De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Arguit essentiam non esse primam entitatem ; et quia ad secundum, quo probat existenti a :n esse priorem essentia, non respondet, videtur innuere existentiam esse de quidditate Dei, et non modum intrinsecum ut in creaturis. Et idem videtur insinuare i. d. 2. q. 1. Et ita censent Lychet. et Tartaret. hic, vel volunt inter haec nullam dari distinctionem.Vide ejusdem dicta q. 2. et Trombetam, et Wallonem in Formalitatibus.
Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, etc ergo secundum istam auctoritatem, essentia includit totam perfectionem divinam. Sed tota perfectio divina consistit in omni perfectione simpliciter, quia quacumque non inclusa, non habetur totalis perfectio ; non ergo essentia est praecise ista prima entitas distincta qualitercumque contra essentialia, imo est una totalis entitas unitive includens omnia essentialia, cui videtur concordare illud vocabulum, quod dicit, Pelagus, propter immensitatem continentiae unitive.
Hoc confirmatur per illud An selmi : Deus est quo majus excogitari non potest ; sed quacumque unica perfectione simplici, non includente omnem perfectionem simpliciter, potest aliquid majus excogitari, ut puta entitas aliqua, omnem perfectionem continens unitive ; ergo essentia divina est talis entitas, includens unitive omnem perfectionem simpliciter.
Secundo, (h) ad idem arguitur sic: In omni creatura essentia, eo modo quo distinguitur ab existentia, videtur esse prior illa, sicut potentiale et susceptivum est prius actu suscepto; ergo videtur similiter in Deo. Sed secundum dicta Augustini et Damasceni jam adducta, essentia accipitur pro existentia actuali, sicut apparet per illam auctoritatem Exodi, qua ambo utuntur, Qui, est, etc. crgo secundum istas auctoritates, existentia est prima entitas, et non essentia, ut essentia, vel saltem illae auctoritates hoc non ostendunt.
Ad primam, quaerc solutionem super primum distinct. 8. quaestio. 3. de Attributis. .
Ad primum dici potest, quod essentia includit totam perfectionem divinam unitive et idenlice, licet non formaliter comprehendat omnes perfectiones divinas, et sic intelligendum est dictum Damasceni, ut patet in 1. dist. 8. quaest, 3. principali, circa finem quaestionis, perfectiones illae etsi sint idenlice essentia, tamen distinctae sunt ex natura rei et formaliter.
Ad confirmationem de Anselmo, patet pariter quod essentia est unitive ,et idenlice omnis perfectio, non tamen formaliter, et ex natura rei. Unde licet quaelibet perfectio simpliciter sit formaliter infinita, non tamen radicaliter, cujusmodi est essentia et existentia Dei. Ad secundum dici potest, (k) quod essentia, et ejus existentia in creaturis se habent sicut quidditas et modus, ideo distinguuntur. In divinis autem existentia est de conceptu essentiae, et praedicatur in primo modo dicendi per se, sic quod propositio illa per se est prima et immediata, ad quam omnes alia resolvuntur, ut patet in primo d. 2. q. 2. Quaere in 4. 46. d. q. 3. et primo Reportationum d. 45. q. 2. etd. 2. part. 2. q 2. et infra. q. 5. art. 3. et 2. dist,1. q. 2. pluraadpropositum harum objectionum.
Aliter dicitur, (1) quod ista ratio, si quid valet, videtur esse contra illud quod quaestio supponit, scilicet aliquam esse immediationem essentialis ad essentiam, et quaerit quanta. Pro isto autem supposito arguitur, quia omnis perfectio simpliciter est simpliciter simplex. Probatur, si est aliquo modo resolubilis in distincta, sint A et B, neutrum potest esse perfectio simpliciter simplex, quia tunc unum non faceret per se unum cum reliquo, quia non est per se unum ex quibuscumque distinctis, nisi unum sit sicut actus, et aliud sicut potentia.