De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ponit duplex essentiale in divinis; alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dictum respectum, quia non aeque primo dicit utrumque, alioquin non diceret unum conceptum, nec ille respectus convenit Deo, nisi per aliquid sibi intrinsecum et commune tribus.
Ex isto secundo patet breviter de tertio vocabulo, quid sit notionale, quia omne notionale (O) est relativum ad intra, quia tunc esset commune, et non commune.
(p) Secunda distinctio hujus vocabuli, quod est essentiale, prout in divinis specialiter accipitur, potest poni talis, quod aliquod est essentiale quod importat respectum ad extra et aliquod non. Istius distinctionis primo primum membrum exponatur, postea secundum probatur, quia forsitan ab aliquibus posset negari. De primo certum est, quia si Deus dicatur relative ad extra, oportet quod illa relatio conveniat Deo secundum fundamentum proprium, quia non comparatur Deus ad extra, nisi secundum aliquod intrinsecum sibi, et illud potest dici fundamentum. Ex isto fundamento intrinseco, cum sit reale, et respectu ad extra, cum sit rationis, non potest esse aliquid habens conceptum per se unum: ergo si aliquod nomen simul importat illud intrinsecum Deo, quod est fundamentum comparationis ad extra, et cum hoc, illam comparationem ad extra, illud nomen vel non significabit conceptum per se unum, vel non significabit ambo illa, sed tantum alterum significabit, et alterum connotabit. Essentiale ergo in Divinis, quod scilicet habet conceptum per se unum, non includit simul et per se absolutum, et respectum ad extra, et per consequens si includat respectum ad extra, non per se illum includit, sed principaliter et primo, et per se includit absolutum,quod est fundamentum: illum autem respectum connotando includit, et hoc modo intelligitur primum membrum hujus distinctionis.