IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu. "
Sanctificato sacramento regenerationis, per quod filii adoptionis regenerandi sunt, antequam incipiat regenerare per doctrinam et doctrinae confirmationem, ponit pugnam et victoriam contra diabolum, qui nisi victus sit, impedit regenerandos. Propter quod Ecclesia invenit exorcismos, quibus adjuratur, et ligatur, ne impedire possit regenerandos, quo minus consequantur regenerationis sacramentum.
In tentatione autem ista tria ponit : arma videlicet ejus qui tentatur, ut nos talibus doceat uti armis. Et ipsam tentationem et effectum tentationis, quem dispensative in se Christus exhibuit et secundum veritatem in nobis efficit. Et haec in littera sunt secundum ordinem, ut per se patet.
Arma enim ejus qui tentatur sunt Spiritus cogens et ducens : et desertum ab impedimentis expediens. Tentatio autem est diaboli persuasio et impulsus : et caetera quae patebunt. Effectus autem est exhibitio praesidii Angelorum, et ministerium.
Circa primum tanguntur duo : scilicet munientia Jesum contra tentationem, et facientia tentationis opportunitatem : et hoc est esuries, et perfectio magni jejunii.
Circa primum horum tanguntur quin que : tempus videlicet, et nomen tentati, et Spiritus ducens, locus, et.intentio.
Primum igitur est tempus, cum dicit :
" Tunc. "
Quando videlicet baptismum accepit : quando columba super eum mansit : quando vox Patris de dilecto et complacito personuit. Instruens nos si debeamus contra tentatorem progredi, quod regenerati simus, ut esse habeamus. Jacob. I, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Tunc enim creamur, ut simus. I Petr. 1, 3 : Regeneravit nos in spem vivam.
De descensu columbae. Psal. liv, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbae ? Pennae enim sunt gratiae donorum, et virtutum plenitudo. Cantic. II, 14 : Co-lumba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Foramina petrae, vulnera Christi : caverna, foramen lateris : quando jam murus ossium corporis maceratos fuit per exsanguinalionem, et exsanimationem, et paena, et extensionem, et clamores.
De voce Patris, quando jam diligit te Pater, et complacet sibi in te, sicut in Filio dulcissimi Spiritus : ut sis ille filius dexterae, in quo dextera Domini fecit virtutem, quem et exaltavit, et virtutum magnalia operata est. Benjamin dico, de quo dicitur, Deuter. xxxiii, 12 : Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Thalamus enim eris per pacem cordis : et inter humeros eum portabis per sublevationem sui honoris.
Sic ergo,
" Tunc Jesus. "
Qui praesentia (alias, praesentiam) in se habuit divinitatis. II ad Corinth, xiii, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Exod. XXXIII, 15 : Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.
n
Iste est ergo tentatus. II Machab. XI, 8 et 9 : Cumque pariter prompto animo, scilicet ad bellandum, procederent, Ierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis, non solum homines, sed et bestias ferocissimas , et muros ferreos parati penetrare. Praecedens enim contra tentatorem est Dominus Jesus : vestis candida, virtus innocentis vitae : arma aurea, gratia cum divinitatis splendore conjuncta : hasta pungens, zelus acutissime sitiens, Deum vincere et hostem dejicere. Hic (alias, hoc) enim si sic in corde praecedit, audacter congredere : quia et saevitiam bestialem, et astutiam humanam, et munimenta murorum, quibus multos concludit, interrumpes (alias, irrumpes) et superabis.
Hic ergo talis,
" Ductus est a Spiritu."
Constat quod a Spiritu sancto, qui ab ipso procedit in plenissimo robore, non solum habuit, sed. etiam in copia in alios transfudit. Unde, Luc. IV, 1, dicitur ascendisse de aqua Spiritu sancto plenus : et quod agebatur Spiritu in desertum. Agi autem plus sonat quam duci. Agi enim est quasi cogi : et intendit dicere, quod naturae motum etiam in naturalibus praevenit movens et agens Spiritus. Et cum esset in opere ad finem operis, duxit idem Spiritus. Concupiscentia autem, vel aliqua alia mala passio numquam egit eum. Non ergo te agat actrix concupiscentia carnis, et sanguinis et naturae motum praeveniat agens spiritus, et ducat ad finem optimum : tunc egredieris cum Jesu. Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit. De actu autem spiritus praevenientis naturae impetum etiam invenis, ad Roraan. viii, 14, et ad Galat. IV, 5 et 6 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Signum hujus est, quod cum esuriret, non dixit quod fieret panis ex lapidibus, sed praeveniens naturae impetum Spiritus misit ad recordationem refectionis spiritualis. Si enim naturae impetus praeveniat spiritum, infirma est natura ad standum : si vero concupiscentia carnis praeveniat, jam cecidit antequam percutiatur ab hoste.
De ductu spiritus, Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic aduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo Deus alienus.
" In desertum. "
Ecce locus tentationi parum congruus. Ibi enim non habet adjutores diabolus. Inter mundanos enim invenit concupiscibilia, per quae trahit affectus et linguas malorum, per quas subvertit aliquando intellectum. Et ideo, Genes. XIX, 17, praecipitur Lot, ut non stet in omni circa regione, sed in monte salvum se faciat. II ad Timoth. II, 4 et 5 : Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. I ad Corinth. IX, 25 : Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Est autem desertum locus, sui qualitate communem habitationem in se fieri non permittens : et hoc est habitatio Spiritus.
Et attende, quod concupiscentia carnis immensa est et infinita in desideriis. Est autem in nobis mens a metiendo dicta, quae primo mensurat, et metas ponit concupiscibilium et operum nostrorum : sicut quod tunc, et tantum, et taliter comedendum : et sic a venereis abstinendum, et mulieri non commiscendum, nisi limes sit fides thori, vel proles, et hujusmodi. Et haec mens (quae est principium virtutis in nobis) deserta ab habitatione carnalium, quia immensitatem et infinitatem sequitur caro, sicut dictum est. Alia autem mens altior in nobis, quae non modo exteriora operabilia per nos mensurat, sed mensurat nosipsos : ut videlicet nihil sensuum, nihil imaginationum, nihil . cogitationum, nihil affectuum, nihil voluntatum, et nihil studiorum, et tandem nihil motuum sit, cui metas sapientia non ponat, et in fraeno non contineat. Et haec mens continentia vocatur, quia continentia ab Aristotele diffinitur, quod est mora in mente, quia totam vitam animalem et humanam continet, ne aliquid sui elabatur. Hic, Eccli. xv, 1 et 2, vocatur continens justitiae, qui et apprehendet illam, scilicet sapientiam, et obviabit illi quasi mater honorificata. Altiorem autem habemus mentem, quae mensurat ea quae supra nos sunt, Deum et spiritualia per rectas rationes apprehendens, et se illis quantum valet adaequans et commensurans : et ad illam etiam caro numquam penetrat.
Primi deserti tirones sunt virtuosi dicti in moribus : secundi deserti milites sunt heroes heroicarum sive dominalium virtutum praeferentes vocari : tertii sunt probatissimi spiritualium intellectuum duces : prout etiam Philosophi dividunt virtutes in morales, heroicas, et intellectuales sive contemplativas. Illi, qui primis opponuntur, sunt vitiosi : contrarii secundis sunt bestiales, sive animales vocati : sed contrajacentes tertiis sunt in divinis actibus hujus vitae abducti. In primo horum desertorum clamat Joannes, in quo est gratia virtutis : ad secundum invitat Christus discipulos, Marci, VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. In tertio, in interioribus intrat Moyses, et videt visiones Dei magnas . De omnibus simul, Exod. v, 3 : Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. Genes. XXII, 4, venit Abraham tertio die ad montem visionis in deserto.
Sic ergo non tam loco quam mundo (alias, vivendo),
" Ductus est Jesus in desertum. "
Vel potius subductus. In his enim est abundantia spiritus, et adjutorium contra tentatorem (alias, tentationem). Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur. Isa. xxxv, 1 et 2 : Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi Ulium. Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda ei laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Primo enim deserto datur decor Carmeli, qui scientia circumcisionis interpretatur, quia mensurando praecidit superflua per medium virtutis moralis. Secundo datur gloria Libani, eo quod in tanto candore continentiae ambulat, quod non videtur imitari homines, sed herilis heroes imitatur caelestes. Tertio datur decor Saron, qui principans lumini caeli interpretatur, quia admirabiles in lumine caeli invenit decores, puritate et firmitate omnibus excellentiores. Ideo etiam tria hic ab Isaia dantur ei nomina, quia primum est desertum, et non omnino invium : secundum desertum est invium, non tamen omnino solitudo : sed tertium est desertum, et invium et solitudo, quia omnino (alias, omni modo) vult habere solitudinem. Omnia autem germinant, et omnia florent, et omnia laudant, et omnia laetantur et laetabunda sunt. Luc. I, 80 : Puer, scilicet Joannes, crescebat, in primo deserto : et confortabatur spiritu, in secundo : et erat in desertis, in tertio scilicet, usque in diem ostensionis suae ad Israel. Ibi enim revelationes accepit de officio suae praecursionis.
Sic ergo Jesus ductus est a Spiritu in desertum,
" Ut tentaretur a diabolo. "
Hic tangit intentionem Salvatoris. Et dicit duo : tentationem, et tentatorem : diaboli enim officium est tentare.
Videtur autem inconvenienter dicere, quando dicitur,
" Ut tentaretur. "
Quia, cum omnis Christi actio nostra sit instructio, videtur nobis dare viam, quod exhibeamus nos tentationibus : et hoc est incautum valde. Responsio. Dicendum., quod aliqua in Christo debemus imitari, et aliqua mirari. Quaecumque sunt opera virtutum imitari debemus : quae autem sunt potestatis, imitari non possumus, nec debemus, sed admirari. Et istud est unum de illis, quo objicit se illi, qui ita fortis est, sicut dicitur, Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Hoc enim facit ex fortitudine deitatis, quia sic fortior est forti. Matth.XII, 29, et Luc. XI, 21 : Cum fortis armatus custodit atrium, suum, in pace sunt ea quae possidet. Ratio autem quare facit, est duplex : una de praeterito, et altera de futuro. De praeterito, quia sicut portavimus imaginem primi Adae victi a diabolo, ita debemus portare imaginem secundi : quam portare non possemus, nisi vinceretur ab eo diabolus, quia non possemus exspoliare imaginem primi. De futuro autem ratio est, quae superius inducta est : quia cum construxerit sanctificando regenerationis sacramentum, per quod regenerati portare debemus imaginem suam, hanc in agnitionem suae doctrinae percipere non possemus, nisi prius debilitato hoste : quia ex victoria primi hominis dominabatur in nobis. Et ideo conveniebat Christum congredi. Et istae causae non sunt in nobis : et ideo nostrae infirmitatis nobis conscii, non debemus nobis facere tentationum occasiones.
Et si objiciatur, quod David dicit, Psal. xx, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : et Psal. cxxxviii, 24 : Vide, si via iniquitatis in me est: Dicendum est, quod aliud est tentari a Deo per tribulationem, et aliud tentari a diabolo per illicitorum suggestiones. Et primum quidem possunt petere aliqui magni viri, experti vires suas, ut hic urat et hic secet , ne saucii vadant urendi in ignem purgatorii, vel inferni. Secundum nullus debet petere, quia hoc non est in poena, sed in illicitis suggestis et concupitis.
Attendendum autem est hic, quid sit tentatio, quae tentationis incitatio (alias, incitativa), qui modi tentationum, et per quae diabolus tentat, et quamdiu.
Et quidem potius tradendo quam disputando diffinimus, dicentes, quod tentatio est impulsus tentatoris ad illicitum. Voco autem impulsum omnem inclinationem, et invitationem (alias, incitationem) qua quis ducitur ad illicitum concupitum, vel dictum, vel factum.
Incitativa autem tentationis quaedam sunt extra nos, et quaedam in nobisipsis. Extra nos sunt tria : in quibus sunt fines et intentiones desideriorum carnalium. Et illa sunt, de quibus dicitur, 1 Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et illa sunt quae vocantur deliciae, divitiae, et honores laudum, vel dignitatum. Alterum enim est bonum quod movet desiderium. Et si bonum est temporale, tunc est aut delectabile carni, aut utile : et alterum quidem est in honoribus, delectabile in concupiscentia carnis: utile autem in avaritia, quae est oculorum concupiscentia.
Si autem tentantia sunt in nobis, tunc sunt duo : quorum tamen unum nascitur ex altero, scilicet timor humilians et suffodiens, et amor proprius inflammans. Timor enim nascitur ex amore : et de his dicitur, Psal. lxxix, 17 : Incensa igni et suffosa, ab increpatione vultus tui peribunt. Superbia autem quae est initium apostasiae a Deo, sicut dicitur, Eccli. x, 14 et seq., et avaritia quae est libido, et amor temporalis boni
cujuscumque, sunt magis radices peccatorum quam tentationum. Et idem est de contemptu, errore, et libidine. Contemptus enim habitualis est, quando homo ipso opere effert se non curans praeceptum et praeceptorem. Et quando ipso opere non vult subdi praecipienti et praecepto, est superbia generalis, quae est initium omnis peccati. Error autem est generalis, quando non videt ad dirigendum opus regulas operis : quia sic omnis peccans errat, ad Hebr. XII, 13 : Ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Libido autem generalis est voluntas pascens se in bono commutabili : et haec est in omni peccato. Et ista sunt radices peccatorum, non tentationum.
Modi autem tentationum dupliciter sumuntur. Aut enim sunt ex parte tentatoris, aut ex parte tentati, aut ex parte utriusque simul : unius sicut agentis, et alterius sicut patientis.
Ex parte tentatoris sunt modi, quos tangit Gregorius , super illud Job, xl, 10 et seq. : Ecce behemoth quem feci tecum, etc, : ubi dicit, quod "omnia anti-" qui hostis Deus fideli suo servo osten" dit tentamenta : omne quod opprimen-" do rapit, omne quod insidiando circum-" volat, omne quod minando terret, " omne quod suadendo blanditur, omne " quod desperando frangit, et omne quod " permittendo decipit. "
Et notat : Opprimendo rapit duobus modis : quando scilicet in uno non potens vincere, tot simul ingerit tentamenta quod omnia provideri non possunt : et tunc ab oppresso rapit aliquid. Alio modo quando ad malum inclinare aliquem desperat, tunc enim ad difficile bonum quod ultra vires est, aliquando instigat : et a victo laboribus rapit quod intendit : ita quod aliquando difficultate deterritus, bonum quod coeperat dimittit, et ad peccatum redit.
Insidiando autem circumvolat : maxime quando experiri intendit ad quas vias peccati facilius inducat : aut quando vult experiri cujus sit virtutis aut debilitatis is quem tentare intendit.
Comminando autem terret praecipue, quando revocare tentat a bono proposito. Tunc enim comminatur labores quos inventurus sit, si propositum perficere velit: et malum pejus futurum, si a caepto redeat. Et ideo melius sit non incipere, quam post coeptum retrorsum converti.
Suadendo autem blanditur in rebus ad luxum vitae pertinentibus : quod videlicet talibus indigeat infirmitas humana fomentis, quod (alias, quam) connaturalia sint nobis : et quod adhuc longa vita restet, in qua quis paenitere posset : quod Deus misericors hujusmodi non puniat : et hujusmodi.
Desperando autem frangit eum, qui in profundum vitiorum venerit per tristitiam nimiam : aut quod consuetudo de peccatis exire non permittat : aut quod vires talibus carendi non suppetant : aut hujusmodi.
Promittendo vero decipit : aliquando promittens impunitatem peccati, et procurans paenam, sicut quod suspenditur. Vel promittit requiem et satietatem peccati post parvum tempus in peccato expensum : et facit concupiscentiam tunc magis incalescere, et hujusmodi.
Horum autem differentia sic habetur, quia diabolus aut intendit experiri quod nescit, aut propellere ad illicitum committendum. Et si intendit experiri, tunc insidiando circumvolat. Si autem intendit propellere ad illicitum : aut hoc facit, aut quia a malo exitum impedit, et sic desperando frangit : aut quia retrahit ab eo quod est vere bonum. Et hoc duobus modis : aut cum violentia, aut sine violentia. Cum violentia quidem opprimendo rapit, sine violentia autem comminando terret. Aut est secundum inclinationem ad bonum temporale illicitum, et hoc est duobus modis : aut est secundum fructum dulcedinis boni ad quem inclinat, et tunc
suadendo blanditur : aut secundum concomitantia bonum illud, vel adjuncta, et tunc promittendo decipit.
Modi autem qui sunt ex parte nostra, sunt suggestio interior, et delectatio, et consensus. Suggestio quidem ex parte moventis cognitive, sive in ratione, sive in sensualitate : delectatio ex parte concupiscentiae : et consensus ex parte utriusque.
Ex parte diaboli autem et nostra, sunt modi qui dicuntur immissiones per angelos malos. Illos enim diabolus non quidem facit, vel creat, sed factos immittit in nos, et incendit. Et hi sunt tam ex parte corporis, quam ex parte animae. Ex parte corporis quidem, sicut dicit Augustinus, quod " sanguinem inflammat, " vel ponderosum facit, vel turbat, vel " escis vel potibus se immiscet, ut sapo-" ribus illiciat. "
Aliquando autem sunt ex parte animae : et tunc aliquando sunt ex parte phantasiae, aut ex parte concupiscibilis, vel irascibilis. Si ex parte phantasiae : tunc sunt formae impressae spiritui phantastico fortiter, ita quod quidquid imaginatur, totum refert ad formam illam, sicut faciunt melancholici. Et sic fit multis, quibus secundum praestigia illudit diabolus deterrendo, vel illiciendo. Si autem est in concupiscibili, vel irascibili, tunc vel iram, vel concupiscentiam commovet: vel ad illicite concupiscendum, vel irascendum illicite. Et isti sunt modi tentationum.
Tentat autem aliquando per se modis praedictis : aliquando per alium quem ad tentandum incitat, et hoc est planum : tamdiu enim tentatio vocatur, quamdiu non est peccatum. Quando autem consensus est in peccatum, tunc desinit esse tentatio, quia tunc habet propositum. Aliquando autem est et tentatio et peccatum, sed diversis respectibus, sicut in delectatione. In illa enim ipsa delectatio mala peccatum est: sed in quantum trahit ad ulteriorem consensum et ad ulterius opus, tentatio est.
Et haec in praesenti de tentatione dicta sint paucis.
Sed sciendum, quod tentatio qua Christus tentatus fuit, non nisi extrinsecus fuit assumpto corpore, quo diabolus se sensibus Christi praesentavit. Intrinsecus in Christo non fuit motus illicitus, sicut in nobis.
Hoc igitur modo venit in desertum Christus,
" Ut tentaretur a diabolo. "
Cujus officium, ut dicit Chrysostomus, est tentare. Et hoc est opus ejus, cibus, et totum desiderium. Et ideo numquam lassatur de ipso. I ad Thessal. iii, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster, hoc est, cujus officium est tentare. Deus autem etiam dicitur tentare, Exodi, xx, 20 : Ut probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Genes. xxii, 1 : Tentavit Deus Abraham. Sapientiae, III, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Contra hoc autem id esse videtur, quod dicitur, Jacob. i, 13 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Responsio. Diabolus proprie tentator est, sicut dicit Apostolus, hoc modo tentationis, sicut hic loquimur, quia ille impellit ad illicitum : Deus autem dicitur tentare experiendo, non ut ipse discat aliquid quod sit in homine, sed potius ut homo innotescat sibi, vel aliis. Aliquando enim homo nescit virtutem suam : et ideo de se, non sicut debet, praesumit : et tunc Deus facit eum cognoscere suam virtutem, sicut fecit Abrahae. Aliquando enim nimis praesumit : et tunc valet homini cognoscere suam debilitatem, ut non tantum in (alias, de) se praesumat. Aliis autem facit innotescere hominem, ut majorem vel minorem de ipso habeant praesumptionem. Et hoc modo tentat Deus, alio modo diabolus. Diabolus autem deorsum
fluens, vel graece criminator interpretatur , ''quia eos quos tentat, quantum valet, deorsum fluere facit.
" Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit, "
Ecce congruitas tentationis ex parte Christi tentati : quem si omnino fortem invenisset, non tentasset. Et iterum si omnino invenisset infirmum, non tentasset, sed omnino subjecisset.
Et ideo dicuntur hic duo : unum, quod est fortitudinis, quod jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus sine esurie : quod diabolum traxit in admirationem, si purus homo posset facere. Alterum autem infirmitatis, quod est, quod postea post tantum jejunium esuriit. Et hoc fuit argumentum diabolo, utrum esset Deus, qui esurire potuit. Dicit autem quadraginta diebus non comedisse, et addit, quadraginta nocibus ne credatur noctibus comedisse.
Attende autem, quod Moyses etiam jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et panem non comedit, et aquam non bibit . Elias etiam jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus . Sed secundum Hieronymum differt jejunium Christi a jejunio illorum, quod propria virtute jejunavit, Illi autem virtute aliena : quia Moyses refectus fuit ex consortio sermonis Domini : quia cum contemplaretur Deum, Ita tota mentis intentio et animae ferebatur in contempla- tionem, quod spiritus et calor recesserunt ab imo corporis, et ferebantur ad intellectum : calor quidem spiritum movendo, spiritus autem formas intellectui ministrando : et sic animae actio et caloris et spiritus minimae et paucae fuerunt in
corpus, propter quod calor stetit in membris, et humor qui diffusus erat in mem- bris, sine sensibili permutatione : et sic jejunavit. Unde etiam dicitur, Exod. xxxiv, 29, quod resplenduit facies ex consortio sermonis Domini (alias, divi ni), quia spiritus et formae adeo illuminati sunt ex specie Dei, quae apparuit, quod corpus immutatum fuit in splendorem. Elias autem jejunavit ex fortitudine cibi, non quidem manibus hominum praeparati, sed manibus Angeli : cujus virtute ita contemperatus fuit panis quem comedit, et aqua quam bibit, quod et nutriebat paulatim quadraginta diebus, et tamen non resolvebatur nisi per successionem quadraginta noctium : et ideo in fortitudine illius cibi dicitur ambulasse. Et noc non facit cibus ab homine praeparatus, qui simul resolvitur et putrescit, et ideo non potest ita diu nutrire : quia si sanus est homo, infra sedecim horas cibus vel digestus, vel corruptus, descendit ei a. stomacho. Christus autem neutro horum modorum jejunavit sustentatus, quia ex contemplatione suae deitatis non abstrahebantur a corpore anima, et spiritus, et calor : cum simul fuerit comprehensor et viator, nec etiam cibo aliquo praeparato sic jejunavit. Chrysostomus autem aliam dat differentiam, dicens, quod " Moyses et Elias omnibus " diebus simul et esurierunt et jejunave-" runt : Christus autem non. Quia in " littera dicitur, quod postea esuriit. Ex " hoc enim modo loquendi intelligitur, " quod quadraginta diebus et noctibus " non esuriit. Et ideo quando voluit, " esuriit : et quando voluit, non esuriit: " Et erat utrumque et esurire et jejuna-" re in potestate suae voluntatis. Et hoc " non conveniebat Moysi et Eliae, qui " necesse habebant esurire. " Et secundum hoc oportet dicere, quod potestate divina contenta fuerunt corpora Moysi et Eliae, ne resolverentur per calorem famis.
Dicemus ergo, quod quadraginta die-
bus jejunavit Christus, et hoc fuit magnae potestatis : quia in die operatio et motus sensuum exhaurire debebant humiditatem membrorum, et facere languere et destitui. Et quadraginta noctibus dicitur jejunasse, quod fuit iterum potestatis : quia de nocte propter frigus et tenebras moventur calor et spiritus ad interius, et agunt in humidum inventum dissolvendo illud : et si. non inveniunt, exsiccaui corpus. Et hoc non fecerunt in Christo : quod iterum fuit potestatis. Et in his omnibus ostendit Christus hoc, quod dixit, Joan. x, 18 : Nemo tollit eam, scilicet animam, a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.
Quod autem dicit :
" Postea esuriit. "
Notatur, quod tunc vires naturales (alias, naturalis) caloris et spiritus in corpus agere praecepit. Et sic et jejunium, et esuries fuerunt, ut dictum est, secundum suae voluntatis potestatem. Sic igitur Christus quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit, et postea esuriit.
" Et accedens tentator, dixit ei. "
Hic incipit pars, quae est de tentatione.
Et dividitur in tres partes secundum tres tentationes quas inducit, ut patet : quarum prima est de gula, quae tractatur hic.
Et dividitur in duos paragraphos : in tentationem videlicet tentatoris sive activam, et in responsionem exclusivam tentationis diaboli, sicut patet in littera.
Circa tentationem activam duo dicuntur, scilicet tentatoris appropinquatio ad tentatum, et tentationis expositio, quae patent in littera.
De appropinquatione tentatoris dicit : " Et accedens tentator. "
Et hic accessus aliter accipitur in Christo, et aliter in membris. In tentatione enim Christi non fuit accessus nisi exterius secundum locum : in nobis autem, qui corrupti sumus per peccatum, est accessus per appropinquationem similitudinis, quae est primus motus in cogitatione, vel concupiscentia ejus quod persuadet.
Attende autem, quod in quolibet genere uno est aliquod unum primum. Et ita est in genere tentationis : primus motus ad illicitum est interior cogitatio illiciti (alias, illicite) trahens concupiscentiam : et haec vocatur cogitatio effectiva, sive practica graeco nomine : quae meo judicio primus est motus et peccatum : sed minima differentia est peccati, ita quod etiam deletur per aversionem ab illicito concepto : et tunc dicitur conteri caput serpentis . Hoc est initium peccati. Exterior autem motus suggestionis hostis simpliciter tentatio est, et non peccatum ejus qui tentatur, sed peccatum tentatoris. Et hoc modo fuit suggestio in tentatione Christi.Cum autem primus motus in genere peccati sit suggestio cogitationis interioris,secundus motus in eodem genere est delectatio, et tertius consensus vel dissimulatio rationis, et quartus voluntas perficiendi, et quintus impetus ad opus. Et ratione horum primus dicitur motus primus. ''Quod autem quidam distinguunt primo primum, qui est in cogitatione (alias, tentatione) simplici, vel suggestione interiori, et praevenit rationem : et secundo primum, quem videt ratio, ego non approbo, quia peccatum incipit in primo motu qui praevenit rationem. Vires enim inferiores animae sensibilis participant aliqualiter rationem, ut dicunt Aristoteles et Damascenus, et ideo possunt esse subjectum peccati : non enim essent ordinabiles a ratione, nisi aliqualiter secundum formam participarent rationem. Sic ergo,
" Accedens tentator. "
Passibus localibus ad Christum, et similitudine persuasionis ad membra.
" Dixit ei. "
Per corpus assumptum : nobis autem dicit per id quod in nobis seminarium suae persuasionis immittit.
" Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. "
Ecce tentatio.
Et dicuntur duo : primum est explorationis, sive experientiae, qua experiri vult quod nescit: et secundum est persuasionis suae voluntatis, quod experiri vult.
Hoc est quod dicit:
" Si Filius Dei es. "
In hoc enim dubitavit. Quia quod esset Filius Dei, ex stella, etiam testimonio Joannis, et Pastoribus, et Simeone arguit. Quod autem homo infirmus sit, ex facie et aliis arguebat defectuum passionibus : et ideo dubitavit. Libenter autem expertus fuisset, ut si homo purus esset, studeret praevalere ei in aliquo peccato, sicut aliis praevaluerat omnibus. Si autem Filius Dei esset, desisteret ab ipso, et non persuaderet passionem, ut non cito homo redimeretur. Et hujusmodi lectura est secundum Chrysostomum. Et ideo dicit : " Si Filius Dei es. "
Et adjungit :
" Dic ut lapides isti panes fiant. "
Demonstrabat lapides, quorum copiosa multitudo jacebat in deserto.
Et attende, quod in ista tentatione non persuadet delicias, sed praetextu necessitatis nititur inducere Christum, quod motum carnis faciat praeire motum spiritus : et sic faciat in eo causam et principium non unius, sed omnis perversitatis. Quia omnis perversitas hominis oritur ex hoc, quod caro praeit et imperat spiritui, ad Galat. v,17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : haec enim ad invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa , faciatis. Eccli. xviii, 30 et 31 : Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae,sive animalitati,concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Nititur ergo diabolus, quod spiritus non sit ductor operum et actor, sed carnalis concupiscentia, et hoc sub praetextu necessitatis, ut minus advertatur.
Et attende, qualiter nititur etiam ad inanem gloriam : quia inanis gloria esset, si hoc vellet consequi per miraculum, cum potius panis in labore sit sumendus. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus, etc. Psal. CXXVI 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem,
" Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. "
Ecce responsio Salvatoris.
Et innuit tria : cautelam absconsionis contra id quod experiri voluit, reprehensionem contra voluntatem persuasionis, et insufficientiam contra id. quod necessitati famis laborabat consulere.
Primum notatur in hoc, quod non ex se, sed ex Scriptura respondet.
" Scriptam est. "
Hoc enim commune est Deo et homini : et ideo ex hoc nec unum, nec aliud potest cognoscere. Psal. CXIX, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, hoc est, acutae veritatis auctoritates de arcu Scripturae potentis intellectus virtute directae.
Contra voluntatem persuasionis dicit :
" Non in solo pane "
Corporali
" Vivit homo. "
Quasi dicat : Tu tentator es, et iniqua persuades : quia si panis reficere debeat, non erit solus, sed oportet quod sit virtus spiritus in pane per verbum, sicut infra patebit : et tunc oportet praeire spiritum., quem tu persuades postponere. I ad Timoth. IV, 4 et 5 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Psal. XXI, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum.
Contra falsum consilium de subventione necessitatis, dicit vivere hominem.
" In omni verbo quod procedit de ore Dei. "
Et ex quo verbo vivit homo, vitat dependet a verbo, non de pane, nisi secundum quod virtus verbi est in ipso. Cum enim verbum Dei Patris consubstantiale sibi sit Filius, verbum illud est ars plena rationibus et ideis vivis, et lucentibus, quae in ipso sunt vita et lux omnium eorum quae per creationem, vel per naturam producuntur. Ideae autem sive formae illae artis et mentis divinae, quae in verbo sunt, prodeunt in corpora creata, vel generata, quando formantur et a Deo esse accipiunt : nec aliquid valent, nisi per formas illas. Propter quod dicit Anselmus, quod " unumquod-" que tunc vere est et facit, quando est, " et facit hoc ad quod est in mente " divina. " Et sic triplex est verbum : unum increatum, et generatum, quod est Filius : alterum increatum., quod est forma per sapientiam Dei impressa rei naturali factae. Et simile huic est in artifice carpentario, qui lumen intellectus sui habet tamquam verbum sui intellectus, quo se suus in ipso intuetur intellectus : et habet in ipso lumine formas omnium quae carpentat, quae sunt rationes suorum operum : et ex his similes formas producit in ligna quae carpentat. Omnino autem ex similibus formis operatur medicus, et faber ferrarius, et quilibet alius : ita quod domus est ex domo, et sanitas ex sanitate, et ea quae est in complexione humorum, est ex ea quae est in anima medici. Similiter autem est in summo spiritu, qui cum cogitando intuetur se in lumine intellectus sui, dicit se et verbum suum consubstantiale sibi, filius ejus est. Et in illo lumine verbi splendent ideae omnium factorum, quae sunt rationes operum suorum : ex quibus procedunt in res naturales formae rerum, per quas in esse naturali sunt hoc quod sunt. Propter quod a Platone etiam imagines dictae sunt, quia sunt primarum formarum quae in mente divina conceptae sunt, quaedam imitationes.
Est ergo triplex verbum Dei. Primum est coaeternum et consubstantiale, quod generat, quando intuetur se. Secundum, quod est exemplar, et idea, et ratio rerum, ad quod fiunt res. Tertium, quod incorporatum est rebus, a quo est res hoc quod est : et illud dependet a medio verbo, et medium radicatur in primo. Et patet, quod nihil virtutis est in aliqua re, nisi ex verbo Dei. Hinc est, quod dicit Augustinus super Joannem, quod eodem verbo, quo panibus quin
que millia hominum, ex paucis granis pascit totum mund et hoc tamen nemo miratur. Illud mirantur homines, non quia majus est, sed quia rarius est .
Et hoc est, quod dicit :
" In omni verbo quod procedit de ore Dei. "
Deuter. viii, 2 et 3 : Dominus Deus tuus... dedit tibi cibum manna,... ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
Sapient. XVI, 28 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. A verbo enim Dei dependet virtus et conservatio omnium.
Dicit autem :
" In omni verbo quod procedit de ore Dei. "
Ut in processione notet verbum procedens ad exterius in res factas. Per os autem notat provisivam naturam Patris, a qua procedit quidquid est in omnibus rebus. Os tamen Patris etiam dicitur Filius loquens eum in mundo. Isa, xl, 5 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Dicitur etiam os quilibet pronuntians verbum Dei. Jerem. xv, 19 : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris : sed omnia verba talium dependent a verbo Dei, quod dicit per se ipsum, et in quo est operativum omnium rerum. Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et da semen serenti, ei panem com-edenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
" Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi. "
Hic incipit secunda tentatio, quae est de inani gloria.
Et objicitur de ordine : quia, Lucas, IV, 9-10, hanc ponit ultimam, et eam quam iste poni ultimam, Lucas ponit mediam . Et videtur probabilius esse quod dicit Lucas : ut illae videlicet continue factae sint quae factae sunt in deserto, et postea transtulerit eum in civitatem : quam quod una facta sit in deserto, et secunda in civitate, et iterum rediverunt in desertum, et ibi perfecta sit ulti ma. Et dicendum cum beato Gregorio, quod " Lucas In ordine ten" lationum sequitur veritatem histo-" riae. " Sed quia Christus in tentationibus intendit in eisdem vincere diabolum, in quibus ipse vicit Adam, ideo Matthaeus prosequitur ordinem tentationum Adae. Genes. III, 5, diabolus dicit Adae : In quocumque die comederitis ex eo: ecce gula, eritis sicut dii: ecce inanis gloria, scientes bonum et malum : ecce avaritia, quae non tantum est pecuniae, sed etiam scientiae. Et ita penes intentionem victoriae tentationum quam Christus habuit, sumitur ordo Matthaei: penes veritatem historiae sumitur ordo Lucae : ut utrumque per duos Evangelistas habeamus. Et ideo Spiritus sanctus voluit, quod duo scriberent eas.
Haec autem pars, sicut praecedens, dividitur in partes duas : in quarum prima ponitur diaboli tentatio, et in secunda per Christum tentationis elisio. Et haec patent in littera.
Tentatio autem diaboli habet tres paragraphos : in quorum primo quaeritur tentatoris opportunitas : in secundo, tentatio : et in tertio, persuasio : ut inducat facilius per Scripturae allegationem.
In primo horum tria dicuntur, scilicet tempus, appropinquatio tentatoris, et loci congruitas.
Tempus importatur, quando dicit :
" Tunc. "
Et hoc fuit, cum magna facta meritorum praecesserant in jejunio : tunc enim aliquis se majorem apud Deum reputat, et citius de Deo praesumens Deum tentat.
Et subjungit :
" Assumpsit eum diabolus, "
Et tangitur appropinquatio tentatoris ad tentatum : quod exponendum est sicut superius .''
Et attende, quod quidam Sanctorum videntur dicere quod assumpsit eum, portando super se corporaliter assumpto corpore. Sed Chrysostomus dicit, quod " assumpsit eum, ducendo post se. " Et hoc ego melius credo. Et quodlibet istorum dicatur, miranda est Dei patientia, quod ita et a tali portari, et adduci voluit : et mirandus est zelus salutis nostrae in Christo, propter quem se ita portari, et adduci voluit a diabolo, et propter quem se postea a membris diaboli permisit occidi. Psal. lxviii, 10 : Zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
" In sanctam civitatem. " Istud est tertium.
Et tangit duo : congruitatem videlicet ex loco communi, et congruitatem ex loco proprio.
Ex loco communi, quod assumpsit eum in sanctam civitatem Jerusalem : quae sancta dicitur propter templum, et cultum legis, et sacramentorum exhibitionem : et praecipue, quia ibi fuit fundendus sanguis Christi omnia sanctificans. Isa. LII, 1 : Induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti. Matthaei, xxvii, 53 : Exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, ei apparuerunt multis. Isa. liv, 11 : Domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi te laudaverunt patres nostri, facta est in exustionem ignis.
Ex loco proprio : habet enim hic locus opportunitatem ad inanem gloriam, eo quod in loco in quo magna facta sunt per multos, facilius surrepit tentatio aliquid magnum faciendi, ut in gloria sit, sicut multi in loco illo gloriosi habiti sunt.
" Et statuit eum super pinnaculum templi. "
Quidam dicunt, quod pinnaculum fuit cacumen summae altitudinis templi : et hoc non est probabile : sed secundum quod innuitur in Ezechiele, xlii, 1 et seq., exedrae fuerunt in templo, hoc est, exteriores aedes per modum pinnarum prominentes a fronte templi, ubi erant cathedrae concionantium et docentium Sacerdotum, sicut ipso nomine significatur : quia cathedra dicitur aedes categoriae, vel catechismi, hoc est, praedicationis vel doctrinae : et fuerunt ad similitudinem ambonum, qui fiunt apud nos in muris Ecclesiarum, unde praedicatur populo. Et quia illae elevatae fuerunt, ut inde loquerentur Sacerdotes et Levitae (qui erant in atrio interiori) populo qui erat in atrio exteriori. Ibi in alto vel posuit, vel duxit eum, quia ibi per inanem gloriam multos vicerat. Job, xli, 25 : Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae. Isa. XIV, 13 : Super astra Dei exaltabo solium meum.
Sed quaeritur, quod si statuit eum in tam eminenti loco, quare non videbatur ab aliis? Dicendum secundum Glossam, quod diabolus egit hoc, ut videretur ab hominibus : ut magis ex contuitu multorum de elevatione tentaretur. Sed Christus, ignorante diabolo, semper egit quod a nullo videbatur : et ideo acclamatio populi nulla fuit.
"Etdixitei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. "
Ecce tentatio.
Et habet duo : experientiam, et tentationem.
Id quod experiri vult, est quod dicit :
" Si Filius Dei es. "
Et est exponendum sicut supra .''
" Mitte te deorsum. "
Probrose dicitur, ut provocet : quia provocatus animus citius inclinatur ad malum. Honeste enim dixisset: Sine adminiculo transpone te inferius. Secundum tamen suum affectum congrue locutus est, quia voluntatem suam (quae deorsum fluens vocatur) non perficit, nisi qui deorsum se mittit, Ezechiel. xxviii, 17 : In terram projeci te : ante faciem regum, dedi te. Filiorum autem Dei est ascendere sursum. Ad Coloss. iii, 1 et 2: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dex-tera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram,
" Scriptum est enim. "
Psal. xc, 11 et 12 : Quoniam angelis suis mandavit dele, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum .
Adhibet Scripturam, utfacilius persuadeat : et praecipue ideo, quia in superioribus Christus sibi per Scripturam responderat.
" Quia Angelis suis. "
In ista Scriptura tria dicuntur : primum est necessitas faciendi imposita Angelis : secundum efficacia operis custodiae Angelorum : tertium, paenae immunitas eorum qui ab Angelis custodiuntur. Et est sensus : Facere poteris quod persuadeo, quia ex mandato Dei Angeli te custodiendi habent necessitatem: ex virtute manuum Angelorum habebit custodia eorum efficaciam : ex immunitate praedicta per prophetiam, nullam penitus senties collisionem.
Et hoc est:
" Quia Angelis suis mandavit de te. "
Sed diabolus perverso intellectu attribuit capiti quod bene dictum est de membris, quia Christus non habuit Angelos ad custodiam, quia non indiguit, sed membra. Et ideo datum est hoc mandatum Angelis, ut custodiant membra. Matth.xviii, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ?
" Et In manibus tollent te. "
Ecce efficacia custodiae. Manus autem, quia est organum organorum ad multa ordinata opera. Ideo dicitur organum intellectus operativi: et per ipsam significatur intellectualis et efficax Angelorum operatio circa custodiendos. IV Reg. VI, 18 et seq., Eliseus per Angelos capit excercitum Syriae.
" Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. "
Ecce immunitas poenae : quia si securitas datur, ne pes impingat, multo magis ne totum corpus casu collisionem patiatur. Genes. xxxii, 2 : Castra Dei sunt haec. Zachar. II, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
Et attende astutiam diaboli, quia tacet hoc quod contra se dictum noverat consequenter in prophetia : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem . " ''Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. "
Responsio est Christi temperata : ut experiri non possit quod quaerit, et persuadere non valeat hoc de quo tentavit.
Propter primum dicit :
" Scriptum est. "
Sequienim Scripturam est sanctorum, et non negatur Dei filiatio. Et hoc est, quod dicit :
" Scriptum est. "
Deuteron. VI, 16, dicitur a Moyse filiis Israel: Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
" Non tentabis Dominum Deum tuum. "
Tentare Deum, est se Injicere periculo, ut experiatur an Deus miraculo eripere velit: cum ex humana ratione promptum habeat quid facere possit. I ad Corinth. x, 9 : Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Si tamen a Deo offerretur signum, petere possemus et deberemus. Et ideo reprehenditur Achaz, Isa. VII, et 12, cui cum diceretur : Pete tibi signum, etc. Respondit: Non petam, et non tentabo Dominum. Sic enim signum petere, non est tentare Dominum.
"Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum. "
Ista est tertia tentatio facta in deserto.
Et habet duo : tentationem, et responsionem.
Tentatio autem Ipsa duo habet : primo enim ponit inducentia ad facilius consentiendum, et secundo subjungit tentationem.
Inducentia autem sunt assumptio
" In montem excelsum valde. "
Qui in deserto fuit, quod erat inter Jerusalem et Iericho, ubi perfecta fuit tentatio : quia ibi saepe multos habuit sibi consentientes diabolus, eo quod ibi latrones habitabant, homines spoliantes et occidentes. Luc. x, 30 : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho,et incidit in latrones. Et ideo etiam locus doim, hoc est, sanguinis, dicebatur, propter multum sanguinem qui ibi fundebatur. Erat enim mons, unde eminus videri poterat.
Secundum inducens ex visu fuit, quod
" Ostendit ei omnia regna mundi. "
Non quod visum Christi anipliaverit, quia de hoc potestatem non habuit, sed quod indicaverit in quibus essent mundi partibus: sicut versus partes illas Roma et regnum ejus, et versus illas alias Graecia et regnum ejus, et sic de aliis.
Dicit autem.:
" Regna mundi, et gloriam eorum. "
Quia in nomine regni importantur divitiae et potestates, et in nomine gloriae, importantur honores adjuncti : ut omnibus simul conjunctis appetibilibus facilius persuaderet.
In nobis autem mons iste est mons ambitionis : unde longe videmus quod ambimus. Jerem. li, 25: Ecce ego adte, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram. Zachar. IV, 7 : Quid tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. Super istud ceciderunt fortes Israel, et interierunt arma bellica Ecclesiae .
Gloria autem est appetitus laudis et excellentiae. Psal. li, 3 : Quid gloriaris in malitia ? Ad Galat. VI, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: hoc est, in crucis humilitate, non in montis vertice.
" Et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. "
Ecce tentatio.
" Haec omnia tibi dabo. "
Hic promittendo decipere tentat: quia non habet potestatem dandi aliquid, cum nihil suum sit. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. Licet enim, infra, VI, 24, dicatur mammona daemon qui praeest divitiis, hoc non ideo dicitur quod suae sint, sed quia praeest illicitae acquisitioni et retentioni illicitae divitiarum.
" Si cadens. "
Non enim adoraret, nisi prius caderet.
Attende autem, quod cadere in prostratione, est proprie hominis coram Creatore, quia est recognitio quod non sumus per nos nisi cinis et pulvis, et erecti sumus per Creatorem in hoc quod sumus. Hanc autem reverentiam Creatori debitam semper usurpavit sibi diabolus, quae graece AdminBookmark vocatur, sicut superius di- ximus. Et ideo etiam idololatriam invenit, ut in idolis haec servitus sibi exhiberetur.