DE MOTIBUS ANIMALIUM

 LIBER I

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI,

 CAPUT VII.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT I.

De motu constrictionis et dilatationis animalium, et de proprietatibus ejus.

Quia autem determinata sunt quae ex parto primorum moventium dicenda videbantur tam in anima quam in corpore, superest ut de ipso motu determinetur. Est autem animalium motus duplex in genere. Unus quidem qui in omni animali invenitur, sive pertectum sit, sive imperfectum, et hic est motus constrictionis in praesentia timoris et tristitiae, et generaliter in praesentia nocentium : et motus dilatationis in praesentia conferentium et voluptatis : per hunc enim motum animal cognoscitur esse animal. Alius autem motus est, qui est de loco ad locum, qui tamen non omni convenit animali. Est autem motus cordis primus in constrictione et dilatatione secundum systolem vel diastolem, vel ejus membri quod est loco cordis : quamvis enim hoc aliquando occultum sit, tamen non convenit hoc esse necessarium in omni ani-

mali : quia aliter non transmutaretur spiritus ab uno membro ad omnia membra, quod est principium aliorum, sicut in aliis libris et in isto dictum est. Hic autem motus qui est dilatationis et constrictionis, invenitur in omnibus animalibus. Si enim pungantur actu, constringuntur : et hunc motum etiam enibriones habere inveniuntur antequam alius sensus vel motus deprehendi possit in eis.

Propter hoc igitur prius loquendum est de illo : et primum quod consideratur in ipso, est quod iste motus a phantasia est et appetitu confusis et debilibus valde. Quod patet per hoc quod nisi talia apprehenderent nocumentum et delectantia, non constringerentur ab illis fugientia, neque dilatarentur ad illa persequentia quae aestimant sibi conferentia esse. Quia autem, sicut in libro de Anima diximus, talia propter imperfectionem sensuum suorum sunt confusae phantasiae et appetitus, propter hoc non movent in eis phantasia et appetitus nisi apud sensibilem praesentiam : et propter hoc est quod aliquando hujusmodi phantasiam et appetitum non habere dicuntur : quoniam cum spiritus eorum pauci sint et obscuri et spissi, propter frigiditatem repugnant mobilitati quae exigitur a sensuum organis per cellulas capitis : et iterum si moverentur, propter obscuritatem non bene repraesentarent formas, et propter modicitatem suam cito deficerent. Cooperatur autem his, quod talia animalia raro habent capita distincta, et ideo habent organum phantasiae et appetitus cum sensu imperfecto conjunctum. Propter quod etiam phantasia et appetitus non movent in eis nisi ad praesentiam sensibilis. Omnino autem necessarium est per ea quae in libro de Anima de movente dicta sunt, aut phantasiam et appetitum, aut intellectum et appetitum, aut forte tria haec aliquando esse moventia in omni animalium motu.

In hoc etiam motu valde considerandum est, quia videtur esse compositus ex duobus motibus. Uno quidem qui est a circumferentia ad centrum, qui motus est constrictionis. Alio autem qui est a centro ad circumferentiam, qui est motus dilatationis. Et primus quidem horum est motus fugae, secundus autem prosecutionis. Propter quod ambo isti ab appetitu esse et fieri probantur : et per consequens oportet eosdem esse a phantasia : quia nihil habet appetitum nisi quod habet phantasiam aliquam determinantem de delectabili vel de nocivo. Si enim sensus solus in his sufficeret, tunc oporteret esse motum sine determinatione convenientis vel nocivi. Hae enim intentiones non accipiuntur per sensum, licet eum sensu sint, et ab eo eliciantur per potentiam altiorem quam est sensus.

Cum autem dicimus istum motum animalem esse compositum ex motu ad centrum a circumferentia, et e converso, non possumus tamen dicere quod isti sint motus recti : quia si essent motus recti, tunc non essent lineares, et in motu ad centrum describeret id quod movet, duos angulos rectos super centrum. Et similiter omnino esset in motu qui est a centro, ita quod id quod movet, describeret duos angulos rectos in circumferentia : et nos videmus oculis nostris, quod hoc non est verum : quia cum movetur animal motu constrictionis, retrahitur tota ejus superfices versus unum punctum in medio, et figuratur concavum dimidiae sphaerae : et cum dilatatur, iterum extenditur in una parte plus quam in alia, et effingit convexum dimidiae sphaerae. Causa autem hujus pro certo est, quod motor non est aliqua forma elementaris, sed est aliqua resultatio et vestigium motoris coelestis. Si enim esset motor forma ele-

mentalis aliqua, sicut grave, et leve, vel quaevis aliarum, absque dubio in ipso motu invenirentur proprietates motus recti : sicut videmus quando cadit aliquod animal : tunc enim describit in loco super quem cadit, duos angulos rectos. Motor autem coelestis non sic movet, sed motus ejus est in gyro et circulo : et hic motus est mutans id quod movetur secundum formam semper, sed non secundum subjectum, sicut ostendimus in sexto Physicorum . Cum autem motor inferior necessario deficiat semper in aliquo a motore superiore : tunc motor animalium qui non est coelestis, sed est quoddam remotum vestigium ipsius, in multis necesse est quod deficiat, et praecipue in animalibus imperfectis : cum tamen conatus ejus sit ad imitationem ipsius. Et ideo cum coelestis mobile situm mutat secundum diversas formas sphaerarum, motor qui est vestigium ipsius, mutabit secundum primas formas semisphaerae sive hemisphaerii : quia haec est dimidia sphaera. Primae autem formae quae sunt substantiales hemisphaerio, sunt concavum et convexum, quod illae conveniunt eidem et ex linea ambiente quae est diversarum formarum in diversis positionibus suis intus et extra : extra enim est convexa, et intra concava : et similiter conveniunt ei istae formae ex figura, quae similiter intus et extra has duas habet formas. Secundum has igitur mobile suum movebit motor qui est vestigium aliquod motoris coelestis. Sunt autem isti motus etiam secundum formam luminis et spiritus : quoniam lumen motum habet pyramidalem, sicut diximus in libris praecedentibus istum.

Hoc autem modo moventur etiam spiritus : eo quod sunt hi instrumenta motus quibus motor coelestis movent materiam sibi subjectam, et ille qui est vestigium ipsius. Constat autem quod pyramis retracta retrahitur in punctum, et dilatata dilatatur in circumferentiam : cujus tamen in medio est linea quae vocatur sagitta pyramidis, et cujus punctum extremum est ultima dilatatio, et ad cujus principium est ultima constrictio.

Oportet igitur quod iste motus sic compositus sit ab uno, et ad idem unum : non autem esset ab uno ad idem unum, nisi hoc esset secundum illum modum motus in mobile. Oportet igitur, quod hic modus motus sit ab uno ad unum immobile primum. Et si. quaeritur, quid sit illud ? non est dubium quin illud sit centrum cordis, vel. membri quod est loco cordis. Cum autem motus iste sit compositus compositione quam diximus, oportet necessario intercidere duas quietes, propter ea quae diximus in antehabitis libris : et hoc repetere non oportet. Quibus autem fiat instrumentis dicendum erit in libris anatomiae anima ium, quos nos faciemus in libro Animalium, ubi de nervis et lacertis et chordis quibus omnium animalium motus perficiuntur, sermo habebitur .

Fuerunt autem quidam rudes et stolidi, qui dixerunt in tali motu et in aliis animalium motibus esse quidem circulum. Sed hunc circulum dixerunt esse appetitum : quoniam appetitus primo movetur a re ipsa, et postea prosequendo delectabiliter venit in rem quam appetit : et sic concluditur circulus in re exteriori : aut etiam appetitus motus extra se ad appetibile revertitur in seipsum cum fruetur illo : et tunc dicebant concludi circulum in anima appetente : et hoc stolidum et falsum, quoniam secun-, dum hos motus fugae non haberet circulum in re exteriori conclusum. Praeterea iste motus non habet figuram circuli vel partis circuli nisi metaphorice. Et talis sermo non est physicus, sed potius est peccatum in problematibus transferre ad

proprietatem positas locutiones, ut dicitur in Topicis Aristotelis. Haec igitur de motu dilatationis et constrictionis dicta sunt.