69-70 Liber Quartus.
Catholicorum simplicitatem adversus Arianorum astus
0095B
munire aggreditur. Eam ob rem quae illorum de Christo sit sententia exponit. Tum defendit Filium Patri homousion
ac semper fuisse,
et a pravis sensibus, quibus necessarias illas voces supprimere tentant, Ecclesiam abhorrere declarat. Allatis deinde variis
Scripturae testimoniis, quibus Filium a naturae divinae possessione exclusum esse veteratorie insinuant, integram exhibet
fidei professionem, quam Arius Alexandria pulsus aliique ipsius partibus addicti ad Alexandrum antistitem miserunt. Hujus
deinceps primam partem, his maxime nixam verbis,
Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est,
quasi nimirum iis Moyses Deum non modo natura, sed et persona unum praedicarit, multis refutat: ostenditque tum ex creatione
mundi, tum ex pluribus visis factis Agar,
0095C
Abrahae, Jacob et Moysi, tum etiam ex Prophetarum testimoniis, ac nominatim Moysi, Psalmographi, Oseae, Esaiae ac Baruch,
sive ut vocat, Jeremiae, Deum etsi natura unum, non tamen esse solitarium, sed filium habere, qui cum ipso divinitatis et
nomen obtineat et naturam.
De visis in eo expositis quaedam observanda.—
Quia vero hujus ac subsequentis libri argumenta pleraque nituntur visis patriarcharum; operae pretium est nonnulla de iis
praefari. Constans apud veteres videtur opinio, Filium ab initio mundi variis se modis hominibus spectabilem praebuisse. Hoc
diserte docent Justinus martyr, Irenaeus, Origenes, Theophilus Antioch., Clemens Alexandr., Tertullianus, Cyprianus, Patres
Antiocheni concilii contra Paulum
0095D
Samosat., ut mittamus Faustinum Presbyterum, Ambrosium, Leonem, aliosque plurimos. Sed ne ab iis quidem hoc negatum est, qui
Ario favebant. Idipsum passim praedicat Eusebius in lib. Dem. Ev., et Sirmiense concilium contra Photinum eos anathemate damnat
qui aliter senserint.
Sed cum in hac doctrina fraudem moliti sint Ariani, ut Filium, qui visibilis ac visus sit, a Patre invisibili natura dissimilem
praedicarent; alte retinendum, sanctos Patres ita Deum visum asseruisse, ut cum Augustino lib.
II
contra Maximinum, cap. 26, n. 12, senserint, divinitatem non per substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per creaturam sibi subjectam mortalium oculis
apparuisse
0096A cum voluit.
Ac ne peregrina huc adsciscamus, locuples hujus rei testis est Hilarius, lib. XII,
n. 45 et 46. Certe,
inquit, qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur
intelligi. Adest autem Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano . . . Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur:
ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres.
Acute Augustinus epist. alias CXII,
nunc CXLVII,
num. 20, in illa Moysi verba, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Quid ergo,
inquit? Ille non erat ipse? Si non esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum, sed, ostende Deum: et tamen si ejus
0096B naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie, qua apparere
voluerat: non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat.
Si ex proximis Scripturae verbis ipsum Deum a Moyse visum Augustinus recte asseruit; pari ratione concedendum est ipsum Deum
eidem Moysi in rubo dixisse:
Ego sum Deus Abraham,
etc., verumque Deum Agar allocutam esse, cui clamavit: Tu Deus, qui adspexisti me.
Neque hoc etiam negantii Patres, qui in visis illis veros Angelos adstitisse arbitrantur. Non enim existimant angelos illos
Dei ac Domini nomen sibi attribuisse, quia ut legati Dei ac Domini nomine loquebantur; quis enim legatus regis, imperatoris,
0096C
aut principis sibi arroget nomen, cujus personam repraesentat? sed ideo potius, quod Deus ipse in illis loquebatur. 71
Hoc diserte docet Athanasius Or. IV
cont. Arian., pag. 467: Is quidem, qui sentiebatur oculis, angelus erat, sed Deus in angelo loquebatur. Nam quemadmodum in columna nubis verba
ad Moysen in tabernaculo faciebat, ita quoque in angelis apparebat loquens Deus.
Ita et Hieronymus, cap. III,
ad Gal.: Quod autem,
ait, Lex ordinata per Angelos, hoc vult intelligi, quod in omni veteri Testamento, ubi angelus primum visus refertur, et postea
quasi Deus loquens inducitur, angelus quidem vere ex ministris pluribus quicumque sit visus, sed in illo mediator loquatur,
qui dicat: «Ego sum Deus Abraham.»
His accedit
0096D
Augustinus, l. II
contra Maximin., cap. 26, n. 11. Quaero,
inquit, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus inflammabatur, et non urebatur. Quamquam et illic angelum apparuisse Scriptura
ipsa declarat. . . . In angelo autem Deum fuisse quis dubitet?
Juxta hos Gregorius papa, praef. in Job, c. 2: Angelus, qui Moysi apparuisse dicitur, modo angelus, modo Deus memoratur. Angelus videlicet propter hoc quod exterius
loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens, loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens exterius
ab interiori regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nominatur.
0097A
Concedit praeterea Augustinus, lib. II
contra Maximinum, c. 26, n. 9, angelis illis licuisse Dei ac Domini se nomine commendare propter prophetiam futura nuntiantem,
quia nimirum Christus, qui Deus ac Dominus est, in illis figuratus sit. Sic et Irenaeus, lib. V,
c. 1: Praediximus quoniam Abraham et reliqui prophetae prophetice videbant eum, id quod futurum erat per visionem prophetantes.
Sed quovis modo intelligantur illa visa, stat prope eadem vis argumentorum, quae ex illis Hilarius conficit.
1.
Tria in haereticos praemittenda veritatis assertioni. —Quamquam anterioribus libellis, quos jam pridem conscripsimus, absolute cognitum existimemus, fidem nos et confessionem
Patris et Filii et Spiritus
0097B sancti ex evangelicis atque apostolicis institutis obtinere, neque quidquam nobis cum haereticis posse esse commune, quippe
illis divinitatem Domini nostri Jesu Christi sine modo et ratione et metu abnegantibus: tamen etiam his libellis quaedam necessario
fuerunt comprehendenda, ut omnibus fallaciis eorum et impietatibus editis, absolutior fieret cognitio veritatis. Et primum
cognoscendum est, quae doctrinae eorum temeritas sit, quodve irreligiositas periculum: dehinc quid adversum fidem apostolicam,
cui nos congruimus, habeant sententiae, quidve dicere soleant e contrario, quave verborum ambiguitate simplicitati audientium
illudant: postremo qua intepretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant.
0097C 2.
Verbis humanis res divinas non bene explicari.—Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas, neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere.
Quod enim inenarrabile est, significantiae alicujus finem et modum non habet: et quod spiritale est, id a specie corporalium
exemploque diversum est. Tamen 72 cum de naturis coelestibus sermo est, illa ipsa, quae sensu mentium continentur, usu
0097D Ita in mss. At in vulgatis,
communi.
communis et naturae et sermonis sunt eloquenda, non utique dignitati Dei congrua, sed ingenii nostri imbecillitati necessaria;
rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello (num. 19)
testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis
0098A commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus
0097D
Proferemus.
proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritalia comparare, sed potius
rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.
3.
Haereticorum opiniones de Dei filio.—Aiunt namque haeretici, non ex Deo esse Christum, id est, Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione
esse; adoptionem scilicet ejus in
0097D Editi,
esse in nomine. Abest
esse a mss. quorum aliqui subjiciunt,
quia sicut plures Dei filii, ita et hic filius Dei sit.
nomine, quia sicut plures Deo filii, ita et hic filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate, quia sicut dii plures sunt,
ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo et adoptionis et nuncupationis affectu, ut et prae ca eteris sit adoptatus,
et adoptivis aliis major
0098B ipse sit filiis, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipse caeteris praestet. Aiunt etiam quidam eorum Dei
omnipotentiam confitentes, in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo 73 ut caetera in aeterni illius Creatoris sui
imaginem constitisse: verbo videlicet de non exstantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo coaptare.
4.
Homousion ob sensus pravos respuere se confingunt. Qui illi sensus.—Quin etiam id adjiciunt, cum unius substantiae Patrem et Filium esse audiunt ab anterioribus
0097D In excusis,
ab anterioribus esse episcopis, redundat
esse, nec habent mss. Vocabulum homousion ab anterioribus episcopis praedicatum testatur epistola ad Paulum Samosat., tom. I, concil.
Dionysio Alexandrino adscripta, ipse fatetur Eusebius Caesar. apud Socrat. l. I, c. 5:
Nonnullos, inquit,
veteres episcopos et scriptores, viros sane disertos atque illustres, in divinitate explicanda hoc verbo Consubstantiali
usos fuisse cognovimus. Inter eos, qui usi sint, duos Dionysios recenset Athanasius lib. de Synod., pag. 918, Tertullianus quoque adversus Praxeam
num. 2, Patrem et Filium
unius substantiae praedicat.
episcopis praedicatum, ut id subtiliter per speciem haereticae opinionis infirment: dicentes eos verbi hujus significationem,
id est, unius substantiae, quod graece ὁμοούσιον dicitur, hoc sensu usurpare
0098C atque eloqui, tamquam ipse sit pater qui et filius, ex infinitate videlicet sua protensus in Virginem, ex qua corpus assumens,
sibi in eo corpore, quod assumpsit, filii nomen addiderit. Et haec quidem
0097D Mss.
de homousion. In hoc nomine scribendo
0098D non sibi constat, illud quandoque per casus inflectentes, saepius non. Hoc vocabulum priore illo sensu a Paulo Samosatensi
praedicatum, et ab Antiochenis Patribus rejectum indicabat epistola Orientalium Sirmium delata, cujus argumentum refertur
lib. de Synod. n. 81.
de homousio eorum falsitas prima est. Sequens illa est, quod affirment id enuntiationem homousii significare, quod rei anterioris
atque alterius communio sit duobus, et tamquam prior substantia vel usia materiae alicujus exstiterit, quae participata duobus,
et in utroque consumpta, utrumque illum et naturae anterioris, et rei esse testetur unius. Atque idcirco improbare se homousii
aiunt confessionem, quod enuntiatio ejus neque Filium a Patre distinguat, et
0098D Unus codex Colb. cum. Vict. et Sorbon.
potiorem: non malo sensu, si deinde subjiceretur,
Patre materiam. Verius tamen alii habent
posteriorem, uti constat ex lib. de Synodis num. 68. Hunc alterum sensum, cum a Paulo tantum per cavillationem ingestus esset, statim
ab Antiochenis Patribus explosum fuisse tradit Athanasius lib. de Synod. pag. 920, quod cum Orientalium sententia proxime
a nobis memorata num stare possit, suo loco ad librum de Synodis expendemus.
posteriorem Patrem materia,
0098D Par. cum vetere ms. Colb.
quae sibi de filio. Forte,
quae sibi et filio.
quae sibi cum
0099A filio sit communis, ostendat. Tertio quoque hanc improbandi homousii causam comminiscuntur, quod secundum verbi hujus significationem,
ex divisione paternae substantiae esse Filius
0099D Tertium hunc sensum, quem Manichaei fuisse liquet ex n. 12, testatur Eusebius apud Socrat. lib. I, cap. 5, Constantinum
ipsum respuisse,
et consubstantiale de corporeis affectionibus non posse intelligi, neque Filium Dei vel divisione vel desectione, ut ita dicam,
constare,
etc. Huc usque ac deinceps Hilarius Filium consubstantialem Patri ita caute praedicat, ut omnem horum pravorum sensuum suspicionem
procul amoveat.
existimetur; tamquam desectus ex eo fuerit, ita ut
0099C
In duobus.
in duos sit res una divisa; et ideo substantiae dicantur unius, quia portio desecta de toto, in natura ea sit unde desecta
est: nec posse in Deum cadere divisionis passionem, quia et demutabilis erit, si imminutioni per divisionem fiat obnoxius:
et imperfectus efficietur, perfectionis suae in portionem alteram
0099C
Decidente.
decedente substantia.
5.
Filium semper esse cur negent.—Nec non in eo se eleganter doctrinae propheticae, sed et evangelicae atque apostolicae 74 posse
0100C In anteriori,
se existimant.
existimant contraire, ut Filii nativitatem intra tempora praedicent. Cum
0099B enim vitiose a nobis asserant dici, Filium semper fuisse; necesse est, excludendo quod semper fuerit, nativitatem ejus confiteantur
ex tempore. Si enim non semper fuit, erit tempus quo non fuit. Et si est tempus quo non fuit, erit ante eum tempus: quia qui
non semper est, esse coepit ex tempore. Qui autem caret tempore, non potest eo carere quod semper est. Respuere se autem id,
quod semper filius fuerit, ob eam causam affirmant, ne per id quod semper fuit, sine nativitate esse credatur: tamquam per
id, quod semper fuisse dicitur, innascibilis praedicetur.
6.
Nec homousion nec semper esse Filium sensibus relatis admittit Ecclesia.—O stultos atque impios metus, et irreligiosam de Deo sollicitudinem! Haec, quae in homousii significatione et in eo quod
semper
0099C Filius esse dicitur arguuntur, Ecclesia abominatur, respuit, damnat. Novit enim unum Deum ex quo omnia: novit et unum Dominum
nostrum Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo, et unum per quem; ab uno universorum originem, per unum cunctorum
0099D Vetus codex Colb. cum Par.
cunctis creationem. Universorum, ut pote ipsius etiam Filii, a Patre est origo.
creationem. In uno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit; in uno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore
veneratur: cum ex quo et per quem, ad id quod creatur,
0099D Vat. bas. ms.
ei in his; alii recentiores,
et in his. Hoc sibi vult, Patri ex quo et Filio per quem omnia, quantum ad virtutem creandi et respectu rerum creatarum, communem esse
auctoritatem.
in his quae creata sunt
0100C
Communionis.
communis auctoritas sit. Novit in Spiritu Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem; didicit enim a Domino, spiritui carnem
et ossa non esse (Luc. XXIV, 39) : ne forte cadere in cum corporalium passionum detrimenta credantur.
0100A Novit unum innascibilem Deum: novit et unum unigenitum Dei filium. Confitetur Patrem aeternum et ab origine liberum: confitetur
et Filii originem ab aeterno: non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili: non per se ipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est,
natum ab aeterno, nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem. Caret ergo fides nostra haereticae pravitatis opinione.
Edita 75 namque est sensus nostri professio, licet nondum sit ratio professionis exposita. Tamen ne quid, in homousii a
Patribus nuncupati enuntiatione, et in ea quod semper fuerit confessione, suspicionis relinqueretur: ista memorata sunt, quibus
et subsistere Filium in substantia qua genitus ex Patre est cognosceretur, et Patri de substantia qua manebat per Filii nativitatem
0100B nihil esse decerptum, et homousion Patri Filium non de commemoratis superius vitiis causisque a sanctis et
0100D Er., Lips. et Par.
doctrinam Dei callentibus: non male, si quis vetus liber suffragaretur.
doctrina Dei calentibus viris esse memoratum; ne quis forte existimaret adimi per usiam nativitatem unigeniti Filii, quod
Patri homousios diceretur.
7.
Vox Homousion
qua necessitate suscepta.—Sed ut suscepti hujus utriusque
0100D Scilicet Filium et semper esse, et ejusdem cum Patre esse substantiae. Quam autem necessario ad fidei securitatem vox homousion
inventa sit, vide apud Athanasium lib de Synod. p. 921, et Gregor. Naz. Or. XXI, n. 25.
verbi necessitatem, et contra debacchantes tum haereticos ad maximam fidei securitatem usurpati,
0100D Perantiqui mss. Vat. bas. et Colb.
ratione: quae vox Hilario familiaris pro
jure ac merito.
rationem intelligamus: respondendum esse existimo haereticorum perversitati, et omnes eorum stultas ac mortiferas institutiones
evangelicis atque apostolicis testimoniis coarguendas. Videntur enim sibi de singulis, quae asserunt, praestare rationem:
quia singulis assertionibus suis quaedam ex divinis voluminibus testimonia subdiderunt,
0100C quae corrupto intelligentiae sensu solis tantum ignorantibus blandiantur, speciem veritatis secundum pravitatem interpretantium
praestatura.
8.
Scripturae quibus simplices decipiunt Ariani.—Conantur enim, sola Dei Patris divinitate celebrata, Filio auferre quod Deus est; quia scriptum sit:
Audi, Israel, Dominus Deus tuus
0100D Ita meliores mss. constanter, nonnumquam etiam consentientibus excusis, in quibus hic, mox, et saepius alibi repetitur vox
Deus.
unus est est (Deut. VI, 4) . Et id ipsum ad legis doctorem, interrogantem quod praeceptum maximum esset in lege, Domino dicente:
Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Marci XII, 29) . Et rursum Paulo ita praedicante:
Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5) .
0100D Verba sequentia in excusis suo loco mota, restituimus ad normam mss.
Tum quod solus sapiens sit, ne quid sapientiae Filio relinquatur, secundum Apostoli dictum:
Ei
0101A
autem, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem sacramenti
temporibus saecularibus taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam
fidei in omnes gentes cogniti, soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum
(Rom. XVI, 25 et seqq.) . Tum quod solus innascibilis, et quod solus verus 76 sit, quia Esaias dixerit (LXV, 16) :
Benedicent
0101D In edit.
te solum Deum. Abest hic
solum a mss. sicut et l. V, n. 25 et 26. Ubi hunc locum ab haereticis corruptum esse demonstratur.
te Deum verum. Quodque id ipsum contestatus sit Dominus in Evangeliis dicens:
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) . Tum quia solus bonus, ne quid sit bonitatis in Filio, quia per eum dictum sit:
Nemo est bonus
0101B
nisi unus Deus (Marci X, 18) . Tum quod solus potens sit; quia Paulus dixerit:
Quem temporibus suis ostendet nobis beatus et solus potens: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15) . Tum quod hunc noverint inconvertibilem et indemutabilem; quia per prophetam dixerit:
Ego sum Dominus Deus vester, et non demutor (Malach. III, 6) ; et Jacobus apostolus dixerit (I, 17) :
Apud quem non est demutatio. Hunc justum judicem (
supple hic et infra, noverint), quia scriptum est:
Deus judex justus, fortis et patiens (Psal. VII, 12) . Hunc cunctis procurantem, quia Dominus dixerit, cum ei de avibus sermo esset:
Et Pater vester coelestis pascit
0101D Ita codex Ver. In anteriore,
illa.
0101D Edit.
illas. At mss.
illa, supple
volatilia, ut legitur cap. 5 in Matth. num. 9.
illas (Matth. VI, 26) ; et rursum:
Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis
0101D
Non cadet. In Graeco, οὐ πεσεῖται.
non cadit super terram sine voluntate
0101C
Patris vestri? Sed et capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 29) . Hunc omnia providentem, sicut beata Susanna dicit:
Deus aeternus, absconditorum cognitor, sciens omnia ante generationem eorum (Dan. XIII, 42) . Hunc etiam
0101D Mss. Vat. bas., et Carnut.,
inconspicabilem. Rectius alii libri,
inconceptibilem, hoc est, qui nullo capi loco potest.
inconceptibilem, secundum quod dictum est:
Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum
0101D
Scamillum. Vitruviana vox.
pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Haec enim fecit manus mea, et sunt omnia haec
mea
(Esa. LXVI, 1) . Hunc quoque capientem omnia, Paulo testante:
Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28) ; et Psalmographo dicente:
0101D In compluribus mss.
quo ibo. In antiquioribus est,
quo abibo.
Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero
0102D
In infernum.
ad infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in
0101D
postremis maris: etenim
0102D In anteriore,
illic.
illuc manus tua deducet
0102A
me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seqq) . Hunc quoque incorporeum, quia dictum sit:
Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24) . Hunc immortalitatem habentem et invisibilem, Paulo dicente:
Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16) ; et secundum Evangelium:
Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) . Hunc quoque solum manentem 77
0101D Vox
innascibilem in prius vulgatis perperam
0102D omissa est: cum vel ex ea maxime Hilarius in caeteris Arianorum sententiis fraudem latere mox evincat. Restituitur ope mss.
innascibilem, quia dictum sit:
Ego sum qui sum (Exod. III, 14) ; et rursum:
Sic dices filiis Israel: Misit me ad vos is qui est (Ibid.) ; et per Jeremiam:
0102D Bad., Er. et Lips. quos et postrema editio Par. secuta est,
qui es Domine, omissa voce
Dominus praeter fidem mss. et Septuaginta, ὁ ὢν δέσποτα Κύριε.
Qui es Dominus, Domine (Jerem. I, 6) .
0102B 9.
Fraus in praedictis latens retegitur.—Atque haec quis non intelligat plena fraudis esse et plena fallaciae? quae quamquam sint subtiliter confusa atque permixta,
tamen absolute artificiosam malitiae et stultitiae calliditatem et ineptiam testantur. Inter caetera enim addiderunt, solum
se Patrem innascibilem cognovisse: tamquam hinc quisquam possit ambigere, eum, ex quo ille genitus sit per quem omnia sunt,
id quod ipse est a nemine consecutum. In ipso enim, quod pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur; id habens nomen
quod neque profectum ex alio intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur. Igitur id, quod Deo patri proprium
est, proprium ei ac secretum relinquamus, confitentes in eo aeternae virtutis innascibilem potestatem.
0102C Nemini autem dubium esse existimo, ob eam causam in confessione Dei patris quaedam ejus tamquam peculiaria et privata memorari,
ne praeter ipsum eorum quisquam particeps relinquatur. Cum enim dicunt, solum
0102D Editi,
verum Deum: renitentibus mss.
verum, solum justum, solum sapientem, solum invisibilem, solum bonum, solum potentem, solum immortalitatem habentem; in eo
quod solus haec sit, a communione eorum secundum hos Filius separatur.
0102D Hoc in modum effati philosophici enuntiatur. At si cum vetusto codice Colb. necnon Germ. praeferas,
Soli enim sunt, aiunt; referendum erit
soli ad Patrem,
aiunt ad Arianos.
Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Quae si in Patre solo, non etiam in Filio esse existimabuntur;
necesse est ut Filius Deus et falsus, et insipiens, et secundum conspicabiles materias corporeus, et malevolus, et infirmus,
et extra immortalitatem esse credatur, qui ab his omnibus, cum in his Pater sit solus, excipitur.
0102D 10.
Filii honor nil detrahit Patri.—Dicturi autem
0103A de absolutissima majestate et de plenissima divinitate unigeniti
0103C Addimus
Dei ex mss. Hoc loco prudenter antevertit Hilarius argumentum Arianis solemne, de quo Augustinus Ser. 139, n. 5:
Certe enim ideo dicis non esse ejusdem substantiae Filium, ne injuriam facias Patri ipsius. Ego tibi cito ostendo, quia injuriam
facis ambobus:
quod familiaribus verbis quomodo ostendat, vide si lubet. Item lib. II, contra Maximinum c. 25:
Non se, inquit,
vult Deus ita laudari patrem, ut filium dicatur de se ipso genuisse degenerem: et Serm. 140, n. 5:
Non nobis displiceat honorificentia Filii in Patre: honorificentia enim Filii Patri tribuit honorem, non suam minuit divinitatem. Simili ratione eisdem haereticis respondet Ambrosius lib. I de Fide c. 6.
Dei filii, non existimamus quemquam arbitraturum, omnem hunc sermonem, quo usuri erimus, ad Dei patris contumeliam pertinere,
quasi ex ejus 78 dignitate
0103B
Decidat; inferius quoque num. seq.
decidere pro
decedere.
decedat, si quid eorum referatur ad filium: cum potius honor filii dignitas sit paterna; et gloriosus auctor sit, ex quo
is, qui tali gloria sit dignus, exstiterit. Nihil enim nisi natum habet filius, et geniti honoris admiratio in honore generantis
est. Cessat ergo opinio contumeliae: cum quidquid inesse Filio majestatis docebitur, id ad amplificandam potestatem ejus,
qui istiusmodi genuerit, redundabit.
11.
Arianorum de Filio doctrina.—Consequens autem est, ut cognitis jam iis, quae ad deformationem
0103B Filii de Patre confessi sunt, ipsum illud quod de Filio professi sunt audiatur. Responsuri enim singulis eorum propositionibus,
et divinorum dictorum testimoniis irreligiosam eorum doctrinam prodituri, debemus ad illa, quae de Patre dicta sunt, ea quae
deinceps de Filio sint commemorata subjungere:
0103B
Ut de confessione.
0103C Carnut. ms. et alii quinque,
ut de confessione.
ut confessione ea, quae de Patre et Filio est, inter se comparata, unus atque idem a nobis in absolvendis singulis propositionibus
ordo teneatur. Memorant namque filium Dei neque ex aliqua subjacente materia genitum esse, quia per eum creata
0104A omnia sint; neque ex Deo esse, quia decedere ex Deo nihil possit: sed esse ex iis, quae non erant: id est, creaturam Dei
perfectam, verumtamen non similem caeteris creaturis. Esse autem creaturam; quia scriptum sit,
Dominus
0103B
Creavit me initium viarum suarum. Idem praefertur ms. nostro lib. I de Trin. n. 35. Idem lib.
0104B XII, n. 35.
creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22) . Esse etiam facturam perfectam, sed non similem caeteris facturis: facturam autem per id quod Paulus ad
Hebraeos
0104B
Dixerit.
dixit:
Tanto melior factus angelis, quanto excellentius ab his possidet nomen (Hebr. I, 4) . Et rursum:
Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, cognoscite apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum
Christum, qui fidelis est ei qui fecit eum
(Hebr. III, 1) . Ad infirmandum vero Filii et virtutem et potestatem et divinitatem, eo maxime utuntur, quod
0104B dixerit:
Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Idcirco autem non esse eum unum ex omnibus creaturis concedunt
0104B
Contendunt.
, quia scriptum sit:
Omnia 79
per eum facta sunt (Joan. I, 3) .
0103C Titulum epistolae subsequentis apud Bad. omissum, apud Er. et Lips. in marginem rejectum, et apud Par. hic male insertum,
suo loco restituimus ex fide mss. Formulas fidei haereticas ab Hilario ipso
0103D ita inscribi solere palam est ex lib. de Synodis num. 11, et ex lib. contra Auxentium num. 12. Subjectam epistolam Athanasius
Orat. I, contra Arianos, p. 313, haud dubie indicat his verbis:
Ario persuasit (diabolus)
ut quasi sub specie adversarii contra haereses loqueretur, quo melius falleret suam ipsius haeresim subjiciens. Ea ipsa est, cujus tam frequentem mentionem facit Aquileiense concilium tum in gestis apud Ambrosium t. II editionis novae
pag. 786, tum in epistola ad imperatores apud eumdem Ambrosium X. Cui epistolae illam se subdidisse, et in gestis legisse
ac recitasse testantur praedictae Synodi Patres: at modo non exstat nisi illius initium per varias interrogatiunculas concisum,
quoad scilicet Palladius ad quaesita respondere renuit. Ambrosius ipse lib. III de Fide c. 10, num. 132, in eamdem respicit,
cum
0104C ait:
Arius hujus impietatis magister Dei filium creaturam dixit esse perfectam, sed non sicut caeteras creaturas. Hanc Athanasius integram exhibet lib. de Synod. p. 885, sicut et Epiphanius haer. 69, n. 7, a quo quidem cum
epistola Arii ad Alexandrum, faventibus proxime relatis Athanasii et Ambrosii verbis, inscribitur; cum etiam simpliciter
Arii epistola ab Aquileiensi concilio constanter nuncupatur; Arius illius auctor praecipuus, sed non solus est existimandus. Hanc enim
Hilarius noster non tantum hic, sed et lib. I, n. 23,
a multis editam scribit. Neque aliud sonat epistolae ipsius praefatiuncula hic omissa, sed apud Athanasium et Epiphanium plurium nomine expressa
in hunc modum:
Fides illa, quam a majoribus accepimus, et a te didicimus, beatissime Papa, ejusmodi est: Novimus, etc. Longe certius id probat, quae apud eosdem legitur inscriptio:
Beato papae et episcopo nostro Alexandro presbyteri et diaconi in Domino salutem. Vel certe haec epistola et Arii est, ut auctoris, et multorum, quorum nomine missa et suscripta
0104D est. Varias illas suscriptiones infra ex Epiphanio subjiciemus. Scripta est ante Nicaenum concilium, et, ut testis est Athanasius
lib. de Synod. p. 883, cum Arius ab Alexandro submotus apud Eusebium commoraretur. Nicomedia quoque ad Alexandrum scriptam
dicit Epiphanius, ut Arius apud illum quasi se excusaret. Quod autem ad calcem hujus epistolae subjicit Athanasius:
Ista sunt ex aliqua parte, quae Ariani ex haeretico suo corde evomuerunt, indicio est eos alia plura tum evomuisse. Estque valde probabile eos testimoniorum superius memoratorum congerie conatos
esse confirmare quod in hac epistola sua simpliciter asseruerunt.
Concludunt ergo omnem irreligiositatis suae doctrinam istiusmodi verbis suis, dicentes:
Exemplum blasphemiae eorum, qui creaturam esse Dei
filium dicunt.
12. «Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum,
0104B Secunda manu additum est
solum immensum. Sequitur:
solum immortalitatem, etc.
0104D In Vulgatis hic adjicitur,
solum immensum: quod tamen omittunt lib. VI, neque in graecis exemplaribus usquam exstat, neque in mss.
solum
0105A
0105B Hoc vafre dictum patet, quo Filius passibilis ac mortalis credatur. Hinc in gestis Aquileiensis synodi, n. 24, Ambrosio
asserenti,
Non divinitas mortua est, sed caro mortua, non assentitur Palladius; sed tergiversatur ac dicit:
Ante vos mihi respondete. Planius autem ejusdem synodi Patres epist. apud Ambros. 10, n. 7, ad imperatores rescribunt:
Mortem denique ejus (Christi)
non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt. Hoc praenotasse juverit, quo interim discat lector, adversus
0105C versus quos Hilarius, l. X, Filii impassibilitatem tueatur.
immortalitatem habentem,
0105C Apud Athanasium et Epiphanium adjicitur hic,
solum sapientem. Sic etiam in gestis Aquileiensis Synodi, post quam recitatum est, n. 17:
solum aeternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, proxime recitatur, n. 27,
solum sapientem: quae duo verba Erasmus superius adjecit post
solum infectum, renitentibus Bad. et omnibus nostris mss. Immo nec ipse Erasmus sibi constat. lib. VI.
solum optimum, solum potentem,
0105C In Vulgatis Athanasii et Epiphanii,
omnium judicem. Major apud Hilarium videtur rerum connexio, cum
creatorem recte sequatur
ordinatorem et dispositorem. Et facile quidem pro graeca voce κτιστὴν, subrepere potuit κριτήν. Attamen etiam in gestis Aquileiensis synodi, n. 33, exstat
omnium judicem, non
omnium creatorem.
omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi
Testamenti: hunc Deum genuisse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit: natum autem non
putative, sed vere,
0105C Apud Epiphanium, ὑποστήσαντα δὲ ἰδίῳ θελήματι, consentientibus Athanasii exemplaribus, nisi quod in iis non est particula
δέ.
obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum creaturarum; facturam,
sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus 80
0105D Editi hoc et sexto libro
prolatione. Tum apud Par.
natam. At in mss.
prolationem Natum, ut in graeco προβολὴν γέννημα; ex quo vocabulum
natum substantive intelligendum esse liquet, quasi
filium.
prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus
0105D Graece τὸ μέρος ὁμοούσιον· quo nomine ac sensu, vocabuli homousion respuendi causam Ariani obtendunt supra, n. 4.
partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicut Sabellius, qui unionem
0105D Erasmus ad marginem,
inducit: cujus conjecturam Lips. et Par. perperam arripuere. Sabellius quidem in Trinitate, de qua non est hic sermo, unionem inducit;
sed in incarnatione, uti declaratur lib. VI, n. 7 unionem dividit, hoc est, in Christo personarum dualitatem invehit.
dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; nec sicut Hieracas, lucernam
0105D Apud Bad. et Er. hic adjicitur verbum
dicit: cujus loco Lips. et Par. ex Erasmi conjectura substituere
inducit. Neutrum exstat in mss. aut graecis
0106B exemplis. Mox Bad., Er. et mss. habent
lampadam, non
lampadem.
0105B de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse,
beatissime papa, media in ecclesia et in consessu
0105B
Fratrum desideratur in nostro codice; sicut desideratur etiam in editione ad lib. VI, n. 5.
fratrum, frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed, sicut diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum,
et vivere
0106A et esse
0106B Graece εἰληφότα, etc. quod planius verti potuisset,
qui et vivere et esse acceperit a Patre.
accipiens a Patre, et
0106B
Glorians.
glorias
0106B Perpauci mss.
gloriam. Caeteri cum excusis,
glorians. Legendum esse
glorias, tum ex graeco τὰς δόξας, tum ex subjectis, ubi verbum idem repetitur, palam est. Deinde editi subjiciunt,
cum subsistente Patre: ubi ex mss. fide restituimus
consubsistente ei Patre, quod ad lectionem graecam συνυποστήσαντος
0106C αὐτῷ τοῦ Πατρός propius accedit. Ubi vocabulum τὰς δόξας non ad superius verbum εἰληφότα, sed ad subsequens συνυποστήσαντος,
quod hic activam vim obtinet, referendum. Quippe his significatur Patrem largitum esse Filio, ut gloriae, seu gloriosae dotes,
quae in se subsistunt, pariter in ipso subsistant. Unde et Hilarianum illud
consubsistente pariter active intelligendum est, quasi
consubsistere faciente.
ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae
0106C Pro
non facta, apud Athanasium et Epiphanium graece habetur ἀγεννήτως, cujus loco ἀγενήτως Hilarium legisse necesse est.
non facta habentur ab ipso; fons est autem omnium.
13. «Quapropter tres substantiae (ὑποστάσεις) sunt Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem
0106C In vulgatis,
Deus pater. Rectius abest
pater a mss. et graeco. Nam cum de Deo sermo sit, quando in Arianorum sententia nondum ei erat filius, unde et
solitarius subinde praedicatur; non debet pater cognominari. Ut enim apud Athanasium lib. de Synod. pag. 884, Arius ratiocinatur;
Filio nondum existente, statim relinquitur Patrem tantummodo Deum fuisse.
81 Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius: Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus
et fundatus, non erat antequam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre
0106B
Subsistit.
substitit. Nec enim est aeternus, aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti
quidam dicunt,
0106C In codice Vat. bas.
aut alii qui . . . . introducunt.
0106D Graece pro
aut aliqui, legitur τὰ πρός τι· quod commode verti potest,
ea quae sunt ad aliquid, aut
ea quae sunt relata.
aut aliqui duo non nata principia introducentes: sed
0106B sicut
0106D Er., Lips. et Par.,
unio est principium: contra veritatem graeci textus, Bad. et mss. Vocabuli
unio vis ad calcem libri hujus commodius explicabitur.
unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus
0106D Vocem
papa hic expunximus, cum non exstet in mss., nec in graeco.
media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et
0106D Rursum hic plerique ac potiores mss.
glorians, ex quibus ut supra conficimus
glorias, id manifeste postulante orationis nexu et graeco vocabulo τὰς δόξας, cujus potestas non satis exprimitur verbo latino
gloriam, quod habent pauci alii mss. Pessime autem Erasmus reposuit
gloriari, quod nunc primum mutamus.
glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote
0107A Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod
ex ipso, et quod
ex utero, et quod
ex patre exivi et veni,
0107D Graece, ὡς μέρος τοῦ ὁμοουσίου καὶ ὡς προβολὴ ὑπό τινων νοεῖται, id est,
velut a quibusdam intelligitur, pars est alicujus qui unius substantiae sit, et quasi prolatio. Patet autem Hilarium ex mendoso codice legisse ὡς προβολὴν ἀποτείνων, non ὡς προβολὴ ὑπό τινων.
velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis,
0107D Secunda recensione interpositum est,
et mutabilis.
et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.
0107D Apud Epiphanium hae subnectuntur subscriptiones:
Bene valere te optamus in Domino, beatissime papa, Arius, Ethales, Achilles, Carpones, Sarmatas, Arius presbyteri: diaconi
Euzoius, Lucius, Julius, Menas, Helladius, Gaius: episcopi Secundus Pentapolis, Theonas Africanus,
(gr. Αίβυς),
Pistus qui Alexandriae ab Arianis collocatus est.
14.
Quia divina non percipit homo nisi ex Dei de se dictis, ex his refellendae sunt haereticae assertiones. Dei dicta non nude,
sed ex suis causis expendenda.
—Hic eorum error est, haec mortifera institutio: ad cujus confirmationem corrupto intelligentiae sensu, divinorum dictorum
testimonia usurpant, et de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur. Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum
rerum cognitionem
0107B divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam coelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium
intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet. Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est, vel id quod
in usum vitae nostrae ex Deo
0108D
Natum est, mox,
discernet.
datum est, suomet judicio naturam Creatoris sui opusque discernit. Non subeunt ingenia nostra in coelestem scientiam, neque
incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est: et iis, quae cognitioni
nostrae de se tribuit, obsequendum. Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia ejus improbabuntur: 82 aut si
ut est Deus creditur, non potest aliter de eo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi. Cessent itaque propriae
0107C hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem
0108D
Consuetudinem, mox,
sequamur ergo.
humana consilia extendant. Sequimur ergo, adversus irreligiosas et impias de Deo institutiones, ipsas illas divinorum dictorum
auctoritates: et unumquodque eo ipso, de quo quaeritur, auctore tractabimus, non ad fallendam et male imbuendam audientium
imperitiam quasdam verborum enuntiationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda
dicendi (Vide supra l. II, n. 30) : quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Verum omnia editis simul et dicendi
causis et dictorum virtutibus prosequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem
0107D In ms. Carn. et uno Colb. hic insertum est,
0108D
de uno Deo: quod sane ex margine in textum irrepsit. cum ad subsequentia indicanda in limbo non male locum haberet.
retractentur.
15.
Moyses dicens, Deus unus est,
non negavit Filii
0108A
deitatem.—Nam hoc eorum principale est:
Novimus inquiunt,
unum solum Deum, Moyse dicente, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) . Sed numquid hinc quisquam fuit ausus ambigere? aut umquam aliter a quoquam eorum praedicatum esse, qui Deum
crederent, cognitum est, nisi unum Deum esse ex quo omnia, unam virtutem innascibilem, et unam hanc esse sine initio potestatem?
Sed non per id, quod Deus unus est, Dei filio accidit negari posse quod Deus est. Moyses namque, vel potius Deus per Moysen,
populo et in Aegypto et in deserto idolis et deorum, ut putabant, religionibus occupato, hoc constituit principale mandatum,
ut unum Deum crederet: et vere ac merito constituit. Unus est enim Deus ex quo omnia. Sed videamus, an idem Moyses
0108B eum quoque, per quem omnia sunt, Deum esse confessus sit. Non enim Patri adimitur quod Deus unus est, quia et Filius Deus
sit. Est enim Deus ex Deo, unus ex uno: ob id unus Deus, quia ex se Deus. Contra vero non minus per id Filius Deus, quia Pater
Deus unus sit; est enim unigenitus filius Dei: non innascibilis, ut Patri adimat quod Deus unus sit; neque aliud ipse quam
Deus, quia ex Deo natus est. De quo quamvis ambigi non oporteat, quin nascendo ex Deo Deus 83 sit, per quod fidei nostrae
Deus unus est; tamen videamus an Moyses, qui ad Israel dixerit,
Dominus Deus tuus unus est, Dei filium Deum praedicaverit. Uti enim nos ad confitendam Domini nostri Jesu Christi divinitatem testimonio illius oportebit,
cujus auctoritate haeretici unum tantum Deum confitentes
0108C Filio putent negandum esse quod Deus sit.
16.
In historia creationis Deum non solitarium docet. Alius dicens, alius faciens; uterque Deus. Filius est Deus faciens.—Igitur cum absoluta haec de Deo et perfecta confessio sit, secundum Apostolum ita loqui,
0108D Ex hoc Apostoli loco Patrem a Filio discernere solebant haeretici, ut liquet ex his num. 19, Hilarii ad Arianum dictis,
Dixisti enim, Ex Patre omnia, sed per Filium omnia. Nec repugnabant Catholici, adeo ut Hilario nihil familiarius, quam ut Pater
Deus ex quo, is ex quo, ex quo omnia, Filius vero
Deus per quem, is per quem, per quem omnia cognominetur. Quod observandum fuit, tum ad intelligentiam vocabulorum, tum ne ignoraretur institutum Hilarii Arianos ex
suis ipsorum armis confodientis.
Unus Deus pater ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) , videamus originem mundi, quid de ea Moyses loquatur. Ait namque:
Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et factum est sic, et fecit Deus firmamentum,
et divisit Deus per medium aquae
(Gen. I, 6, 7) . Habes ergo Deum ex quo, habes Deum per quem. Aut si id negabis, necesse est id quod factum est per quem
factum sit doceas: aut certe naturam ipsam
0109A creandorum Deo obedientem esse
0109C Ut
obedientiae vi talis exsisteret, quemadmodum habes in Psal. CXLVIII, n. 4, cujus loci lectionem recte a nobis emendatam liquet ex praesenti, sicut et ex subnexis,
nec natura aliqua manens (id est, jam exsistens)
demutata in aliud est, etc., patet eamdem non male a nobis intellectam.
demonstres, quae ad id quod dictum est:
Fiat firmamentum, se ipsam Dei verbo jussa firmaverit. Sed haec divinae Scripturae ratio non recipit. Omnia enim, secundum prophetam, facta
ex nihilo sunt (II Mach. VII, 28) : nec natura aliqua manens demutata in aliud est, sed id quod non erat creatum est, et
absolutum est. Per quem? Audi evangelistam:
Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) . Si quaeris per quem, audies eumdem Evangelistam dicentem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum
facta sunt
(Ibid. 1-3) . Quod si negare voles a Patre dictum videri,
Fiat firmamentum (Gen. I, 6) , audies rursum prophetam dicentem,
Ipse dixit, et facta sunt;
0109B
ipse mandavit, et creata sunt. (Psal. CXLVIII, 5.) Quod ergo dictum est,
Fiat firmamentum; in eo quod Pater sit locutus ostenditur. Quod autem adjicitur:
Et factum est sic, et quod fecisse 84 Deus dicitur; in eo persona efficientis est intelligenda qui faciat.
Dixit enim,
et facta sunt, non utique solum voluit, et fecit:
mandavit, et creata sunt, non utique quia complacitum ei est, exstiterunt; ut (ita) Mediatoris officium inter se et ea quae essent creanda cessaret.
Dicit ergo fieri Deus ex quo omnia sunt, et facit Deus per quem omnia
0109C Adjungitur
sunt.
, eodem parique nomine et in dicentis significatione et in efficientis operatione
0109C Editi,
confessio est: emendantur ex mss. Haec autem conclusio non ad proximum ex psalmis locum pertinet, sed ad memorata Genesis verba, in quibus
habetur,
Et dixit Deus . . . Et fecit Deus.
confesso. Si autem loqui audebis, non de Filio dici,
Et fecit Deus; et ubi erit quod dictum est,
Omnia per ipsum facta sunt et illud apostolicum:
Et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; et
0109C illud,
Ipse dixit, et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5) ? Quod si impudentiam tuam haec divinitus dicta
0109C
Non convincent.
convincent; non adimitur Dei filio quod Deus sit, per id quod dictum est:
Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus
0110A
est: cum ab eo ipso, qui haec est locutus, in ipsa constitutione mundi Deus fuerit praedicatus et Filius. Sed videamus, in quem
profectum haec distinctio jubentis Dei, et facientis Dei
0110C
Arguatur.
augeatur
0109C In Corb. ms.
arguebatur. In quibusdam ut et in vulgatis,
agatur. Rectius in vetustioribus Colb.,
0109D Carn., etc.,
augeatur: hoc est, an hac distinctione significetur auctus personarum numerus, quod sine cunctatione affirmat Tertullianus adversus
Praxeam. n. 12:
Etsi ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus: tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui jubet,
et eum qui facit.
Verbi
augeri vim repetere licet ex lib. I, n. 11, ubi Christum
recipientes in filios Dei aucti praedicantur. Haec distinctio
jubentis Dei et
facientis Dei aliis etiam Patribus solemnis fuit, Irenaeo, lib. III, c. 8, et l. IV, c. 75; Tertulliano, uti proxime vidimus; Origeni,
tom. II; in Joh. edit. Huet. p. 61; Antiocheno concilio epist. ad Paulum Samosat.; Hippolyto, lib. cont. Noetum; Athanasio,
de decretis Nic. syn.; Basilio, l. de Spiritu sancto; Cyrillo, l. XXIX Thesauri p. 255. Augustinus autem Serm. CXL, n. 6,
probat Filium ipsum esse
0110C Patris mandatum,
non a tempore datum, sed mandatum natum. Quomodo enim, inquit,
non est mandatum Patris, quod est Verbum Patris? Et lib. contra Serm. Arian. c. 3, reprehendit eos, qui
formant sibi in phantasmate cordis sui quasi duos aliquos, etsi juxta invicem, in suis tamen locis constitutos, unum jubentem,
et alterum obtemperantem: nec intelligunt ipsam jussionem Patris ut fierent omnia, non esse nisi Verbum Patris per quod facta
sunt omnia.
. Nam tametsi sensus communis intelligentiae non recipiat, ut in eo quod dictum est:
Jussit, et facta sunt, solitarius atque idem significatus esse credatur; tamen ne quid ambigi possit, oportet ea, quae mundi creationem consecuta
sunt, explicari. (V. Tract. Ps. XCI, n. 6.)
17.
Neque in condendo homine solitarius Deus.—Cum igitur perfecto mundo ejus incola formandus esset,
0110C Aliquot mss.
talis Deo sermo est. Mox quae uncinis inclusa sunt, nec habet vetus Colb. nec videntur
0110D multum ad rem facere. Simile est argumentum concilii Antioch. epist. ad Paulum:
Qui autem mandat, alteri mandat, quem non alium esse persuasum habemus, quam unigenitum filium Deum, cui dixit, Faciamus hominem,
etc.
talis de eo sermo est:
Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . ((Et rursum,
Et fecit Deus hominem; ad
0110B
imaginem Dei fecit eum (Ibid. 27) )). Quaero nunc, solumne sibi Deum locutum existimes, an vero sermonem hunc ejus intelligas non sibi, sed ad
alterum exstitisse? Si solum fuisse dicis; ejus ipsius voce argueris dicentis,
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Deus enim per legislatorem (Moysen) secundum intelligentiam nostram locutus est, verbis 85 videlicet, quibus uti ipse nos
voluit, cognitionem eorum nobis quae gessit impertiens. Significatio namque Dei filio per quem facta sunt omnia, in eo quod
0110D Particulam
cum hic omissam aliquando putavimus; ut ex posteriore tantum loco Filii significatio ostenderetur. Sed Filii exsistentia ex utroque
conficitur, et cum ei nimirum mandatur ut faciat; et cum fecisse significatur quod mandatum erat. Ille enim, cui dicitur
Fiat, quique fecisse praedicatur quod jussum est, alius est ab eo qui jussit ac dixit
Fiat. Ut autem habet concilium Antioc. epist. ad Paulum Samosat.:
Filium, qui semper cum Patre est, credimus implevisse voluntatem paternam in creatione universi.
dictum
0110C
Dictum est.
esset,
Et dixit Deus, Fiat firmamentum; et (in eo quod) rursum ita dictum est,
Et fecit Deus firmamentum: ne tamen
0110D Editi,
hic quidam inanis: castigantur ex mss.
hic idem inanis ac superfluus sermo existimaretur, si sibi ipse dixisset ut fieret, et rursum ipse fecisset (quid enim tam
alienum ab eo qui solus esset, ut sibi faciendum
0110C diceret, cum voluntate tantum opus esset ut fieret?); absolutius voluit intelligi significationem hanc non ad se tantum
esse referendam. Dicendo,
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sustulit
0111A singularis intelligentiam professione consortii. Consortium autem esse aliquod solitario
0111D
Ipsi.
ipse sibi non potest. Neque rursum recipit solitarii solitudo
faciamus; neque quisquam alieno a se
nostram loquitur. Uterque sermo, et
faciamus et
nostram, ut solitarium eumdemque non patitur; ita neque diversum a se alienumque significat. Aut quaero, si cum audias solitarium,
utrum non ipsum eumdemque esse existimes? aut cum audias non ipsum neque eumdem, anne quod solitarius tantum sit intelligas?
In solitario ergo solitarius, in non eodem vero neque ipso, non solitarius reperietur. Solitario ergo convenit, faciam, et
meam: non solitario vero,
faciamus, et
nostram.
18.
Nec solitudo est nec divinitatis diversitas.—Cum itaque legimus,
Faciamus hominem ad imaginem
0111B
et similitudinem nostram; quia sermo uterque, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse significat; nobis quoque nec solitarius tantum,
nec diversus est confitendus: cognita per id, quod
nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, unius in utroque proprietate naturae. Non sufficit autem solam verborum attulisse rationem,
nisi dictorum intelligentiam etiam rerum operatio consequatur: scriptum enim ita est:
Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27) . Quaero, si solitario atque ipsi ad se eumdem fuit sermo, quid hic sentiendum existimes? Video enim nunc tripertitam
significationem, et facientis, et facti, et exempli. Qui factus est, homo est; Deus autem fecit; et quem fecit, ad imaginem
Dei fecit. Si de solitario Genesis
0111C esset locuta, dixisset utique, 86 Et fecit ad imaginem suam. Sed sacramentum evangelicum annuntians, non duos deos, sed
Deum et Deum elocuta est, cum hominem per Deum effectum
ad imaginem Dei dicit. Atque ita Deus ad communem sibi cum Deo imaginem atque eamdem similitudinem hominem reperitur operari: ut nec solitudinis
intelligentiam significatio efficientis admittat, nec divinitatis diversitatem ad eamdem imaginem ac similitudinem constituta
patiatur operatio.
19.
Alio loco idipsum confirmatur.—Et quamquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum
dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet. Non enim divinorum
0111D dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est. Deus ad Noe inter multa mandata ita loquitur:
Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine ejus effundetur anima ejus; quia ad imaginem
0112A
Dei
0111D In vulgatis,
fecit hominem: mendose.
feci hominem (Gen. IX, 6) . Etiam hic distinguitur exemplum, opus, operans. Deus testatur se ad imaginem Dei hominem fecisse. Cum faciendus
homo est, quia
0111D Particulam
neque ab Erasmo hic absque ulla mss. auctoritate additam, male retinuerant editiones sequentes.
De se quippe loquebatur Deus, quatenus in prima persona dixit,
Faciamus, sed
non ad se, quatenus non in singulari,
Faciam.
de se, neque ad se loquebatur, dixit
ad imaginem nostram: cum autem factus homo est,
Fecit Deum hominem ad imaginem Dei. Non ignoravit utique verbi proprietatem, si sibi ipse loqueretur, ut diceret, Feci ad imaginem meam. Dixerat enim ad demonstrandam
naturae unitatem,
Faciamus ad nostram. Neque rursum confudit de solitario ac non solitario intelligentiam: cum hominem Deus faciens,
ad imaginem Dei fecerit.
20.
Patrem non sibi ut solitario Faciamus
locutum esse.—Quod si Deum patrem solitarium sibi haec locutum fuisse affirmare voles, tamquam concedi tibi
0112B possit, ut unus secum velut cum altero sit locutus, credaturque in eo, quod
ad imaginem Dei feci hominem, ita voluisse intelligi, tamquam, Ad imaginem meam feci hominem; primum ipse testimonio tuo redargueris. Dixisti enim, Ex
Patre omnia, sed per Filium omnia. Namque per id quod dictum est.
Faciamus hominem, ex eo origo est ex quo
0111D Ita mss. At excusi mendose,
capit et sermo.
coepit et sermo: in eo vero quod
Deus ad imaginem Dei fecit, significatur etiam is per quem consummatur operatio.
21.
Sed Sapientiam, quae haereticis annuentibus Christus est, ei adfuisse.—Tum deinde, ne quid tibi hinc liceat mentiri, Sapientia, quam tu ipse Christum confessus es, contraibit dicens,
Cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat 87
fundamenta terrae, eram apud illum
0111D In prius vulgatis
cuncta componens. Constanter a mss. abest
cuncta hic, l. XII, n. 37, in Ps. CXLVIII, n. 4, etc., consentientibus LXX.
componens. Ego
0112C
eram, ad quam gaudebat. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto
0112D
Et laetabatur.
et laetaretur in filiis hominum (Prov. VIII, 28 et seqq.) . Conclusa est omnis occasio, et coartatur ad veri confessionem universus error. Adest Deo genita
ante saecula Sapientia. Neque solum adest, sed etiam componit. Est ergo componens apud ipsum.
0112D Vat. bas. ms.,
intelligisne. Tum in uno Colb.,
compositionis vel dispensationis. Rectius pro nostra sententia in altero, non in Carn. omittitur
vel dispositionis. Non enim hic agitur de Sapientia quatenus Deo coelos praeparanti aderat, sed quatenus componebat.
Intellige compositionis vel dispositionis officium. Pater enim in eo quod loquitur, efficit; Filius in eo quod operatur quae
fieri sunt dicta, componit. Personarum autem ita facta distinctio est, ut opus referatur ad utrumque. Nam in eo quod dicitur,
Faciamus, et jussio
0112D Id est, et jubens et faciens exaequantur. Quocirca ne legeris cum Bad.
exequitur, aut cum Er. et Par.
exequatur, multo minus cum mss. Colb. et Germ.
exsequatur.
exaequatur, et factum: in eo vero quod scribitur,
Eram apud illum componens (Ibid. 30) , non solitarium se sibi esse in operatione significat.
0112D Laetatur autem ante eum, quem sibi significabat adgaudere laetanti.
Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore, quando laetabatur orbe perfecto, et laetabatur in filiis hominum (Ibid. 30,
0113A 31) . Causam laetitiae suae Sapientia docuit.
0113C
Laetabatur.
Laetatur ob laetitiam Patris, in perfectione mundi et in filiis hominum laetantis. Scriptum est enim:
Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I) . Placere Patri opera sua gaudet, per se ex praecepto ejus effecta. Gaudium enim suum hinc esse profitetur, quod
in consummato orbe et in filiis hominum Pater laetus existeret:
in filiis hominum ob id, quia jam in uno Adam omne humani generis exordium constitisset. Non ergo in fabricatione mundi solitarius Pater sibi
loquitur, Sapientia sua secum et cooperante, et consummata cooperatione gaudente.
22.
Conclusio eorum quae a num. 16 probata sunt. —Non ignoramus autem multa et maxima ad absolutionem horum dictorum esse reliqua
0113D Puta quae in eodem Prov. cap. habentur:
Dominus creavit me, etc., in quibus illustrandis totus fere liber XII, occupatur.
: sed dilata
0113B a nobis potiusquam dissimulata habentur; plenior namque eorum tractatus propositionibus caeteris reservatur. Nunc enim tantum
ad id respondetur, quod in expositione fidei suae, vel potius perfidiae, ab impiis dictum est, unum tantum Deum a Moyse praedicatum.
Et vere ita praedicatum meminimus, quia unus 88 Deus est ex quo omnia: sed non propterea ignorandum esse, quia Filius Deus
est; cum idem Moyses Deum et Deum toto Operis sui corpore sit professus. Igitur videndum est, quomodo
0113D Apud. Lips. et Par.,
et lectio et legislatio. Rectius aliis in libris,
et electio et legislatio, hoc est, novum ac vetus Testamentum, secundum illud Pauli Rom. XI, 7:
Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est. Hinc planius jam lib. V, n. 2, ad huncce librum habita ratione:
Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses
Deum unum praedicans auctor est.
Hinc facile diluitur objectum illud, quod per se occurrit: Si electionis et legislationis nomine Evangelium et legem intelligat
Hilarius, cur deinceps ex sola lege et non ex Evangelio Deum et Deum ostendit. Quippe veluti rem constantem ponit, Deum et
Deum in
0114D Evangelio claris verbis praedicari; ita ut tum ex lege tum ex Evangelio hoc certum futurum sit, cum lex ostensa fuerit hac
etiam parte cum Evangelio consentire. Unde Genesis Deum et Deum elocuta, n. 18, dicitur,
evangelicum sacramentum annuntians.
et electio et
0113C
Legisdatio.
legislatio Deum et Deum pari confessionis ordine praedicet.
23.
Angelus Dei Agar allocutus, Deus est. Filius et angelus Dei et Deus.—Post multas namque Dei ad Abraham allocutiones, cum adversum
0113C Agar Sara commoveretur, conceptui ancillae domina sterilis invidens, cumque discessisset a conspectu ejus, ita de ea Scriptura
loquitur:
Et dixit Angelus Domini ad Agar, Redi ad dominam tuam, et humilia te sub manibus ejus. Et dixit ei Angelus Domini, Multiplicans
multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine
(Gen. XVI, 9, 10) . Et rursum:
Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me (Ibid., 13) . Angelus
0114D Sola editio Par.,
Angelus Deus: refellitur ex subnexis. De distinctione ejus
qui est ab eo
cujus est jam actum est ad lib. II, n. 32.
Dei loquitur (duplex autem in angelo Dei significatio est: ipse qui est, et ille cujus est): et loquitur non res secundum
nomen officii sui; ait
0114A enim:
Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine. Ministerium angeli potestas multiplicandarum gentium excedit. Sed quid tandem de eo, qui Dei Angelus
0113C
Quae sola.
quae
0114D In plerisque ac potioribus mss.
quae sola.
soli Deo propria sunt loquebatur, Scriptura testata est?
Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me. Primum angelus Dei, secundo Dominus;
vocavit enim
nomen Domini qui loquebatur secum; dehinc tertio Deus,
Tu enim
es Deus qui adspexisti me. Qui angelus Dei dictus est; idem Dominus et Deus est. Est autem secundum prophetam filius Dei
magni consilii angelus (Esai. IX, 6, sec. LXX) . Ut personarum distinctio absoluta esset, angelus Dei est nuncupatus; qui enim est Deus ex Deo,
ipse est et angelus Dei. Ut vero honor debitus redderetur,
0114B et Dominus et Deus est praedicatus.
24.
Cur idem loquens ad Agar angelus, ad Abraham Deus dicatur.—Et hic quidem primum angelus, deinde idem postea et Dominus et Deus: ad Abraham vero tantum Deus. Tuto enim, jam personarum
0114C
Distinctione.
discretione praemissa, ne solitarii error subesset, absolutum et verum 89 ejus nomen edicitur. Scriptum namque est:
Et dixit Deus ad Abraham, Ecce Sara uxor tua pariet filium tibi, et vocabis nomen ejus Isaac: et statuam testamentum meum
ad illum in testamentum aeternum, et semini ejus post illum. De Ismael autem, ecce exaudivi te, et benedixi ei, et amplificabo
eum valde: duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam
(Gen. XVII, 19, 20) . Numquid ambigitur, quin qui angelus Dei dictus est,
0114C idem rursum dicatur et Deus? Pariterque de Ismael sermo est, et nunc et dudum multiplicandus ab ecdem est. Et ne forte non
idem, qui esset locutus ad Agar, non loqui crederetur: ejusdem personae significationem divinus sermo testatur, dicens,
Et benedixi
0114C
Eum, et amplificabo eum.
ei et
0114D Ms. Carnut.
ampliabo. Alii nonnulli,
amplificabo.
multiplicabo eum. Benedictio ex praeterito est; jam enim ad Agar sermo fuerat:
0114D Ms. Colb. cum Germ.
amplicabo. Vat. bas.
amplificabo: quod non displiceret, si prius
benedixi, non
benedictio legeretur.
amplificatio vero in futurum; nunc enim primum ad Abraham de Ismael Deus loquitur.
0114D Verba,
et ad Abraham Deus loquitur, in ante vulgatis omissa, restituuntur ex mss.
Et ad Ahraham Deus loquitur; ad Agar vero angelus Dei locutus est. Deus igitur est, qui
0114D In vulgatis,
et qui angelus Dei est, quia et
0115C
qui, etc. Elegantius in mss.
qui et angelus est, sine
Dei. Hilarii expositionem confirmare juverit ex epist. concilii Anthioch. de Christo dicentis:
Qui implens voluntatem paternam patriarchis apparet, et cum eis loquitur, in eisdem clausulis et eisdem capitibus aliquando
quidem tamquam Angelus, quandoque vero tamquam Dominus, quandoque autem Deus esse affirmatur. Deum enim universi impium est
existimari angelum. Filius vero angelus Patris est, qui est ipse Dominus et Deus. Scriptum est enim, Angelus magni consilii.
0115D Apposite Tertullianus, de Carne Christi, n. 14:
Dictus est magni consilii angelus, id est nuntius, officii, non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum Patris, super hominis
scilicet restitutione, annuntiaturus saeculo erat. Non ideo tamen sic angelus intelligendus ut Gabriel aut Raphael. Nam et
Filius a Domino vineae mittitur ad cultores sicut et famuli,
etc. His consentiunt Justinus, dial. cum Tryph.; Epiphanius haer. LXIX, n. 35. Videsis Augustinum, lib. II de Trin. c. 13.
Neque audiendus Origenes, qui ut humanam, ita angelicam naturam a Christo assumptam docuit, cujus haec sunt tom. I in Johan.,
p. 32:
Christus homo hominibus, angelis angelus factus est. Quippe, inquit Tertullianus, de Carne Christi, n. 14,
ut hominem gestaret Christus, salus hominum fuit causa . . . ut angelum gestaret, nihil tale de causa est . . . Nam nullum
mandatum de salute angelorum suscepit Christus a Patre.
et angelus est: quia qui et angelus Dei est, Deus est ex Deo natus. Dei autem
0115A angelus ob id dictus, quia magni consilii est angelus: Deus vero idem postea demonstratus est, ne qui Deus est, esse angelus
crederetur. Sequatur sermo ordinem rerum. Angelus Domini ad Agar locutus est; idem ad Abraham Deus loquitur, ex eodem ad utrumque
fit sermo. Benedicitur Ismael, et in gentem magnam amplificandus esse promittitur.
25.
Referuntur et alia visa, dicta, gesta.—Scriptura et per Abraham, Deum esse qui loqueretur, ostendit. Abrahae quoque Isaac filius promittitur. Dehinc postea assistunt
viri tres. Abraham conspectis tribus unum adorat, et Dominum confitetur. Scriptura adstitisse viros tres edidit: sed patriarcha
non ignorat qui et adorandus sit et confitendus. Indiscreta assistentium species est; sed ille Dominum suum
0115B fidei oculis et visu mentis agnovit. Dehinc sequitur:
Et 90
dixit ei, Revertens veniam ad te ad hoc tempus in futurum, et habebit filium Sara uxor tua (Gen. XVIII, 10) . Et post haec dixit ei Dominus,
Non celabo ego Abraham
0115C
Puero meo.
puerum meum quae facturus sum (Ibid., 17) . Et rursum:
Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde (Ibid., 20) . Et rursum post multum alium sermonem, quem brevitatis studio praetermittimus, cum de justis una cum injustis
perdendis Abraham esset sollicitus, ait:
Nequaquam, qui judicas terram, facies hoc judicium.
0115D Hic adjiciunt prius excusi,
ut perdas justum cum
0116C
impiis: renitentibus mss. Sed et haec cum in fine num 27, aliis verbis et alio ordine, nempe ante proxime dicta, non post exhibeantur;
patet hic interpolatoris opera.
Et dixit Dominus,
0115C
Si invenero Sodomis.
Si invenero in Sodomis quinquaginta justos in civitate, remittam omni loco propter
0116C In vulgatis,
illos justos. Abest
justos a mss.
illos (Ib., 25, 26) . Et rursum consummato sermone ad Lot fratrem Abrahae,
0115C Scriptura dicit,
Et Dominus
0115C
Pluvit super Sodoma et Gomorra.
pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24) . Et rursum:
Et Dominus visitavit Saram, sicut dixit, et fecit Deus Sarae sicut locutus est,
0116A
et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Gen. XXI, 1, 2) . Dehinc expulsa de Abrahae domo cum filio suo ancilla, et in deserto ob aquae inopiam interitum pueri
timente, eadem Scriptura ait,
0116C Editi,
et ecce exaudivit. Tres mss.
et audivit. Alii, consentiente graeco,
et exaudivit.
Et exaudivit Dominus Deus vocem pueri ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est Agar? noli timere;
exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene manum ejus; in gentem enim magnam faciam
eum
(Ibid., 17, 18) .
26.
Expenduntur singula. Filius et magni consilii angelus est, et Dominus, et Deus.—Quae perfidiae caecitas est, quae increduli cordis
0116C In mss. hic et alibi constanter,
obtunsio.
obtusio est, quae irreligiositatis temeritas, aut ignorare haec, aut
0116B non ignorata negligere? Certe ita commemorata et dicta sunt, ne intelligentiam veritatis error aliquis aut obscuritas impediret.
Quae si non posse ignorari doceamus; impietatis esse
0116C Criminis hujus qui rei sint, aperit lib. VI, n. 15, quos nimirum
impietatis voluntas, et non ignorantia.
0116D in errore detinet. Quibus vero poenis sint multandi, in eodem, lib. n. 3, sic declarat:
Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia poenae meritum ignoranti moderaturus errori, negantes
se jam non judicabit utique, sed negabit.
crimen necesse est quod negatur. Angelus Dei loqui ad Agar coepit, Ismaelem in gentem magnam adaucturus, eique
0116C
Inenumerabilem.
innumerabilem 91 gentis progeniem praestaturus. Confessio audientis et Dominum eum esse et Deum edocet. Sermonis enim exordium
ab angelo Dei coepit, sed in confessione Dei constitit. Ita qui
0116C
Sub mysterio.
sub ministerio
0116D Plures mss. cum vulgatis,
sub mysterio. Magis placet cum mss. Carnut., Remig., etc.,
sub ministerio. Ut enim supra ex Tertulliano observabamus, Christus magni consilii angelus dictus est
officii, non naturae vocabulo. Et Hilarius ipse, lib. V, n. 11:
In angelo officii potius quam naturae intelligentiam esse hinc probat, quod angeli
ministri Dei vocentur.
magni consilii nuntiandi, Dei angelus est, ipse et natura et nomine Deus est. Nomen enim naturae, non nomini natura componitur.
Iisdem etiam de rebus ad Abraham Deus loquitur:
0116D Ita praestantiores mss. Colb., Carn., Remig. cum Germ. a prima manu. At in vulgatis,
benedictum jam Ismaelem: ac deinde Par. post Lips.,
docet, nec multo post cum aliis editis,
benedixit, pro
benedixi.
benedictum jam Ismaeli docetur, et multiplicandum eumdem
0116C esse in gentem:
Benedixi, inquit,
ei (Gen. XVII, 20) . Non itaque demutavit personae suae significationem: se enim jam benedixisse demonstrat. Scriptura certe
sacramenti ordinem et verae praedicationis
0117A modum, ab angelo Dei incipiens, et postea iisdem de rebus eumdem loquentem Deum confessa, servavit.
27.
Vir quem ex tribus adorat Abraham, Dominus, Deus, et judex est.—Procedit autem pleniore doctrinae profectu sermo divinus, Deus isthic ad Abraham loquitur, parituram Saram pollicetur. Post
haec viri tres sedenti assitunt, unum adorat, et Dominum confitetur. Idemque et adoratus et confessus ab illo, tempore eodem
in futurum rediturum se promittit, et Sarae filium futurum Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis eumdem
vir ab eo visus alloquitur. Demutatio tantum fit nominum, nihil tamen de confessione decessit. Virum enim licet conspectum,
Abraham tamen
0117C Editi,
Deum adoravit, repugnante sacro textu cum mss. Repugnat et hoc, quod Hilarius, cui vox
Deus simpliciter posita Patrem, sicut
Dominus Filium sonat, inde conficit Abraham Christi futuram corporationem agnovisse. De eadem visione Tertullianus, de Carne Christi,
n. 6, non diversa loquitur;
Inter
0117D
Angelos illos ipse Dominus apparuit Abrahae sine nativitate cum carne . . . qui jam tunc et alloqui et liberare et judicare
humanum genus ediscebat in carnis habitu, non natae adhuc, quia nondum moriturae.
Dominum adoravit
0117B (Gen. XVII, 2, 3) : sacramentum scilicet futurae corporationis agnoscens. Nec tamen tantae fidei testimonio caruit; Domino
in Evangeliis dicente, Abraham pater vester
0117D Carnut. aliique nonnulli mss.
exsultavit.
laetabatur, ut videret diem meum: et vidit, et laetatus est (Joan. VIII, 56) . Vir ergo conspectus rediturum se tempore
eodem pollicetur. Contuere sponsionis effectum: memento tamen virum esse qui spondeat. Quid ergo Scriptura dicit,
Et Dominus visitavit Saram (Gen. XXI, 1) ? Vir ergo iste Dominus est, efficiens quod spopondit. Quid autem sequitur?
Et fecit Deus Sarae sicut locutus est (Ibid.) . Vir in loquendo nuncupatus, Dominus 92 in visitatione significatus, Deus praedicatur in facto. Locutum certe
virum non ignoras, qui Abrahae et visus est et locutus. Deum quomodo ignorabis, Scriptura
0117C eadem, quae virum dixerat, Deum confitente? Ipsa enim dixit,
Et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Ibidem, 2) . Sed vir venturum se locutus est. Virum crede tantum, nisi qui venit, et Deus et Dominus est. Causam compara.
Vir certe ob id
0117D In excusis,
venit. Melius in mss.
veniet. Instituitur enim comparatio inter eum qui venturum se promiserat. Gen. XVIII, 10, tum vir conspectus, et eum qui venisse
narratur. Gen. XXI, 1 et 6, non jam
vir, sed
Dominus et
Deus nuncupatus.
veniet, ut Sara et concipiat et pariat, Fidem disce. Dominus et Deus ob hoc venit, ut Sara et conciperet et pareret. In potestate
Dei vir locutus est: in effectu
0118A Dei Deus praestitit. Ita se Deum et loquendo et faciendo significat.
0117D Editi,
viris deinde conspectis tribus: emendantur ex mss.
Viri deinde de conspectis tribus duo abeunt: sed qui residet, et Dominus et Deus est. Neque solum Dominus et Deus est, sed
et judex est. Stans enim ante Dominum Abraham dixit,
Nullo modo tu facies hoc verbum, occidere justum cum impio, et erit justus sicut impius. Nequaquam, qui judicas omnem terram,
facies hoc judicium
(Gen. XVIII, 25) . Toto igitur sermone suo Abraham fidem, ob quam justificatus est, docet, Dominum suum ex tribus agnitum,
et solum adoratum, et
0117C
Et Deum confessus.
Dominum
0117D Editi,
et Deum confessus est et judicem: renitentibus mss. Neque Abraham in Scriptura
Deum, sed
Dominum constanter profitetur.
confessus et judicem.
28.
Unum ex tribus, non tres in uno Abraham adorat. Discrimen inter visum Lot, et visum Abrahae.—Ac ne forte existimes in unius confessione, trium
0118B omnium virorum, qui simul videbantur, honorem contineri; contuere quid conspectis duobus qui discesserant Lot dixerit:
0117D Ita castigatiores mss. At editi,
et vidit Lot, et
0118C
surrexit . . . in terra: graece τῷ προσώπῳ ἐπὶ τὴν γῆν. Deinde legens Hilarius
ecce domini, consentientia habet graeca simul et latina exempla. Augustinus tamen, Serm. 7, praefert
ecce domine, nec usquam vidisse videtur
ecce domini: sic enim habet num. 6:
Cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae
0118D
Lot, et ipse agnoscit in eis divinitatem; et cum duos videat, Dominum
appellat: et ille in tribus Dominum, et in duobus ille Dominum: adeo ut ex hoc in eam abeat sententiam, quae tuetur non Dominum ipsum, sed angelos in quibus insideret Dominus apparuisse
patriarchis, qui
non portantibus, sed insidenti gloriam dabant. Videsis ejusdem lib. II contra Maximinum, c. 26, num. 6.
Et ut vidit Lot, exsurrexit obviam illis, et adoravit in faciem in terram: et dixit, Ecce, domini, divertite in domum pueri
vestri
(Gen. XIX, 1, 2) . Hic pluralem retinuit significationem simplex visio angelorum, illic singularem honorem patriarchae fides
confitetur. Hic divinae Scripturae historia duos de tribus tantum angelos fuisse significat, illic Dominum et Deum praedicat.
Ait enim:
Et dixit Dominus Abraham, Quare risit Sara, dicens,
0118C
Ego vere.
Ergo vere paritura sum? ego autem
0118D In vulgatis,
quae jam senui. Abest
quae jam a mss. et graeco textu.
senui. Numquid impossibile est 93
0118D Apud Par.,
Deo, omisso
a. In editis aliis,
a Domino. Verius in mss.
a Deo: quo is, qui in habitu viri locutus erat v. 2 et 3, quique v. 1, 3 et 13,
Dominus appellatus est, Deus quoque esse significetur; qui scopus est Hilarii, graecum textum παρὰ τῶ Θεῷ proprie
apud Deum, quasi παρὰ τοῦ Θεοῦ interpretantis.
a Deo verbum? In tempore hoc revertar ad te in futurum, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, 13 et seqq.) . Tenet ergo Scriptura ordinem veritatis, nec
0118C pluralem significationem in eo qui et Deus et Dominus agnoscebatur admiscens, neque angelis duobus honorem, qui Deo tantum
fuerat delatus, impertiens. Lot quidem dominos dicit, sed Scriptura angelos nuncupat. Illic hominis officium est, isthic confessio
veritatis.
29.
Dominus a Domino, Filius.—Dehinc adest in Sodomam et Gomorrham justi poena judicii. Et quid tandem momenti in eo est?
Dominus sulphur et ignem
0119A
pluit a Domino (Gen. XIX, 24) . Ut Dominus a Domino; ita non discrevit naturae nomine, quos significatione (non unius personae) distinxerat.
Legimus namque in Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) . Dedit ergo Dominus,
quod Dominus accepit a Domino.
30.
Eum ut Deum vidit Jacob nec solitarium.—Sed qui accepisti in Domino et Domino judicis cognitionem, cognominis ejusdem in Deo et Deo cognosce consortium. Jacob discedens
ob metum fratris sui, somnians viderat scalam fundatam in terra et contingentem coelum, et per eam adscendentes et descendentes
angelos Dei, et Dominum incumbentem super eam, sibique omnes benedictiones, quas Abrahae et Isaac dederat, impertientem (Gen.
XXVIII) . Ad
0119B hunc postea talis Dei sermo est:
Dixit autem Deus ad Jacob, surgens adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altarium Deo, qui apparuit tibi cum
fugeres a facie fratris tui
(Gen. XXXV, 1) . Deus honorem Deo postulat, et postulat cum alterius significatione personae:
Qui, inquit,
apparuit tibi cum fugeres; ne qua personae ejusdem confusio nasceretur. Deus ergo est qui loquitur, Deus et de quo loquitur: honoris confessio a naturae
nomine non discernit, quos significatio subsistentes esse distinguit.
31.
Synopsis et scopus praedictorum a numero 23.—Et huic quidem loco quaedam memini ad pleniorem absolutionem necessaria: sed secundum propositionis ordinem, responsionis
quoque ordo retinendus est. Itaque quae ei reliqua sunt, in libro altero suo
0119C loco exsequemur. Tantum hoc nunc in Deo, qui honorem Deo postulat, demonstrandum fuit, angelum Dei, qui cum Agar locutus
esset, et Deum esse et Dominum, cum iisdem de rebus ad Abraham locutus ipse sit: et virum, qui Abrahae visus sit, et Deum
esse et Dominum; angelos autem duos, et cum Domino visos, et 94 ab eo ad Lot missos, nihil aliud a propheta nisi angelos
praedicatos. Non solum autem ad Abraham in viro Deus adfuit, sed etiam ad Jacob in homine Deus venit. Neque solum venit, sed
luctatus ostenditur (Gen. XXXII, 24) : neque tantummodo luctatus, sed etiam adversus eum, cum quo luctabatur, infirmus. Nunc
de luctae sacramento
0119D Editi,
neque est in tempore: praeter fidem mss. Est autem hic pleonasmus, cujus exempla jam vidimus.
non est, neque in tempore, neque in materia, aliquid tractare. Deus certe est; quia Jacob adversus
0119D Deum invaluit, et Israel Deum vidit.
32.
Moysi in rubo visus, Dominus et Deus est.—Videamus autem, an etiam alibi, praeter quam ad Agar, hic angelus Dei Deus esse sit cognitus. Cognitus plane est. Neque solum
Deus, sed etiam Deus
0120A Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob repertus. Angelus enim Domini Moysi de rubo apparuit, Dominus de rubo loquitur: vocem
cujus intelligendam existimas, utrum ejus qui visus est, an alicujus alterius? Hic mendacii locus nullus est. Ait enim Scriptura,
Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo (Exod. III, 2) . Et rursum,
Vocavit eum Dominus de rubo, Moyses, Moyses. Et respondit: Quid est? Et dixit Dominus: Ne accesseris huc, solve calciamentum
de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob
(Ibid., 4 et seqq.) . Qui apparuit in rubo, de rubo loquitur: et visionis locus unus et vocis est; neque alius, quam qui
est visus, auditur. Qui angelus Dei est cum videtur, idem rursum
0120B cum auditur est Dominus; ipse vero
0119D In vulgatis,
ipse vero qui auditur, Dominus Deus est. Deinde Abrahae, Isaac et Jacob Deus esse cognoscitur. Quae lectio confusa restauratur ope mss.
Dominus qui auditur, Deus deinde Abrahae, Isaac et Jacob esse cognoscitur. Cum angelus Dei dicitur, non proprius sibi ac
solitarius esse monstratur;
0119D Editi,
Etenim Dei angelus cum, etc., sensu perturbato, et sublata probatione qua Deus non solitarius demonstratur. Castigantur ex mss.
est enim angelus Dei: cum Dominus et Deus nuncupatur, in honore naturae suae et nomine praedicatur. Habes ergo angelum, qui
de rubo apparuit, et Dominum et Deum.
33.
Moyses non semel Deum et Dominum praedicat. Uterque tamen unus est Deus. Filio uti natura Deo honor postulatur. Filius et
Angelus Dei et Deus.
—Percurre adhuc Moysi testimonia; et intellige an occasionem aliquam praedicandi Deum et Dominum negligat. Tenes nempe ex
dictis ejus,
Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) . Tene nunc
0120C divinae illius cantionis suae dicta: ait namque,
Videte, videte quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) . Et cum omnis sermo ei ex persona Dei
0119D Scilicet Unigeniti, ut apertius declaratur lib. V, n. 36.
usque ad finem cantionis fuisset, ait,
Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes
0120D Hic Deuteron. locus in Ps. LXVII, n. 4, aliis verbis, alioque verborum ordine exprimitur. Ibi enim primo loco habetur
Angeli Dei, non
filii Dei; postea autem
filii Dei, loco
Angeli Dei: cui lectioni suffragatur Justinus sub finem Dial. cum Tryphone, favetque Paulus Heb. I, 6. Quem hic tenet Hilarius ordinem,
tenet et Epiphanius haer. LXIX, n. 60, ubi habet:
Adorent ipsum omnes filii Dei, et confortent eum omnes angeli Dei.
filii Dei. Laetamini gentes cum populo ejus, et honorificent eum omnes angeli Dei (Ib., 43) . 95 Honorificandus est a Dei angelis Deus, dicens:
Quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me. Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est
innascibilis, participem); est enim unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter
unigenitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et
0120D solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum
et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. Adorandus ergo est a filiis Dei, et honorificandus
ab Angelis
0121A Dei. Ita et honor et veneratio Deo a Dei filiis et Angelis postulatur. Significationem honorandi,
0121C
Et ejus per cujus.
et corum
0121C Ita Er., Lips. et Par. quae lectio nobis valde suspecta est, cum nec satis congruat cum subnexis, nec habeatur nisi in recentioribus
mss. Nam in potioribus tribus Colb., Carn., Corb., Germ., Remig., etc., legere est,
et ejus per cujus (potest intelligi
0121D tacitum verbum
honorem) est honorandus. In ms. Corb. secundis curis adscriptum est,
et ejus per quem est honorandus. In Vindocinensi autem exstat,
et ejus per quos est honorandus. Deinde in vetustiore Remig. mendose,
intelligere scilicetur Angelus et Filius Dei. Ex quibus non incommode conficere liceret,
significationem honorandi ex eis per quos est honorandus intellige, scilicet ut Angelus et filius Dei Deus.
per quos est honorandus intellige, scilicet per angelos et filios Dei, Deus. Ac ne forte honorem Dei non naturalis existimes
postulari, et arbitreris hoc in loco Moysen de honorando Deo patre sensisse, cum tamen Pater sit honorandus in Filio; tamen
benedictionem, quam
0121D In uno codice Vatic.
sub eodem nomine. Tum in recentiore Remig. ad Theod.
Jacob ad Joseph disponit. Sincerior est lectio caeterorum. Subjecta enim verba Deuteronomii sunt; quamvis ad benedictionem Jacob Gen. XLIX, 26, alludant.
sub eodem sermone ad Joseph disponit, adverte. Ait enim:
Et quae accepta sunt ei qui apparuit in rubo, veniant super caput Joseph et verticem (Deut. XXXIII, 16) . Adorandus ergo a Dei filiis Deus est, sed Deus qui et Dei filius est. Honorandus autem a Dei angelis
Deus est, sed Deus qui Dei
0121D Ita mss. At editi,
Angelus est qui de rubo. Sic et Ambrosius in Psal. XLIII, n. 15, Filium in rubo visum fuisse declarat his verbis:
Quis est in rubo visus Moysi, nisi primogenitus Dei plius, qui ait: Ego sum
0122C
Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Ideo se demonstravit humanis adspectibus, quia venturus erat
ut ab omnibus videretur.
angelus Deus est: quia de rubo apparuit Dei angelus Deus, et quae ei complacita sunt, Joseph
0121B cum benediceretur optantur. Non ideo non Deus, quia angelus Dei est; neque rursum angelus Dei non idcirco, quia Deus est:
sed significata personarum intelligentia, et
0122C In editis,
distinctio: mendum quod castigant
0122D mss.
distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, ac manifestata sacramentorum coelestium dispensatione, non solitarium Deum
docuit opinandum, cum angelum et filium Dei Deum, Dei et angeli et filii adorabunt.
34. Et haec quidem de Moysi libris responsa a nobis sint, vel potius Moyses ipse responderit: quia eo haeretici auctore usi,
per unius Dei confessionem putent persuaderi posse, ne Deus esse Dei filius praedicetur; 96 contra auctoris sui testimonium
impii, cum quando ille unum Deum confitens, non destiterit de Dei filio docere quod Deus est. Sed consequens
0121C est multiplices de eodem prophetarum sententias proferre.
35.
Qui propheta Filium et Deum doceat, et a Patre secernat. Filii cur pater Deus sit.—Tenes dictum:
Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: atque utinam recte teneres. Sed secundum sensum tuum dicti prophetici quaero rationem. Ait enim in psalmis:
Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8) . Discerne
0122A
0122D Lips. et Par.,
discernat legentis intelligentia: reluctantibus aliis libris. Ita Tertullianus adversus Praxeam n. 13, Ambrosius lib. I de Fide c. 3, et alii Patres in hoc
Psalmistae loco duos aperte discerni observant. Luculentum est prae caeteris illud Irenaei lib. III, c. 6:
Utrosque Dei appellatione significavit Spiritus sanctus, et eum qui ungitur Filium, et eum qui ungit, id est, Patrem.
ad legentis intelligentiam unctum et ungentem: distingue
te et
tuus: ad quem et de quo sit sermo, demonstra. Superioribus enim dictis hic confessionis ordo subjectus est. Dixerat namque:
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis tuae, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Ibid., 7) . Nunc quoque his adjecit:
Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Deus ergo regni aeterni, ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis, a Deo suo unctus est. Numquid intelligentiam
nostram aliqua saltem nominum intervalla confundunt? Nam discretio tantum personae in
te et
tuus posita est, in nullo tamen naturae distincta confessione.
Tuus enim relatum est ad auctorem,
te vero ad ejus qui ex auctore est significationem. Est enim Deus ex Deo,
0122B propheta eodem ordine confitente:
Unxit te, Deus, Deus tuus. Non est autem ante innascibilem Deum Deus ullus, ipso dicente:
Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis quoniam
ego sum, et ante me non est alius Deus, et post me non erit
(Esa. XLIII, 10) .
0121C
Ejus igitur qui sine nativitate est, demonstrata persona est, mox, pro
id enim quod ait, est
id quod
0122C
ait, et paulo post,
quia ex Deo natus legitur, pro
ex eo natus.
Ejus igitur,
0122D Editi excepto Par.,
qui sine nativitate est: qui tamen infra, n. 37, de Patre habent,
qui sine initio aeternus est.
qui sine initio est, demonstrata est dignitas; et ejus qui ex innascibili est, honor conservatus est:
Unxit te, enim
Deus, Deus tuus. Id enim, quod ait
tuus, ad nativitatem refertur, caeterum non perimit naturam (Vide lib. XI, n. 18, etc.) . Et idcirco Deus ejus est, quia ex eo
natus in Deum est. Non tamen per id, quod Pater Deus est, non et Filius Deus est:
Unxit enim
te, Deus Deus tuus: designata videlicet et auctoris, et ex eo
0122C geniti significatione, uno eodemque dicto utrumque illum in naturae ejusdem
0122D Vat. bas. codex,
in naturae ejusdem dignitate et Domini nuncupatione: minus sincere. Ex hoc maxime loco patet quam apud Hilarium vim habeat vocabulum
dignitatis, quod
divinitatis loco manifeste hic ponitur.
et dignitatis nuncupatione constituit.
97 36.
Filium Patris qualem Esaias praedicat.—Verum ne forte ex eo arripi impiae assertionis possit occasio, quod dictum est,
Quoniam ego sum, et ante me non est Deus alius, et post me non erit (Esai, XLIII, 10) ; tamquam per id non et Filius Deus sit, quia post
0123A Deum, ante quem Deus nullus sit, nullus quoque postea Deus futurus sit: totius ob id dicti ratio tractanda est. Deus ipse
sermonis sui testis est, sed et puer ejus electus una cum eo testis est, Deum ante se non esse, neque post se futurum. Sufficiens
quidem sibi ipse testis est: sed testimonio de se suo, testimonium pueri quem elegit admiscuit. Unum ergo duum testimonium
est, nullum ante se Deum esse; ex eo enim omnia sunt: neque post se Deum futurum; non utique ex se non fuisse. Erat enim jam
puer in testimonio Patris haec loquens, puer in tribu ex qua gigni habebat electus. Idipsum ita in Evangeliis demonstrat:
Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo complacuit
0123C
Animae meae.
anima mea (Matth. XII, 18) . Non est ergo ante me alius Deus, et post me non
0123B erit: aeternae videlicet et indemutabilis virtutis infinitatem in eo, quod ante et postea Deus praeter se sit nullus, ostendens:
puero tamen suo, ut in testimonio suo, ita et in nomine, collocato.
37.
Oseae locus pro Filii deitate. Patri nullus, Filio Pater, nobis Pater et Filius est Deus.—Et hoc ipsum promptum est ex persona ipsius discere. Ait enim ad Osee prophetam,
Non apponam adhuc ut miserear domui Israel, sed enim adversans adversabor illis: filiorum autem Juda miserebor, et salvos
eos faciam in Domino Deo ipsorum
(Oseae I, 6, 7) . Ergo
0123C
Absolute deest in ms. Veron.
absolute
0123D Apud Par. et in nonnullis mss. omittitur
absolute, quod est, aperte et absque ulla ambiguitate.
Pater Deum Filium nuncupat, in quo et elegit nos ante tempora saecularia (Ephes. I, 4) .
Ipsorum idcirco ait, quia Deus innascibilis a nullo est, nosque Filio in haereditatem a Deo patre donamur. Legimus
0123C namque,
Posce a me, et dabo tibi gentes
0123D
In haereditatem.
haereditatem
0123D Editi,
in haereditatem, dissidentibus mss. et Tract. 2. Psal.
tuam (Psal. II, 8) . Deo enim ex quo omnia sunt Deus nullus est, qui sine initio aeternus est. Filio autem Deus Pater est; ex
eo enim Deus natus est. Nobis autem et Pater Deus est, et Filius Deus est: Patre de Filio confitente quod Deus noster sit,
Filio de Patre docente quod Deus nobis sit:
Deo tamen Filio a Patre, id est, ipso innascibilis virtutis suae nomine, nuncupato. Et haec quidem ad Osee.
38.
Testimonium luculentum ex Esaia. Magorum adoratio praedicta. Qui fuerunt magi.—Per Esaiam autem quam absoluta Dei patris de Domino nostro
0124A professio est. Ait namque:
Quoniam sic dicit Dominus Deus sanctus 98
Israel, qui fecit quae ventura sunt: Interrogate me de filiis vestris et de filiabus, et de operibus manuum mearum mandate
mihi. Ego feci terram, et hominem super eam, ego omnibus sideribus praecepi, ego suscitavi regem cum justitia, et omnes viae
ejus rectae. Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem plebis meae convertet, non cum praemio, neque cum muneribus,
dicit Dominus Sabaoth. Laborabit Aegyptus, et mercatus Aethiopum,
0123D Quamvis ex graeco textu, καὶ οἱ Σαβαεὶμ ἄνδρες, planum sit vocem
Sabain referri ad subsequentem, non ad praecedentem: eam tamen ab Hilario ad vocabulum
mercatus relatam esse non dubium est ex subjectis. Tertullianus adversus Praxeam n. 13, cum Hilario consentiens, quod ex eodem Esaiae
loco probet duos esse qui unum Dei nomen obtineant, hoc ab eo dissentit, quod legat,
et Sabain viri.
et Sabain. Viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et
in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus. Deus Israel salvator.
Erubescent et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt
0124B
cum confusione (Esai, XLV, 11 et seq.) . Estne adhuc aliquis temeritatis locus? aut ulla relicta est ignorationis occasio: nisi id tantum
reliquum sit, ut impietas professa se prodat? Deus ex quo omnia sunt, qui omnia
0123D Lips et Par. ex margine Er.
mandato.
mandando fecit, facti opera sibi assumens, non utique efficienda, nisi dixisset ut fierent, testatur regem per se
0124C
Suscitatum.
excitatum justum, et aedificantem sibi Deo civitatem, et plebis captivitatem avertentem, non cum praemio neque cum muneribus;
gratia enim omnes salvamur. Deinde ita loquitur, cum post laborem Aegypti, id est, saeculi
0124C
Captivitatem.
calamitatem
0123D Ita vetustiores libri. Alii vero,
saeculi captivitatem.
, et mercatus Aethiopum et Sabain viri excelsi ad cum transibunt. Et qui tandem existimandus labor Aegypti, et mercatus Aethiopum
et Sabain? Recordemur Orientis Magos adorantes Dominum et munerantes, et laborem
0124C veniendi usque in Bethlehem Judae tanti itineris metiamur.
0123D In ms. Vat. bas.,
in principio labor totius Aegypti:
0124D corrupte. Hic de Magis duo tradit Hilarius, eos scilicet et principes fuisse, et magicae arti deditos; quod alterum plures
ex antiquis cum eo docuisse jam observatum est in not. ad c. 1 comm. in Matth., n. 5. Reges quoque eos fuisse scribit Tertullianus,
lib. III contra Marc. n. 13, ubi enarraturus illud psal.,
Reges Arabum, etc., subjicit,
Nam et Magos reges habuit fere Oriens. Cui consentit Hieronymus, comm. in Dan. c. 2. Sic et Caesarius Arelat., in appendice Sermonum Augustini, Serm. 139, n. 3:
Illi Magi tres reges fuisse dicuntur. Unde Paschasius Radbertus in Matth. II:
Magos reges extitisse, nemo qui historias legit gentilium ignorat. Qua ratione explicatur, qui omnes de Sabain ad Christum venerint: quia nimirum, uti declarat Hilarius, in Matth. c. XIV,
n. 7:
Populi princeps subjectae sibi universitatis nomen causamque complectitur.
In principum enim labore totius Aegypti labor demonstratus est. Magis namque divinae virtutis operationes falsa rerum specie
mentientibus, potissimus impiae religionis honor a saeculo omni deferebatur. Iisdem Magis et mercatu Aethiopum et Sabain,
auri, et thuris, et myrrhae munera deferentibus: quod quidem idipsum et alius propheta praemonuit, dicens: In conspectu ejus
procident Aethiopes, et inimici ejus limum lingent. Reges Tharsis munera offerent, reges Arabum et Sabain munera adducent,
et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI, 9,
0125A 10) .
0125D Solus codex Vat. bas.,
in donis itaque.
In Magis itaque 99 et muneribus, labor Aegypti et mercatus Aethiopum et Sabain ostenditur, scilicet mundi error Magis adorantibus,
et electa gentium munera adorato ab his Domino oblata.
39.
Apostoli viri excelsi.—Excelsi autem viri, qui ad eum transituri sunt, atque eum vincti sequentur, qui tandem isti sunt, non in obscuro est. Respice
ad Evangelia; Petrus Dominum suum secuturus praecingitur (Joan. XXI, 7) . Intuere Apostolos: servus Christi Paulus in vinculis
gloriatur (Philem. I) . Et videamus an vinctus Christi Jesu ea, quae Deus de filio suo Deo fuerat locutus, impleverit.
Precabuntur, inquit,
quoniam in te est Deus (Esai. XLV, 14) . Dictum itaque ab Apostolo recognosce, et recognitum intellige:
Deus in Christo erat mundum reconcilians sibi
0125B (II Cor. V, 19) . Dehinc sequitur,
Et non est Deus praeter te. Quibus continuo idem Apostolus ait, unus est enim Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; et nullus
praeter eum videtur alius esse, quia unus est. Tertio quoque ait,
Tu es Deus, et nesciebamus. Sed ex persecutore
0125D Id est,
qui fuit persecutor. Jam alias observavimus praepositionem
ex ad significandum statum ac tempus praeteritum Hilario esse usitatam. Sic de Christo in servi formam exinanito saepe loquitur,
ex Deo homo, pro,
cum esset Deus, factus est homo. Hic autem in vulgatis et in uno solum recentiore ms. Colb. insertum est,
factus doctor.
Ecclesiae dixit:
Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5) . Hi igitur vincti haec praedicabunt: excelsi videlicet, et in duodecim thronis judicaturi
0125D Editi,
duodecim tribus: refragantibus mss.
tribus Israel, et Dominum suum doctrinae et passionis suae martyrio secuturi.
40.
Pater de se dicit, Non est Deus praeter me,
et de Filio, Non est Deus praeter te.
Filius persona non genere a patre discretus.—Deus ergo in Deo est: et in quo est Deus, Deus est. Et quomodo
non
0125C
est Deus praeter te; cum in eodem Deus sit? Usurpas, o haeretice, ad confessionem solitarii Dei patris,
Non est Deus praeter me: quomodo ex praedicatione Dei patris dicentis,
Non est Deus praeter te, dictum interpretaberis, si per id quod dictum est,
Non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) , affirmare contendis, ne Dei filius Deus sit? Et cui ergo Deus (Pater) dixerit,
Non est Deus praeter te? subjicere enim hic tibi personam solitarii
0125D
Hic enim, uti Tertullianus, adversus Praxeam, n. 13, in eumdem locum ait,
dicendo, Deus in te, et, Tu Deus, duos proponit; qui erat, et in quo erat; Christum, et Spiritum: ubi
Spiritum Patrem intelligit.
non licebit. Dominus enim dixit regi quem excitavit, ex persona virorum excelsorum adorantium et deprecantinm,
Quoniam in te est Deus. Solitarium res ista non recipit.
In te enim praesentem, veluti ad quem sit sermo, significat. Quod autem
0126A sequitur,
In te est Deus, non solum eum qui praesens est, sed etiam eum 100 qui
0125C
Manet.
maneat in praesente demonstrat: habitantem ab eo in quo habitet discernens, personae tamen tantum distinctione, non generis:
Deus enim in eo est: et in quo est Deus, Deus est. Non enim Deus in diversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed
in suo
0125D In ms. Carn.
atque in se genito: male. Cur autem in eo maneat, sic exponitur in psal. CXXII, n. 2:
Deus enim ex Deo genitus, non abest per naturam ab eo ex quo genitus confitendus est: cum caetera absint per naturae discrepantiam. Filius itaque digna per se et
0126D sufficiens est habitatio Patris: qui in caeteris etiam habitat, quatenus Filio conjuncti in ipso quodammodo continentur,
ut eleganter ibidem explicatur.
atque ex se genito manet. Deus in Deo, quia ex Deo Deus est.
Tu es enim Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator (Is. XLV, 15) .
41.
Filio adversantes erubescent. Filium qui negat, Patrem inhonorat.—Negantem te Deum in Deo, sequens sermo confutat: ait enim,
Erubescent, et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Ibid., 16) :
0126D Vat. bas. ms.
dictum hoc: minus bene.
Decretum hoc in impietatem tuam Dei est. Adversaris enim Christo, de quo te professio
0126B paternae vocis objurgat. Deus est enim, quem esse tu Deum denegas. Denegas vero sub specie honoris Dei (Patris), dicentis,
Non est alius Deus praeter me (Ibid., 18) . Sed confundere et erubesce: non eget delato a te honore innascibilis Deus, gloriam hanc a te solitudinis suae
non postulat, non desiderat hanc opinionis tuae intelligentiam; ut ob hoc quod dixerit,
Non est Deus praeter me, cum quem ex se genuit Deum abneges. Ac ne sibi hoc, ad divinitatem Filii destruendam, peculiare
0126D Idem codex,
defenderet: neque hic audiendus.
deferres; Unigeniti sui gloriam honore perfectae divinitatis implevit, dicens,
Et non est Deus praeter te. Quid exaequata discriminas? quid comparata discernis? Proprium Dei filio est, ne praeter eum Deus sit; proprium Deo patri
est, ne absque eo Deus quisquam sit: verbis Dei de Deo utere. Confitere
0126C ita, et precare regem:
Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Caret
0126D Neque hic videtur sincerior praedictus ms. cum pro
contumelia, exhibet
calumnia: et mox
poena confusionis, pro
plena confusionis.
contumelia honoris officium, neque offensionem habet confessionis exemplum; maxime cum adversatio ejus plena confusionis
sit et pudoris. Immorare Dei verbis, confitere Dei vocibus; et fuge confusionis denuntiationem. Deum enim Dei filium abnegando,
non tam Deum tamquam
0126C
Solitario.
solitarium
0126D Editi cum aliquot mss.
solitario. Malumus cum caeteris
solitarium, prius restituta particula
tamquam, quam Lipsius absque auctoritate expunxerat. Pater autem inhonoratur, dum filii degeneris pater praedicatur, ut saepe insinuat
noster Hilarius, ac probat Augustinus, Serm. 139, n. 5, necnon Ambrosius, lib. I de Fide c. 6, vel dum aliquando sine Verbo
ac sapientia fuisse, adeoque aliunde rationem mutuatus esse asseritur, ut ostendit Athanasius, Orat. II cont. Ar., p. 331.
gloriae honore veneraberis, quam Patrem Filii inhonoratione contemnes. Honoris fidem innascibili Deo confitere, quod praeter
eum Deus nullus sit: unigenito Deo praedica, quod absque eo Deus non sit.
0127A 101 42.
Filii divinitati adstipulatur Jeremias. Qui Deus super terram visus. Filius et in legis latione et in carnis assumptione unus
Mediator. Pater et Filius unum.
—Audi enim praeter Moysen et Esaiam, tum tertio id ipsum quoque et
0127B Qui postremam editionem Par. procuravit, hic
Baruch loco vocis
Jeremiam substituit: idem vero nomen mox repetitum immutare non meminit.
Jeremiam docentem, cum dicit:
Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel
dilecto suo. Post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est
(Baruch. III, 36 et seqq.) . Dixerat enim jam superius,
Et homo est, et quis cognoscet eum? Habes ergo Deum in terris visum, et inter homines conversatum: et requiro quomodo intelligendum existimes,
Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) ; cum Jeremias Deum praedicet,
0127B qui et visus in terris est, et inter homines conversatus est? Pater certe non nisi
0127B Hic addimus
soli auctoritate omnium mss. Hilarii sententiae de Patris invisibilitate suffragatur Tertullianus, lib. II adv. Marcion. n. 27:
Patrem
0127C
nemini visum, inquit,
etiam commune testabitur Evangelium, dicente Christo: Nemo cognovit Patrem nisi Filius: ipse enim et veteri Testamento pronuntiarat,
Deum nemo videbit, et vivet, Patrem invisibilem determinans, in cujus auctoritate et nomine ipse erat Deus qui videbatur Dei
filius.
Videsis eumdem, adv. Praxeam n. 14. Sic Ambrosius, in Lucam:
Aut acquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit umquam, Filium visum esse in veteri Testamento. Ita et Prudentius, Apoth. vers. 79, inter alia ait:
Cerni potis est qui nascitur: at non innatus cerni potis est. Quibus consentit Justinus, Dial. cum Tryph., favetque Clemens, Strom. IV, p. 537. Horum sententia maxime nititur his Johannis
verbis:
Deum nemo vidit umquam. Nam vocem
Deus, quoties simpliciter ponitur, de Deo Patre interpretari solent priorum saeculorum Patres. Hinc concludebant Filium qui visus
sit, a Patre qui numquam visus, alium esse. Sed quod illi ad distinctionem personarum observarunt, detorserunt subinde
0127D Ariani, ut jam monuimus, ad diversitatem naturarum.
Filius, inquiunt apud Augustinum, Serm. VII, n. 4:
visus est Patribus, Pater non est visus: invisibilis et visibilis diversa natura est, etc. Quasi vero Filius secundum divinam naturam non aeque invisibilis sit ac Pater: ut merito Augustinus, lib. II de Trinit.
c. 14,
delirantes eos vocet, qui
Filium in sua substantia visum volunt. Quibus deliriis ut omnem aditum praecluderet, visa patriarcharum paulo aliter explicare coepit, quam solerent alii Patres,
negans, quantum potuit, Filium iis potius apparuisse, quam personas alias. Quem tamen prae manibus habemus Scripturae locum
urgens adversus Maximinum, lib. II, c. 26, n. 13, eum de Filio interpretandum docet.
Nam, ut notat Gregorius Nazianz., Or. XXXVI,
quod non de Patre, sed de Filio sermo habeatur, adjectio
0128B
haec (in terra visus est) aperte declarat: Hic enim est, qui corpoream nobiscum consuetudinem habuit. Unde et a nostro Hilario mox dicitur
visibilis in homine (assumpto)
et contrectabilis Deus. Ubi editio Par. ex Nivelliana mendose prae se ferebat
invisibilis in homine.
soli Filio visibilis est. Quis ergo iste est qui est visus et conversatus inter homines? Deus certe noster est, et visibilis
in homine et contrectabilis Deus. Et prophetam loquentem intellige:
Non deputabitur alter ad eum. Si quaeris, quomodo? audi quae sequuntur: ne per id non et Patri proprium esse existimes quod dictum est:
Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4) . Haec enim sibi cohaerent:
Non deputabitur alter ad eum: qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob
0128A
puero suo, et Israel dilecto suo: post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est. Unus est enim Mediator Dei et hominum, Deus et 102 homo: et in legis latione, et in corporis assumptione mediator. Alius
igitur ad eum non deputatur. Unus est enim hic in Deum ex Deo natus, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra, per
quem tempora et saecula facta sunt. Totum enim quidquid est, ex ejus operatione subsistit
0128C Eadem fere habet rescriptum ad Liberium apud Athanas., p. 244.
. Hic ergo unus est disponens ad Abraham, loquens ad Moysen, testans ad Israel, manens in prophetis, per virginem natus
0127B
Ex spiritu tantum in nostro ms.
ex Spiritu
0128C Plures probae notae mss.
ex Spiritu, nec adjiciunt
sancto.
sancto, adversantes nobis inimicasque virtutes ligno passionis affigens, mortem in inferno perimens, spei nostrae fidem resurrectione
confirmans, corruptionem carnis humanae gloria corporis sui perimens.
0128B Ad hunc ergo non deputabitur alius. Soli enim haec unigenito Deo propria sunt, et unus hic in hac peculiari virtutum suarum
beatitudine natus ex Deo est. Non alter ad eum Deus deputatur: non enim ex alia substantia, sed ex Deo Deus est. Nihil in
eo itaque novum, nihil extraneum, nihil recens est. Cum enim audit Israel, quod sibi Deus unus sit, et Filio Dei Deo non alter
Deus deputetur,
0128C In nonnullis recentioribus mss.
ut redimens Deus sit: glossema.
ut Deus sit; absolute pater Deus et filius Deus unum sunt, non unione
0128C Quia vox
unio saepius recurrit, omnino necesse est vim illius probe habere perspectam. Respondet autem verbo graeco μονὰς, significatque
solitudinem ac singularitatem. In hoc differt ab unitate, quod
unitas ad naturam,
unio autem ad personas semper ab Hilario referatur: atque ita propugnans in Deo unitatem, acriter explodit unionem. Hujus vocis
auctor videtur Sabellius, eaque suam heresim expressisse. Unde lib. de Synod. n. 26,
haeresis unionis simpliciter appellatur: et qui ei addicti erant, a Prudentio
unionitae inscripti leguntur, Apoth. ante v. 178. Ita Sulpicio teste p. 255, Orientales suspicabantur Gallos
trionymam solitarii Dei unionem secundum
0128D
Sabellium credidisse. Galli autem concilio Parisiensi Fragm. XI, n. 2, rescribunt se detestari
secundum Sabellii blasphemias ipsam unionem. Rursum a Sulpicio, p. 242, scribitur Photinus
a Sabellio in unione dissentiens, quia scil. non unicam in Trinitate personam praedicat. Eodem sensu a Maximo Taurin., hom. I, de S. Eusebio, usurpatur unionis
vocabulum: quo pariter usi sunt Gelasius lib. de duabus naturis et Vigilius Tapsit. lib. II contra Eutych. ad exprimendam
in Christo personae singularitatem, quam quia respuebat Sabellius, ab Arianis epist. ad Alexandrum Alexandr. arguitur quod
unionem dividit, hoc est, ut interpretatur Hilarius, lib. VI, n. 7, Christum
eumdem divisit in Virgine. His accedit Hieronymus epist. XXII, ad Eustoch., a quo Christi mater praedicatur
ad similitudinem Dei unione fecunda: quia nimirum sicut
0129C Pater solus sine matre Verbum, ita ipsa sola sine patre generavit Christum. At a Tertulliano adversus Prax. n. 13, et de
resurrectione carnis n. 2, non ad
0129D personas, sed ad naturam ipsam refertur; ut ei synonyma sint
unio, et
unitas. Quod autem Hilarius unionem, hoc Ambrosius singularitatem dixit, lib. V de Fide c. 1:
Evidens est igitur, quia quod unius est substantiae, separari non potest, etiamsi non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitatem
hanc dico, quae graece
μονότης
dicitur. Singularitas ad personas attinet, unitas ad naturam.
personae, sed substantiae unitate: quia filio
0129A Dei Deo deputari ad alterum Deum non sinit
0129D Ita Bad. cum mss. nisi quod in Carnut.
propheta quod inest. At apud Er., Lips. et Par.
propheta dicens quod Deus unus est: immutato sensu Hilarii, prophetae nomine Jeremiam seu Baruch, non Moysen intelligentis: hoc est, quia propheta Baruch filio
Dei Deo hoc, quod Deus est, ad alterum Deum deputari non sinit.
propheta, quod Deus est.