De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(O) Omne notionale est relativum ad intra. Hic loquitur Doctor de relativo, vel pertinente ad originem, vel quod est ibi ratione personarum, et non ratione essentiae divinae, quod dico propter relationem identitatis et similitudinis et aequalitatis in divinis quae non sunt notionalia. Dubium tamen est de spiratione activa, an dicatur relatio notionalis, quia per illam non cognoscuntur personae distincte, cum sit communis Patri et Filio. De hoc vide in primo dist. 28. et si non ponit inter notiones, non erit verum quod omne relativum ad intra sit notionale, nisi forte intelligatur sic, quod omne relativum ad intra constituens personam. Si etiam dicatur innascibile, est notionale, ut patet, quia per innascibilitatem cognoscitur distincte prima persona, et tamen non est relativum, ut patet, imo nec forte ens positivum, ut videtur tenere Doctor, in primo dist. 28. Potest dici, quod loquitur de notionali, vel pertinente ad originem, vel constituente personam in tali esse personali.
(p) Secunda distinctio hujus vocabuli, quod est essentiale, etc. Primum membrum probat, quae probatio est satis clara in littera. Non enim intendit Doctor quod aliquod sit essentiale in divinis, quod per se et quidditative includat respectum ad creaturam, quia nullum est tale, ut patet in littera. Si dicatur quod respectus creationis in Deo convenit tribus, ergo essentiale, et tamen ille respectus rationis, qui necessario terminatur ad aliquid extra, dicit unum conceptum per se unum. Dicit Doctor, quod nullus talis respectus immediate convenit tribus personis, sed tantum mediante aliquo fundamento, quod convenit tribus, in quo immediate fundatur, ut patet de respectu creationis qui immediate fundatur vel in actu voluntatis divinae, vel in voluntate divina ; et quia ista sunt in tribus personis, respectus talis erit similiter in tribus. Dicit igitur Doctor quod tale essentiale ut puta creare, vel simul includit respectum ad extra, et fundamentum absolutum, et tunc non erit unus conceptus per se, sed tantum per accidens, quia constans ex ente reali absoluto et ente rationis, dicit tantum conceptum per accidens. Si vero tale essentiale significat aliquem unum conceptum per se, non potest significare nisi absolutum in divinis, connotando respectum ad extra, qui fundatur in tali absoluto.