Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum per se objectum fruitionis sit ultimus finis ?
Alens. 4. p. q. 20. mem. I . art. 2. et 3. D. Thomas I. 2. q. 2 art. 7. et 8. Bonav. hic art. 3. q. 2. Doctor in scripto Oxoniensi in I. d. I . q. 1. et 4. d. 49. q. 5.
Circa distinctionem primam quaeritur de frui in comparatione ad suum objectum : utrum per se objectum fruitionis sit ultimus finis ? Quod non, videtur, super illud ad Galat. 5. fructus autem spiritus charitas, gaudium, etc. ubi glossa ex Ambrosio : Ista appellavit Apostolus fructus, quia propter se appetenda sunt, et sunt plura ; igitur plura propter se appetenda. Sed fruendum est illo, quod est propter se appetendum ; ergo, etc.
Confirmatur specialiter de charitate, quoniam bono per essentiam fruendum est; charitas est hujusmodi ; ergo, etc.,
Item secundo : Cujus est capacitas finita illud satiatur finito ; sed voluntas est hujusmodi ; ergo, etc. Major probatur, quia finitum debet adaequari finito.
Item tertio sic : Firmius assentit intellectus alicui vero creato quam increato, quia vero creato assentit propter evidentiam objecti, non sic vero increato ; igitur firmius voluntas assentit alteri bono quam increato.
Contra, Augustinus de doctr. Christ. cap. I. Res quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres sunt una res.
Hic primo distinguendum de fruitione ; secundo distinguendum de objecto fruitionis ; tertio exponendum est quod ponitur in litulo quaestionis.