IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur:
" Audistis quia dictum est antiquis : Non occides. " istud autem mandatum cum sua impletione dividitur in duas partes : in quarum prima, dicit id quod implendum et ordinandum est: et in secunda, ponit impletionis ordinem, ibi, v. 22 : " Ego autem dico vobis, etc. "
Circa primum dicit tria : quorum primum est, quibus datum est: secundum, prohibitio facta : tertium, paena transgredientium.
De primo dicit :
((Audistis quia dictum estantiquis. "
Duo tangit: auditum legis, et quibus est data.
Attende, quod auditus est triplex : rei ipsius, et Dei, et referentis. Rei auditus est, quia ipsa res per sui naturam aliquid loquitur, sicut faciunt ipsa moralia, quae ipsa sua natura omnes homines alloquuntur : sicut omnis homo ex ipsa natura audit non esse occidendum, non esse moechandum, non esse furandum, et hujusmodi. Et hoc significatum est, Exodi, xx, 18, ubi dicitur, quod cunctus populus videbat voces, quando Dominus dedit decalogum: quod non dicitur, quando dedit alia praecepta judicialia et ceremonialia, quia illa non ita ex ipsis rebus loquuntur ad rationem : Deus autem auditur in his. Exod. xx, 22 : De caelo locutus sum vobis. Psal. xlix, 1: Deus deorum Dominus locutus est. Referentes etiam patres locuti sunt filiis. Psal. LXXVII, 5 et 6 : Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera.
" Audistis quia dictum est antiquis. "
Hoc est, antiquo et carnali populo. Novum enim est, quod quantum ad suum principium est propinquum : et antiquum est, quod longitudine dissimilitudinis potius quam temporis a suo principio est remotum. Populus ergo carnalis damnatus sub peccato antiquus est, qui non sustinebat aliud audire : quia ceciderat a similitudine sui principii, in quo fuit creatus ad imaginem et similitudinem Dei. Baruch, III, 11 et 12: Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis : deputatus es cum descendentibus in infernum. Dereliquisti fontem sapientiae. Ad Hebr. viii, 3 : Quod antiquatur et senescit, prope interitum est.
" Non occides. "
Hoc est igitur quod dictum est antiquo populo, qui non recipit prohibitiones, nisi eorum quae per se horret natura : quia lex de se et in sacramentis, implendi non conferebat gratiam gratum fa- cientem : et ideo si aliquid ultra naturam prohibitum fuisset, gratiam implendi non habuissent antiqui ex sacramentis legis. Propter quod dicitur, ad Hebr. IX, 1 : Habuit quidem et prius justificationes culturae, et sanctum saeculare, hoc est, ut dicit Glossa, justificationes carnales pro modo culturae carnalis. Et hoc est secundum quod dicit.
Et habet duo in se : prohibitionem, et comminationem.
Et prohibitio quidem est, quae dicta est, Exodi, xx, 13.
Comminatio autem est, quam infert :
" Qui autem occiderit, reus erit judicio. "
Hoc est, ut judicio legis puniatur, postquam inventum est. Exod.XXI, 23 : Si mors fuerit subsecuta, reddet animam pro anima. Matth.XXVI, 52 : Qui acceperint gladium gladio peribunt. Sic igitur non prohibebatur nisi horrendum per se flagitium homicidis.
" Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. "
Impletio incipit hic.
Et dicit duo : auditum impletionis, et ipsam impletionem.
Circa auditum dicit duo : dicentem,et audientem.
Dicentem tangit, cum dicit :
" Ego autem,"
Qui novi testamenti sum mediator, ad Hebr. IX, 15 : Ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant,qui vocati sunt aeternae haereditatis.
" Ego, "
Inquam, per quem gratia et veritas facta est .
" Dico vobis, "
Novatis auditoribus, qui ad propinquitatem reducti estis principii. Ad Ephes. II, 13 : Qui aliquando eratis longe, facti estis prope. Unde, supra, III, 2 : Appropinquavit enim regnum caelorum.
" Quia omnis qui irascitur. "
Hic incipit impletio.
Attende igitur, quia omnis legislator intendit eum, cui dat legem, producere ad legislatoris intentionem. Est autem intentio legislatoris duplex in communitate : una est beatitudo pacis in statu reipublicae : altera est pax exterior ad minus, ut non turbetur qui studet laudabilibus studiis. Primam intentionem non consequitur, nisi faciat eos quibus legem dat, interioris lege informatos : ut ipsi sibi sint lex , etiamsi nemo poneret legem, sicut et ipse legislator lex est viva, sive animata. Aliam autem intentionem consequitur per paenas, ut per cruces, taliones : quia illi, qui non sunt informati justitia legis, turbarent pietatem et justitiam colentes, nisi essent cruces, et taliones, et alia genera tormentorum. Sic igitur implens legem secundum intentionem legislatoris primam, superjustus vocatur ab Aristotele , qui graece dicitur AdminBookmark Et hoc modo noster legifer implet legem, quando nos informat secundum formam legislatoris : ut: simus nosipsi nobis lex, tendendo ad honestum legis per conscientiae informationem. Ad Roman ii, 14 et 15 : Ipsi sibi sunt lex,qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Jerem.XXXI, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam .
Et hoc quidem facit in ira hic specialiter : unde ad haec tria exiguntur : et secundum hoc in tria dividitur pars ista. Primum quidem est eductio a nobis dispositionis contrariae, quae non permittit nos lege informari de non nocendo proximo : et hoc facit in prima parte. Secundum autem est, cum proximo ex animo facta reconciliatio : et hoc facit, ibi, v. 23 : " Si ergo offers. " Tertium autem est informatio amicitiae ad omnimodum consensum : et hunc docet, ibi, v. 25 : " Esto consentiens adversario. " Quo facto, ipsa conscientia in modum naturae tendit ad non nocendum proximo ex virtute amicitiae.
Circa primum igitur, primo inducit hoc, quod facit adirae exclusionem : quia ira est passio et commotio animi, per quam procuratur nocumentum proximi : et circa hoc dicit tria in gradibus irae, et tria in gradibus poenae. Si enim ira sit in corde tantum, commotio animi ad nocendum meretur judicium : si autem, cum hoc procedat exterius ad indignationis et nocumenti signum, sit sine convicio et nocumento, meretur concilium : si autem procedat extra ad convicium cum praecedente commotione animi, et cum indignationis et nocumenti signo, tunc meretur gehennam.
Per judicium autem et concilium et gehennam, gradus notantur paenarum : quia in judicio discussio fit an paena vel absolutione dignus sit : et cum paena quaeritur, ad reddendam rationem sistitur. II ad Corinth.v, 10 : Omnes manifestari nos oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis,
prout gessit. " Consilium " autem, sive concilium secundum aliam litteram, est quando jam constat de paena merita et deliberatur ex consilio qua et quanta paena feriatur : et hoc fit, quando convictus de peccato paenam exspectat. Sed gehenna est acerba et inflicta a judice paena, quando jam de crimine mortali convictus est.
Primo igitur, duo simul tangens, dicit :
" Omnis qui irascitur, etc. "
Et tangit tria : passionem irae, et causam, et paenam.
Passionem irae tangit, cum dicit :
" Omnis qui irascitur. "
Est autem duplex Ira : propassio, et passio : et similiter est in aliis generibus passionum. Propassio dicitur quasi protopassio : primus instinctus passionis, qui est subitus animi motus deliberationem et molitionem praeveniens nocumenti : et hic est primus motus, qui etiam in sanctis surgit : sed non punitur aliqua paena, quia minima est differentia venialis peccati, sicut supra diximus, ubi locuti sumus de primis motibus. Ira autem passio est de tertia specie qualitatis, quae est passio et passibilis qualitas, secundum quam quales dicimur, et informamur, et mutamur : et hic est non subitus, sed deliberatus animi motus ad nocendum cum molitione et consensu nocumenti, sicut dicit Glossa super haec verba Jacobi, I, 20 : Ira viri, justitiam Dei non operatur. Proverb. xv, 18 : Vir iracundus provocat rixas. Proverb.XXVI, 21 : Sicut carbones ad prunas, ei ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat ri-
" Fratri suo. "
Ecce secundum, in quo tangit causam rixae, quae vocatur ira per vitium. Est enim Ira per zelum, et est ira per vitium. Ira per zelum est conturbatio et commotio animi contra vitium quod videt in persona impedire justitiam Dei. Et haec ira est mater disciplinae. Numer. xxv, 11 : Phinees, filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. i Machab.II, 24 : Vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus : et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram. Psal. lxviii, 10 : Zelus domus tuae comedit me. Ira autem per vitium commotio est animi, quia quis molitur nocumentum fratri non propter vitium quod est in eo. Et ideo talis irascitur naturae, non. vitio. Frater autem hic dicitur omnis conjunctus religione et conformitate naturae : et religione conjunctus dicitur actu, vel potentia : quia licet non sit actu Christianus, tamen potest fieri per gratiam, quam forte sibi dabit Dominus. Malach.II, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus creavit nos ? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum ? Sic igitur qui nullam causam irae habet, irascitur fratri. Et Ideo Chrysostomus, in omnibus istis sermonibus dicit esse supplendum : sine causa, ut dicatur, qui irascitur fratri suo sine causa : et qui dixerit, Raca sine causa : et qui dixerit, Fatue sine causa: si enim haec cum causa dixerit, non peccat, sed corrigit. Et si sine causa fecerit, tunc vere fratri, et non peccato, irascitur, vel indignatur.
Sed videtur hoc inconveniens, quia irasci vitio est Praelati : hic autem loquitur Dominus generaliter de omnibus.
Et ad hoc dicendum, quod est correctio charitatis, quae fraterna dicitur : et haec est omnium ad omnes : et haec indignatur vitio. Et est correctio ex auctoritate, quae citat, et convenit, et cogit per censuram Ecclesiasticam. : et haec etiam eo.mmove-
tur per iram, per zelum. Et haec etiam si modum excessisse se sentit (ut dicit Augustinus in Regula) non tamen ab eo exigitur, ut a sibi subditis veniam petat : ne dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed in correctione fraterna, si corrigens modum excesserit, veniam petere debet, ut sibi dimittat, cui se fecisse sentit injuriam. Et in illa ira per zelum, non fit correctio, sive admonitio, nisi praesumatur probabiliter correctio. Si autem hoc non praesumitur, tunc admonendo non nisi conturbationem faceret : et tunc quiescit, et mala gemendo tolerat, quae corrigere non valet : et haec est sententia Bedae et Hieronymi.
" Reus erit judicio. "
Hoc est, discussione judicii, in qua de errato tenetur reddere rationem. Et hoc non mirum : quia dictum est, quod haec ira licet sit in corde, tamen est deliberata commotio animi cum consensu in nocumentum fratris, si potest : et si non adsit facultas, tamen completa non deest voluntas. Et cum dicitur, nocumentum proximi, intelligitur grave corporis, vel rerum, vel honorum dispendium : quia parvum nocumentum esse non reputatur. Mich.VI, 1 : Surge, contende judicio adversum montes. Jacob, II, 13 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.
" Qui autem dixerit fratri suo : Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit : Fatue, reus erit gehennae ignis. "
Ecce secundum, in quo duo facit: tangit gradum irae, et gradum paenae.
Gradum autem irae tangit dupliciter : '' ex parte irati, et ex parte causae ejus, cui irascitur.
Ex parte irati dicit :
" Qui dixerit. "
Ex commotione animi.
" Raca. "
Augustinus dicit, quod " Raca ver" bum hebraeum est, interjectio indi" gnantis, et nullius rei significativum " nisi indignationis. " Et tunc est iste gradus irae, quando aliquis commotionem animi deliberatam cum molimine nocumenti profert in sonum confusum nihil impii (alias, improperii) inferentem fratri, sed tantum indignationem suam ostendentem, sicut fit, quando clamore confuso proferimus animi motionem : et haec est indignatio canis latrantis, qui latrando non facit nisi suam iram ostendere. Raca autem secundum alios dicitur verbum hebraeum, quod interpretatur AdminBookmark hoc est, vacuus, quod est excerebratus , quod. est verbum magnae contumeliae dicere fratri, qui Spiritu sancto est plenus. Sed tamen non sonat aliquod crimen in fratrem commissum : et ideo est signum indignationis cum contumelia sine criminis impositione. Job, xviii, 4 : Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid, etc. ? Proverb. xviii, 14 : Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
" Reus erit concilio. "
Et (alias, vel) consilio. Ecce paena gravior quam praecedens. Concilium est conventio consiliariorum. Consilium autem est diffinitio, qua et quanta paena dignus sit, quem constat peccasse, et est sensus : Ita reus erit, et (alias, quod) cum tremore sustinebit paenam a senatu caeli diffinitam. Isa. III, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Matth. XIX, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes, etc. Haec autem duo praedicta dicit Chrysostomus,
exposita in Synodo Apostolorum, ut cum dicitur, " reus erit judicio, " hoc est, ita reus erit, sicut illi qui adstiterunt judicio, quando quaerebatur causa contra Dominum : quia irascens sine causa fratri, quaerit falsam causam contra membrum Christi, sicut illi quaesierunt causam contra Christum. Et, " reus erit consilio, " hoc est, ita reus erit, sicut illi qui dederunt consilium contra Christum : quia et indignationem proferens contra fratrem sine causa, quaerit jam consilium apud se, qualiter in membrum Christi proferat nocumenta. Et hoc invenitur in antiquis libris quorundam coenobiorum, in quibus consilium scribitur Apostolorum : in quibus etiam plura dicta Apostolorum inveniuntur, sicut quod Thomas dixerit paradisum ad lunarem globum attingere : et quod Bartholomaeus dixit Evangelium esse longum et breve. Et haec ego jam legi, sed non sunt authentica.
" Qui autem dixerit. "
Ecce tertium : et. dividitur ad modum promissorum in culpam et paenam. Culpa autem tangitur, cum dicit :
" Qui dixerit : Fatue. "
Supple, fratri irascendo sine causa, non vitio. Et hoc est, qui et animo (alias, omnino) commotus est cum deliberatione et molimine nocumenti, et indignationem extra cum contumelia ostendit et crimen fratri imponit : non enim modicus furor est, quem Deus sale sapientiae condivit infatuatum dicere, et salienti Deo derogare, ut dicit Glossa. Fatuus enim dicitur, qui ex destituto regimine rationis, sapore caret bonorum morum. Et hoc est impositio magni criminis, cum completa voluntate nocendi. Job, v, 2 : Vere stultum interficit iracundia. Job, xxxvi, 18 : Non te superet iracundia tua, ut aliquem opprimas. Proverb.XXVII, 4 : Ira non habet misericor-diam, nec erumpens furor : et impetum concitati spiritus ferre quis poterit ?
" Reus erit gehennae ignis. "
Ecce paena. Et duo tangit : locum, et genus tormenti. Locum, cum dicit :
" Gehennae. "
Genus tormenti, cum dicit :
" Ignis. "
Isa. L, 11 : Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. Hoc dicitur his qui succensi sunt flammis irae. Deuter. XXXII, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.
Sic ergo quatuor sunt in ira : unum dictum antiquis, quod est illatio nocumenti per opus : et tria addita novo populo, quorum majus est, in voce improperium dicente : medium, in signo indignationis sine convicio : tertium, deliberata cum voluntate nocendi commotio animi interior. Ex quibus quatuor componitur perfectum irae peccatum.
" Si ergo offers munus tuum ad altare. "
Ecce secunda pars illius impletionis, in qua post exclusam iram, quae non permittebat agere bonum proximi, suadet reconciliari. Est autem reconciliatio iterata conciliatio eorum qui ex ira divisi fuerunt.
Dicit autem hic quatuor : in quorum primo, tangit Deo dignum cultum in oblatione muneris. Secundo, hunc tam dignum cultum odio fratris dicit inacceptabilem fieri. Tertio, docet reconciliari, ex quo odium tantum apud Deum habet nocumentum. Quarto et ultimo, probat amicitiam .Deo gratam ex hoc, quod tunc probat acceptando munus oblatum :
Et haec patent per ordinem in littera.
De primo autem dicit :
" Si ergo. "
Et tangit circa hoc sex.
Per conjunctionem enim rationalem ergo, vel illativam, quam ponit, notat illationem hujus ex praemissis, quasi dicat : Ergo si vis scire quantum nocumentum ira fratris apud Deum habeat, considera in oblatione munerum : quia, Eccli.XXXIV, 23 : Dona iniquorum non probat Altissimus. Considera hoc in eo qui iram fratris moliebatur in corde, Cain dico, ad cujus munera Deus non respexit . . Et hoc est, quod dicit : " Ergo, " rationabiliter ex praemissis inferendo.
Per . hoc autem quod conditionalem conjunctionem si ponit, notat quod oblatio debet esse voluntaria. Vovere enim est voluntatis, et reddere necessitatis II ad Corinth.IX, 7 : Non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. Exod. xxxv, 5 : Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino. I Paralip.XXIX, 17 et 18 : Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum. Hoc est ergo, quod dicit :
" Si offers. "
Ecce dicatio muneris Deo : oblatio enim Deo vovetur, et dicatur. I Paralip.XXIX, 17 : Laetus obtuli universa. Isa.LX, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. Et hoc ergo est tertium.
" Munus. "
Ecce quartum, valor. Magno enim Regi non offertur munus, nisi nobile sit, et valeat. Malach, i, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Genes. xliii, 11 : Sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera.
" Tuum. "
Ecce quintum, ex quo debet fieri oblatio et eleemosyna, quia de tuo. Proverb. III, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. " De tua " dicit, non de aliena : quia, Eccli.XXXIV, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata.
.. " Ad altare. "
Hic sexto tangit locum. Est autem altare hic intelligendum non solum materiale, sed etiam spirituale : quia allegorice est fides Ecclesiae : moraliter autem cor devotum et fidele non in conventiculis et errore haereticorum offerendum est, nec in fastu et perversitate cordis. Exod. xx, 24 : Altare de terra (hoc est, de stabili et humili corde, et fecundo) facietis mihi, et offeretis super eo holocausta ei pacifica vestra, oves vestras et boves, in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei. Deuter. xii, 13 et 14 : Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris : sed in eo, quem elegerit Dominus. Psal. XXVI, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus. Psal. LXXXIII, 4 : Passer invenit sibi domum. et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum. Passer fuit sacrificium leprosi, et turtur. significat innocentiam : et significat oblata pro peccatis, et oblata pro devotione laudis divinae.
" Et Ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te. "
Hic secundo tangit recordationem odii fraterni impedientis acceptabilitatem voti oblati.
Et tangit circa hoc : duo recordationem odii, et relictionem muneris.
Circa primum notantur tria : discussio videlicet conscientiae, ut sit pura quae offert : secundo, inventum in discussione odium, cui dedisti causam : et tertio, quia non de hoc satisfecisti.
De primo dicit :
" Recordatus fueris. "
" Recordatio non est actus memoriae, " sed reminiscentiae, " ut dicit Philosophus. Reminiscentia autem est cum ratione, et est discussio conscientiae secundum vitam praeteritam. I ad Corinth.XI, 31 : Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Isa.XXXVIII, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
" Quia frater tuus. "
In quo non est causa odii, nisi quia frater est, et ideo tu es in culpa. Cantic. Ii, 5 : Filii matris meae pugnaverunt contra me. Psal. liv, 13 : Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Et sequitur, v. 14 : Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, etc.
" Habet aliquid adversum te. "
Et tria dicit: quod, " habet : " et in hoc notatur, quod adhuc mansit implacatus a te. Et quod hoc est, " aliquid : " notabilis scilicet quantitatis in nocumento, et de quo merito debeas eum placare judicio sapientis. Et quod hoc habet, " adversum te : " non tu adversus illum : et sic tu fuisti causa. Si enim tu adversus illum haberes, non tu eum, sed ipse te placare deberet. Chrysostomus tamen legit hoc
Indifferenter et inconsideranter quis causam odii, vel divisionis dederit. Sed primum magis est secundum litteram, et secundum rationem : et est Augustini. Ad Roman xii, 18 : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Psal.CXIX, 7 : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. I ad Corinth.VII, 15 : In pace vocavit nos Deus. Et, I ad Corinth.XIV, 33 : Non est dissensionis Deus, sed pacis.