IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est quod sequitur :
" Variis languoribus et tormentis comprehensos. "
Et est languor dictus quasi longus angor, quando homo paulatim destituitur viribus et substantia cum corporis gravitate. Tormentum autem est, quando est acris ad sensum vexatio, vel afflictio. Eccli. x, 11 et 12: Languor prolixior gravat medicum : brevem languorem praecidit medicus.
Deinde sub infert duas species afflictionum graviores : et illae sunt aut a principio extrinseco, aut intrinseco.
Si ab extrinseco, aut hoc est extrinsecum loco et subjecto, etsi sit intrinsecum per effectum: et sic sunt " lunatici. "
Aut est extrinsecum subjecto, et non loco, per effectum quem imprimit vexans : et sic sunt " daemoniaci, "
Si autem est intrinsecum per causam conjunctam naturalibus, tunc sunt " paralytici. "
Febres autem, et aliae infirmitates importantur per languores et tormenta.
" Et curavit eos. "
Act, x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
" Et secutae sunteum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem. "
Istud est effectus, sive utilitas, ut homines sequantur Deum.
Et hic tangit duo : multitudinem videlicet sequentium, et diversitatem.
Multitudinem tangit, cum dicit:
" Secutae sunt eum turbae multae. "
Et tangit Glossa quatuor causas, quibus diversi sequebantur Christum. Alii enim sequebantur propter caeleste mysterium, ut discipuli: et alii ob curationem infirmitatum : alii sola fama et curiositate experiri volentes si essent vera quae dicebantur de illo : alii per (alias, propter) invidiam volentes eum accusare, et in aliquo capere.
Differentias autem sequentium tangit, dicendo :
" De Galilaea. "
Per quos significantur transmutationes de vitiis ad virtutes.
" Et Decapoli. "
Per quos significantur instruendi in decem praeceptis legis moralibus (alias, moralis): quia Decapolis fuit provincia, in qua erant decem civitates.
" Et de Ierosolymis. "
Per quos significantur per contemplationem studentes ad visionem aeternae pacis.
" Et de Judaea. "
" Et de trans Jordanem. "
Per quos significantur hi, qui relicta pompa mundi, descendunt humiliter ad contemptum mundi et suiipsorum. Apocal. VII, 9 : Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, .et tribubus, ei populis, et linguis : stantes ante thronum. Joan. XII, 19 : Ecce mundus totus post eum abiit. Isa. xlv, 14 : Labor aegypti, et negotiatio aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, hoc est, de tenebris saeculi et nigredine vitiorum, et de eloquentia sapientiae hujus mundi, qui Sabaim interpretatur, conversi venient ad Filium, et sequentur eum, I Reg, XXII, 2 : Conveneruntad David omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps. Angustia est inutilis tristitia saeculi : aes alienum, sensualitas diaboli: amaro enim animo, qui tristitiam et amaritudinem habebant de peccatis praeteritis : horum enim omnium est Christus princeps et dux et liberator. Sic enim multi ab Oriente ei Occidente venient, et recumbent cum Abraham ei Isaac et Jacob in regno caelorum .
Dicit autem, quod multi secuti sunt eum, et non omnes, quia non omnes crediderunt : sed de qualibet differentia hominum aliqui, qui praeordinati erant ad vitam. Ista igitur debet esse intentio praedicationis Evangelicae, ut sic turbae sequantur Christum Dominum.
Et haec de capitulo quarto.