DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT V.

Qua de causa separata, substantia formalis movet plus quam omnes aliae formae.

Hoc autem habito, elucidemus quare substantia separata movere habet plus quam aliae formae omnes corporum physicorum.

Sumamus igitur propositiones a nobis in Physicis libris probatas, quarum una est, quod omne movens per se movet ad formam aliquam quae est per aliquem modum in seipso movente. Generans enim movet ad formam suam si univoce movet in generatione, et movendo ad formam suam movet ad locum.

Similiter autem primus motor et om- nes inferiores movent ad formas quae sunt in ipsis.

Similiter autem est in omni orto, ita quod medicus movet ad sanitatem quam habet in anima, et architector ad formam domus quam habet in anima. Aliter enim non tres in unam coinciderent causam, sicut probatum est in II Physicorum. Si autem sumamus propositionem a nobis probatam in Physicis, quod scilicet omne quod movetur ad formam vel aliquod non habet secundum quod movetur ad formam vel ubi : cujus veritas patet per inductionem et per syllogismum : quoniam si jam haberet, tunc esset in actu secundum illam formam vel ubi : et tunc non moveretur : quoniam motus est exitus de potentia ad actum. Ex hoc autem sumitur, quod omne quod movetur, movetur ad aliquid quod est extra ipsum secundum quod movetur ad illud. Sumamus autem istam quartam propositionem, quod omnis forma quae in nullo est separata, secundum se tota est in materia, et secundum omne quod est in ipsa. Cujus veritas patet, quoniam si secundam aliquid non esset impressa materiae, secundum id esset separata, sed nos ponimus eam in nullo separatam esse. Ad hanc autem si adjungimus secundam, jam concludimus, quoniam nullum mobilium potest moveri ad formam quae jam impressa est materiae, neque ad aliquid quod est in ipsa.

Accipiamus ergo resumendo paulisper primum, quod scilicet movet movens ad formam quae est ipsum vel in ipso secundum quod movet, et sciemus quod nulla formarum impressarum jam in materia potest movere id cui inest : et est haec vera causa perquam demonstratur, quod nullum corpus per se movetur : et hanc visus est Plato omnino ignorasse, et fere omnes Antiqui ante sectam Peripateticorum. Redeuntes ergo dicimus, quod si nulla formarum impressarum movere

potest, destinemus consequens et inferens oppositum antecedentis, sic quodsi aliqua formarum movet materiam et corpus cujus ipsa forma est, oportet quod secundum quod movet, sit ab ipso per aliquem modum separationis separata. Cum igitur moveatur ad formam quae est in ipso movente, oportebit per secundam propositionem inductam, quod illa etiam sit in movente secundum quod est aliquo modo separationis separatum. Et hoc quidem est verum.

Sed, sicut supra diximus, duo modi separationis in mortalibus sunt, et tertius est in immortalibus. Modus autem primus qui est in mortalibus, est quod id quod movet, neque sit corpus, neque actus alicujus organi corporalis : sit tamen virtus in corpore per aliquid a quo accipit, sicut intellectus est separatus in hominibus. Et hoc modo movendi habet facultatem intellectus, quod sic est in ipso quod est extra id quod movetur, et ideo movetur ad. illud. Secundus autem modus est sub illo, scilicet quod aliquid sit in corpore, et sit actus alicujus partis corporis, tamen agat actione quae magis est sua quam corporis, et quae se cundum quod est in ipso, non est in corpore : et hunc modum habet phantasia et aestimatio et aliae animae sensibilis potentiae moventes quae concipiunt intentiones convenientis vel inconvenientis, quae non sunt in corpore secundum quod sunt in ipsis : et ideo corpora possunt moveri ad ipsas. In coelestibus autem sunt modi existentiae omnium : et ideo omnia quae sunt, modo sibi proportionali moventur ad illa, sicut dictum est in secundo Coeli et Mundi .

Haec antem quae dicta sunt hic de movente in animalibus, debent conjungi cum his quae dicta sunt in octavo Physicorum, et cum his quae dicta sunt in tertio de Anima. Et tunc habebitur perfecta scientia de eis quae movent ea quae per se moventur. Superfluum enim et longum esset ea quae ibi dicta sunt, hic repetere. Colligamus igitur quae dicta sunt, dicentes quod substantia formalis movens corpus motu quo aliquid per se movetur, movet ex convenientia aliqua quam habet cum substantiis separatis omnino, sicut hic probatum est. Et ideo inanimatorum nullum habet moveri per se, nec etiam ea quae participant tantum anima vegetabili, sed ea quae habent animam sensibilem vel intellectualem tantum, et quod causa movendi est ista principium motus esse per modum per quem movent esse extra id quod movetur : et quod id quod movetur tali motu, movet ad formam quae est in movente per aliquem modum, et extra id quod movetur : et ex hoc sumpsit occasionem dicti sui Avicenna, qui putavit quod ex quo oportuit esse separatum movens in his quae moventur per se, quod quanto magis esset separatum, quod tantum ad plura et ampliora extenderetur suus motus, ita ut si quis habet animam multum agenti intellectui similem et elevatam, quae multum haberet in natura de splendore intelligentiae, quales diximus esse sapientes veteratos in libro de Divinitione, quod ille moveret materiam, non corporis sui tantum, sed etiam mundi, sicut videmus totam mundi materiam moveri ad splendorem intelligentiae coelestis. Et ideo finxit talem posse producere nubes, et facere pluvias et coruscationes et tonitrua quando vellet, et secutus fuit eum in hoc Algazel, et Moyses aegyptius videtur consentire in idem, et Avendavid expresse dicit hoc, et multi aliorum. Et videtur mihi quod hic sit error, propter causas quas supra diximus. Dixeruntque hoc esse primus gradum physicae, sed in physicis pro haeresi accipiuntur. Sed nos de his jam alibi locuti sumus quantum pertinet ad physicas rationes. In astronomicis autem adhuc quaedam determinari habent, et quaedam alia in magicis scientiis.