IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" In diebus autem illis. "
Hic incipit pars illa, quae est de regeneratione, quae refertur ad generationem Christi: secundum quod nos regenerat sua generatione, causans nostram spiritualem generationem, sicut in praehabitis dictum est.
Dividitur autem in duaspartes: in quarum prima construit sacramentum regenerationis : in secunda instruit et docet illuminationem, secundum quam oportet regenerari, ibi, IV, 12: Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, "
Sunt autem tria in baptismo : quorum primum est usus quoad materiam, et quoad actum, et quoad notitiam interius operantis in baptismo. Et quia haec erant ignota, indigebant introducente. Et quoad ista inducitur baptismus Joannis. Secun-. dum autem est virtus regenerativa collata aquis. Et quoad hoc inducitur baptismus Christi, quo baptizatus est. Tertium autem est effectus baptismi super diabolum, qui baptizatos ex fonte impugnat: sed vincitur propter fomitis debilitatem. Et quoad hoc introducitur tentatio Christi et victoria super diabolum. Et per se patet, ubi istae partes incipiunt.
Circa baptismum Joannis tria dicuntur : quorum primum est officium bapti-
Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se . 17. Et ecce vox de caelis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui .
zantis. Secundum autem est dispositio baptizandorum, ibi, v. 5 : " Tunc exibat ad eum, " Tertium est declaratio interius baptizantis, ibi, v. 11 : " Ego quidem baptizo vos in aqua, etc. "
Circa officium Baptistae tria dicuntur : quorum primum est idoneitas temporis et lociubi praedicavit, et quando. Secundum est doctrina baptismatis, quoad id quod invenire vult in baptizando, et quoad effectum. Tertium autem est commendatio Baptistae. Et patent haec in littera.
In prima harum partium tangit tria : quorum primum est congruitas temporis. Secundum, descriptio Baptistae. Tertium, opportunitas loci in. quo perficitur baptismus.
De congruitate temporis tria sunt notanda :
Unum quoad historiae continuationem :
quod
" In diebus illis. "
Cum Jesus habitaret educatus in Nazareth, non quidem statim postquam rediit relatus ex aegypto, sed postquam impletum est tempus educationis, ut sibi esset relictus, et jam pervenisset ad statum : et hoc fuit viginti tribus annis (alias, vigesimo tertio anno) post reditum de aegypto, quia tunc fuit septem annorum : qui cum viginti tribus faciunt triginta. Ei Joannes non erat senior nisi sex mensibus. Et hoc est tempus, quando robur est virtutis : et exsiccatus est humor juvenilis. Unde, Luc, III, 23, dicitur, quod Jesuserat incipiens quasi annorum triginta. Et hoc tempore David regnavit , et Ezechiel prophetare incepit , et Joannes praedicare incepit. Quae autem gesta sunt medio tempore per totam infantiam Salvatoris, non exprimunt Evangelistae, nisi quod, Luc. II, 42 et seq., dicitur, quod cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendit cum parentibus suis in Jerusalem, et ostendit sapientiam in medio Doctorum : sed postea descendit cum parentibus, et erat subditus illis.
Secundum quod notatur in tempore, determinatio a Deo facta, et congruitas ex parte regnantium temporibus illis. Et hanc describit Lucas, iii, i : Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, etc. Et subjungitur, v. 2 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. Et notatur tempus praedicationis, antequam Dei verbum fit ad nos : non enim debemus nos ingerere. Unde, Isa. VI, 8 : Quem mittam ? et quis ibit nobis ? dixit Dominus, antequam Isaias iret. Et Jeremias excusat se, antequam vadat, cum Dominus diceret, Jerem.I,7 et 8 : Ad omnia quae mittam te ibis, ei universa quaecumque mandavero tibi loqueris. Ne timeas, etc. Ezechiel. II, 3 : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel. Exod. III, 11, multum se excusat Moyses . Deingerentibusautem se dicit, Jerem. xxiii, 21 :Non mittebam prophetas, et ipsi currebant. Ad Roman.x, 15 : Quomodo praedicabunt, nisi mittantur ?
Tertium est qualitas temporis: quia,
- "In diebus. "
Non in noctibus, sicut praedicant haeretici. Clara enim veritas lucem quaerit. De ipsa enim dicitur, Sapient. vii, 29 : Est haec speciosior sole, ei super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Dignum enim est, quod lucis testis manifestetur in lumine.
Joannis, i, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
" Venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,
Et dicens : Paenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum."
Quatuor dicit circa Baptistam : adventum, nomen, officium, et actum.
In primo notatur, quod aliunde venit quam de conversatione peccatorum : quasi de caelo enim debet descendere : de deserto venire : de otio contemplationis ad actionem sapientiae procedere.
De primo, Joannis, iii, 31 et 32 : Qui de caelo venit, super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur. Ad Philip. III, 20 : Nostra conversatio in caelis est. II ad. Corinth. XII, 2 et 4 : Scio hominem... raptum hujusmodi usque in tertium caelum. Et scio hujusmodi hominem... quoniam raptus est in Paradisum, et audivit arcana verba. Quomodo enim invitabit ad. locum, ubi numquam fuit?
De secundo, Exod. III, 1 : Moyses, cum minasset gregem ad interiora deserti, ibi vidit visiones Dei.
De tertio, Exod. XXXIV, 29 : Cum descenderet Moyses da monte Sinai..., ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio Domini, quando de contemplatione Dei descendit, et resplenduit facies ejus. II ad Corinth. III, 18: Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, etc. Psal. lxxxviii, 18 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt iota die : ei in justitia tua exaltabuntur,
" Joannes. "
In quo est gratia. Ad Roman. xv, 29 : Veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Iad Co- lilith. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum,
ei gratia ejus in me vacua non fuit. Luc. I . 13 et 14: Vocabis nomen ejus Joannem : et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt,
" Baptista. "
Ecce officium. Matth.xxviii, 19 : Baptizantes eos in nomine Patris, ei Filii, ei Spiritus sancti. I ad Corinth. x,2 : Omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari,
" Praedicans . "
II ad Timoth IV, 2 : Praedica verbum : insta opportune, importune,
"In deserto Judaeae.
A duobus describit locum : ab ipso loco, et ab habitantibus.
Desertus enim locus est aptus contemplantibus et poednitentibus. Marci, VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, ei requiescite pusillum. Osee, ii,14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
" Judaeae. "
Describit ab habitantibus in vicino (alias, vicinio), ubi erat notitia Scriptura (alias, Scripturae) ista praenuntiantis : ut testificata veritas citius acceptaretur. Psal. lxxv, 2 : Notus in Judaea Deus.
" Dicens: Paenitentiam agite. "
Ecce doctrina baptismatis, quoad id quod invenire vult in eo qui baptizandus est, et quoad effectum. Et haec duo dicit.
Primum enim innuit, quando dicit:
" Paenitentiam agite. "
Hoc est, paenae tenentiam agite. Et tunc tria dicit: paenam, quae est in contritione : perseverantiam, quae est in tenentia: et
actum, qui est in confessione et satisfactione. Confessio enim est expositio criminum, ut judice ecclesiastico liberetur satisfactione : et hoc innuunt multae Glossae hic, quae dicunt quod paenitentia est praeterita mala plangere, et plangenda iterum non committere.
Dicit autem quaedam Glossa, quod " est " prima virtus. Est enim prima, et est " virtus.
" Multipliciter autem dicitur prima : ex " parte enim intellectus prima est fides : " ex parte autem affectus est duobus mo-" dis : primo scilicet in ordine ad bonum, cc et in ordine contra malum. Id ordine ad " bonum, charitas est prima : in ordine au-" tem contra malum dupliciter dicitur " prima. Si enim est contra malum per-" petrandum, tunc timor est prima vir-" tus : si autem est contra malum perpe" tratum, quod jam est commissum, tunc " paenitentia est prima. " Et hoc modo loquitur Glossa.
Adhuc, Paenitentia secundum triplicem sui considerationem ponitur in triplici genere. Si enim accipiatur in ratione afflictionis, est in genere passionis : si autem accipiatur ut diluens peccatum, sic est in genere sacramenti: si vero consideretur ut eliciens actum detestationis peccati in quantum peccatum est, cum nullus actus talis eliciatur nisi ab aliqua virtute, paenitentia in genere virtutis est specialis virtus.
Sed attende, quod si ego considero peccatum, non in quantum peccatum est, sed in quantum contrarium est virtuti, sic detestatio ejus non est paenitentiae, sed potius illius virtutis cui peccatum est contrarium. Et si peccatum accipio prout adimit bonum gratiae et naturae, sic detestatio ejus, boni naturae est, vel boni gratiae potius quam paenitentiae. Et per haec patet intellectus omnium Glossarum.
cc Appropinquavit enim regnum caelorum. "
Ecce tangit effectum,
Est autem regnum caelorum triplex : unum, quod intra nos est, Luc. XVII, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et hoc est, de quo dicitur, ad Roman. XIV, 17 : Non estregnum Dei esca ei potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Et per hoc regnat Deus in nobis. Hoc enim, ut dicit Dionysius, " est distributio lect gum, et praeceptorum, et officiorum, " et graduum, et bonorum ad civilitatem " sanctorum pertinentium. " Et hoc est regnum, per quod Deus regnat in nobis. Et sicut primum regnum est anima veri (alias, primi) regis, cujus illuminationes et ordines et leges et actus multiplicati in gentem, constituunt regnum, ita istud regnum primo est in mente Dei, et promulgatum in sanctos, facit regnum caelorum. Et id quod in caelo est extra nos, simile est isti : sed magis est simile regno mentis divinae, quod tertium est et exemplar et objectum et causa duorum regnorum aliorum. Et consistit in tribus : in illumanatione eorum quae ad, regnum pertinent, et in potestatibus regni, et in officiis exercitatis ad actum. Aliud est regnum caelorum extra nos, quod est locus et honor et jucunditas regnantium in caelo. Et hoc acquiritur per primum. Tertium est regnum, quod est objectum et causa istorum : et hoc est Deus in hoc et illud descendens. Sapient. iii, 8 : Dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Isa. xxxiii, 22 : Dominus rex noster.
" Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite semitas ejus. "
Ecce commendatio Baptistae a duobus : ab officio testificato per Scripturam, et a vitae perfectione.
Commendatio Sripturae est in duobus:
in auctore, et in auctoritate inducta.
Be primo dicit : " Hic est. "
Significantiam notat promonem hic.
Sensus: signanter est,
" Hic, "
De quo tanta cura est Deo, quod voluit eum praenuntiari. Luc, I,. 66 : Quis, putas, puer iste erit ? Lucae, I, 6 :. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis. Significatur enim per Prophetam, et vocatur Altissimi propheta : et Angelus Domini, et Lucifer solis aeterni : Elias in virtute, Praecursor Christi, Vox verbi : per Isaiam Prophetam inter alios eximium, Eccli. xlviii, 29 : Isaias Propheta spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes Sion," Vox clamantis. "
Ecce auctoritas prophetiae, Isa. xl, 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri, etc,
" Vox, "
Inquam, in qua formatur verbum, ut dicit Glossa. Dicit autem : " Quid est ((Joannes? et quid clamat? est enim " vox, quoad officium : clamantis , quoad " intentionem spiritus et auctoritatis " firmitatem. "
Vox autem tria habet necessario ad minus : spiritum tentura, sonum, et intellectum, quo profertur.
De primo dicitur, Luc. I, 80 : Puer crescebat, ei confortabatur spiritu, I bidem, v. 17 : Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtutc Eliae.
De secundo, Act. II, 2 : Factus est repente de caelo sonus. Ezechiel. iii, 12 : Audivi post vocem commotionis magnae. Apocal. I, 10 : Audivi post me vocem magnam tamquam iubae.
De tertio, I ad Corinth. XIV, 11 : Sinesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus : ei qui loquitur, mihi barbarus. Et ibidem, v. 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Dicit tamen Augusti nus, quod " Vox est verbi vehiculum : " sic Joannes vexit Christum in corda " audientium. " Luc. 1, 17 : Ut convertet corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
" Clamantis. "
Auctoritatem notat, et intentionem. Auctoritatem ex transitione quae est inter rectum et obliquum : Deus enim clamavit in eo. II ad Corinth, XIII, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Et intentionem. Proverb. viii, 4 : 0 viri, ad vos clamito, ei vox mea ad filios hominum.
" In deserto. "
Postquam ostendit officium Joannis, per hoc quod est vox clamantis, consequenter ostendit actum, quod ad omnes. Primo, in his sine quibus non est salus, et quoad perfectos. Secundo, quoad illos qui obligantur ad ulteriora.
De necessariis autem ad salutem omnium tangit quatuor : ubi parandum, qualiter parandum, quid parandum, et cui parandum.
Ubi parandum :
" In deserto. "
Est desertum intra, scilicet cor desertum a gratia : et est desertum extra, scilicet vita virtutis in Ecclesia, ubi mundus non habitat. Primum est parandum per gratiam ad habitationem Dei et Angelorum. Et de illo dicitur, Deuter. XXXII, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, ei vastae solitudinis, Deser- tum extra, scilicet vita bona in Ecclesia, nihil cum humana habitatione commune habens. Genes. XIX, 17 : Noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac. Psal. lxii, 3 : In terra deserta, et invia, et inaquosa : sic in sancto apparui tibi. Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
" Parate. "
Ecce secundum, in quo intelligitur modus. Quod enim factum est non illico, paratum est. Paratum enim est, quod habetur ad manus, et obedit ad nutum : et hoc fit per usum boni et consuetudinem. Isa. I, 17 : Discite benefacere. Ad Hebr. v, 14 : Qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
" Viam. "
Quid parandum? Viam mandatorum. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Jerem, VI, 16 : State super vias, ei videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. via paratur, humilia sive defossa exaltando, alta humiliando, curva dirigendo, polluta mundando, aspera complanando. Defossa sunt per timorem carnalem vel mundanum, in pusillanimitatem depressa : alta, per praesumptionem superbiae elata : curva, per distorsionem morum reflexa : polluta, caeno carnalis turpitudinis lutulenta : aspera, ira et odio exasperata. De tribus primis et ultimis dicitur, Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava, sive curva, in directa, et aspera in vias planas. De quarto, quod in medio ponitur, I Regum, XXI, 5 : Via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis vestris.
" Domini. "
Ecce cui: non pecuniae, ut quaestuarius : non mundo, ut fastuosus : non diabolo, ut haereticus : sed Domini via paranda est. Luc. I, 76 et 77 : Praeibis ante faciem Domini parare vias ejus : ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.
" Rectas. "
Hic tangit quod pertinet ad perfectos, qui in consiliis student implendis.
Quatuor dicit : rectificationem, et qualiter rectificandum, et ad. quid, et ad quem. Plato dicit, quod " rectum est brevissimum : " et rectificatur, quando consilium secundum verba impletur. Sed, dispensatio incurvat a recto. Isa. XXVI, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
Qualiter ?
" Facite. "
Non tamen dicite, quia dicere parum rectificat, sed facere multum. Luc. XXIV, 19 : Potens in opere, ei sermone. Act. i, 1 : Caepit Jesus facere, et docere. Act. IX, 6 : Paulus praedicator futurus perficitur ad facere : Ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere.
Quid?
" Semitas ejus. "
Arctas, sed pulchras, et compendio- sas. Vias consiliorum videlicet arctas, sed pulchras, et per breve ducentes observantias. Proverb. iii, 17 : Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae, Psal. XXIV, 4 : Vias tuas, Domine,
demonstra mihi : ei semitas tuas edoce me.
Ad quem ducentes ? Ad Christum, Isa. XXVI, 8 : In semita judiciorum tuorum sustinuimus te : nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animae. Proverb. IV, ii et 12 : Viam sapientiae monstrabo tibi : ducam te per semitas aequitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Et in eodem capitulo, multa de hoc valde.
"Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae et mel silvestre. "
Hic commendatur Joannes a vitae perfectione.
Et sumitur commendatio a duobus, in quibus pura consistit hujus vitae necessitas, scilicet a tegumento vestis, et a cibo victus. Non enim erat dubitatio de domo : quia domum non habuit nisi antra deserti, quae petiit teneris sub annis fugiens turmas civium suorum. Et si quando venit ad homines, hospitabatur in domo peregrina. Nec de potu erat quaestio, cui non praebebat nisi latex haustum .
De indumento autem duo dicuntur, tegens scilicet, et cingens : eo quod potius cinctum qualitercumque, quam per incisionem et suturas corpori esset aptatum. Et hac de causa tangit zonam.
Circa primum dicit duo. Primo enim signanter exprimit Joannem, cum dicit :
" Ipse autem Joannes. "
Quasi dicat : " Ipse, " qui tantae fuit sanctitatis ab infantia, quod. Christus credi potuit : qui tanta de Scripturis et Angelo habuit praeconia.
Ipse, inquam,
" Habebat vestimentum. "
Lucae, xxiii, 31 : Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ?
" De pilis camelorum. "
In quo notantur tria : communitas, vilitas, et asperitas. Communitas, quod de facili apud quoslibet in terra inveniebatur. Vilitas, quod quasi nullius pretii reputabatur. Asperitas, qua caro ita tegebatur, quod macerabatur.
Primum contra exquisitionem fastuosaxii. Secundum, contra superbiam caecam, quae ignominiam credit fuco vestium celare, Tertium, contra malitiam concupiscentiae.
De primo, Luc. XVI, 19 : Induebatur purpura, et bysso. De secundo, Eccli. XI, 4 : In vestitu ne glorieris umquam. De tertio, infra, XI, 8 : Ecce qui mollibus vestiantur, in domibus regum sunt," Zonam pelliceam circa lumbos ejus. "
Hoc est, de corio simplici. IV Regum, I, 8 : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Proverb. XXXI, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, etc.
" Esca autem ejus locustae. "
Non puto, quod locustae usitatae, quia illae venenosae sunt : sed propter similitudinem saltuum potius quam volatuum quaedam aviculae eremi sic dicebantur : sicut et locusta gammaris vocatur. Has ergo comedit: et mella cum roribus descendentia comedit.
Vel, " Mel, "
In concavitatibus arborum inventum. I ad Timoth. VI, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.
" Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem. "
Hic tangit baptismum ex parte baptizandorum.
Tangit autem duo : generalitatem scilicet venientium ad Baptismum, ei redargutionem quorumdam non in devotione aliorum venientium.
Circa primum tangit quatuor, scilicet quod exibant, et ad quem, et qui, et ad quid, sicut patet in littera.
Exitus autem significat exitum de pristina conversatione. Ad Hebr. XIII, 13 : Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Zachar. ii, 6 : 0, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, Apocal. XVIII, 4 : Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus.
" Ad eum. "
Ecce quo exeundum : usque ad Joannem, ut conversatione simus juxta eum. Psal. XVII, 26 : Cum sancto sanctus eris. Eccli. XXIV, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me, Item, in eodem, f. 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius,
" Jerosolyma, et omnis Judaea, etc. "
Tres diversitates exeuntium hic determinantur : Jerosolymitae, in quibus significantur Praelati illius gentis, quia in Jerusalem erant reges et pontifices. Per
Judaeam autem significantur alii de tribu Juda et Benjamin, quia illi erant sub uno regno. Per regionem circa Jordanem, significantur qui. remanserant de deceni tribubus. Nec plures diversitates erant inter Judaeos in communi : et sic turba de omni habitatione Judaeorum exivit.
De duabus primis diversitatibus, II Paralip, xx, 17 : 0 Juda, et Jerusalem, (ibi habent Septuaginta : Judaea et Jerusalem), nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eo,?, et Dominus erit vobiscum. De tertia, Isa, IX, 1 : Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae .gentium. Tantum enim sanctitatis novae apparuit in Praecursore, ut nullus, quantumcumque esset justus, se justum in comparatione Praecursoris reputaret. Et ideo omnes currebant illecti speculo sanctitatis ejus.
" Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua."
Ecce ad quid exibant,
Et tanguntur tria : lavacrum baptismatis, locus, et praeparatio praecedens lavacrum.
Dicit :
" Baptizabantur ab eo. "
Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum, Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua,
" In Jordane. "
Ecce locus : quia in Jordane figura baptismatis praecesserat in transitu filio- rum Israel per vada Jordanis : et in divisione, quando Eliseus divisit aquas, percutiendo eas pallio Eliae : et quando Naaman ad praeceptum Elisei lotus septies in Jordane recepit sanitatem a lepra .
" Confitentes peccata sua. "
Ecce praeparatio. Licet enim baptismus Christi, cujus introductorius fuit baptismus Joannis, non requirat planctum et luctum exteriorem, tamen requirit paenitentiam interiorem, et peccati detestationem : quia aliter poneretur obex Spiritui sancto, qui facit remissionem peccati in baptismo Christi. Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Et ut hoc doceret Joannes, fecit eos confiteri peccata cum detestatione peccati.
Sed incidit quaestio : Utrum baptismus Joannis conferebat gratiam, vel non? Quia dicitur, Marc I, 4, quod. erat praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. Non fit autem remissio peccatorum, nisi per gratiam.
Ulterius etiam quaeritur, Quare Joannes a baptismo sua dicitur Baptista, non autem Petrus, vel Paulus, licet illi etiam baptizarent.
Adhuc, Quare.dicitur baptismus Joannis, quo baptizat Joannes, non autem dicitur baptismus Petri, quo baptizat Petrus : et tamen dicitur Evangelium Pauli, quod praedicat Paulus, et Evangelium Petri, quod praedicat Petrus.
Ad haec autem et omnia similia dicendum, quod baptismus Joannis mutiam conferebat gratiam. Et hujus sunt tres causae : una quidem vera, et duae adjunctae. .Vera est, quia. non. dabatur in forma quae sanctificationem.operatur in baptismo, quae .trinae beatitudinis est
Invocatio, ut dicit beatus Ambrosius : sed dabatur in nomine venturi, quod non est forma baptismi. Ex forma enim sacramentum habet sanctificationem. Alia autem est, quia adimc non erat data vis regenerativa aquis : quia Christus nondum erat baptizatus. Sed licet hanc causam quidam assignet, tamen nulla est : quia si hodie aliquis baptizaretur baptismo Joannis, nullam penitus reciperet gratiam. Tertia est, quia baptismus Joannis erat introductorius ad baptismum Christi : et ideo conformis fuit sibi in actu intinctionis et materia : et sequebatur baptismus Christi sicut perfectio : et quia quod est introductorium alicujus, transit illo introducto, non potuit conferre gratiam propter sui imperfectionem.
Et quia nihil ibi erat nisi actus Joannis, et non gratia divina interius baptizans, ideo dicitur baptismus Joannis, et non Christi : sed Christi dicitur omne baptisma, in quo Christi gratia lavat interius. Et ideo Pauli, Judae, Petri, Apostolorum aliorum quorumcumque baptisma, quod in nomine Trinitatis fiebat secundum formam, quam tradit Christus , baptismus Christi vocatur : quia in illo baptizat Christus. Joan. I, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ideo Joannes vocatur Baptista a suo baptismate et non Paulus, vel alius baptizans baptismo Christi.
Sed in praedicatione Evangelii non est nisi actus exterior : et ideo praedicantes praedicant Evangelium et sunt Evangelistae, quia ex ipsa re operata Evangelium non confert gratiam. Et per hoc patet solutio omnium.
" Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes. .ad baptismum,suum, dixit eis : Proge- nies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? "
Hic reprehendit quosdam non in fide debita et devotione venientes.
Tangit autem quatuor, scilicet reprehensionem, veram paenitentiae instructionem, ejus in quo gloriabantur exclusionem, futuri judicii comminationem. Et haec per ordinem patent in littera,
In reprehensione tangit duo, scilicet causam reprehensionis et modum.
Causa est, quam dicit :
" Videns autem multos Pharisaeorum. "
Pharisaei enim ex praesumptione religionis non confitebantur peccata sua, quae non habere recognoverunt. Lucae, xviii. 11 : Pharisaeus stans, haec apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, etc. Sadducaei autem dicebantur Sad- dochaei, a sadoch, quod est justus, quasi justi, quia magna exteriori justitia pollebant : sed in fide errabant, quia resurrectionem non esse dicebant, nec spiritum aliquem sine carne esse credebant : Deum autem per temporalia suos remunerare. Unde, infra, xxii, 23 et seq. : Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, tentabant Christum de muliere septem virorum. Hos igitur reprehendit acriter. Et nota, quod sicut dicitur, Lucae, III, 7 et seq., milites et publicani venerunt ad eum, et omnes benigne intruxit : istos autem solos acriter reprehendit. Quia isti non ex devotione exiverunt, sed potius ex indignatione, tentantes potius quam credentes, et magis coram hominibus facientes, eo quod multitudo tota fecit : et indignationem multitudinis sustinuissent, si non venissent ad baptismum.
Unde dicit :
((Progenie sviperarum. "
Ecce reprehensio. In qua duo dicit: primo enim notat eos de vitio, et secundo dicit eis imminere paenam.
De vitio notat, dicendo eos esse progeniem viperarum. Vipera dicitur vi pariens. Et est serpens, vel quoddam genus serpentis, quod primo in sua generatione concipit ovum, et illud ovum intra uterum fotum exit, et fit serpens : et tunc enititur ipsum mater cum pelle et testa ovi : et multa sunt alia marina, et terrestria, et repentia, quae sic pariunt. Et ideo dicitur, quod talia in partu lacerant uterum matris suae. Et sic Pharisaei et Sadducaei laceraverunt praesumptione et haeresi uterum Synagogae. Isa. LIX, 5 : Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur : et quod confotum est, erumpet in regulum. Isa. XIX, 29 : De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. Et nota, quod secundum naturam impossibile videtur, quod naturaliter aliquod genus animalis sic pariat, quod semper occidatur a partu. De hoc autem plura diximus in libro de Animalibus .''
" Quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? "
Quasi dicat : quia praesumptio Pharisaeorum non timet iram, quam putat se non meruisse, et perfidia Sadducaeorum non timet eam, quia non credit futuram.
" Quis "
Ergo fidem faciens,
" Vobis demonstravit fugere a ventura ira ? "
Sapient. ii, 21 et 22 : Haec cogitaverunt, ei erraverunt : excaecavit enim illos malitia eorum. Ei nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Matth. XXII, 29, dicit eis Dominus : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Isa. x, 3 : Ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram ? Joel, ii, 11 : Magnus dies Domini, ei terribilis valde : et quis sustinebit eum ? Isa. xxx, 27 et 28 : Ardens furor ejus, et gravis ad portandum : labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, ei fraenum erroris quod erat in maxillis populorum. Daniel. vii, 10 : Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus, scilicet Judicis.
" Facite ergo fructum dignum paenitentiae. "
Ecce instructio ad paenitentiam.
Et dicit quatuor : quorum unum refertur ad opera satisfactionis, cum dicit :
" Facite. "
Alterum ad voluntatem informatam charitate, dicendo :
" Fructum. "
Quia frui est cum gaudio : ita et poenitens de dolore debet gaudere, et frui dolore ex charitate quam habet in Deum.
Tertium refertur ad. arbitrationem paenae contra culpam, quod fit in confessione. Quartum pertinet ad compunctionem quae est in corde, cum dicit :
" Paenitentiae. "
De primo horum dicitur, ad Roman. VI,
19 : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati, ad iniquitatem : ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae insanctificationem.
De secundo, I Paralip. XXIX, 17 et 18 : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in aeternm hanc voluntatem cordis eorum.
De tertio, Deuteron. XXV, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Apocal,. xviii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, lanium date illi tormentum et luctum.
De quarto, Joel, II, 12 : Convertimini ad me. Et sequitur, v. 13 : Scindite corda vestra , et non vestimenta vestra. R uth, I, 20 : Amaritudine valde replevit me Omnipotens.
" Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. "
Ecce exclusio gloriae generis, in quo gloriabantur. Putabant enim, quod merito promissionis factae ab Abraham omnes essent salvandi, qui nati sunt ex ipso.
Et dicit duo : primum est exclusio inanis gloriae : secundum est ratio exclusionis.
De primo dicit :
" Nolite dicere intra vos. "
Hoc est, in corde. Psal. XXXV, 2 :
Dixit injustus ut delinquat in semetipso . Matth.IX, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
" Patrem habemus Abraham. "
Quia respondetur vobis illud Joannis, viii, 39 : Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Et illud Isaiae, lvii, 3 : Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. Isa. I , -4 : Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! Ezechiel. XVI , 3 : Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Ideo dicitur, Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis. Ad Roman. IX, 8 : Non qui filii carnis, hi sunt filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Ad Roman. ii, 28 : Non enim qui in manifesto , Judaeus est, etc.
" Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. "
Ratio est exclusionis gloriae. Et duo dicit, assertionem, et rationem exclusionis.
Assertionem enim promittit, dicens :
" Dico enim vobis, "
Quod constanter assero. Ad Roman. IX, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior.
" Quia potens est Deus de lapidibus, etc. "
Juxta ripam Jordanis duodecim illi jacebant lapides, quos Josue de alveo Jordanis in. ripam transferri fecit : etillos demonstrasse dicitur Joannes, Et significabant Gentiles frigidos et duros in Abrahae promissione suscitatos. Et tunc non intelligitur de potentia absoluta, sed ordinata per consilium, quod est dispositio immobilis futurorum. Quia sicut Judaeos suscitavit de centenario et nonagenario (propter quod Abraham dicitur petra, et vulva Sarae caverna laci, Isa. LI, 1 : Attendite ad petram unde excisi estis, ei ad cavernam laci, de qua praecisi estis), ita adhuc eadem potentia potest suscitare et hos filios. Matth.XXI , 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Malach. I, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Et praemittit, v. 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Hic sensus confirmatur ex Glossa quae dicit, quod " in hujus rei " testimonium Deus de Sara genuit " filium. " Et est locutio Impropria : quia corporalis (alias, carnalis) actus non refertur in Deum. Unde sensus est : Fecit de potentia sua quod nasceretur, etc.
" Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. "
Ecce pars illa, in qua comminatur judicium futurum.
Et duo dicit : primo, impendentem malis Dei (alias, divini) judicii sententiam. Secundo, judicii illius paenam. Primum dicit sub metaphora, in qua
comparat sententiam securi, et condemnandos comparat arbori, et praecipue Synagogam, cui tunc impendebat securis. Et ex modo loquendi dicit exstirpandam esse funditus Synagogam a radicibus : quae radix fuit regnum in parte una, ad legis observantiam cogens : et sacerdotium in parte altera, legem docens, et sacramenta legis exhibens. Quae duo in proximo excidenda fuerunt, quia jam ambo illa ad Pontifices devoluta fuerunt, et illi ad impietatem se converterant. Maro autem in Scriptura comparatur sententia securi. Et comparatio est ad. similitudinem praecisionis, et saepius comparatur gladio. Job, XIX, 29 : Fugite a facie gladii,quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium. Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus in gladio suo duro, ei grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum. Apocalyp. I, 16 : De ore ejus gladius utraque parte acutus exibat.
" Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum. "
Infra, VII, 17 : Mala arbor fructus malos facit. Sapient. IV, 5: Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum.
" Excidetur, "
Luc. xiii, 7 : Succide illam : ut quid etiam terram occupat ? Duplici enim ex causa exciditur, scilicet, si nullos, et si malos fructus facit. Ezechiel. xvii, 9 : Nonne radices ejus evellet,et fructus ejus distringet, et siccabit omnes pamites germinis ejus, et arescet ? Daniel. IV, 10 et 11 : Ecce vigil, et sanctus de caelo descendit. Clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem, et praecidite ramos ejus : excutite folia ejus,et dispergite fructus ejus,
" Et in ignem mittetur. "
1 ad Corinth. III, 13 : Unius cujusque opus quale sit, ignis probabit. Isa. xxx, 33 : Praeparata est ab heri Topheth, a rege praparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. Joan. xv, 6 : Mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
" Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentiam. "
Hic incipit declarare interius baptizantem.
Et dicit quatuor : primum est professio sui officii. Secundum est, praeeminens dignitas Christi. Tertium est, efficacia baptismatis Christi respectu baptismatis Joannis. Quartum autem est, examinatio futuri judicii. Et haec patent per ordinem in littera.
De primo dicit tria: actum, materiam, et finem baptismatis sui.
Actum, quando dicit :
" Ego quidem baptizo vos. "
Et actu assuefacto vos ad baptizationis Christi actum.
" In aqua. "
Et per hoc demonstro materiam baptismatis.
" In paenitentiam."
Quod est mei baptismatis finis : quia cum non conferat gratiam, oportet paenitere, ut efficiamini ab baptismum Christi idonei. Joan. III, 23 : Erat autem ei Joannes baptizans in aennon juxta, Salim, quia, aquae multae erant illic, et veniebant, ad eum scilicet, et baptizantur.
" Qui autem post me venturus est, fortior me est. "
Ecce secundum, in quo determinat praeeminentem Christi dignitatem.
Et dicit tria, scilicet adventum Christi ad baptizandum, fortitudinem ejus ad. emundandum, et dignitatem ejus ad regendum et ditandum.
De primo dicit :
" Qui autem post me venturos est. " Sicut sol post luciferum. Job, xxxviii,
32 : Numquid producis luciferum in tempore suo, sicut lucerna ante Dominum. Psal. cxxxi, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Joan. v, 35 : Joannes erat lacerna ardens, et lucens, sicut rex post praeconis vocem. Isa. lii, 8 : Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, etc. Sicut judex post Praecursorem. Malach, iii, 1 : Ecce milio Angelum meum, et praeparabit, etc.
" Fortior me est. "
Ecce fortitudo ad mundandum in Baptismo a peccato, quod vires ministravit diabolo. Matth.XII, 29, et Lucae, XI, 21 : Cum fortis armatus, etc. Numer. xxiii, 22 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Job, IX, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Joan. I, 30 : Post me venit vir, qui ante me factus est, etc. Isa. xlix, 24 : Numquid tolletur a forti praeda ? aut quod a robusto captum fuerit, salvum esse poterit ? Isa. viii, 3 : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere, festina praedari. " Cujus non sum dignus calceamenta portare. "
Ecce dignitas ad regendum et dominandum.
Et notantur tria : unum in calceis, et unum in ligatura calceorum, et unum in lege discalceatorum.
In portatura calceorum notatur humilitas obsequii secundum litteram, et praefatio Evangelii secundum usum. Et quoad humilitatem obsequii sensus est: Non sum dignus ei humillimum obsequium exhibere, sicut si ad portandum calceos deportarem. Quoad autem usum calneorum, calcei ab attritione, et pollutione, et frigore pedem defendunt : et sic Evangelium quod portat Praedicator, defendit ab attritione lassitudinis, et pollutione concupiscentiae, et a frigore cupiditatis terrenae, per quam refrigescit charitas. Ad Ephes. VI, 15 : Calceati pe-des in praeparatione Evangelii pacis. Exod. XII, 11 : Calceamenta habebitis in pedibus. Cantic VII, 1 : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis !
Secundum autem, calcei ligatura. Calceus est morticina pellis nostrae mortalitatis, quam assumpsit Christus : pes autem est divinitas, quam ad nos extendit. Psal. LIX, 10 : In Idumaeam extendam calceamentum meum.
Corrigia autem est unio divinae naturae cum humana, quam solvere est penetrare per intellectum resolventem, et scire qualis sit modus unionis, ad quod non est dignus Joannes : qui tamen scivit per Spiritum revelantem. Joan. I, 27 : Cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Marc. I, 7 : Cujus ego non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus, secundum legem disealceati.
Attende quod, Deuteron. xxv, 5 et seq., lex est, quod si quis fratrum decedit sine filio, frater defuncti praecipitur uxorem defuncti ducere, et primogenitum ex ea susceptum nomine defuncti fratris vocare, ne deleatur nomen ejus in Israel: quam si forte ducere noluit, mulier relicta defuncti talem in porta civitatis apud judices interpellavit : qui si monitus a judicibus, adhuc nolens eam ducere perseveravit, mulier eum coram populo discalceavit, et in faciem ejus spuit, et vocabatur nomen domus ejus domus discalceati in Israel. Tamen, Ruth, IV, 8, propinquus Elimelech et Noemi nolens ducere Ruth, seipsum discalceavit, et mulier in faciem ejus non spuit., ideo forte, quia Ruth alienigena erat. Secundum hanc igitur legem sensus est : Non sum dignus solvere calceamentum Christo (alias, Christi), et sponsam suam Ecclesiam accipere, et nomen sponsi mihi usurpare. Joan. III, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi qui stat, et audit eum, gaudio gaudetpropter vocem sponsi. Omnes istae expositiones sunt in Glossa.
" Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. "
Ecce efficacia baptismi Christi in comparatione ad baptismum Joannis.
Et tangit duo : primum, quod actus veri baptismatis Christo est proprius. Secundo, in quo consistit baptismatis verus effectus, sicut in causa agente.
De primo dicit :
" Ipse. "
Discretive : non alius.
" Vos baptizabit. "
Hoc est, charactere baptismi sigillabit: quia character baptismi est illud, quod, est res, et sacramentum in baptismo.
" In Spiritu sancto. "
Ecce in quo consistit effectus, sicut in causa.
Dicit autem duo : Spiritum gratiam conferentem interius, et ignem accendentem ad amorem. Vel, Spiritum virtutibus replentem, et ignem probantem per tribulationem. Vel melius, in Spiritu conferente rem in baptismo contentam, et causatam (alias, causantem).
" Et igni. "
Quoad lucem irradiationis, quae est res significata, non contenta in baptismo. Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.
Sed videtur falsum : quia non baptizavit in igne. Responsio. Loquitur de igne qui descendit, quando Spiritus sanctus datur ad robur , sicut nobis datur in con- firmatione : quia et confirmatio est perfectio ultima baptizati. Manet fomes post baptismum : et ex hoc debilitaretur miles Christi, nisi contra eum acciperet confirmationem : quod facit ignis, exsiccans concupiscentiam, et elevans cor ad spem, et illuminans ad agenda, et accendens ad amorem. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere, etc. Cantic. VIII, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Isa. lxii, 1 : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur,
" Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum., paleas autem comburet igni inexstinguibili. "
Istud est ultimum de futuro judicio.
Et tangit quatuor : primum, quod sibi data est judiciaria potestas. Secundum, quod judicio discretionis judicabit, segregando malos a bonis. Tertium, quod ad se congregabit bonos sicut fructum manentem. Quartum, quod vacuos a fructu, licet fructuosis sint conjuncti, igni concremabit.
De primo dicit metaphorice :
" Cujus ventilabrum. "
Hoc est, judicium discretionis.
" In manu sua. "
Hoc est, datum est ei in potestate. Joan. v, 22 : Neque pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio, Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, Psal. xlii, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam,
" Et permundabit aream suam. " Ecce secundum, ubi tangit discretio- nem, quam facit. Area autem est Ecclesia, quam permundabit ejiciendo incredulos Judaeorum. Unde etiam ventilabrum dicitur a vento et labendo, quia in ultima captivitate in omnem ventum sunt dilapsi. Ezechiel. v, 2 : Tertiam partem in ventum disperges, et gladium nudabo post eos. Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, ei Angelus Domini coarctans eos.
" Et congregabit triticum. "
Hic dicit, qualiter ad se congregabit bonos, sicut fructum manentem in aeternum. Infra, xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Hoc enim propter puritatem et permanentiam significat electos. Joan. xv, 16 : Ego posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
" Paleas autem, etc. "
Quartum, qualiter conflagravit malos. Paleae autem a radicibus tritici surgunt, et tritici fructum ferunt, et significant eos qui dixerunt quod essent filii Abrahae, et essent radicati in promissionibus patrum (et forte fuerunt cognati Prophetarum et sanctorum) : propter quam affinitatem non parcetur eis, quia palea nascitur de tritico, et profert triticum. Et tamen propter illam affinitatem non liberatur ab igne : ita et vos.
" Comburet igni inexstinguibili. "
Isa. I, 31 : Erit fortitudo vestra in favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. Matth.xxv, 41 : Discedite a, me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et anqelis ejus. Psal. xlix, 3 : Ignis in conspectu ejus exardescet: et in circuitu ejus tempestas valida, Psal. XCVI, 3 : Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
" Tunc venit Jesu a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! "
Habito introductivo baptismi Christi, tangit de virtute regenerativa, quae collata est aquis ex vi mundissimae carnis Christi.
Et dividitur in partes duas : quarum prima est de baptismo Christi, qui (alias, quo) baptizatus est. Et secunda est de effectu ipsius, ibi, v- 16 : " Baptizatus autem Jesus, confestim, etc. "
In prima harum partium quatuor dicuntur : primum, adventus Salvatoris ad Baptistam, Secundum, ex humilitate excusatio Joannis. Tertium, revelatio facta Joanni, quod conveniens esset suus baptismus. Quartum, obedientia Joannis. Et haec patere possunt per ordinem in littera.
In primo horum sex dicuntur, scilicet, quando, quis, unde, quo, ad quem, et ad quid venit.
De primo horum dicit:
" Tunc. "
Scilicet, quando Joannes venit ad Jordanem baptizans. Et hoc est, postquam venit Jesus ad aetatem virilem : et hoc est, quando fuit annorum triginta, tredecima enim die trigesimi anni venit. Luc. III, 23 : Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, quasi dicat, quia trigesimus jam fuit inchoatus. Et est argumentum, quod si aliquis est vicinus triginta annis, etsi nondum complevit, quod potest promoveri. Tali etiam aetate David accepit regnum ''Primo enim anno nativitatis suae, tertiodecimo die, adoratus est Dominus a Magis : et trigesimo anno, tertiodecimo die baptizatus :
et trigesimo primo anno, tertiadecima die, convertit aquas in vinum : et trigesimo secundo au.no , tertiadecima die, ut dicit Beda, quinque millia hominum de quinque panibus et duobus piscibus satiavit. Adhuc, trigesimo primo anno Salvatoris, in Pascha Joannes incarceratus est, et post annum est decollatus in sequenti Pascha, quando Salvatoris trigesimus secundus annus agebatur : et deinde post annum, quando trigesimus tertius annus Salvatoris agebatur, in Pascha Dominus crucifixus est: et sic Dominus erat triginta duorum annorum et dimidii. Et hoc dicit Eusebius, et alii fere omnes : ita quod dimidius annus computetur inter nativitatem et Pascha, per synecdochen. Sed secundum Chrysostomum, vixit per triginta tres annos et dimidium.
" Tunc. "
Ergo in aetate triginta annorum, quando et Joseph stans coram Pharaone, Salvator mundi vocatus est .
" Venit Jesus. "
Ecce quis venit, Salvator. Et ideo non ad indigentiam sui, sed ut salutiferam virtutem regenerationis conferret aquis. Psal. lxxiii, 13 : Contribulasti capita draconum in aquis. Unde, et Genes. Ii, 2, Spiritus vitae primo apparuit. in aquis, quando Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Sed tunc quaeritur: Quia si aquae ex tactu Salvatoris habent vim regenerativam, tunc non oportet, nisi quod baptizandi intingantur sine aliqua invocatione : tunc enim illa vis operabitur effectum in eis. Et ad hoc dicendum, quod vis regenerativa est in aqua ex tactu carnis Salvatoris in potentia, quae non reducitur ad efficiendum effectum, nisi per invocationem Trinita- tis. Sed tunc dicitur, quod illa vis non est in. aqua, nisi sicut in materia baptismi. Et dicendum, quod hoc verum est: quia per eam efficitur aqua propria materia baptismi, sicut quaelibet res generata habet potentiam suae generationis in propria materia, ex qua generatur, et non in alia.
" A Galilaea. "
Ecce unde venit. Quae ipso nomine significat transmutandos eos fore, qui ad baptismum veniunt. I Reg. x, 6: Mutaberis in virum alium.
" In Jordanem. "
Ecce quo venit. Genes. xxxii, 10 : In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regrediar. Ezechiel. xxxii, 19 : Quo pulchrior es ? descende, etc. Eccli. III, 20. Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
" Ad Joannem. "
In quo est gratia. Hic est ecclesiae minister : non haereticus, vel schismaticus, in quo nulla est gratia, quam in forma, ritu et intentione Ecclesiae conferat sacramentum. Eccli. XIII, 20. Omnis homo simili sui sociabitur.
" Ut baptizaretur ab eo. "
Ecce propter quid. Et ideo nihil recepit Christus in aqua baptismatis, sed contulit aquae vim regenerativam, sicut dictum est. Hujus tamen et aliae causae assignantur in Glossa : ut scilicet baptisma Joannis approbaret : ut homo omnem justitiam impleret, et legis humilitatem : et ut aquas sanctificatas per columbam, in lavacro ostenderet : et ut nemo quantumlibet sanctus a baptismo excusatus esset, si baptismi gratiam superfluam sibi judicaret.
" Joannes autem prohibebat eum, etc. "
Ecce secundum istius partis, humilis videlicet excusatio.
Sed videtur, quod excusatio fuerit inobedientiae, quia a spiritu Dei ad hoc missus fuit: ergo excusare non debuit. Joan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, etc.
Adhuc, hic prohibet eum : ergo cognovit eum. Joan. autem, I, 31, dicitur : Et ego nesciebam eum.
Responsio. Excusatio non fuit obstinationis, sed pietatis et humilitatis. Pietatis quidem, quia pietatis visceribus afficiebatur circa eum, qui propter amorem hominum ita descendit. Ad Philip. II, 7 : Semetipsum exinanivit. Humilitatis autem, quia contremuit baptizare eum, qui totius mundi peccata tulit, simile aliquid passus sicut Petrus, Joan. XIII, 8: Non lavabis mihi pedes in aeternum.
Dicuntur autem hic tria : primum est prohibitio pia et humilis. Secundum est ratio prohibitionis. Tertium autem admiratio humilitatis Christi.
De primo autem dicit:
" Joannes autem prohibebat eum. "
Luc. XIV, 10 : Recumbe in novissimo loco.
" Ego a te debeo baptizari. "
Ecce ratio prohibitionis. Hoc est, ego a te debeo mundari : quia, sicut dixi supra : Tu es, qui baptizas solus.
Sed qualiter cognovit eum, cum, Joan. I,31, dicat: Ego nesciebam eum? Responsio secundum Augustinum : " Cog-" novit in persona, sed. non in potestate " baptismi, quam, sibi soli retinere vo" luit. " Vel dicatur, quod non cognovit eum primo, sed ex signis cognovit eum :
et tunc dixit verbaista : licet enim postea sequantur, signa tamen praecesserunt. Et quod hic dicitur, per anticipationem introducitur.
Sed qualiter dicit, quod ab eo debuit baptizari, cum sanctificatus fuerit in utero ? Luc. I, 15 : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Responsio. Sanctificatio licet purget a peccato originali, et tollat pronitatem ad mortale, tamen non tollit pronitatem ad veniale : et ab illo debuit mundari a Christo.
" Et tu venis ad me ? "
Istud est tertium, quod est admirationis. Quasi dicat: Cum omnia haec sacramenta sola voluntate perficere possis, mira est tua dignatio, quod ita te humilias, ut corporalibus operibus et passionibus subjiciens te hominibus, ista velis peragere. Et hoc pro certo convenientissimum fuit sanandae nostrae miseriae. Job, XXIII, 6 et 1 : Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. Proponat aequitatem contra me. aequitas autem est aequalitas satisfacientis, et cui fit satisfactio, ut medium invenientur a mediatore. I ad Timoth. ii, 5 : Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Et hoc non potuit esse per potentiam, sed per sacramenta, quibus se subjecit.
" Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo. "
Istud est tertium, in quo illuminatur Joannes ad baptizandum Christum.
Et dicuntur duo : primum, quod dicit quod permittat. Secundum, quod rationem permissionis assignat.
De primo dicit :
" Sine modo. "
Quasi diceret: Modo tempus est istius humilitatis ad reconciliationem hominis.
II ad Corinth.VI, 2 et 3: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum . Propterea enim omnia facit, ut nec ab homine, nec a diabolo quidquam dici posset. Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Psal. lxiv, 12 : Benedices coronae anni benignitatis tuae, etc.
" Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. "
Hic assignat rationem permissionis. Dicit igitur:
" Sic. "
Hoc est, hoc modo, quod ego sacramenta instituam, et eisdem sanctificationem, qua alios sanctificare valeant, conferam,
" Decet nos, "
Hoc est, conveniens est, quamvis aliter de potentia absoluta procedere possem.
" Omnem justitiam. "
Quae effective dicitur omnis justitia, ut nullus de potentia conqueri posset. Haec enim est omnis justitia effective dicta, ut Redemptor se voluntate (alias, voluntarie) humiliet ad sacramenta perficienda : et homo ex humilitate se sacramentis exhibens, salutem redemptionis inveniat.
Unde distinguitur gradus humilitatis : quia in sacramentis oportet quod majori subjiciamur, a quo confertur nobis robur spiritus : majorem autem in multis sacramentis oportet subjici aequali, vel inferiori : et sic humiliatur ad elementum corporeum, quod sub nobis est. Ita etiam aliquando oportet humiliari ad inferiorem ministrum : et haec est perfectio humilitatis in sacramentis. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est ineis pravum quid neque perversum, Isa. x 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, etc. Sic enim baptizatus, qui figuratur in baptismatibus veteris legis et figuris, dum vis maris et Jordanis impletur per Christum, cum vacuus sit a justitia sine ipso, sicut et caetera quae implevit. Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
" Tunc dimisit eum. "
Ecce quartum. Ubi illuminatur de sacramento humilitatis, humiliter acquiescit. Et notabile est, quod dici:
" Tunc dimisit eum. "
Quasi dicat: Nihil contulit ei, sed permisit fieri, quod voluit. Quasi dicat: Non mea voluntate (alias, voluntas), sed tua fiat.
" Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. "
Hic tangit Christi baptismatis effectum.
Et tangit quatuor : quorum duo primo (alias, prima) efficiuntur in baptizatis baptismo Christi. Tertium autem est sanctificans baptismus (alias, baptismum) Christi. Quartum autem est testimonium et Christi, et per Christum baptizatorum.
Primum est, quod baptizatus confestim ascendit, significans baptismate Christi baptizatores (alias, baptizatos) statim per virtutes ad caelestem conversationem ascendere. Psal. lxxxiii, .8 : Ascensiones in corde suo disposuit. Genes. xxxv, 1 : Surge, Jacob, ascende Bethel,et habita ibi, etc. Bethel est domus Dei.
" Et ecce aperti sunt ei caeli. "
Effective quidem in se ipso : ad ingrediendum autem in membris. Ezechiel. I, 1 : Aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. Act. VII, 56 : Ecce video caelos apertos.
Sed quaeritur, Quomodo baptismus caelos aperit, cum hoc dicatur esse passionis, quando rhomphaea sublata est.
Adhuc, Hoc videtur esse Ascensionis, quando Christus actualiter in caelum ingressus est.
Responsio. Dicendum, quod omnibus his tribus convenit aperire caelos quantum ad diversa, quae sunt in januae apertione. Est in ea remotio obstaculi, sive obicis ex parte intrantis : et est solutio debiti ex parte ejus ad quem intratur : et est patefactio, sive aditus viae.
Et primo quidem modo caelum baptismus aperit, quia tollit impedimentum ex parte nostra. Psal. CVI, 16 et 17 : Contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.
Secundo modo aperit Passio, quae debitum Adae solvit Patri oblatione animae. Psal. xxxix, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Ad Hebr. IX, 27 et 28 : Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium : sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.
Quoad tertium aperit Ascensio, sicut habetur, Joan. XIV, 2 : Vado parare vobis locum. Mich. II, 13 : Ascendet pandens iter ante eos.
" Et vidit Spiritum Dei descendentem. "
Ecce effectus quoad Christum, prout aquas sanctificat, demonstrandum. Et ista species columbae soli (alias, solum) convenit Spiritui, sicut sola assumptio humanae naturae convenit soli Filio, et vox sonans soli convenit Patri. Et significatum est, Genes, viii, 10 et 11, ubi Noe emisit columbam, quae retulit in ore ramum virentis olivae : quod signum fuit misericordiae et purificationis completae per aquam. Cantic. v, 12 : Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. Fluenta enim illa sunt undae baptismatis.
" Et venientem super se. "
Genes. viii, 9 : Cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini,
" Et ecce vox de caelis, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. "
Tria notat : claritatem, originem, et significatum vocis. Unde, Luc. III, 22, dicitur, quod audita est vox , quae non audiretur, nisi clara esset.
Sed tunc quaeritur, Quare alii non audierunt vocem, cum corporaliter sonaret in aere, ut dicit Glossa. Responsio. Dicunt quidam, quod forte non erant praesentes. Sed hoc nihil est, quia, Joan. I, 26, dicitur : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Alia responsio, quod sicut in aliis spiritualia non percipiuntur ab animalibus, ita nec ista. Quamvis enim corporaliter sonaret, non tamen ad omnes sonuit. Et si corporalis sonus forte ad quosdam venit, non nisi confusum sonum receperunt : sicut in. simili facto dicitur, Joan. XII, 28 quod venit vox de caelo, quae dixit Filio petenti clarificationem Patris : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Dicebant quidam Angelum locutum esse : quidam autem tonitruum
factum esse : quia patulam aurem habens ad carnalia, et clausam ad spiritualia, percipit corporalem sonum eorum quae spiritualia sonant, sed intellectum vocis non intelligit. Joan. III, 8 : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Haec enim licet sint corporalia, tamen et a Spiritu et ad spiritualium usum, et a virtute Spiritus sunt mota : et non percipiuntur nisi secundum potestatem Spiritus. I ad Corinth. XIV, 2 : Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.
Originem tangit, cum dicit :
" De caelo. "
Hoc est, de altitudine Patris gloriae. II Petr. I, 17 : Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria. Marc. I, 11 : Vox facta est de caelo.
Tribus autem vicibus sonuit : in baptismo, Matth.III, 17, et Luc. m, 22. In transfiguratione, Infra, XVII, 5, et Luc. IX, 35. In Passione, Joan. XII, 28. In baptismo Filium nominat, propter filios adoptionis : in transfiguratione, propter gloriam Resurrectionis in capite et in membris : in Passione, propter declarationem redemptionis.
" Hic est Filiusm eus. "
Consubstantialis. Psal. CIX, 3 : Ex utero ante luciferum genui te.
" Dilectus. "
Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
" In quo mihi complacui. "
Quia nihil in eo dissimile inveni. Sa- pient. IV, 10 : Placens Deo factus est dilectus. Cantic. I, 15 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Vel,
" Complacui. "
Qui in Adam exasperatus fui : et in diluvio de homine facto tactus dolore cordis intrinsecus poenitui . Osee, XI, 8 et 9 : Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est paenitudo mea. Non faciam furorem irae meae : non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo : in medio tui sanctus. Jerem. XXXI, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus, ait Dominus,
Unde sensus est :
" Hic est. "
Discretive.
" Filius meus. "
Consubstantialis : in cujus Spiritu alios adopto In filios. Ad Galat. IV, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
" Dilectus. "
Eo modo, quo dilectio (quae est Spiritus sanctus, fluens a me in eum, et e converso ab ipso in me) complectitur eos qui in Spiritu suo adoptantur : quia horum naturam assumens, filium hominis naturalem mihi filium fecit.
Et ideo,
" In quo mihi complacui. "
Sicut in genito, in quo natura mea, quae pascit voluntatem meam, sicut pa seor fruendo me ipso : quia dilectio impetus est bonae voluntatis in amatum : libitum autem dulcedinem voliti et amati praegustans : sed complacitum est tota simul perfecte in amato pascens. Et quia sic eo fruor pascens oblitus doloris, induco aquas, non diluvii, sed in. Spiritu diluentes peccata. Et ideo etiam Spiritus descendit, ut In aquis animam vivam faciat, sicut a principio . Unde primo ferebatur, et foverat aquas : In columba autem descendit, quia sine felle eos facit, quos unda baptismatis abluit.