
is qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est. Cum audis Filium dicentem:
Ego et Pater unum sumus; personis rem accommoda, gignenti et genito professionis suae permitte sententiam. Sint unum, ut
0092A sunt qui genuit et qui genitus est. Cur naturam excludis? cur veritatem interimis? Audis:
Pater in me, et ego in Patre (Ibid., 38) : et hoc de Patre et Filio Filii opera testantur. Non corpus (
al. ut corpus) per intelligentiam nostram corpori immittimus, neque ut aquam vino infundimus: sed eamdem in utroque et virtutis
similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur. Omnia enim Filius accepit a Patre, et est Dei forma, et imago substantiae
ejus.
0092C
Eum enim qui est ab eo qui est imago.
0092D In vulgatis et aliquot mss.:
Eum enim qui est ab eo qui est imago substantiae: aliud glossema, quod castigatur ope mss. Carnut., Colb., Vindocin., Vatic. et Vict. Quippe
eum enim refertur ad Filium: tum
ab eo qui est dicitur de Patre. Subinde
imago substantiae (ubi in uno ms. Colb.
imago consubstantiae) materialiter accipitur. Hinc praestat mox
intelligendam discernit juxta plerosque ac potiores mss. quam quod apud Lips. et Par.,
intelligentia discernit.
Eum enim ab eo qui est:
imago substantiae tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit. Patrem autem in Filio,
et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius, nec Filius imperfectus
a Patre est. Imago sola (
hoc est
0092B solitaria) non est, et similitudo non sibi est. Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Non enim
aliunde est, quod in omnibus simile est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. Ne
similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disjungas: quia qui dixit:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , invicem esse sui similes, in eo quod
similitudinem nostram dicat, ostendit. Ne contigeris, ne contrectaveris, ne corruperis. Tene naturae nomina, tene Filii professionem. Nolo aduleris,
ut Filium de tuo laudes: bene habet, ut iis quae sunt scripta contentus sis.
24.
Prudentia humana in Dei rebus deficit. Desipit dum se putat perfectum sapere.—Non est autem in
0092C tantum confidendum prudentia humana, ut perfectum se quis putet sapere quod sapiat: et in eo arbitretur absolutae rationis
summam contineri, quod ipsa mente pertractans, aequabili undique apud se existimet veritatis opinione constare. Non enim concipiunt
imperfecta perfectum, neque quod ex
0092D Hoc est, ex alia substantia: cui locutioni opponitur
ex se in his numeri superioris:
Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Tum duo mss. Colb. cum Carnut.
substitit: et paulo post
si quidem, non
se quidem.
alio subsistit, absolute vel auctoris sui potest intelligentiam obtinere, vel propriam: se quidem in eo tantum
0093A quod est sentiens, caeterum ulterius 66 sensum suum quam sibi constituta sit natura non tendens. Motum enim suum non sibi
debet, sed auctori: et idcirco id, quod
0093D Abest
in aliud a vetustioribus mss. Colb. et Remig. quod in Corb. additum est a secunda manu. Lips. et Par. particula
in expuncta, tantum retinuere
aliud. Ex hoc loco intelligendum est illud tract. ps. CXXXIV, n. 10:
Qui non se sibi debet, non omnia potest, dum a potiore subsistit.
in aliud ex auctore subsistit, imperfectum sibi est, dum constat aliunde; et necesse est, ut in quo se perfectum putet sapere,
desipiat: quia naturae suae non moderans necessitatem, et omnia infirmitatum suarum existimans terminis contineri, falso jam
sapientiae nomine gloriatur: quia sapere, sibi ultra sensus sui non liceat potestatem, et quam infirmum subsistendi est virtute,
tam sensus sit. Atque ob id imperfectae naturae substitutio, perfecti sensus sapientiam obtinere se glorians, stultae sapientiae
irridetur opprobrio, Apostolo dicente:
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non
0093B
in sermone sapientiae, ne inanis fiat crux Christi: verbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, iis autem qui salvantur,
virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum intelligentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi
scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Quoniam quidem in sapientia Dei non
cognovit
0093D Carnutensis codex,
hic mundus, addito pronomine
hic, quod et superius num. 6, addebat vetus Colb. Mox in dicto Carnut. aliisque
salvos facere, pro
salvare: et paulo post, sicut et in vetusto Colb.
quod infirmius est . . . . quod stultius est. Jam admonuimus eosdem Scripturae locos ab Hilario repetitos non eadem ratione referri.
mundus per sapientiam Deum, decrevit Deus per stultitiam praedicationis salvare credentes: quoniam Judaei signa petunt, et
Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus;
et quod stultum
0093C
est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 17 et seqq.) . Omnis itaque infidelitas
0093D
Stulta est.
stultitia est: quia imperfecti sensus sui usa sapientia, dum omnia infirmitatis suae opinione moderatur, putat effici non
posse quod non sapit. Causa enim infidelitatis
0093D In ms. Carnut.,
de sententia est impossibilitatis: minus bene. Quid sibi velit
de sententia infirmitatis,
0094D declarant proxime dicta,
dum omnia infirmitatis suae opinione moderatur ac metitur.
de sententia est infirmitatis, dum gestum esse quis non putat, quod geri non posse definiat.
25.
Stultitia sapiens fidelium.—Et idcirco Apostolus sciens naturae humanae imperfectam cogitationem hoc solum putare in veri ratione esse quod saperet,
ait non in sermone se sapientiae praedicare, ne praedicationis suae inanis esset assertio. Ac ne stultitiae esse praedicator
existimaretur, adjecit, verbum crucis stultitiam 67 esse pereuntibus: quia
0093D eam solam infideles prudentiam crederent esse, quam
0094A saperent; et cum nihil nisi intra infirmitatis suae saperent naturam, eam, quae sola Dei perfecta sapientia est, putarent
esse stultitiam; per quod in
0094D Praepositionem
in omittunt editi. Tum Er., Lips. et Par. subjiciunt,
ea ipsa infirmi: reluctantibus Bad. et mss.
ea ipsa infirmis sapientiae suae opinione desiperent. Ergo quidquid pereuntibus stultitia est, hoc iis qui salvantur Dei
virtus est: quia nihil naturalis sensus
0094D Addimus
sui ex mss. Haud procul ab Hilarii mente. Gregorius l. IX, Moral. c. 8:
Qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt.
sui infirmitate moderantur, sed divinae potestatis efficientiam secundum infinitatem coelestis virtutis expendunt. Et idcirco
sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium Deus improbat, quia per opinionem stultitiae humanae credentibus salus
tribuitur: dum et infideles, quae extra sensum suum sunt, stulta esse decernunt, et fideles potestati ac virtuti Dei omnia
0094D Vat. bas. ms. necnon alii tres,
largienda. Er. et Lips.
largiendo. Retinendum omnino cum aliis libris
largiendae.
largiendae sibi salutis suae sacramenta permittunt. Non ergo sunt stulta quae
0094B Dei sunt; sed humanae naturae insipiens prudentia est, quae a Deo suo aut signa aut sapientiam ad fidem postulet. Et Judaeorum
quidem est postulare signa; quia in Dei nomine per legis familiaritatem non admodum rudes, crucis scandalo commoventur. Graecorum
autem est sapientiam poscere, quia gentili ineptia humanaque prudentia rationem sublati in crucem Dei quaerant. Quae quia
secundum sensum naturae infirmis occulta in sacramento sit; fit stultitia
0094D Excusi,
infidelibus: emendantur ex mss. optimae notae Vat. bas., Colb., etc.
infidelis: cum quod naturaliter mens imperfecta non concipit, id extra prudentiae causam esse decernat. Sed ob hanc imprudentem
mundi sapientiam, quae 68 per Dei sapientiam Deum ante nescivit, id est, per hanc magnificentiam mundi ac tam sapienter
instituti opificii ornatum, creatoris sui non
0094C est venerata sapientiam; placuit Deo praedicatione stultitiae salvos facere credentes, id est, crucis fide aeternitatem
mortalibus provenire: ut confusa humanae
0094D Editi,
sapientiae opinione refragantibus mss.
sententiae opinione, ibi salus reperiretur, ubi creditur esse stultitia. Christus enim qui stultitia gentibus et Judaeis
scandalum est, Dei virtus Deique sapientia est: quia quae sensu humano infirma in Dei rebus et stulta existimantur, haec prudentiae
virtutique terrenae, et sapientiae et potestatis veritate praecellant.
26.
De Dei rebus non suo sensu, sed fide decernendum. —Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est, neque de creatore suo opificii ipsius materia
decernat. Assumenda autem
0094D nobis est stultitia, ut sapientiam sumamus, non
0095A imprudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia: ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio
divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stultitiae nostrae intelligentia, imperitiam naturalis in nobis imprudentiae
senserimus, tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuemur: cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur,
cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum
ipse sibi nobiscum et testis et auctor exsistat.