Quinto loco suum bolum posuit Philippus, dicens : Descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis. In quo quidam multum dubitaverunt, utrum descensus ad inferos, et resurrectio mortuorum ad unum et idem credibile, quod vocatur articulus, pertineant. Sed salvo judicio melioris sententiae dicendum videtur, quod resurrectio duplex est, animae scilicet et corporis, et descensus ad infernum, ut dicit Damascenus, animae Christi deificatas, ideo in inferno vitam fecit beatitudinis in visione deitatis conjunctae cum anima Christi, et ibi implevit quod dicitur Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! Perimere autem mortem et mordere infernum sunt actus vitae et non mortis : ibi enim implebit quod dixit, Matth. XII, 29, quod fortior Christus intravit in domum fortis, scilicet diaboli, et alligavit fortem, et omnia vasa illius diripuit . Et haec omnia pro certo sunt actus vitae et ad resurrectionem relata : et ideo cum resurrectione in eodem credibili ab Apostolo conjuncta. Eccli. XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
De resurrectione autem dicitur in Psalmo CXXXVIII, 18 : Exsurrexi, et adhuc sum tecum. Non enim in toto perii per mortem, sicut inimici mei Judaei arbitrati sunt. Psal. III, 6 : Ego dormivi et soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.