Joannes autem Evangelista quarto loco posuit bolum, dicens: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Articulus enim iste est passio Christi: determinatio autem articuli est, quod sub Pontio Pilato est passus : qui quidem Pontius dicitur, quia devicit Pontum insulam, sicut Scipio dicitur. Africanus, quia devicit Africam.
Quod autem addit : Crucifixus, modum explanat passionis. Et quod dicit: Mortuus, dicit multae passionis quantitatem. Et sumitur de verbis Apostoli, ad Philip. II, 8, ubi dicitur factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.
Quod autem addit : Sepultus, non aliud dicit, sed circa mortem addit officium funeris. Tobiae, IV, 3 : Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli. Et ideo sepultura nihil addit nisi quod ad mortem pertinet. Propter quod totum illud ad unum et eumdem pertinet articulum. Isa. XI, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.