IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Juda in diebus Herodis regis, "
In isto secundo capitulo per totum agitur de Nati manifestatione.Et ideo tres in eo inducuntur historiae. Quarum prini a continet qualiter Natus tam primitiis gentium, quam etiam principibus Judaeorum est manifestatus. Sed quia innotescens Herodi ad perdendum est quaesitus, ideo secundo inducitur, qualiter malitiae Herodis in aegyptum translatus, et subductus. Et quia, sicut ex. origine salus est ex Judaeis, ideo tertio inducitur historia, qualiter defuncto Herode ex aegypto est reductus. Et istae historiae patent in. littera.
In prima harum partium continentur quatuor. Primo, qualiter videlicet Natum inquisiverunt: secundo, qualiter invenerunt, ibi, v. 9 : " Qui cum audissent regem, " Tertio, qualiter inventum adoraverunt, ibi, in medio v, 11 : " Ei procidentes, " Et quarto, qualiter Herodis dolos evacuaverunt, ibi, v. 12 : " Ei responso accepto in somnis ",
In prima harum duo dicuntur, scilicet qualiter indicio stellae venerunt in Judaeam : et qualiter in Judaea quaesiverunt indicio Scripturae, ibi, v, 3: Audiens autem Herodes rex, etc.
Circa primum istorum quatuor inducuntur : Nati videlicet, qui quaeritur, dispositio : Magorum inquisitio : et de stellae, cujus Natum quaerunt, indicio : et inquirentium devotio. Et haec patent in littera.
De primo tria dicuntur : persona nascentis, locus, et tempus.
De persona nascentis dicit : " Cum ergo. "
Sicut in praemissis dictum est, " Natus esset Jesus. "
Praetermittitur autem apparitio pastoribus facta, quam ponit Lucas : eo quod illa per figuram et faciem respicit vituli : quia pastores figura sunt Praelatorum et Sacerdotum. Alia etiam causa est : quia in Judaea, nota Judaeis Matthaeus praeteriit, Judaeis fidelibus scribens : quae tamern ignota fidelibus fuerunt qui de gentibus crediderunt, ponit is qui gentibus scribit Lucas.
Sic ergo Rege caeli nato (sicut dictum est) caeli non defuit testimonium, tam in habitantibus caelum,quam ex ipso caelo. Habitantes enim caelum testimonium dant, dicentes : Luc. II, 10 et 11 : Evangelizo vobis gaudium, magnum, quod eril omni populo : quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Ex ipso caelo duplex testimonium: luminis videlicet, et stellae, Luminis, Luc. ii, 9 : Claritas Dei circumfulsit illos. Stellae autem ut hic. Et sic tres sunt, qui huic nativitati testimonium dant in caelo : Angelus gaudii et satutis : lumen fidei et cognitionis : stella vero aeterni solis. Sed quia salus haec promissa est David, ideo conveniebat in domo et civitate David nasci salutem.
Et ideo dicit :
" In Bethieem Juda. "
Omittit autem Matthaeus qualiter a
Galilaea venit in Bethleem. Venit autem, sicut refert Lucas , ut profiteretur cum, Moria desponsata sibi uxore praegnante : quae praeterit, ut nota Judaeis fidelibus, quibus ipse scribit.
Dicit autem : " In Bethleem, " tangens lacum,
" Juda, " autem ad differentiarm alterius Bethleem, quae erat in Galilaea, in sorte Zabulon sita. Locus autem iste prius dictus est Ephrata, ab uxore Caleb ibi. sepulta : vel quia frugifer erat. Cum autem accidisset ibi fames, propter quam inde peregrinata est Noemi et Elimelech cum filiis suis, sicut dicitur Ruth, I, I et seq., postea tanta ubertas loco restituta est, quod nomine mutato, domus panis vocabatur, quod intcrpretabatur Bethleem.
Mystice autem hoc significabat, quod post famem diutinam verbi Dei, qui de caelo descendit, ut det vitam mundo , ibi. nasciturus erat. Sapient, XVI, 20 : Paratum pauent de cado praestitisti illis sine labore : omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Genesxlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Aser beatus interpretatur, et significat caeli regem, nos se ipso pascentem : in cujus figura in praesepe positus est : quia homines et jumenta salvat, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus. Ecce quare in Bethleem.
Alia ratio est historialis : quia Bethleem erat haereditaria civitas David, Jerusalem autem non, sed potius erat civitas regni communis.
Et quia promissio facta est David, ideo nascitur in domo David. Et hoc exprimit Lucas, ii, 4, dicens : Eo quod esset de domo ei familia David. Et hoc exprimit, quia de tribu Juda leo est Christus : et ideo conveniebat eum in sorte sibi haereditaria nasci. Joan. I, 11 : In propria, venit, et sui cum non receperunt.
" In diebus Herodis regis. "
Ecce tempus. Nec fuit iste Herodes Tetrarcha, ut dicunt quidam, sed potius totam tenebat regni monarchiam : sed filii ejus quatuor regnum in tetrarchias diviserunt, ut inferius patebit. Fuit autem isto Herodes Idumaeus, quem Augustus Caesar Judaeis praefecerat, ut rex esset, et tributa Romanis solveret, et Romano pareret imperio. Et idco etiam milites, qui ibi erant in praesidio et subditi Herodi, Herodiani dicebantur. Fit ergo mentio dierum Herodis regis, et non Augusti Caesaris, ut sciatur alienigena regnare super Judaeos : et ita regnum Judaeorum defecisse, et prophetias de tempore nativitatis Christi esse completas. Genes. xlix, 10 : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium.
Sicut et hic filius natus a gentibus exspectatur, Daniel. IX, 24 : " Cum. venerit Sanctus sanctorum., cessabit unctio vestra.)) Et haec inducuntur secundum Septuaginta. Sic ergo patet, quod verus rex natus est per prophetiam : et quod ille a gentibus quaeritur, et exspectatur per eamdem. Et ideo dicitur, " Herodis regis, " ut nomen ostendat alienigenam, et regnum in Judaeis, potestatem, et dignitatem amissam. Et haec sunt tria, quae dispositione Nati sunt inducta.
" Ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam. "
Hic inducitur gentium inquisitio de Nato, qui est exspectatio eorum.
Et dicuntur quinque, scilicet inquisitionis evidentia: qui, et quales, et quanti inquirunt ; unde venerunt : et ubi inquirunt,et qualiter. Et haec patent in littera.
Evidenter enim et patenter inquisiverunt, ut innegabilis esset inquisitio ejus, qui datus erat in lumine ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel, etc . Non. enim in angulis et cavernis quaerebant, sed in propatulo, omnibus putantes inesse devotionem quam ipsi habebant ad eum, credentes verbo Isaiae,
II, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. cc Magi. "
Dicit qui, et quales, et quanti. Haec enim tria simul importantur in verbo, Magi. Quia Chrysostomus dicit, quod " isti lingua patriae suae Magi, sive .Ma-" gusei. vocati sunt. " Et est secundum eum nomen clarae cujusdam nationis eorum, quae semper pulchris student, et maxime divinis cognoscendis.
Quales autem, quia dicit Glossa quod. Magi (alias, Magni) fuerunt, de omnibus philosophati sunt, et maxime in libris Seth studentes, et doctrinis Balaam inhaerentes, per doctrinas hujusmodi notitiam stellae indicio de Christo nato perceperunt. Unde Chrysostomus dicit, quod " ex quo Balaam reliquit discipulos, et " de stella oritura praedixerat, illi qui " Magusci (alias, MaguseDdicti) sunt, " duodecim inter se eligentes statuerunt " peritiores et honestiores per genera" tiones suas : qui singulis annis post " messem triticeam secum deferentes necc cessaria victui, ascenderunt in montem, " qui lingua eorum . Victorialis vocaba-" tur : et ibi observabant ortum stellae " versus terram Jacob, quam orituram " dixerat Balaam. Et si quis eorum mo-" riebatur, alius post eum honestior et " studiosior de genere suo, vel filiis ejus " instituebatur : ne forte praeteriret eos " tantum stellae indicium. Et hoc fece-" runt ita diu quousque per annum ante " Virginis partum, quando jam per misce sioncm Gabrielis agebatur Jncarnatio-" nis mysterium (primo de ortu Joannis, " et postea de ortu Salvatoris) stella mite rae claritatis eis apparuit, quae in se " figura pueri Jesu (alias, parvuuli) prae-" tendit, et super se signum crucis exhi-" bu.it , et ad Maguseos super montem " Victorialem se demittens ore pueri loce quebatur, qui in ea apparuit, et de via " instruxit., quod in Judaeam pergerent,
" et in Jerusalem quaererent, et ibi per
" Scripturas discerent, ubi Christum ilice venirent. Hi etiam Magi in terram a suam revertentes multos converterunt, " et cuidam de discipulis Jesu postea il-" luc advenienti fideliter adhaeserunt, et cc Episcopi, et martyres effecti sunt. " Ecce qui et quales isti fuerunt.
Quanti etiam fuerunt, intelligitur ex hoc, quod reges fuisse ab Ecclesia praedicantur. Magi enim grammatice magni. sunt. Isa. xlv, 14 : Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt : post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur . Isa. lx, 11 : Afferetur ad te fortitudo gentium, et reges eorum adducentur. Nec sunt Magi malefici, sicut quidam male opinantur.
Magus enim et Mathematicus, et Incantator, et Maleficus sive Necromanticis, et Ariolus, et Aruspex, et Divinator differunt. Quia Magus proprie nisi magnus est, qui scientiam habens de omnibus necessariis, et effectibus naturarum conjecturalis, aliquando mirabilia naturae praeostendit et educit.
Mathematicus autem duplex est. Mathesis enim idem est quod scientia de separatis, et abstractis : quae licet secundum esse suum naturale sint in rebus motui subjectis, tamen diffinitione abstracta considerantur : sicut est tota quadrivii scientia. Et hoc non est reprehensibile, sed. laudabile, Aliter dicitur Mathesis producta media syllaba, idem quod divinatio per cursus siderum. Et haec aliquando est bona, et aliquando mala : sicut et ipsi dicunt qui. scientiam noverunt. Si quis enim pronosticatur per stellas de his quae non subjacent nisi ordini causarum naturalium, et sua pronosticatio est de eis secundum quod ordini illi subjacent, et non extendit se ad illa eadem, nisi ea tenus, quo inclinat ad ea primus ordo naturae qui est in situ stellarum et circulo, non male facit : sed. potius utiliter a multis cavet nocumentis, et promovet utilitates. Qui autem non consideratis omnibus, praenuntiat et de his quae futura sunt, aliter quam dictum est, trufator est et tyrannus, et abjiciendus.
Incantator autem est, qui carminibus
quibusdam bestias, aut herbas, aut lapides, aut imagines ad quosdam parat effectus.
Necromanticis autem dicitur a graeco AdminBookmark quod est mortuus latine : qui divinat in mortuis, vel in umbris daemonum, sive mortuorum.
Augur autem est, qui in garritu, volatu, aut sessione avium divinat.
Aruspex autem qui in aris sive in extis animalium ante aras immolatorum divinat.
Divinatores autem multi sunt valde : in punctis terrae, et casu ignis, et aqua, et in aere divinantes.
Et praeter hos sunt sortilegi et in pythonibus divinantes.
Nulli istorum dediti fuerunt isti nisi magicis, hoc modo, prout dictum est. Et hoc est laudabile.
Hi autem magi
" Ab Oriente venerunt. "
Ecce unde venerunt. Praepositio ab potest notare locum a quo moti sunt : et potest notare causam.
Si notat locum, tunc venerunt a finibus illis : et dicuntur fuisse de finibus Persidis, quae est versus Orientem et Aquilonem respectu Jerusalem et Judaeae : et est fere collateralis anteriori Indiae, nisi quod. India plus est ad meridiem. Et consuetudo illius gentis est multos habere reges pro rectoribus civitatum et provinciarum, et quosdam quibusdam substituere. Et ex hujusmodi regibus fuerunt isti. Et licet Glossa dicat, quod scitur quod plures fuerunt, nescitur tamen quot fuerunt numero, tamen tota Ecclesia reputat tres fuisse viros sapientissimos, qui pro habitu sapientiae reges omnium fuerunt aliorum. Et hoc est, quod dicit Psal. lxxi, 10 : Reges Tharsis et insulae munera offerent : reges Arabum ei Saba dona adducent. Fuerunt autem homines illi semper studiosi : propter quod et regina Saba venit inde audire sapientiam Salomonis .
Si autem praepositio ab notat causam, tunc verbum " Oriente, " quod sequitur, non dicit specialem locum : sed. dicit id quod fuit super terram emergens de caelesti prodigio. Et est sensus : " Ab Oriente, " hoc est, propter id quod ortum est nobis de signis ejus caelestibus. Et hoc dignum est, quia et. ipse sol est justitiae, qui tunc ortus est in terris. Zachar.VI, 12: Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino. Job, I, 13 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Conveniens enim fuit Orientales venire, in quibus ortum est lumen fidei et cognitionis suae : quando per viscera misericordiae suae visitavit nos oriens ex alto : illuminare his qui in tenebris ei in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis .
" Jerosolymam. "
Ecce quo (alias, quomodo) venerunt ad caput regni et caput sacerdotii.
Venientibus enim in Judaeam, ad tempus
dispensative stella se occultavit propter tria. Quorum unum et principale est, ut inquirentes testimonia legis et prophetarum, cum in dono (alias, indicio) stellae concordare perciperent, et sic certiores essent de Christi nati regno et deitate.
Secundum est, quod per eos principibus Sacerdotum et Scribis et populo rex: natus innotesceret: et sic minus excusabiles fierent. Ad Romam I, 21. Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, ei obscuratum est insipiens cor eorum. Et sequitur, v. 23 : Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum..
Tertium est : ut ipsa occultatione instruerentur de tribus. Unum, quod scirent quantum facit malorum societas, quae lumen caeli occumbere facit. Jerem, ii, 12 et 13 : Obstupescite, caeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim malit fecit populus meus: me enim dereliquerunt, fontem aquae vivae, et foderunt, sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Secundum, ut ipsa occultatione stella. scirent lumen natum, a talibus vulpibus et lupis fore occultandum, sicut inferius patebit. Tertium, ut eo ipso scirent notitiam regis nati a Judaeis esse occidentem, et gentibus oriturum. Malach. i, 11. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, etc.
Secundum primam igitur causam Jerosolymam venerunt. Ibi responsa legis erant et prophetarum, sicut dicitur, Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
" Dicentes : Ubi est qui natus est rex Judaeorum?"
Ecce qualiter inquirunt. Et tanguntur duo: fidei videlicet certitudo, et loci ubi sit natus inquisitio,
Fidei certitudo ex duobus (quae in quaestione certa relinquunt) intelligitur : scilicet quod natus sit, et quod in regnum Judaeorum sit natus. Propior quod et ipse Pilatus secundum omnes Evangelistas quasi certus de hoc, inscripsit titulo, quod Rex esset Judaeorum. Et hoc Judaei opponebant sibi pro causa mortis, quod eis specialiter datum erat in causam salutis. Daniel, ix, 28 : Occidetur Christus :et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Dixerunt enim : Non habemus regem, nisi Caesarem.
Sed quaeritur: Unde fuerunt tam certi? Quod, enim de nato certi essent, potest dici quod fuerunt ex ortu stellae. Sed quod Rex sit, non videtur haberi ex stellae indicio.
Et ad hoc dicendum, quod hoc habebant ex prophetia Balaam, Numer. xxiv, 19 : De Jacob erit, qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.
Quaerunt ergo ubi sit : de aliis duobus certum relinquentes. Praecipue autem Judaeis hoc certum esse debuit, propter tempus quod praedixerat Daniel, quod tunc recte fuit expletum, ita quod nec minus. Et ideo regnum omnino defecerat, et ad alienigenam fuit devolutum. Et in hoc vituperabiles et inexcusabiles sunt Judaei. Jerem, viii, 7: Milvus in caelo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Matth, xvi, 4 : Faciem ergo caeli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ! Quaerunt igitur ubi sit. Cantic, 1, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, in uberibus matris : ubi cubes, in sinu matris : in meridie, plenae lucis tuae, ne vagari incipiam. C antic. iii, 2: Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea.
" Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare cum."
Haec est particula in qua ostendunt stellae novi regis indicium.
Et dicunt quatuor : scilicet, modum certificationis eorum, quia, " Vidimus. "
Etenim .
Segnius irritant animum demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
Certificantes describunt secundo, quia vidimus " stellam, " quae fallax indicium esse non potest. Et ne maneat confusus noster animus per signi communitatem, vidimus stellam " ejus, " scilicet sibi propriam, quae non aliud loquitur nisi novam regis nativitatem. Et ne credatur diu orta, et sic tempus non determinans, vidimus eam " in " primo suo " oriente. " Et ideo de tempore et nato rego non quaerimus, sed solum de loco, quem non nisi communem nobis stella indicavit, hoc est, Judaeam.
De primo igitur dicunt:
" Vidimus, "
Non visu exteriori tantum, sed intus per intellectum advertentes prodigium. Joel, ii, 30, et Act. ii, 19 : Dabo prodigia in caelo sursum, ei signa in terra deorsum. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quae vos videtis.
" Stellam. "
Numer. XXIV, 17 : Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel. Baruch, III, 34 et 35 : Stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt: vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Et attende, quod isti lumen lumine requirunt: caeli regem caeli lumine petunt. Isa. lx, 3 : Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
Haec autem stella differebat in quinque a stellis aliis secundum omnes communiter, natura videlicet, situ., motu, claritate, et significatione.
Natura, quia corruptibilis fuit, et non de natura caeli : et ideo peracto officio conversa fuit in praejacentem materiam. Et hoc conveniens fuit : quia lumine vero invento, alio lumine non indigemus. Et ideo etiam fides est ex parte, et deficit quando secundum (alias, per) speciem cori. templabimur Isa. lx, 19 : Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lunae illuminabit te: sed erit Ubi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam,''
Situs autem ejus fuit, quod non fuit in alto cum aliis stellis in firmamento, sed in spatio hujus aeris vicina loca terrae tenebat. Non tamen erat cometes, qui in ortibus et in mortibus regum, apparere solet : qui est ut facula ardens, et non stat diu. Job, xxxviii, 33: Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra. Hujus enim stellae ratio in terra in spatio hujus aeris posita est. Et hoc conveniebat, quia etiam incorruptum lumen caelorum Domini ad nos se humiliando descenderat. Malach, IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae.
Motu etiam differebat, quia cum aliae omnes tam verae stellae quam illae quae cometas vocantur, in circuitu rotentur : haec sola recta linea tendebat ab Oriente qui est versus Aquilonem, ad Occidentem : declinans ad meridiem versus Judaeam, ubi erat Christus. Job, xxxviii, 18 et 24: Indica mihi, si nosti, omnia... Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram? Et ideo dicitur oriri super Judaeam, quia ortu suo tendebat ad eam. Et hoc erat conveniens, quod ad solem sicut omnis alia stella declinaret:. aquilonem frigidum et tenebrosum relinquens diabolo, qui in eo sedet , et ad meridiem calidam et luminosam sanctorum habitationem festinaret. Isa. lx, 1 et 2 : Venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, ei caligo populos: super te autem orietur Dominus, ei gloria ejus in te videbitur.
Claritate autem (quia clarior omnibus aliis videbatur) differebat (I ad Corinth. xv, 41 : Stella a stella differt in claritate) convenientissime. Continuis enim radiis accedendo ad verum solem, accepit augmenta lucis. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque in perfectam diem.
Significatione : quoniam aliae stellae (quae faciles a mathematicis dicuntur) non solae significant, sed collectae omnibus quae sunt in periodo partibus et stellis. Haec autem sola dedit gloriae Christi significationem, eo quod ille venerat, in cujus dispositione et providentia omnia sunt, stellae, signa et dispositiones. Et obsequio suo, significavit totum quod fecit : causaliter autem faciendo, nihil omnino. Et hoc et etiam praecedens dicuntur, Sapient. vii, 29 et 30, de sapientia, quod est super omnem dispositionem stellarum : luci comparata invenitur prior. Illi enim succedit nox: sapientiam autem non vincit malitia. Quidquid est in periodo luminis et fortunae secundum vanitatem fallacem geneaticorum acceptum, totum vincitur malitia ejusdem periodi, quae in stellis et partibus ejus accipiuntur.
De fatalibus autem stellis utrum sint, vel non sint, vel quid efficiunt, vel quid non : non est hic locus determinare. Sed hoc dicimus cum Augustino, quod " ad " corporum immutationem flatus valent " siderei, non autem ad permutationem " animorum libero arbitrio praeditorum. " Haec autem stella fuit " ejus, " hoc est, pueri nati Regis.
Est autem " ejus " quadrupliciter: efficienter, figuraliter, obsequialiter, et finaliter.
Efficienter : quia eam fecit, ut ostenderet quod ipse est qui stellas creavit.
Figuraliter: quia, Genes. xv, 5, semen, in quo benedicendae sunt omnes gentes, stellis comparatur, in signum quod omnes sicut stellae fulgebunt, qui in ipso benedictionem consequuntur.
Obsequialiter : quia sibi obsecuta est, adducendo primitias gentium.
Finaliter : quia non est nisi propter gloriam ipsius et laudem.
De primo, Genes I, 16 et 17 : Fecit Deus stellas. Ei posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram. Psal. cxxxv, 9 : Stellas in potestatem notis, supple, fecit. Venit enim stelliferi conditor caeli in ter-
ram in noctem ignorantiae hujus : et sicut primo produxit stellas in ornatum suae habitationis, quod estcoelum, ita nunc terram, quam in habitationem elegit, nova stella, lumine scilicet suae cognitionis, decoravit. II ad Corinth. IV, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris.
De figura autem : quia omnes suos ut stella (alias, stellas) radiare facit. Ad Philip. ii, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Daniel. XII, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
De obsequio, Job, xxxviii, 7 : Ubi eras, cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
De fine, Eccli. xliii, 10 : Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in altissimis Dominus.
Sic ergo
" Vidimus stellam ejus. "
Haec stella per lumen est purgans ignorantiae et caecitatis tenebras, et manifestans, arguendo concupiscentiae latebras. Per motum enim est directio errantium : per situm autem repressio superbiae arrogantium : per significationem, confusio et detestatio geneaticorum : et per transitum, suspirium et desiderium contemplativorum.
Lumen enim ejus purgat ignorantiae et caecitatis tenebras per veri luminis cognitionem : eo quod sicut dicit Psalmus xxxv, 10 : In lumine ejus videbimus verae fidei et scientiae lumen. Quod, Joan. I, 5 et 9 : In tenebris lucet , et i l luminat hominem venientem in hunc mundum. Et quia castitatis lumen est, manifestat latebras et turpitudinem immundae concupiscentiae: sicut dicitur, Job, XXIV, 15 : Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus.
Per motum dirigit. Luc. ii, 31 et 32 : Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gen-
tium. Job, XXIX, 3 : Ad lumen ejus ambulabam in tenebris,
Per situm humiliat, quia descendit. Psal. cxliii, 5: inclina caelos tuos, et descende. lsa lxiv, 1 : Utinam dirumperes caelos, ei descenderes : a facie tua mordes defluerent.
De confusione geneaticorum, lsa, xlvii, 13 et 14: Stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos, -
Per transitum autem est suspirium contemplativorum, quibus omne lumen parvum est respectu interni luminis, quod concupiscunt. Tob.v, 12: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ?
Sic ergo " Vidimus stellam ejus "
" In Oriente, "
Vel, nos existentes " in Oriente, " vidimus stellam ejus super Judaeam. Vel, existentes " in Oriente, " vidimus stellam ejus in Oriente existentem. Et hoc est probabilius, quia stella praecedebat eos : quod non fecisset, si super Judaeam apparuisset. Psal, CXII, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini, lsa. xliii, 5 : Ab Oriente adducam semen tuum,
" Et venimus adorare eum, "
Hic tangitur devotio quaerentium.
Tangunt autem laborem itineris : et tantus labor itineris fuit in hoc quod tanto terrarum spatio venerunt. Quia Chrysostomus dicit, quod " spatio unius " anni et tredecim dierum iter per" fecerunt. " Alii autem dicunt, quod in tredecim diebus in dromedariis venientes, iter unius anni spatio tredecim dierum perfecerunt. Sed non est probabile, quod aliquod animal sit quod annuum motum spatio tredecim dierum perficere possit. Et ideo de hujumosdi.
dromedariis nihil legitur apud philosophos. Sed etsi esset, corpus humanum tantum motum in tam brevi spatio sustinere non posset. Nec possumus dicere, quod miraculum fuerit, cum de hoc penitus nihil dicat Evangelium. Sed hoc certum est, quod magnum et longum itineris laborem sustinuerunt. Genes. xxlx, 20 : Et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine, Daniel, III, 41 et 42 : Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam: ne confundas nos.
Sic ergo vadunt " adorare eum " adoratione latriae sicut verum Dominum. Ad Hebr. i, 6: Adorent eum omnes Angeli Dei. Psal. lxv, 4 : Omnis terra adoret te, Deus. In hoc enim notatur fides divinitatis ejus.
" Audiens autem Herodes rex, turbatus est. "
Hic incipit inquisitio facta per Scripturas.
Habet autem paragraphos tres : in quorum primo continetur de nato Rege perturbatio, quae tamen utilis fuit ad hoc, ut diligens per Scripturas fieret inquisitio. In secundo continetur Scripturae de loco nativitatis ejus evidens attestatio. In tertio, dolosa Herodis de inquirendo puero simulatio. Et haec patent in littera.
Adhuc, in primo horum duo dicuntur : malignorum videlicet perturbatio : et diligens de loco nativitatis pueri inquisitio.
Circa primum ponuntur duo : perturbatio regis, et turbatio civitatis.
Turbatio regis continetur in quatuor. Primo enim ponitur turbativum, et hoc fuit auditus eorum quae dicebant Magi, Secundo, dicitur quis turbatur, " Herodes, " versipellis in dolo, et glorians in pellibus exterius coloratis in ambitione mundi. Tertio, subinfertur causa, cum dicitur: " Rex. " Putabat enim aruit.
tere regnum Judaeae cum esset alienigena nato rege, ad quem regnum haereditario jure devolvebatur. Quarto, ponitur ipsa turbatio sequens irrationabilis et proterva, cum dicitur : " Turbatus est, "
" Audiens autem. "
De primo horum sciendum, quod Magi. ut viri boni, bonum nuntium apportantes, laeta putabant nuntiare regi et civitati, personantes novitatem novi renis. Malignitas autem Herodis in malo accipiebat auditum in malo cordis sui ad tristitiam et dolorem, Psal CXI, 10 : Peccator videbit, et irascetur : dentibus suis fremet et tabescet: tamen Dei providentia desiderium peccatorum peribit, Isa. XXI, 3 et 4 : Corrui eum audirem, conturbatus sum eum viderem. Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me.
Sic ergo talem auditum cum audiret
" Herodes. "
Versipellis in dolo, glorians in pelle pompae saeculi. Luc. xiii, 32, vocatur Herodes vulpes a Domino propter dolum. Thren. v, 18: Vulpes ambulaverunt in eo. Et naturam vulpis ostendit infra, quando clam vocatis Magis devotionem simulavit, ut efficacius noceret. Canticorum, II, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, hoc est, occultas machinationes: Ecclesiam de nato demoliri nitentes. Iste idem est pelliceus gloriosus, vel glorians in pellibus : exteriorem pompam in regno mundi ambiens. Hic enim caeli Rege nato turbatur, Psal. lxvii, 5 et 6 : Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et judicis viduarum.
" Rex. "
Ecce causa turbationis. Quia est (alias, cum) rex, timebat privari regno per regem verum regni haeredem : sed Ambrosius dicit:
Hostis Herodes impie, Regem venire quid times ? Non arripit mortalia, Qui regna dat caelestia .
Unde, Joannis, xviii, 36: Regnum meum non est de hoc mundo. Iste ergo frustra hac de causa
" Turbatus est. "
Sicut oculus infirmus sordibus plenus, de clarissimo turbatur lumine. Sapient. XVII,10 : Cum sit enim timida nequitia , dat testimonium condemnationis: semper sitim praesumit saeva, perturbata conscientia. Genes. IV, 6 : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? Hinc respondetur, Sapient. XVII, 12 : Dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causae, de qua tormentum praestat.
" Et omnis Jerosolyma cum illo. "
Ecce turbatio civitatis valde irrationabilis.
Et sunt tres causae turbationis civitatis : quarum una fuit in Principibus, qui locum et potestatem amittere timebant, non regnante impio rege, cum et ipsi impii fuerunt. Secunda fuit in vili et irrationabili plebecula, quae prona in malum turbatur cum rege malo, propter applausum et consensum in malo. Tertia fuit in quibuslibet etiam bonis : quia sciverunt Herodem ita malum, quod nisi tristarentur, ipse occideret eos, ut secum quocumque modo tristarentur. Unde etiam in morte sua praecepit occidi nobiliores, ut ex hoc plangere cogerentur, et non gaudere de morte sua.
De prima harum dicitur, Proverb. XXIV, 12 : Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Joan. XI, 47 : Collegerunt pontifices et Pharisaei consilium. Et sequitur, V. 48 : Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum : et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Unde hanc etiam quidam dicunt esse quartam causam turbationis : quia principum fuit edictum, quod nullus se deum, vel regem faceret, nisi per auctoritatem eorum : et timebant, quod si surgeret inter eos rex, quod exstirpandus esset locus et gens, et ipsi a potestate deponendi.
De secunda dicitur, Osee, vii, 6: Applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis rex. Jerem, v, 31 : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia.
De tertia dicitur, Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos miles in sermone mendacii.
Sic ergo
" Omnis Jerosolyma cum Herode turbata est. "
Quilibet enim aliquam istarum causarum habuerunt turbationis, praecipue propter prophetiam Balaam, Numer. XXIV, 19, ubi dicitur de Jacob : Erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.
" Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur."
Hic ponitur diligens de loco nativitatis pueri perquisitio.
Et dicuntur duo. Primo enim dicit diligentiam Herodis in congregandis illis, a quibus probabilius inquisitio fieri poterat. Secundo autem dicit diligentiam inquisitionis.
In primo horum dicit, qualiter congregavit generaliter omnes, in quibus erat aliqua auctoritas : per quorum metum alii, quod scirent, dicere cogerentur.
Et hoc est, quod dicit:
" Congregans omnes principes sacerdotum, "
Hoc est, Pontifices.
Et deinde dicit diligentiam congregationis eorum in quibus erat eminens scientia, hoc est,
" Scribas populi. "
Illi autem, qui approbati fuerunt magistri, et sermones eorum scribebantur, Scribae dicebantur. Matth. xxiii, 2 et 3 : Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite. Et, Luc. XI, 52, dicitur, quod hi tulerunt clavem scientiae .
Et quid?
" Sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. "
Ecce diligentia inquisitionis. Isa. VIII, Inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet. Psal. lxiii, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio. Et forma verbi sciscitabatur notat frequentiam, quia formam habet verbi frequentati : quia diligenter et frequenter quaesivit. Joan. vii, 34: Quaeretis me, ei non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
" At illi dixerunt ei: In Bethleem.
Judae : sic enim scriptum est per Prophetam:
Et tu Bethleem, terra Juda, nequaquam minima es In principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. "
Hic ponitur evidens attestatio Scripturae de nato Rege.
Dicuntur duo : Primo enim edocti per Scripturam, veritatem respondent. Secundo, Scripturae testimonio responsionem probant.
Dicunt igitur:
" In Bethleem. "
Nasciturum Christum. Et addunt:
" Judae. "
Ad differentiam cujusdam Bethleem, quae fuit in Galilaea, in tribu Zabulon. De Juda enim debuit nasci Christus. Genes. xlix, 8 et 9 : Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum suorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda.
Et inducunt testimonium, dicentes:
" Sic enim scriptum est per Prophetam. "
Michaeae, v, 2 : Et tu, Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda : ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, etc.
" Et tu, Bethleem, terra Juda, etc. "
Attende, quod in testimonio isto tria dicantur. Primo enim locus describitur. Secundo, dignitas ejus exprimitur. Tertio, ratio dignitatis ex nativitate Christi ibi futura.
Dicit ergo :
" Et tu. "
Quasi dicat : Licet alias civitates metropolitanas de potentia, et divitiis, et gloria laudaverim : tamen,
" Et tu, Bethleem. "
Non illa, quae est in Galilaea, in sorte Zabulon: sed
" Terra Juda. "
Et potest esse, quod de se dicunt Sacerdotes et Scribae ad majorem expressionem : quia Propheta dicit: Et tu, Bethleem Ephrata. Cujus ratio superius in principio istius capituli dicta est .
Et addunt dignitatis ejus expressionem, dicentes :
" Nequaquam minima es in principibus Juda. "
Hoc est, in principibus (alias, principalibus) civitatibus Juda. Dicitur enim princeps civitas, ubi est thronus principis, eo quod illa jure et libertate et privilegiis principatur aliis. Et intelligitur ex hoc eminens dignitas : quia ex quo nequaquam minima est inter civitates principes aliarum civitatum, multo magis dignitate excellit omnes alias.
Sed videtur hoc contrarium ei, quod dicit Propheta : Et tu, Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, hoc est, parvulus vicus es in sorte Juda, in qua sunt vicorum et villarum et civitatum millia. Ergo secundum Prophetam minor est aliis, non dico principibus civitatibus, sed etiam vicis. Responsio est quod Sacerdotes ponunt sensuum Prophetae, non verba. Intendit Propheta, quod licet parvulus vicus sit propter paucitatem habitatorum, tamen ma- xliiii est privilegii. Sicut patet ex sequentibus prophetiae Isaiae, lx, 13 : Locum sanctificationis meae, et locum peclum meorum glorificabo . Et subjungit rationem :
" Ex te enim. "
Sicut ex loco nativitatis.
" Exiet. "
De utero Virginis.
" Dux, "
Deuter. xxxii, 12: Dominus solus dux ejus fuit : et non, erat cum eo deus alienus. Exod. xv, 13 : Duae fuisti in misericordia tua populo quem redemisti.
" Qui regat populum meum Israel, "
Ecce actus ducis qui regit, quia ducem regem vocat. Sicut et Genes. xlix, 10 : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus.
Hinc arguuntur Sacerdotes et Scribae de tribus : de proditione, de ignorantia, et de malitia.
De proditione : quia secreta Dei consi- . lia deliberate (alias, deliberatione) prodiderunt impiissimo cani Herodi contra illud quod dicitur, Tob, XII, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est. Et, Matth.VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
De ignorantia autem, quia nescientes verba Prophetarum, non adducunt Scripturam sicut jacet : cum tamen nihil mutandum sit in sacro eloquio. Job, XXIX, 22 : Verbis meis nihil addere audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Malach. ii, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus : quia Angelus Domini exercituum est.
De malitia arguuntur : quia hoc tantum de prophetia inducunt quod, potuit provocare Herodem, et tacent hoc quod mitigare poterat ferocitatem ejus. Non enim dicunt nisi id quod loquitur Propheta de temporali nativitate, de qua turbatus fuit Herodes : et de aeterna tacent, quod sequitur : Et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis : quod si addidissent, cogitasset Herodes, quod aeterna sunt quae dicuntur, et non temporalia regna requirit Christus : et mitigatus fuisset, et cessasset persequi.
((Tunc Herodes, clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis.
Et mittens illos in Bethleem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut etego veniens adorem eum. "
Iste est tertius paragraphus : in quo continetur dolosa Herodis et callida de Inquirendo puero simulatio.
Et dicuntur quatuor : quorum primum est diligens temporis ortus stellae indagatio clam a Magis facta. Secundum, Magorum in Bethleem, ubi natum esse cognoverat missio. Tertium, ut personam pueri investigarent fraudulenta injunctio. Quartum, ut omnibus his cognitis, sibi renuntiarent, petitio. Et haec plana sunt in littera,
" Tunc Herodes, clam vocatis magis. " turca primum istorum duo dicit : quod
clam vocavit Magos semotis Sacerdotibus et Scribis : ne ab eis forte de ferocitate ipsius praemunirentur (alias, praemonerentur), quia timebat quod aliqui gauderent de nato Rege, et illi de dolis ejus praemimircnt ( alias, praemonerent) eos.
Et etiam ideo, quia quod inter plures dicitur, facilius manifestatur. Volebat autem, hoc verbum Herodes esse occultum, ne per famam publicaretur : et quod probabilius fieret quod ex devotione puerum inquireret. Isa. XVI, 3 : Ini consilium, coge concilium : pone quasi noctem umbram tuam in meridie. Ignorabat enim id quod dicitur, Sapient. I, 8 I Qui loquitur iniqua, non potest latere: nec praeteriet illum corripiens judicium. Et post modicum, v. 9 et 10 : Sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquita tum illius: Quoniam, auris zeli audit omnia.
Secundo, tangit diligentiam inquisitionis temporis., ut cognito jam loco a Sacerdotibus et Scribis, discat tempus a Magis. Ita quod non restet nisi personae interfectio, cognita persona.
Et hoc est :
" Diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. "
Ut ex aetate pueri facilius persona dignosceretur. Non attendit quod dicitur, Sapient. I, 1 et 2 : Sentite de.Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum : : quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
" Et mittens eos in Bethleem. "
Ecce secundum : missio scilicet Magorum in Bethleem, quam jam noverat esse locum nativitatis, IV Regum,. VI, 32 : Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum, Psal. liv, 24 : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
" Ite, et interrogate diligenter de puero. " dulenta de personae pueri indagatione. Ierem. IX, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Nec dicit :
" Interrogate "
Quis, vel ubi sit puer.
Sed
" De puero, "
Ut omnes circumstantias, quae de puero erant, investigaret : ut sic omnibus, quae de puero erant cognitis, nullo modo latere vel. effugere posset. Sed, Proverb. I, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, ei inciderunt in eam.
" Et cum inveneritis, renuntiate milii, ut et ego veniens, adorem eum. "
Ecce quartum : ut omnibus his cognitis, sibi renuntietur.
Et dicuntur tria. Primo enim tangit quod certificentur ante renuntiationem, cum dicit : " El cum inveneritis. " Secundo, sibi petit renuntiari certissime inventum, cum dicit : " Renuntiate mihi. " Tertio, simulatio, ne de preli elidatur, adjungit devotionis causam, cum dicit : " Ut . et ego veniens, etc. "
Iste deridetur. Job, XI , 1 et seq. : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Excelsior caelo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ? Idem, Job, IX, 1.2 : Quis dicere, Deo scilicet, potest : Cur ita facis ?
" Qui cum audissent regem., abierunt. "
Haec est pars, in qua agitur de pueri inventione.
Et tanguntur quatuor, quorum primum de recessu Magorum ab Herode. Secundum, de iterata stellae apparitione, Tertium, de gaudio quod habuerunt ex stellae restitutione. Quartum, de pueri per stellae stationem inventione. Et haec patent in littera.
" Qui cum audissent regem, abierunt. "
Circa primum duo tanguntur : auditus videlicet Herodis, et recessus abeo. Putabant enim Herodem ex devotione puerum quaerere : et ideo audierunt eum, proponentes sibi in animo omnia renuntiare quae injunxerat. Proverbior. XXVI, 24 et 25 : Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei : quoniam septem nequitiae sunt in corde illius.
" Et ecce stella quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. "
Ecce secundum de iterata stellae apparitione.
Et dicuntur tria, scilicet ejusdem quae modo apparuit,ad eam quae in Oriente apparuit, identitas. Quia si alia fuisset, confusus esset animus eorum : utrum idem significasset,quod prior significavit.Et deinde,dicitur stellae praecessio in via.Tertio, statio ejus supra locum ubi erat puer.
Stellae restitutio significabat hoc quod dicit, Isa. lxii, 1, quod egressus fuerat ut splendor justus fidelis animae, et salvator ejus velut lampas est accensus .
Praecessio significabat directionem viae fidelium ad ipsum. Psal. v, 9 : Domine, deduc me in justitiae tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam Psal. lxxxviii, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Isa. lx, 3 : Ambulabunt gentes in lumine tuo, ei reges in splendore ortus tui.
Per stationem supra, ubi erat puer, significabat quietem sanctorum in lumine Dei invento. Ad Coloss. I, 12 : Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, Psal. XXVI, 1 : Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo ?
Stetit enim,
" Supra, ubi erat puer."
Et hoc justum fuit, ut stella staret ad solem, a quo accepit illuminationem.
(f Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. "
Ecce tertium : gaudium de restitutione stellae.
Et tangit duo, scilicet stellae certam discretionem, et mirabilem de hoc exsultationem.
Dicit ergo :
" Videntes, "
Hoc est, optime discernentes.
" Stellam. "
Oportet enim examinare ea quae apparent : quia sicut dicitur in Epistola Judae, v. 13 : Quaedam sunt sidera errantia quae ducunt in errorem , per hoc quod contra cursum caelestem movere dicuntur. II ad Corinth. XI, 14 : Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis, ut efficacius decipiat. Et, in Apocal. XII, 4 : Tertia pars stellarum trahitur non motu caeli, sed cauda draconis . Et ideo, I. Joan. IV,1, dicitur : Nolite omni spiritui credere, sed probate spritus si ex Deo sunt.
Et hoc est :
" Videntes autem stellam. "
Sic igitur certissime discernentes eam.
" Gavisi sunt gaudio magno valde. "
Quoniam de restitutione stellae gaudebant.
De directione per antecessionem gavisi sunt,
" Gaudio magno valde. "
Aut de statione supra., ubi erat puer : quia terminum significabat longi itineris et fructum magni laboris. Valde autem gaudebant de inventione. Psal. IV, 1 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti laetitiam in corde meo. Hi enim cum in lumine vultus Dei ambularent, in nomine suo exsultaverunt tota die. Esther, XI, 11 : Lux ei sol ortus est, et humiles exaltati sunt. Cum luce enim stellae, ortus est eis sol justitiae, Christus Deus noster .
" Et intrantes domum, nvenerunt puerum cum Maria, matre ejus. "
Ecce quartum : de pueri inventione.
Et dicit tria. Quorum primum est, quod certi de indicio stellae domum intraverunt. Secundum, quod puerum invenerunt. Tertium est societas, quam habebat secum. Et haec patent in littera.
Primo ergo,
" Intrantes domum. "
Videtur autem non fuisse domus : quia Luc. II, 7, dicitur esse diversorium : quod fuit tectum inter duos parietes, ad divertendum potius quam ad habitandum. Potest dici quod illud diversorium vocatur hic domus : vel potest dici, quod primo propter multitudinem profitentium in civitate non poterat habere domum, sed postea illis recedentibus, et Joseph manente propter curam puerperii invenit domum. Sed primum est magis consonum dictis Sanctorum. Et in hoc commendatur fides Magorum : quod nihil exteriorum considerantes, eum quem in diversorio et in stabulo invenerunt, regem et Deum esse confessi sunt. Indicium enim stellae plus attenderunt, quam omnia quae ad mundi pertinent ambitionem. II ad Corinth. viii, 9 : Propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
" Invenerunt puerum. "
Non divina, sed puerilia praetendentem : ut scirent vere esse humanatum propter hominem. In stella quidem ostendit se esse Deum : et per hanc, majestatem Dei (quae intus latebat) agnoverunt. Sed in se, non nisi bonam pueritiam, puram et innocentiae simplicitatem praetendit.
Et ideo,
" Puerum. "
Non aetate tantum, sed etiam actu, Sadoc, puer dicuntur invenisse. Iste est Sadoc, puer egregiae indolis, ut dicitur, I Paralip. xii, 28, et Isa. xlii, i, secun - dum litteram Septuaginta : " Ecce puer meus electus, quem elegi : posui super eum spiritum meum , " Puer vero a puritate vocatur.
" Cum Maria, matre ejus. "
Nec fit mentio de Joseph, ne aliquid malae suspicionis oriretur, ut quidam dicunt. Sed hoc frivolum mihi videtur, quia nihil talium in malam suspicionem induxisset Magos. Unde ideo non fit mentio ejus,quia Magis ostendebatur divinitas ejus, in qua nihil operis habebat Joseph: mater autem cum Deo in filio communicavit : et ideo fit mentio ipsius.
Admiratione autem dignum est, quod non viderunt curiae regalis frequentationem (alias, frequentiam), et pro palatio diversorium : pro throno, praesepium : pro purpura regali, fascias conscissas : pro splendore et cultu regio, stabulum. Et tamen haec omnia in domo Herodis videntes, ab ipso diverterunt : et nihil horum apud puerum invenientes, eum Regem mundi esse confessi sunt,
" Et procidentes adoraverunt eum. "
Haec est pars illa, in qua circa inventum fidei suae devotionem habebant.
Et dicuntur duo : adoratio videlicet, et oblatio.
Adoratio in duobus consistit : in prostratione, et oratione.
Prostrationem notat, cum dicit :
" Et procidentes. "
Prostratio, toto corpore facta, recognitionem significat, quod homo de se nihil est nisi pulvis et cinis. Resurrectio autem significat, quod erigitur ex pulvere manu Creatoris et plasmatoris, ut dicit Damascenus. Exod. IV, 31 : Audie-runt quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. Psal. cxxxi, 7 : Adoravimus in loco, ubi steterunt pedes ejus. Et praecedit, v, 6 : Audiuimus eam in Ephrata : invenimus eam in campis silvae, scilicet in condenso mundi hujus. Introibimus in tabernaculum ejus, hoc est, in diversorium : et tunc adorabimus, etc. Jsa. xlv, 14 : Te adorabunt, teque deprecabuntur.
" Adoraverunt eum. "
Ecce oratio, Psal. xxviii, 2 : Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Genes. xliii, 28, secundum litteram Septuaginta : " Cum inveneritis, adorate eum super terram.
" Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. "
Tangit oblationem. Et dicit tria, scilicet munerum praeparationem : munerum oblationem : et munerum specificationem.
De praeparatione dicit :
" Apertis thesauris suis. "
Thesaurus dicitur theca auri. Et in hoc significatur abundantia. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue. Matth. XII, 85 : Bonus homo de bono thesauro, cordis scilicet sui, profert bonum,." Obtulerunt ei munera. "
Genes. xliii, 11 : Deferte viro munera. Isa. XIX, 21. : Colent eum in hostiis et in muneribus. Exod. XXIII, 15 : Nonapparebis in conspectu meo vacuus.
" Aurum, thus et myrrham. "
Ecce munerum specificatio. Et tradunt communiter Sancti, quod specificatio munerum, professio est fidei Magorum.
Aurum enim obtulerunt in signum regalis dignitatis, quia fideles venerat congregare in regnum. Thus autem, in professionem deitatis, quia thus Deo incenditur in signum cordis, per devotionem ascendentis in Deum, et in signum redolentiae gratiae bonitatis divinae. Myrrham autem, in professionem mortalitatis ab omni corruptione putredinis conservatae et conservantis mortis.
De primis duobus, Isa. lx, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Unde et terra Persidis (unde isti venerant) Sabea a quodam fluvio Saba dicto, vocata est.
De myrrha, Cantic. v, 5 : Manus meae stillauerunt myrrham, et digiti mei plen i myr rh a prob atiss im a ,
De auro, Aggaei, II, 9 : Meum, est argentum, et meum est aurum, Apocal. iii, 18 : Suadeo tibi emere a, me aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Cantic. v, 11 : Caput ejus aurum optimum. Haec notitia regalis est regni Christi.
De thure dicitur, in Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Levit, II, 1 et 2 : Anima cum obtulerit oblationem, sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio: fundetque super eam - oleum, ei ponet thus, ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac lotum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino,
De myrrha simul et thure. Cantic. III, 6 : Ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii. Cantic. IV, 6 : Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris, Beatus Gregorius in quadam Homilia dicit, quod " aurum si-
" gnificat regalem dignitatem, thus au-" tem pontificalem : quia, ad Hebr. IX, " 11, dicitur : Pontifex futurorum bo- " norunt, etc. : myrrha autem odora-" mentum virtutum in vita. Psal. xliv, " 9 : Myrrha, ei gutta et casia a vestiti menlis tuis, a domibus eburneis. Myr- " rha enim, quae marcescere non potest, " significat virtutes sapientis, quae non " marcescunt. Sapient. VI, 19 et seq. : " Custoditio legum, consummatio incor- " ruptionis est : incorruptio autem facit " esse proximum Deo. Concupiscentia (( itaque sapientiae deducit ad regnum " perpetuum. "
" Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. "
Hic incipit pars illa, ubi excluditur dolus Herodis.
Et tanguntur duo : praemunitio scilicet per oraculum divinum, et obedientia eorum.
Praemunitio autem, oraculi continet tria : modum, tempus et oraculum.
Modus est, quia per modum responsionis datum est. Non dubium quin semper a Deo corde quaererent, ut viam eorum in pace dirigeret : et huic desiderio respondet oraculum. Deuter. IV, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Simile est, Exod. XIX, 15, ubi non ore, sed corde clamanti Mloysi Dominus respondet : Quid clamas ad me ? Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos, etc.
" In somnis. "
Qui non est nisi aversio (alias, versio) spiritus et animae a sensibus et strepitu exteriori ad interiorem cordis contemplationem, sicut superius diximus . Job, III , 13 : Nunc dormiens silerem, ei somnomeo requiescerem. Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam.
" Ne redirent ad Herodem. "
Ecce oraculum : ostendit puer, quod dicitur, Joan. II, 24 et 25, quod non credebat semetipsum Herodi, et non erat ei opus, ut quis ferret testimonium de homine : ipse enim novit quid esset in homine . Job, xii, 16 : Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Proverb. XI, 9 : Simulator ore decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia.''
" Per aliam viam. "
Ecce obedientia. Et dicuntur duo : cautela videlicet, et salus redeuntium.
Cautela : quia non per Herodem, sed per aliam viam. Proverb. XIV, 12 : Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. Et attenditur horum Magorum fides et humilitas. Turpe enim est honestis viris benigne receptis, sine resalutatione quasi fugitivos recedere. Et hanc turpitudinem elegerunt in se potius quam puerum proderent Herodi. Sapient. xvii, 2 : Fugitivi perpetuae providentiae jacuerunt. Unde et Laban in simili facto arguit Jacob, Genes. XXXI, 27 : Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, etc.
" Reversi sunt in regionem suam. "
Ecce, quod salvi reversi sunt ad propria. Genes. xxviii, 15 : Ero custos tuus quocumque pcrrexeris, et reducam te in terram hanc. Tob. v, 21 : Bene ambuletis : et sit Deus in itinere vestro, et Angelus ejus comitetur vobiscum. Psal.
cxx, 8 : Dominus custodiat introitum tuumet exitum tuum, etc.
" Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph. "
Hic incipit secunda pars istius capituli : in qua postquam innotuit puer, cavetur ei a dolo Herodis.
Et habet duas partes : in prima quarum malitiae Herodis puer Dei providentia subducitur. In secunda, per apertam malitiam fraus Herodis detegitur, ibi, v. 16 : " Tunc Herodes videns quoniam illusus, etc. "
Prima harum habet tres partes : in quarum prima ponitur revelatio facta de fuga in aegyptum : in secunda, obedientia Joseph : et in tertia, confirmatio facta per prophetiam. Et hae partes patent in littera.
Circa primam istarum tria dicuntur : tempus videlicet revelationis, dispositio revelantis et ejus cui fit revelatio, et revelatio ipsa.
De tempore dicit :
" Qui cum recessissent. "
Hoc est, cum Magi jam recessissent. Non quidem statim, sed interpositis his quae Lucas, ii, 22, dicit quadragesimo die accidisse, de Purificatione et Praesentatione Salvatoris in templo, quia illa facta sunt ante fugam in aegyptum.
" Ecce Angelus Domini. "
Ecce secundam. Et tangit duo : dispositionem scilicet revelantis primo, et dispositionem ejus cui fit revelatio secundo.
Revelantis dispositionem dicit per quatuor :
Per evidentiam, ne dubitetur. Act. x, 3 : Is, scilicet Cornelius, vidit in visu manifeste... Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi.
Per officium, quia Angelus est nomen officii, ut Dei nuntium esse sciatur. Malach. III, i : Ecce ego mitto Angelum, etc.
Per eum cujus est nuntius, ne Satanae angelus esse credatur.
Per modum apparitionis, quando dicit :
" Apparuit. "
Ne humana visio esse credatur. Et de his dictum est superius
Describit autem dispositionem ejus, cui facta est revelatio :
Per qualitatem sensuum, cum dicitur :
" In somnis, "
Et per nomen, cum dicit :
"Joseph. "
Aversus enim a sensibus, superioribus se inseruit luminibus Angelorum, sicut dicitur in Psal. cxxxviii, 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis. Nox est sensuum obscuritas. Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Et hoc est, quod dicitur, Exod. XIX, 9 : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis. Caliginem non habitat Dominus, sed potius lucem inaccessibilem, sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 16. Sed caligo est obscuritas sensuum omnium, luce spirituum et animae festinante ad altissimam intellectus revelationem : ut tota simul convoluta anima, certius et luculentius percipiat ea quae apparent.
De Joseph autem facit mentionem propter sanctitatem: .ut sciamus tam sanctum virum cum Angelis habere familiaritatem, et ideo crebras ab eis habere revelationes. Unde, Apocal. xxii:, 90, dicit Angelus : Conservus tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, etc.
" Dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus. "
Ecce hic ponitur revelatio, et dicit quatuor : quorum primum est imperium ut curam gerat de puero et matre. Secundum, de subductione pueri in aegyptum. Tertium, de mora in aegypto. Et quartum est ratio istorum omnium. Et haec per ordinem patent in littera.
Circa primum tria dicit : evigilationem scilicet ad actum exteriorem, curae impositionem, et quibus cura est impendenda.
De evigilatione ad actum exteriorem a somno contemplationis dicit :
" Surge."
Hoc est, sursum te age, exterius magna operare. Daniel. IV, 10 : Vigil, eisanctus de caelo descendit, circa quem est vigilandum Proverb. viii, 34 : Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei, II ad Timoth. Iv, 5 : Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
" Accipe puerum et matrem. "
Hoc est, curam impende : quia jamdudum acceperat in habitationem. Et dicit "puerum " primo, quia dignitatem habet per se, et prior debet esse in cura, et postea matrem : quia dignitas in (alias, et) cura matris est propter puerum. Nec fit mentio quod dicatur, conjugem tuam, quia jam inductus fuit quod voluit dimittere eam. Et ideo quod ma- gis attendit Joseph quam conjugium,
hoc fuit, quod fuit mater pueri. Et ideo etiam non dicitur, puerum tuum, quia sibi, ut patri, puer ille non est natus, sicut Zachariae ut patri, natus est Joannes, Luc. I, 13 : Pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Si autem mentio fieret de conjugio, apud minus peritos videretur aliquid habere in puero. Nunc autem tamquam procuratori Domini sui et dominae suae dicitur : " Accipe puerum et matrem ejus, " Ad Galat. IV, 2 : Sub tutoribus ei actoribus est usque ad tempus praefinitum a patre.
Sic ergo dictum sit de cura et de puero et matre, quibus cura impenditur.
" Et fuge in aegyptum : et esto ibi usque dum dicam tibi. "
Hic tangit subductionem pueri in aegyptum.
Et dicit duo : fugam, et locum quo fugiendum est.