IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur :
" Quod si oculus tuus dexter. "
Hoc est, prospectus cordis, qui est principium totius motus vitae, et qui secum circumtrahit et circumducit sinistrum, hoc est, prospectum corporis. De hoc prospectu cordis dicitur, ad Ephes.I,17 et 18 : Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus : illuminatos oculos cordis vestri : et isti sunt oculi dextri, quos maxime nititur excaecare diabolus. I Reg. XI, 2 : In hoc feriam vobiscum faedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros.
" Scandalizat te. "
Ecce tertium.
Est autem graece AdminBookmark obex, sive obstaculum quod objicitur in via plana, ad quod cum pes impingit, cadit ambulans : et hoc ponitur pro forma concupiscentiae carnalis, sicut est forma decipientis mulieris subvertens prospectum a via recta per casum libidinis. Et ideo vituperantur mulieres tales formas prospectibus hominum objicientes : quia primo, forma venit ad prospectum corporis, qui est oculus sinister, et hoc non multum nocet : sed quando transit ad prospectum mentis, tunc scandalizat. Unde, Augustinus in Regula : " Neque " enim cum inceditis, foeminas videre " prohibemini : sed appetere, vel ab " ipsis appeti velle, criminosum est. " Et praemittit dicens : " Oculi vestri etsi " jaciantur in aliquam foeminarum, in " nullam figantur. " Et, ibidem, iterum in Regula : " Impudicus oculus impudici " cordis est nuntius. Et cum se sibi mu-" tuo tacente lingua corda nuntiant ini" pudica, etiam intactis ab immunda vio-" latione corporibus, fugit castitas ipsa " de moribus. " Ideo, ut dixi, vituperantur foeminae tales formas objicientes. Isa. iii, 16 et 17 : Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, ei plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. Proverb. VII, 10 et seq.: Ecce occurrit juveni mulier ornatu meretricio , praeparata ad capiendas animas : garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis : nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Apprehensumque deosculatur juvenem, etc. Eccle. VII, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam : qui autem peccator est, capietur ab illa, Ab hujusmodi ergo formis informatus visus dexter scandalizat et impingit ad ruinam totius hominis.
" Erue eum. "
Ecce medicina : quia cum posuit scandalum primo, secundo ponit medicinam, et tertio, medicinae rationem.
In medicina autem duo dicit : morbi videlicet eductionem, et perfectae sanitatis restitutionem.
Morbi eductionem tangit, cum dicit:
" Erue eum. "
Quod autem eruendus sit oculus corporis, secundum quod est in via illiciti ad oculum cordis, probant quidam per simile in morbo corporis : quoniam si membrum putrescat in corpore, et timeatur per collimitationem destrui corpus, vel aliud membrum, praecipitur amputari membrum putridum. Cum igitur melior sit anima quam corpus, si ex membro corporali perdi timeatur anima, debet amputari membrum corporis.
Adhuc, Origenes ex amore castitatis dicitur emutilasse seipsum : et similiter duo juvenes in Vitas patrum.
Adhuc, quidam Philosophus exoculavit se, ut magis haberet cor congregatum ad sapientiam.
Ex ex omnibus his concluditur, quod oculus scandalizans corporaliter sit dus.
Et dicendum, quod hoc est stultitia, quia ex hoc non curaretur morbus : quia eruto oculo, non propter hoc cessat concupiscentia, nisi etiam imago eruatur, quae erui non potest. Et ideo cum Dominus doceat curare morbum, constat quod de erutione corporali non intelligitur. Nec est simile de membro putrido in corpore, quia ex continuatione, et collimitatione illius cum aliis de necessitate putrescunt alia : et ideo non est cura nisi per amputationem : in anima autem non est sic, et est possibilis alia cura. Nec commendatur Origenes, quod se emutilavit : imo tales sunt postea irregulares ad ordines Ecclesiasticos. De illis autem, qui se emutilaverunt in Vitas patrum, dicitur ibidem, quod propter hoc usque ad condignam paenitentiam fuerunt excommunicati. De Philosopho autem dicendum, quod hoc in eo fuit stultitia : Philosophi enim in multis erraverunt.
Attendendum igitur, quod oculus dupliciter eruitur : materialiter, quando pupilla excutitur : et hoc modo non valet ad morbi curationem eruere oculum. Alio modo eruitur secundum formam : oculus enim sicut et caeterae potentiae animae nihil omnino agunt, nisi per formas apprehensas : et illae sunt perficientes eas ad operationem. Et tunc oculus dexter eruitur, quando foemina (alias, forma) movens illicitas concupiscentias amputatur. Ideo dicit Apostolus, I ad Corinth.VI, 18 : Fugite fornicationem : quia non est vincere nisi fugiendo tales formas. Psal. liv, 8 : Ecce elongavi fugiens : et mansi in solitudine. Genes. xx, 16 : Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam. Proverb. 17 : Oculum qui subsannat patrem, ei qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae ! Oculus subsannans patrem est oculus lasciviens in subsannationem Patris caelestis : ethic despicit partum matris Eccl esiae, quia scandalizat eum. Corvi autem sunt humiles, nigri exterius mortificati, in torrentibus paenarum paenitentiae habitantes, et de torrente passionum in via cum viro beato bibentes, qui suffodiunt eum eruendo formas concupiscentiae : et filii magnae aquilae, qui Christus est, comedunt eum sibi incorporantes. Sic ergo eruitur oculus in curam morbi concupiscentiae.
" Projice eum abs te. "
Ecce restitutio plenae sanitatis. Abs te autem projicere est hujusmodi species peccatorum a te elongare. Proverb. xxx,
8 : Vanitatem ei verba mendacia longe fac a me. Projectio enim est motus ab eo qui projicit. Osee, IV, 17 et 18 : Dimitte eum. Separatum est convivium eorum. Isa.XXXVII, 22 : Despexit te, et subsannavit te, virgo filia Sion. Hoc est ergo projicere oculum : et patet, quod loquitur de concupiscentia quae manifestatur in oculis, sicut dicitur, Eccli.XXVI, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum ejus,
" Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. "
Ecce tertium, ubi tangit curae inductae rationem.
Et dicit comparationem, quae in duobus consistit, de quibus hic facit mentionem. Et in utroque comparatorum sunt duo : in una parte ponitur membrum cum perditione sua :in altera autem totum corpus cum interitu in gehen-
nam.
De primo dicit :
" Expedit enim tibi. "
Quantum ad vitam
" Ut pereat unum membrorum tuorum. "
Secundum vitam voluptatis. De qua dicitur, Job,XXI, 11 et seq. : Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, ei gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, etc. Secundum hanc enim vitam necesse est perire membrum : quia dicitur, I ad Timoth. v, 6 : Quae in deliciis est, vivens mortua est. Ad Coloss.III, 5 : Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, etc. Ad Galat. ii, 20 : Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus.
" Quam totum corpus tuum. "
Hoc est, tota congeries membrorum spiritualium.
" Mittatur in gehennam, "
aeterni incendii. Luc. XVI, 24 : Crucior in hac flamma, dixit is qui sepultus est in inferno : eo quod unum membrum linguae secundum formam gulae nolebat eruere.
" Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. "
Hic incipit tertia pars, ubi docet excludere concupiscentiam secundum hoc quod manifestatur in proximo opere ad coitum ordinato.
Et dicit tria : morbum concupiscentiae, medicinam, et medicinae rationem.
De morbo dicit sicut de oculo. Est autem dextera manus, unde est motus operationis, et operandi principium : haec autem est virtus cordis : quia, sicut probatur in libro de Principiis motus voluntarii ab Aristotele, " motus omnium " membrorum, et operatio principiatur a " corde : " et illa manu scandalizante, necesse est quod subvertatur totum regnum vitae. Sinistra autem est quae trahitur, et servit, virtus operans affixa membris : et licet illa sit de se semper scandalizans, tamen ex illa regnum vitae non subvertitur, quia est in potestate alterius. Unde, in Proverb.IV, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Sed quare non facit mentionem de pede ? Dicendum, quod pes non est operans per se ad concupiscentiam : quia etsi portat concupiscentem ad locum concupiscentiae, tamen tactus praecedentes coitum pede non perficiuntur, sed potius manu amplexante, et loca pudenda tangente. Unde, Proverb. vii, 18: Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. Et, Ezechiel. xxiii, 17, dicitur, quod ingressi sunt amatores ad cubile mammarum, propter contactus immundos uberum et pudendorum. Hoc est ergo, quod vult dicere :
" Si dextra manus tua scandalizat te. "
Manus enim organum est aptum in multas operationes : et tactus immundi praecedentes coitum magis manu quam alio membro perficiuntur. Unde, Hieronymus : " Risus et sibili, tactus et joci " moriturae virginitatis solent esse priu" cipia. "
" Abscide eam, et projice abs te. "
Ecce medicina : et exponendum est sicut superius.
Necesse est ergo ut eruatur dextera secundum formam per quam operatur, et longe per alienationem suam ab ea projiciatur : quia tunc nec sinistra scandalizat, sed sub potentia dextrae comprimitur, et trahitur ad serviendum in operibus castitatis. Et hoc significatum est, Judicum, III, 15, ubi dicitur, quod Aod utraque manu pro dextera utebatur. Psal.CXVII, 16 et 17 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem. Non moriar, sed vivam. Dextera enim Domini est dextera forma Dei informata : et haec facit virtutem per formam virtutis operans, exaltat per magnifica opera, et iterum facit virtutem, scandalum iniquitatis excludens : et ideo talis non morietur, quia projecit a se dexteram scandalizantem. Exod. xv, 6 et 7 : Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimi-cum. Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos.
" Expedit enim tibi, etc. "
Ratio est medicinae : et exponendum est sicut superius. Marc.IX, 42 : Si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam . Haec est ergo expositio litterae. Sunt autem aliae expositiones multae traditae a Sanctis consolantes locum istum : quae sunt per metaphoras diversas ad mores introductae : quas in hunc modum possumus congregare. Quod occasio scandali aut sit in nobis, aut in his quae nobis conjunguntur, ut oculus, et manus. Si autem est in nobis, est duplex vita : una oculi, quae est theorica, sive contemplativa : altera manus, quae est practica, sive activa : et tuuc si oculus per tum contemplationis scandalizat, eruimus oculum, et transimus ad vitae activae exercitium. Contemplatio autem aeternorum per dextrum significatur oculum : et si dextra manus per torporem bonae actionis scandalizat, eo quod in agendis multas invenit difficultates, abscindatur actio exterior, et transeamus ad quietem contemplationis. Si autem occasio scandali est in his quae nobis conjunguntur, tunc oculus dexter est amicus, doctor, vel consiliarius, vel procurator, qui nobis prospicit sicut dexter oculus. Manus autem est amicus minister subserviens, oeconomus, benefactor, qui nobis operatur sicut manus dextera. Et si in his scandaluni invenitur, abscindendi sunt quantumcumque conjuncti, et projiciendi : quia qui aliquem talium amat plus quam Christum, non est eo dignus . Deuter. xxxiii, 9 et 10 : Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos : et fratribus suis: Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum ei pactum
tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob) et legem tuam, o Israel. Mich. VII, 6 : Inimici hominis domestici ejus. Tales enim dicuntur et oculi et manus, sicut dicitur, Job, XXIX, 15 : Oculus fui caeco, et pes claudo. Hoc est ergo, quod dicit.
Sed secundum superiorem expositionem, quae litteralis est, quaeritur : Quia supra, de ira loquens, non docuit tantum excludere iram, sed post exclusam iram praecepit reconciliari fratri, et post reconciliationem ad concordiam redire : hic autem nihil horum facit, sed tantum docet excludere concupiscentiam.
Et ad hoc dicendum, quod concupiscentiae malum nonvincitur nisi fugiendo, et ideo in hoc non est nisi exclusio facienda : sed malum irae non perfecte vincitur nisi beneficia inimico impendendo, et ideo ibi exiguntur plura quam hic. Ad Roman. XII, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit) potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
" Dictum est autem. "
Hic tangit impletionem prohibitionis moechiae, in quantum est contraria individuae vitae consuetudini, quae est inter legitimos conjuges.
Et dicit duo : primo, ordinabile, et secundo, ordinationem. Secundum est, ibi, V. 32 : " Ego autem dico vobis, etc. "
Circa primum modo consueto dicit duo : scilicet modum edicti, et edictum legis.
Modus edicti tangitur, cum dicitur.
" Dictum est autem. "
Et non addit, antiquis : quia hoc non sonuit ad omnes : eo quod non est naturale, sed potius contra rationem. Nec dicitur, quod Deus dixerit, sed sicut dicitur, Matth. XIX, 8 : Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras.
Et ideo quaeritur, utrum Moyses hoc permisit sine peccato ? Et videtur quod peccaverit : quia qui occasionem damni dat, damnum intulisse videtur : ipse autem per hoc occasionem dedit multis mortaliter peccandi. Si dicas Glossa, quod permisit malum, ne eveniret maius malum, hoc est, occisio conjugum, videtur hoc nihil esse : quia non sunt mala facienda ut eveniant bona, adRoman. III , 8 : Non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
Ad haec omnia solvenda, nota, quod aliud est in factis personalibus, aliud in legislatoribus : quia sicut dicitur, Sapient. VI, 3, continere habet legislator populos diversarum voluntatum in una pace communi . ''In factis enim personalibus non est faciendum malum ut alius faciat bonum, vel evitet quantumcumque malum (quia simpliciter nullus debet facere malum propter aliquem) : quia malum quod facit, aut erit mortale, et tunc ipse moritur ut alium juvet, quod est contra ordinem charitatis : aut erit veniale malum, et hoc est dispositio ad malum, et remittit fervorem charitatis, et illo remisso et dispositione ad malum posita, pronus erit ad casum, et sic ponit se in discrimine : quod iterum stultius est propter alium facere. Sed in legislatoribus et Principibus secus est. IIII enim non malum faciunt, sed continere non possunt multitudines, nisi tribus se modis habeant ad multitudinem populi : quaedam enim concedunt et praecipiunt, et quaedam indulgent et volunt, et quaedam permittunt et ordinant. Concedunt autem et praecipiunt omnia quae justitiam sapiunt, et beate vivere faciunt cives in pace cunctis mortalibus desiderata, ut dicit Assuerus. Sed indulgent et volunt ea quae infirmitati sunt adhaerentia, quae tamen justa non sunt, sed nec ita injusta quod laedatur civilitas. Permittunt autem et ordinant mala quae necesse est fieri propter malas multorum voluntates, sicut est usura in legibus mundanis, quam non praecipit legislator, sed cum gratis accommodare non vult, ordinat Inuitando quid (alias, quod) ultra sortem accipiat.
Similiter est in lege Moysi : moralia enim et civilia concessit et praecepit? et infirma indulsit, et voluit ea fieri. Sic cum homo sit in concupiscentia, quamvis non faciat intuitu fidei thori vel intuitu justitiae reddendi debiti, tamen cognoscat uxorem, et vult quod uxor consentiat ei, cum non moveat eum nisi libido, quia aliter concupiscentia prona ad ruinam caderet, nisi honestate nuptiarum sic exciperetur. Unde in tali casu dicit Apostolus, I ad Corinth, VII, 6 : Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Et dicit Augustinus, ibidem, in Glossa, quod " hoc " quod indulgentiam habet, peccatum " est, sed tantum non est peccatum, " quod accusatione sit dignum : et ideo " vult, quod conjuges sibi in hoc subser-" viant. " Permittit autem lex Dei quae sunt mala, quae propter multitudinem ad hoc inclinatam punire non potest : sed cum permittit ea, ordinat ea : sicut aliquando lex imperatoria permisit usuras, sed ordinavit eas, sicut diximus. Ita propter duritiam cordium Judaeorum, qui semiaegyptii fuerunt, permisit: et cum permisit, ordinavit quod quando dimitteretur, daretur ei libellus in quo causa dimissionis poneretur, ut saltem aliqua servaretur forma justitiae. Propter quod non legitur umquam aliquis Sanctorum uxorem dimisisse.
Dicit autem hic quaedam Glossa Chrysostomi : cc Moyses permisit libellum re-" pudii, sicut Apostoli secundas nu-" ptias. " Et hoc non videtur : quia secundae nuptiae non damnantur. I ad Corinth. vii, 39 : Quodsi dormierit vir ejus,
liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Libellus autem repudii semper fuit damnabilis, nec a lege permittebatur, nisi quia non puniebatur, sed lex non auferebat peccatum.
Et dicendum ad hoc, quod est similitudo in causa in genere : quia sicut libellus repudii permittebatur, ne propter concupiscentiam moechiae occiderent conjuges : ita indultae sunt secundae nuptiae, ne propter concupiscentiam ruerent in fornicationem.
" Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. "
Ecce id, quod est ordinandum.
Tangit duo : primo enim tangit id quod permisit lex non vindicando : et secundo, dicit ordinem legis, quae circa permissum ordinavit.
De primo dicit infinite :
" Quicumque dimiserit uxorem suam, "
Propria sponte, non praecepto legis.
" Det illi libellum repudii. "
Ecce id, quod ordinat lex in aliquod mali remedium : quia sicut est, quando permittit Deus aliquod malum fieri, numquam voluntas Dei est de malo quod fit, sed potius de bono quod inde ordinatur : sicut quando permisit Martyres occidi, non voluit occisionem activam, sed voluit patientiam Martyrum, et constantiae fidei relinquere exemplum : ita etiam lex numquam vult id quod permittit, sed cum sine voluntate legis fit aliquid, vult circa hoc fieri, ne omnino appareat faedum et injustum. Sicut etiam in arte non praecipiuntur fieri mala artis, sicut quod male incidatur corium calcei, sed cum contingit hoc malum, ars quantum potest, subvenit et ordinat ne omnino pereat. Deuter.XXIV, 1 : Si acceperit homo uxorem, ei habue-
rit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius.
" Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari : et qui dimissam duxerit, adulterat. "
" Ego autem dico vobis, " qui sum novi populi Legislator, non modo per Angelum dico, sed per me ipsum :
" Quia omnis qui, etc. "
Ecce impletio legis, quando tollitur quod injuste permissum est.
Et tangit tria : quorum primum est, in qua causa, et non in alia potest fieri repudium : secundum est reatus dimittentis, si ex alia causa dimiserit: tertium autem est peccatum ducentis dimissam, quod eliam permissum fuerat, Deuter. XXIV, 2 et seq.
" Omnis qui dimiserit, "
A thoro, non a societate matrimonii: quia illa inviolabilis, quamdiu vivunt legitimi conjuges.
Et hoc notat, quando addit :
" Uxorem suam. "
Quia uxor non est, nisi sit legitime conjuncta. Ethujus causa est, quia omne quod commune est plurium, oportet lege ordinari : quia aliter amor privati boni induceret ad hoc quod unus faceret injuriam alteri : matrimonium autem commune est plurium, et ideo lege determinandum est quae sit legitima conjunctio. Super privatum autem bonum, in quantum hominis est, nulla cadit legum ordinatio.
" Excepta fornicationis causa. " Fornicationis dicit, cum tamen sit adulterium : quia transgrediens thorum non habet finem nisi fomitis, cujus finis est delectatio, et nihil honestatis habet in intentione : et propter similitudinem finis ponitur fornicatio pro adulterio. Qui autem dimittit propter causam fornicationis, non repudiat, nisi a thoro, quia aliam ducere non potest.
Et attende, quod intelligitur de ea quae adhuc agit libidines fornicationis : in illa enim non est via correctionis : qui enim talem tenet, patronus: est turpitudinis. Proverb. xviii, 22 : Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum : qui autem tenet adulteram, stultus est et impius. Sic enim pro peccato dimittere, et non innocentem, neque paenitentem innuit Dominus, loquens ad Synagogam, Isa. L, 1 et 2 : Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Ecce in iniquitatibus vestiris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret. Eccli.VII, 28 : Mulier si est Ubi secundum animam tuam, non projicias illam : et odibili non credas te. Paenitens autem mulier debet esse fidelis viro secundum animam : et hujus exemplum dat Dominus, Jerem. iii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Et ideo decretum est Sanctorum, quod adultera recipienda est, sed non saepe. Sed per jus non potest cogi alter conjugum, qui separat ob fornicationem conjugem a thoro, nisi ex pietate velit. Et hoc est quod dicit.
Hic autem dicit Glossa, quod etiam propter fornicationem spiritualem, ut si cogat ad. idololatriam, vel avaritiam, vel alias concupiscentias, potest dimitti a thoro. Sed hoc non videtur, quia tunc saepe fieret repudium. Et dicendum, quod in talibus non potest dimitti conjux a
thoro, quia non peccat contra matrimonium, sicut facit adulterium, sed cohabitatione separantur, ita tamen quod solvat et reddat debitum. Si enim alter est fur, vel raptor, vel aliquid hujusmodi, et ad usum talium cogat conjugem, debet non obedire, et in usu talium lucrorum non cohabitare. Hoc est ergo quod dicit:
" Facit eam moechari. "
Ecce secundum, ubi exaggerat peccatum : quia per hoc, quod fraudat debito eum qui propter timorem concupiscentiae contraxit matrimonium, dat ei causam adulterandi : et hoc modo facit, quod non facit qui propter fornicationem dimittit : quia tunc ille qui dimittit, causa est suae dimissionis.
" Et qui dimissam duxerit, adulterat. "
Ecce tertium peccatum ejus qui ducit dimissam propter fornicationem. I ad Corinth.VII, 10 et 11 : Praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et ideo qui ducit eam, adulteratur : mulier autem sic adulterans, ut dicit Chrysostomus, quatuor peccata comittit, quae sunt, exhaeredatio verorum filiorum, fidei violatio, virum dimittit, et adulteratur. Et horum tria ultima facit etiam vir adulterans. Eccli. xxiii, 32 et 33 : Sic ei mulier omnis relinquens virum suum, scilicet peccabit, et statuens haereditatem ex alieno matrimonio : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi, scilicet haeredes. Malach. II, 15 : Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere.
" Iterum audistis quia dictum est antiquis. "
Hic inducit prohibitionem quae est in verbis, et implet eam : et ordo patet ex superioribus. Est autem ista prohibitio generaliter ordinata super omne in quo communicant sibi homines.
Dividitur autem in partes duas : primo, docet implere prohibitionem perjurii : sed quia perjurium omne, vel juramentum cadit super omnes sermones in quibus communicant sibi homines, ideo in secundo, docet implere illam partem quae est in sermone simplici, ibi, v. 37 : " Sit autem sermo vester : Est, etc. "
Adhuc, in priori duo facit : proponit enim id quod est implendum : et secundo, ponit ipsam impletionem, ibi, v. 34 : " Ego autem dico vobis, etc. "
Adhuc, modo superiori in primo facit duo : primo, ponit modum prohibitionis, etposteaproponitidquodestordinandum.
Modum autem prohibitionis tangens tria dicit: quorum primum est iteratio dictionis, cum dicit : " Iterum. " Conformitas dicti ad materiam, cum dicitur : " Dictum est. " Approbatio veritatis per auctoritatem antiquorum, cum dicit: " Antiquis. "
Circa primum nota, quod ea quae in praehabitis sunt determinata, dictionem habuerunt rei tantum : istud autem est invocatio divinae veritatis super dictum hominis. Et ideo est hic alia manifestatio, vel alius modus quam in praecedentibus. Et geminatio illa auditus rectitudinis in invocatione immobilis veritatis super dictum hominis notatur per iterationem, quam importat, cum dicit :
" Iterum audistis. "
Interiori aure.
" Quia dictum est. " hominum: omnium enim hominum (alias, omni enim homini) dictat ratio, quod divina veritas (quae immobilis etindeflexa est) non debet invocari in testem dicti hominis falsi : quia, ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Ad Tit. l, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Sicut ergo curvum, et rectum non adaequantur : ita etiam divina veritas non adaequatur verbis falsis hominis. Hoc igitur dictum est omnibus
" Antiquis, "
Non solum corruptioni proximis (quorum non sunt prohibitiones nisi super horribilia secundum se), sed etiam his quorum experientia sapientiae est multa et plurima agendorum circumspectio : a quibus hoc (propter multum periculum quod est in jurando) est approbatum. Job, XII, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Sic igitur istud " dictum est antiquis. "
Et hoc intus auditum dicit nobis :
" Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua. "
Hic tangit illud, quod est implendum. Et dicit duo : prohibitionem perjurii, et id quod indulgetur infirmitati, ibi, " Reddes autem Domino. "
De perjurio dicit :
" Non perjurabis. "
Exod, xx, 7 : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Levit. XIX, 12 : Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui.
Ad hoc quod bene sciatur quid sit perjurium, oportet videre quid juramentum, et quae necessitas a qua oritur juramentum, et quae exiguntur ad juramentum, et quod juramentum sit licitum, et qualiter sit intelligendum, et utrum semper sit observandum : deinde qui sint modi jurandi, deinde quare a jure nominetur potius quam ab alio : et ex omnibus dictis videndum quid sit perjurium, et quare perjurium est in prohibitione legis, et non juramentum : et de omnibus his diffiniendo potius quam disputando dicemus.
Ad primum ergo dicimus, quod juramentum est invocatio immobilis veritatis ad testificandum et confirmandum veritatem mobilem quae est in dicto hominis, ut melius aliquis veritati dicti hominis inniti possit. Hoc autem accipitur ab eo quod dicitur, ad Hebr. VI, 16 : Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
Necessitas autem quae cogit ad juramentum, et a qua ortum est juramentum, est quod homines necesse habent communicare in contractibus et pactis : quia aliter cohabitare civiliter non possent. Contractus autem et pacta non possunt fieri nisi in actionibus voluntariis : et voluntates non sibi mutuo innotescunt nisi per verba. Verba igitur faciunt obligationes et pacta et contractus, secundum quod indicia sunt voluntatis. Nihil autem mobilius et instabilius et dubitabilius et ignorantiae permixtius est quam voluntas. Igitur de se verba nuntia voluntatis nihil habent stabilitatis cui aliquis inniti possit : oportet autem inniti tam in judiciis quam in contractibus et pactis et aliis obligationibus. Ergo veritatem dicti hominis oportet fulciri aliquo immobili: non est autem immobile aliquid (alias, aliquod) quod ei applicari possit, nisi exemplar ejus quod est divina veritas. Illam ergo oportet facere fidem ad confirmationem dicti hominis. Et haec duo simul tangit Apostolus, ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. Et quia sic mendax est homo, oportet quod firmitas dicti sui roboretur superiori veritate confirmante.
Illa autem quae exiguntur ad juramentum, tanguntur, Jerem. IV 2 : Jurabis :Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia. Et haec tria dicit Hieronymus esse tres comites juramenti: et horum comitum unus format juramentum ex partejurantis : alter, ex parte rei quae asseritur : et tertius, ex parte causae perquam juratur. Judicium enim est judicium rationis, quo discernere habet jurans quid, et quando, et ad quid jurat, qualiter certificatus sit, et hujusmodi, et quam discrete juret. Et hic comes comitatur juramentum secundum quod est actus jurantis, ut diximus. Sed quia in eo quod res est, vel non est, oratio vera, vel falsa est: et ideo veritas est comes, quae informare habet juramentum ex parte rei quae juratur. Non autem facienda justa semper, quinimo juste quod justum est exsequendum est : et ideo causa propter quam juratur, debet esse justa, et juste postulata. Juratio ergo non debet esse vel coacta, vel non voluntarie oblata, nec sponte tacta.
Exiguntur ergo ad juramentum sex: quorum unum est, quod invocatio non sit super rem vanam. Secundum est, quod testificatio fiat per divinam veritatem, et non per aliud, Deuteron.VI, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. Tertium est, quod sit de his in quibus incredulitas adversarii, vel nobiscum communicantis expostulat. Quartum est judicium. Quintum est veritas. Et sextum, justitia.
Ex his accipitur quod omne illud juramentum sit licitum, sicut dicit Beda, quod " observatum in deteriorem non vergit " exitum : " quia haec omnia sex habet quae sunt enumerata.
Quod autem fit de re illicita, ut de furto, vel adulterio, vel non manifestando crimine (cum Augustinus dicat, quod qui crimen celat, consentit) est illicitum unde in omnibus talibus statim jurando homo efficitur perjurus : et ideo " debet " rescindere pactum et mutare decretum, " ut dicit Beda.
Quia vero homo non jurat propter seipsum, quia conscientia sufficit ei ad. seipsum, ideo oportet quod quacumque arte verborum utatur, quodjuramentum semper in illo sensu intelligatur factum, in quo accipit ille cui fit, et propter quem fit juramentum.
Ex his patet etiam, quod juramentum semper est observandum : quia non est juramentum, nisi sit licitum: et tunc est observandum : alioquin in juratione esset perjurium.
Modi autem duo sunt, quibus juratur in genere : modus testificationis, et modus exsecrationis. Modus testificationis est, quando simplex fit testificatio dicti per divinae veritatis invocationem : et hic habet multos modos secundum consuetudines juramenti. Aliquando enim jurabatur, Vivit Dominus : et hic erat per vitam infallibilis veritatis Dei : aliquando autem per Deum, et aliquando testem invocando in animam suam, sic, II ad Corinth.I, 23 : Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum. Et aliis diversis modis. Juramentum autem exsecrationis fit per interminationem paenae, sicut, Si non. faciam, mala mors me apprehendat: sicut juramentum quod fuit inter Jacob et Laban . Haec autem paena apponitur, quando homo jurat : quando (alias, quia) in hominem cadere potest paena, sicut, Job,XXXI, 17 : Si comedi buccellam meam solus, etc. et subinfert, v . 8 : Seram, et alius comedat. Et, ibidem, infra, v . 40 : Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Quando autem Deus jurat exsecrando, paena determinari non potest, quia paena non cadit in Deum, sicut, Psal. XCIV, 11 : Quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.''
A jure autem denominatur : quia " cum " omne jus, ut dicit Tullius, a judicio, " vel pacto, vel a pari oriatur, " juramentum non nisi in judicio, vel pacto, vel pari, sive aequali (quod inter contra ctus facientes attenditur) exhibetur : in omni enim contractu attenditur aequale, quod uterque contrahentium aequali gaudeat valore, et neuter decipiatur : et ita non praestatur juramentum nisi super juris originem. Et ideo a jure etiam jusjurandum, vel juramentum appellatur.
Ex omnibus autem inductis, et praecipue ab illis sex quae exiguntur, accipitur quid sit perjurium. Sicut enim virtus constat ex una tota et sola causa, quae est omnes circumstantiae in debito actu cum fine : et si aliquid horum singulum corrumpatur, nascitur vitium : ita etiam juramentum verum conficitur omnibus simul supradictis sex convenientibus : perjurium autem est, si unum solum ex omnibus omittatur. Sed tunc de multis dicitur perjurium per prius et posterius : ei illud maxime nomen habet perjurii, in quo omnia simul corrumpuntur: et post hoc, illud in quo deest veritas: et post hoc, quod caret justitia: et sub illo est, quod caret judicio : et omnia alia habet: et sic de aliis quod plus habet deformitatis, habet etiam plus de nomine et ratione perjurii. Hinc patet quare perjurium in lege prohibetur.
Juramentum non praecipitur, sed cum fit, indulgetur infirmitati non credentis aliter proximo : et hoc fit ideo, quia licet juramentum ex duobus componitur, quorum utrumque est bonum, quod est enuntiatio veritatis in sermone humano, et invocatio veritatis divinae, tamen conjunctio istorum duorum est periculosa propter incertitudinem dicti humani: quia homo est ignorantiae permistus et dubietati, et ideo periculum est suo dicto testimonium divinae veritatis invocare. Et haec est causa, quod perjurium prohibetur : sed juramentum non praecipitur, sed indulgetur infirmitati, et ordinatur, sicutpatebit inferius.
Hoc est ergo quod dicit :
" Reddes autem Domino juramenta tua. "
Eccli.XXIII, 9 : Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa. Et, ibidem, subditur, v. 12 : Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Quamvis enim legatur, Psal. CIX, 4, quod juravit Dominus, et non paenitebit eum : et quod Sancti juraverant : tamen periculosum est jurare : et assuescens jurare, antequam sciat, labitur in perjurium aliquod de supradictis. Jacob. v, 12 : Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, etc. Prohibet enim Dominus jurare falso, scilicet sine veritate : dubie, sine teste conscientiae : superflue, sine necessitate causae : sive temere, sive praecipitanter, sine judicio deliberationis. Hac igitur de causa non dicit lex : Jura, et cum juras, " redde Domino juramenta tua : " sed tacet de praecepto juramenti, et relinquit tamen indultum. Et quando fit, praecipit quod reddatur Domino.
Reddere autem Domino est referre Domino : et hoc fit, quando juratur per Deum, et non per aliquem alium deum, vel aliquam creaturam : quia illi creditur inesse immobilis veritas, per quod juratur, inquantum est de ratione juramenti, ut patet per antedicta.
Non debet autem aliquis significare talem veritatem esse nisi in Deo : tamen huic videtur esse contrarium, quod Joseph juravit per salutem Pharaonis . ''Et dicendum, quod Joseph non juravit per salutem Pharaonis ibi sistendo, sed referendo illud quod dixit, ad Deum salvantem, cujus salus in salute Pharaonis apparebat.
" Ego autem dico vobis, non jurare omnino : neque per caelum, quia thronus Dei est:
Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
Neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. "
" Ego autem dico vobis, " qui per meipsum, non per Angelum loquor vobis.
" Non jurare omnino. "
Hic docet implendo perficere prohibitionem eo modo quo alia docuit.
Et dividitur in duos paragraphos : primus loquitur de impletione prohibitionis, et secundus, de impletione indulgentiae jurandi, qua ad Dominum praecepit reddi juramenta, ibi, " Neque per caelum, etc. "
De primo attende, sicut ante dictum est, quod non est impletio legis in addendo, vel minuendo, sed potius in reducendo eam, quod inscribatur cordibus et visceribus audientium, sicut in ante habitis expositum est.
Et ideo dicit :
" Non jurare omnino. "
Et dicitur, quod ista oratio duplex, est: eo quod signum distributionis potest a negatione respici formaliter, vel materialiter. Si formaliter, tunc negatio refertur ad totum : et est sensus : Dico vobis non omnino jurare, hoc est, non ex quacumque causa, vel levitate jurare : et tunc non prohibet quin ex aliqua causa jurari possit. Si autem respiciatur materialiter, tunc est sensus : Dico vobis omnino jurare, hoc est, ex nulla causa jurare : et in. hoc sensu videtur accipere
Chrysostomus, qui dicit, quod " jurare " omnino sit illicitum : " et arguit Clericos, " qui Evangelia porrigunt et a tenent jurantibus : " et hoc non tenet Ecclesia.
Unde notandum, quod revera sensus litterae est, quem dicit Chrysostomus sed quia jurare est actus jurantis, cujus principium est voluntas et non natura, prohibetur iste actus, secundum quod erit a voluntate. Et sensus est: Nullam omnino voluntatem habeatis jurandi, sed semper sit vobis voluntas contraria juramento : et ideo, quando contingit propter necessitatem jurare, indulgetur : sicut quando contingit ex concupiscentia sola uxorem cognoscere : et talem indulgentiam dans lex vult in casu fieri, quod indulget: et non praecipit vel suadet, sicut diximus in praecedentibus. Et hoc modo tunc prohibitio inscribitur cordi: quia in nullam habet jurandi voluntatem, sed necessitatem, nullo modo pejerat: et tunc completa est lex prohibitionis perjurii. Et in eodem sensu dicit Jacobus, v, 12 : Ante omnia, fratres mei, nolite jurare.
" Neque per caelum. "
Ecce tangit impletionem juramenti, scilicet quod si juratur, juretur per eum qui veritas est immobilis.
Attende autem causam dicti : duo enim genera hominum jurabant per creaturas, videlicet fideles, et infideles. Fideles simplices ideo per creaturas jurabant, quia putabant talibus juramentis non obligari, eo quod nulla in creaturis esset divinitas, nulla esset testificata per eas veritas, cum de omnibus dictum sit, Eccle.I, 14, quod cuncta subjacent vanitati . Et hi arguuntur ab Augustino, quia licet creatura in se vana sit, tamen veritatem habet exemplatam a divina veritate, et hoc, quando juratur ipsa intentione juramenti, et refertur ad divinam veritatem : sicut in veneratione adorationis, imago refertur ad sanctum, cujus est imago : et tunc sic relata ad Dei veritatem, obligat juramentum quod fit per creaturas. Infideles autem jurabant per creaturas, quia putabant aliquid numinis esse in creaturis, et attribuerunt eis venerationem immobilis veritatis. Et hoc arguit Chrysostomus : littera autem consentit utrique expositioni, sicut patebit.
Attende ergo, quod creatura, perquam jurare non debemus (et quae non habens divinitatem, ut Chrysostomus dicit, habet tamen veritatis Dei exemplationem), aut est imago, aut est vestigium. Et si est vestigium, aut imitatur in gratia et sanctitate, aut in natura. Et si m natura, aut in repraesentatione imitatur pulchritudinis gloriae, aut in ultima exigua similitudine. Et si imitatur in repraesentatione pulchritudinis et gloriae, tunc dicit: " Neque per caelum, " quia non Deus sed
" Thronus Dei est. "
Et ideo repraesentans pulchritudinem gloriae suae, per quam jurans exemplari illius pulchritudinis (quod est in Deo) obligatur.
Scias autem, quod sicut in naturis lux emittens lumen in purum et clarum aerem serenando eum, facit ipsum sedem et locum pulchritudinis lucis, quia omnes colorum species depuratae et a faece materiae remotae, stant in ipso, et repraesentantur in ipso, et agunt in oculos videntium ex ipso : et sic etiam luce increata per candorem lucis suae serenantur caeli per metonymiam dicti (qui sunt Angeli), et serenati candore lucis aeternae, locus efficiuntur omnium pulchritudinum veritatis divinae : et ideo dicuntur throni. Propter hoc attribuitur Thronis a beato Dionysio esse elevatos a scabellari subjectione propter depurationem et serenationem naturae, et thearchici (hoc est, divini principalis) adventus esse immaterialiter susceptivos : sic etiam anima hominis lucem habet intellectus agentis. Cum infunditur lux increata, commiscetur, et emissione luminis serenat et immaterialem facit animam in ea parte qua recipere habet veritatem : et haec pars vocatur intellectus passibilis (alias, possibilis), et tunc efficitur locus et thronus pulchritudinum veritatum divinarum altissimarum. Sicut perspicuum serenatum lumine efficitur locus specierum lucis, ut diximus, et sic anima justi sedes est sapientiae : non enim recipit aliquid horum trium species pulchritudinis, ut materia, vel subjectum : quia si sic reciperet, tunc afficeretur illis, et denominaretur ab eis, et esset perspicuum aeris album, vel rutilum, vel aliquod hujusmodi, quod absurdum est. Recipiunt ergo ista sicut locus specierum, et non sicut materia : et hoc jam a nobis in operibus philosophicis est demonstratum. Tales autem species pulchritudines vocantur proprie, quia nihil de faece materiali retinentes in pulchritudine, qua in mente Dei candent, sunt in talibus thronis immaterialiter susceptae, in perspicuo minus et particulariter, et in anima plus et universaliter, in Angelis autem maxime et universaliter et simpliciter. Sic ergo caelum Dei thronus est : et anima justi sedes sapientiae : et hoc modo sedet super Cherubim plenitudinem scientiae, cujus plenitudo nusquam est nisi in tali pulchritudine veritatis.
Tangens autem creaturam propter oppositum, quae exigui vestigii per naturam est repraesentativa, dicit :
" Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, "
Et non Deus. In scabello pedum non resultat nisi figura plantae pedis, quae est similitudo non sedentis, nec pedis, sed ultimi termini pedis. Et hoc modo terrena materialia ultimam habent et minimam imitationem Dei, non in pulchritudine : sed materialibus formis in materiam dejectis et calcatis quaedam indicia repraesentant Creatoris, et non enarrant
gloriam Dei, sicut caelum . Tamen qui jurat per terram, non erit innocens : quia illa ipsa imitatio relata est in Dei veritatem, et per illam obligabitur. Isa. lxvi, 1 : Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.
" Neque per Jerosolymam. "
Ecce tangit imitans in gratia : quia ab illa civitate processit regimen utrumque, spirituale videlicet in sacerdotio, et mundanum in regno : quae duo exemplata fuerunt a justitia regente in sanctitate gratiae, et regente in legum urbanitatibus: et ideo non est jurandum per illam.
" Quia civitas est magni regis. "
Non Deus, sed exemplum regni ejus. Et ideo obligatur, qui jurat per eam. Psal.CXXI, 3 : Jerusalem , quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum .
" Neque per caput tuum juraveris. "
Ecce tangit creaturam, quae est imago. Et tangit caput, quia ibi vigent operationes animae, secundum quam homo est imago Dei .
Et subjungit causam :
" Quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. "
Quasi dicat : Quia non es Deus : si enim tu esses Deus per quem jurandum est, omnia tua in tua caderent potestate : et hoc non est verum, quod patet in minimis. Capillus enim minimum est quod adhaeret capiti, et albescit in canitie potius ex defectu quam ex virtute : et iste tamen defectus tuae non subjacet potestati : imago tamen Dei est, et ideo obligatur qui per ipsum jurat.
Sed attende, quod Ecclesia jurando tenet modum istum, quod jurat per Evangelia, et reliquias Sanctorum : quod est jurare per creaturas, cum hoc hic videatur prohiberi. Et dicendum, quod Evangelium non habet veritatem nisi divinam, et reliquiae Sanctorum expresse demonstrant virtutem divinam in eis miracula operantem : et ideo per illas juratur.
" Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non.
Ecce impletio alterius partis, quae est, non falsum testimonium dicere, et non mentiri. Et, " Est, est " dictum est, quod. si est affirmatio in corde, sit etiam in ore : et sicut est negatio in corde, sit etiam in ore.
Vel melius dicatur, quod per modum stipiilationis accipitur. Quia enim sermo est ad. alterum, cui pandere volumus intentiones nostras, si ille quaerit: " Est, " dicant simpliciter : " Est, " si ita est in re. Et si petit: " Non, " dicamus : " Non,)) si ita se res non habet. II ad Corinth.I, 18 : Sermo noster, qui fuit apud vos, non fuit in illo Est et Non . Jacob. v, 12 : Sit sermo vester: Est, est : Non,. non. Psal.XI, 3 : In corde et corde locuti sunt, etc. Isa. xxviii, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
" Quod autem his abundantius est,"
In confirmatione, vel juramento, vel mendacio.
" A malo est, "
Tuo, vel alieno : tuo si usum habes jurandi, vel mentiendi : alieno autem, si non credit tibi is cum quo loqueris, nisi jures, vel confirmes ea quae dicis. Hoc enim est malum incredulitatis, quae provenit ex fallacia sermonis humani.
" Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. "
Hic incipit ordinare et implere judicialia.
Et dividitur in partes duas : primo enim proponit id, quod implendum est : et deinde impletionem subjungit, ibi, V. 39 : " Ego autem, dico vobis , non resistere malo. "
Adhuc autem circa primum, modo consueto dicit duo : modum videlicet quod dictum est loquendo de judicio, et ipsum judicium.
Circa primum alium habet modum quam habuerat in praemissis : quia in quibusdam naturalibus, dixerat, supra, VV. 21, 27 et 33 : " Audistis, quia dictum est antiquis. " In quo et auditus rei sonabat ad omnes, et antiquitas sonabat inexcusabilitatem, et ad probationem et futuram impletionem propter corruptionem (alias, correctionem) antiquae gentis. Ubi autem nihil naturalium sonabat, non dixit de auditu aliquid, sed simpliciter, supra, V. 31 : " Dictum est autem, " sicut in libello repudii : hic autem medio modo utitur inter utrumque, quia dicit :
" Audistis quia dictum est. "
Eo quod hoc sonat ad omnes. Et non dicit, antiquis : quia hoc in judiciis, et continenda justitia semper servari est necesse, nec antiquatur, nec senescit, neque est prope interitum : quia diu in mundo dominatur malitia. Unde Apostolus loquens de principe dicit, ad Romam
XIII, 4 : Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Et hoc, ut in I Petri, II, 14, dicitur, est ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Haec igitur est causa, quod in tali hoc utitur modo loquendi. Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere,
" Oculum pro oculo. "
" Hic incidit quaestio, cum alia praeter istud fuerint judicia notata in Exod. XXI et xxii, quare de sola lege talionis hic ponit impletionem, et non facit mentionem de aliquo aliorum ? Sed ad haec plana est responsio secundum ante dicta : quia nullum aliorum ordinabile est ad viscera et cor secundum naturae ordinem, nisi istud : et cum ille solus modus sit perfectae impletionis legis, sicut, saepe diximus, de isto solo hic facit mentionem.
In lege autem talionis, cujus impletionem ponit hic, non facit mentionem nisi de duobus membris, dicens :
" Oculum pro oculo, et dentem pro dente."
Horum unum est formalioris sensus organi, et quod plus habet de ratione sensus, et minus de ratione naturae : et hoc est oculus. Alterum est, quod minus inter omnia membra aliquid sensus habentia participat: nullum enim ossium aliquid participat de vi sensus nisi dentes, secundum Galenum, qui dicit, quod " propter vicinitatem cerebri, et com" plexionem dentis, aliquid est in dente " de vi tactus. " Per supremum ergo in sensu et infimum comprehendit omnia in medio contenta, ut tantum recipiat quisque, quantum intulit. Deuter. xxv, 2: Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam : nisi enim ita fieret, cohabitatio et civilitas inter homines dissolveretur.
" Ego autem dico vobis, non resistere malo. "
Ecce tangit impletionem, et tangit duo : Auctoritatem dicti, cum dicit :
" Ego autem dico vobis. "
Qui sum fons misericordiae in isto primo adventu. Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Si impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, ... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. II ad Corinth.v, 19 : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum. Isa. liii, 12: Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
" Non resistere malo. "
Hic tangit impletionem. Et tangit impletionem secundum duos ordines : contra malum, et in ordine ad bonum, ibi, v. 42 : " Qui petit a te, da ei, etc. "
Contra malum ordinat dupliciter : in universali, et in generibus mali illati secundum materiae diversitatem, ibi, " Sed si quis te percusserit, etc. "
In universali dicit:
" Non resistere malo."
Et malum de quo dicit, est malum violentiae quod infert paenam damni, vel sensus.
Sed contra : Si nullus resistat malo, mali crescent in nocumentum bonorum : et hoc est Ecclesiae destructivum. Dicendum, quod Christus non vetat hic judicium debere fieri contra malos, quia hoc esset malum. Eccle. viii, 11 : Quia non profertur cito sententia contra malos, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Sed legem benignitatis vult ponere in visceribus, et patientiae in propriis injuriis. Amor enim vindictae in propria injuria facit lites, et suscitatas lites non permittit reconciliari : et hunc patientia Christi, et benignitas omnino excludit, et tunc cessant lites : et hunc sensum confirmat Apostolus dicens, ad Roman. xii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim, Deuter. xxxii, 35 : Mea est ultio, et ego retribuam. Auxilium irae judicis non prohibet Christus, sed perfectionem docet, quae est perfectae pacis, non resistere malo, sed potius mali desiderare correctionem.
Videtur autem et hoc ipsum inconvenienter dici : quia vim vi repellere licet, ut dicit Isaias . Nulli umquam non licuit : et est de lege naturali. Christus autem naturam, quam condidit, non venit subvertere : ergo videtur, quod inconvenienter dicit malo non esse resistendum. Ad hoc dici potest, quod licet quidem vim vi repellere cum moderamine talis tutelae, quae culpari non possit, quae non sit ad inferendum, vel cumulanduni malum, sed ad repulsam mali quod intendit infligere adversarius : sed hoc non vocatur resistere malo : resistere enim est contrapugnare : et hoc est plusquam malum repellere, quia contrapugnare est pugnando velle malum inferre, quod sonat appetitum vindictae, et libidinem destruendi inimicum.
Sed tunc quaeritur, utrum quod hic dicit, sit praeceptum, vel consilium ? Si est praeceptum, tunc omnes tenentur ad istud, et hoc esset grave. Si autem est consilium, tunc videtur quod nullus ad hoc tenetur, nisi qui ad hoc consilium se specialiter obligavit: quia ex hoc quod homo obligat se ad unum consilium, non propter hoc tenetur ad. aliud, nisi specialiter se obliget ad illud : et tunc hoc non erit Impletio legis, quia lex proponitur omnibus, sed erit instructio paucorum. Responsio est, quod est praece-
ptum hoc modo quo expositum est : quia etiam quando aliquis vim repellendo excludit malum, non facit hoc resistendo malo secundum animum, sed potius ut illi (alias, ille) caveat qui malum inferre nititur, et sibi : illi specialiter, ne incidat in grande peccatum : et sibi temporaliter, ne amittat vel corpus, vel alia in obsequium Christi conservanda.
Sicigitur Christus dicit: " Non restitere malo. " I Machab.II, 40 : Sinon pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris, et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. Numer. xxv, 17 et 18 : Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos : quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos. Ad Roman. XIII, 3 et 4 : Vis non timere potestatem ? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.
Ex omnibus his accipitur, quod aliud est resistere malo, et aliud repellere violentiam : quia resistere malo est ex libidine se vindicandi contrapugnare usque ad perfectae vindictae consecutionem : unde etiam saepe pugnat posteaquam cessavit violentia adversarii : sed vim repellere est nocumentum tam adversarii quam proprium declinare ex compassione adversarii et suiipsius : et ideo non contrapugnat (alias, repugnat) nisi quando fit violentia, et non habetur alia nisi manus defensio.
" Sed si quis te percuserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram. "
Hic tangit malum, quod inferri potest secundum triplicem differentiam, sicut dicit Glossa : secundum laesionem corporum, secundum angariam servitiorum, et secundum oblationem rerum. Et haec patent per ordinem in littera.
De laesione autem corporum dicit, quae major est:
" Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam. "
Hic quaeritur, quare in laesione corporis potius tangit percussionem maxillae, quam alterius partis corporis ? Et dicendum, quod monendo ad patientiam omnes, nominat maxillam : quia in facie est, et percussio est ibi, et probrum, et paena, et visa : quia si retro percuteret, non videretur ictus. Sed modo percutitur ante oculos, et praevidetur ictus : et in illa praevisione componitur animus ad patientiam paenae et ad sustinentiam vituperii. Thren. iii, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Job, XVI, 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam.
" Praebe ei et alteram. "
Isa. L, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. II ad Corinth.XI, 20 : Sustinetis si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in, faciem vos caedit.
Sed contra, Joan. XIX, 23, non praebuit Christus alteram, sed corripuit percutientem, dicens: Simale locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me caedis ? Act. xxiii, 2 et 3 : Princeps Sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os ejus. Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Cum igitur Christi actio sit nobis instructio, et exempla Sanctorum imitari debeamus, videtur quod non debemus praebere alteram, sed corripere percutientem, et contra maledicere.
Ad hoc dicendum quod ex aequanimitate animi semper debemus esse parati recipere ictum secundum, et tertium, et sic deinceps. Sed in exteriori exhibitione distinguendum : aut enim praevalet malitia, aut non. Si non praevalet possumus excludere violentiam : si autem praevalet malitia, ex charitate corripienda est, quia in hoc bene fit adversario, sicut fecit Christus
Ad hoc autem, quod de Paulo dicitur, dicendum, quod ex revelatione comminatus est judicium futurum percutienti : quod etiam nos facere possemus, si revelationem acciperemus. Et quod per modum imprecationis dixit, hoc fuit ex conformitate voluntatis cum justitia divina. Psal. LVII, 11 : Laetabibur justus cum viderit vindictam. Et hoc non est, nisi quando desperatur de correctione : tunc enim velle debemus, ut de his fiat voluntas Dei justa, qui nolunt subjici justitiae Dei.
Secundum litteram autem videtur mirabiliter loqui Dominus : quia in maxillam nullus percutitur, nisi a contra se stante contra faciem. Contra stantis autem dextera est contra maxilam sinistram, nec potest cum dextera manu percutere maxillam dexteram, nisi percutiat exteriori parte manus, quae vocatur silvestre manus, et girando brachium contra latus sinistrum, et tunc dat ictum debilem : si autem cum sinistra percutiat, tunc non fortem dabit ictum.
Ad hoc dicendum, quod Dominus non attendit hic dextrum, vel sinistrum in situ corporis : quia hoc nihil facit ad tolel antiam patientiae et aequanimitatis : sed vocat dextram, sicut supra, quae semper exhibet sustinentiam, ad hoc quod victus benignitate adversarius reducatur ad pacem.
Et hoc notat, dicit :
" Praebe illi et alteram. "
Non dixit, sinistram, sed " alteram " dextram : quia, sicut dicit Glossa, Justus totus est dexter : sicut, Judicum, iii, 15, de Aod legitur, qui utraque manu pro dextera utebatur : dum tam interior quam exterior virtus Deo offertur. II Machab, VI, 18 et seq.: Eleazarus... gloriosam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,. Intuens autem quemadmodumoporteret accedere, patienter sustinens,. destinavit non admittere illicita propter vitae amorem. Quando enim videbit aliquis, quod malitia praevalente ita oportet accedere, cum devotione et praeparatione carnificem ad paenas debet praeire : et hoc docet Christus, quia tunc talia non quaerit rependere, sed justitiam patientiae conservare, et sic adversarium ad pacem revocare.
" Et ei qui vult tecum in judicio contendere. "
Ecce tertium de damno rerum.
Et dicit duo : scilicet de judicio contensioso, et de patientia contra opponenda.
De primo dicit quatuor: Primo enim innuit adversarii obstinatam voluntatem, cum dicit :
" Qui vult. "
Non enim dicit : Qui putat se justam causam habere, sed potius ille qui pro ratione utitur voluntate, et non attendens justitiam, voluntatem tua auferendi habet obstinatam.
Secundo, tangit apparentem formam justitiae, cum dicit :
" In judicio. "
Quia non aperta (alias, aperte) utitur violentia, sicut praedo : sed ad judicium vadit injustum, ubi legibus iniquis opprimuntur justi, defensionem non habentes. Isa . x, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei ! Et tale judicium praecipue fuit apud infideles contra fideles, et adhuc apud multos contra D eum timentes. I ad Corinth, VI, 1 : Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos , et nonapud sanctos ? hoc est, apud infideles, qui iniqui sunt fidelibus, quocumque modo possunt, quasi diceret : hoc est audacia facere. Et, ibidem, v. 6 : Frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles ?
Tertio, tangit judicii perversitatem, cum dicit:
"Contendere. "
Non enim dicit discerni, vel ex ordine justitiae diffiniri :. quia " contentio, ut di" cit Ambrosius, est impugnatio veritatis " cum confidentia clamoris. " Ad Ro- man. I , 30 : Plenos... contentione, dolo, malignitate. Hoc modo mulieres meretrices quaerant apud Salomonem judicium .''
Quarto, dicit nocumenti, sive damni injustam intentionem, cum subjungit :
tuam tollere, dimitte ei et pallium. "
Et in hoc tria notantur : ablati necessitas, quia " tunica " est vestis interior, corpori tegendo necessaria, quam quilibet potest desiderare, acquirere, et retinere acquisitam.
Secundo, tangitur ablati proprietas, cum dicit, " tuam, " quia proprium mihi injuste aufertur.
Tertio, tangitur injusta ablatio, cum dicit, " tollere. " Non enim dicit : repetere, vel petere, vel adjudicatam per judicium vendicare, sed " tollere. "
In quo notatur, quod licet quaedam apparentia sit judicii, tamen ex toto est violentia. Isa.LIX, 4 : Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere. Et, ibidem, infra, v. 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.
" Dimitte ei et pallium. "
Pallium est hic vestis exterior, non adeo necessaria ut tunica : et docet hic patientiam contra contentiosum et calumniosum et permistum violentiae judicium opponere. Ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis , cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Sed ex praedictis quaeritur, si aliquis potest sua repetere coram judi ce ? Ad hoc bene dicit Glossa, quod " infirmis " indulgetur repetere sua. "
Sed tunc quaeritur, qui sunt infirmi, et qui sunt perfecti, et an licet perfectis ? Et dicendum, quod infirmus est, qui adhuc timet cadere, si solatium subtrahatur bonorum fortunae : ille enim tamquam infirmus nititur solatio terrenorum, sicut sustentatus baculo. Cantic.II, 6 : Laeva ejus sub capite meo, et dextera illus amplexabitur me. Illis ergo secundum quamdam Glossam hic positam licet repetere sua in judicio justo modo et sine contentione : cum contentione autem eo modo quo contentio diffinita est, nulli licet: quia scandalum praestat videntibus, et scandalum activum : scandalum enim activum nullus debet facere pro quacumque causa : et scandalum activum est dictum, vel factum minus rectum, quod praestat occasionem ruinae : clamor autem, et contentio sunt talia facta minus recta. Propter scandalum autem passivum non tenetur aliquis dimittere repetere sua, quia tunc non praestat scandalum, sed ille scandalizatur ex seipso.
Perfecti autem sunt dupliciter : facto, et signo. Facto perfecti sunt, qui virtute perfecti sunt, et sanctitate : signo autem perfecti sunt, qui habitum perfectionis susceperunt : et illi sine contentione petere possunt sua, extra judicium non contentiosum, et apud judicium justum et pium, et sine dispendio perfectionis suae. Nec facio vim, utrum habeant pro- prium nomine Capituli in communi, et non in singulari : vel nec nomine Capituli, nec singulari : quia videtur mihi deceptio et trupha esse de quibusdam, qui dicunt se repetere nomine cujusdam, cujus sit proprietas, et eorum sit usus : et est umbra ejus, de qua (alias, quo) scriptum est : Protegunt umbrae umbram ejus . Et ideo cum contentione et clamore nulli licet. Sine clamore et contentione, omnibus licet eo modo quo habent proprium : qui enim suum repetit, nulli injuriatur, nisi ex repetitione sciat provenire majus malum : hic igitur jure suo utitur. Quando autem contentio communis surgit, debet dimittere : sicut alia licite dimitti debent propter hominum conturbationem, quae scandalum vocatur. I ad Corinth.VIII, 13 : Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem : ''dico autem scandalum commune passivum, non singulare, quia aliter numquam aliquid repeteretur : quia semper aliqui protervi et injusti dicunt se conturbari.
" Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. "
Ecce tertium de angaria operum.
Angaria est coactio ad servilia opera, non peccati, sed servitutis. Mille autem passus sunt iter sabbati, quantum sabbato ire licebat. Act. I, 12 : Sabbati habens iter. Et est sensus : Quicumque coegerit te ad servitutem itineris sabbati, non cures fregisse sabbatum : quia patientia angariae plus prodest tibi quam religio sabbati.
Et ut ostendas te esse patientem, et servum Christi,
" Vade cum illo et alia duo: "
Quia, sicut dicit Chrysostomus, si non vadis nisi quantum angariat, putatur esse ex timore servili : sed ut exemplum des virtutis, per te vade alios mille. Et ad ostendendam perfectionem Christi, iterum vade mille, quae sunt duo millia, et hoc prompto animo : et tunc implevisti legem scriptam in visceribus. I ad Corinth. vii, 21 : Servus vocatus es ? non sit tibi curae : sed et si potes fieri liber, magis utere, supple, servitute. I Petr. II, 18 : Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis : dyscoli enim sunt angariantes.
" Qui petit a te, da ei. "
Hic incipit instruere pacem inter homines secundum ordinem in bonum, et per duo : per gratis collatum beneficium, et per accommodatum.
De gratis collato breviter dicit duo : determinat enim petitionem indigentis, cum dicit :
" Qui petit a te. "
Et loquitur indefinite propter curiosos, qui scrutari volunt quis sit qui petit, utrum fortis, vel sanus, vel indigens, si idoneus, si notus : Christus autem indefinite loquitur : " Qui petit, " hoc est, qui se indigentem demonstrat, qualiscumque sit. Matth. x, 41 : Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
" Da ei."
Luc. VI, 30 : Omni petenti te, tribue.
Sed quomodo impletur hoc a pauperibus ?
Dicendum, quod est spiritualis eleemosyna, et corporalis : spiritalem omnes dare possent. Tob.IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Detur autem munus de corde, quod est compassio, Isa. lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et ab hoc munere vocatur eleemosyna. Cum hilaritate dandum, II ad Corinth.IX, 7 : Hilarem enim datorem diligit Deus. Cum verbo dulci dandum, Eccli. xviii, 15 : In omni dato non des tristitiam verbi mali. Sine imperio dandum, Eccli. XX, 14 et 15 : Datus incipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. Cito dandum, Eccli.IV, 3 : Non protrahas datum angustianti. Cantic. v, 14 : Manus illius tornatiles, aureae,plenae hyacinthis. Multis dandum, Psal. CXI, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi. Cum jucunditate dandum, Eccli. XXXI , 28 : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Sic ergo dandum est. Dandum etiam est manu aperta, largiter, et non contracta, avare, Eccli.IV, 36 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum contracta. Proverb. XXXI, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Deuter. xv, 11 : Praecipio tibi ut aperias manum tuam fratri tuo egeno. Dandum eliam est opportune, ut necessitatem bonorum maxime sublevet, Ad Romam XII,13: Necessitatibus sanctorum communicantes. Dandum discrete, II ad Corinth. VIII,13et 14 : Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia, illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae
sit supplementum. Indiscrete autem dat, qui se ipsum depauperat, ut alterius inopiam relevet.
Attende autem, quod Lucas dicit, Luc. XI, 41 : Quod superest , esse dandum. Glossa autem hic dicit, quod omne illud dare debeo, quod honeste possum dare : et ille cui do, potest honeste accipere. Et ex his duobus determinatur quaestio dandorum : Quia est considerare hominem in se singularem : et est considerare hominem in gradu, vel statu, in quo est constitutus : et multa quae supersunt homini secundum se, non supersunt homini secundum gradum, in quo est in regimine familiae : et tunc curam secundum Apostolum , et provisionem debet habere domesticorum. Aut forte est in praelatione et regimine magno vel parvo : et tunc oportet eum habere bona temporalia, quae organice regimini suo subserviant: et hoc secundum conservationem sui honoris non potest dare,nec alius praeter ea honeste petere : respondetur enim taliter petentibus illud Matth.xxv, 9 : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis. Et ordo charitatis dicit : Ut mihi et meis primum, et tibi postea fac . Et illud, quod supra induximus, II ad Corinth.VIII, 13 : Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, scilicet paupertatis.
Et ex hoc terminantur omnia, quaecumque quaeri possunt de hac materia.
" Et volenti mutuare a te, ne avertaris. "
Ecce secundum. De accommodato docet optimam et pacatissimam concivilitatem. Et est sensus :
" Volenti mutuare a te " pecuniam, vel aliquid aliud, " ne avertaris, " in voluntate mutuandi quod postulat, si poteris : quia in omnibus hoc Apostoli. ver- bum, II ad Corinth.viii, 13, subintelligitur : Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Et hoc quod dicitur, Luc. XI, 41 : Quod superest, date. Et hoc quod dicit Glossa : " Quod honeste " clare possum, et alius honeste accipere." Et hoc quod dicit Apostolus, II ad Corinth.viii, 14 : Vestra abundantia illorum inopiam suppleat.
Non enim vult Dominus, ut necessarium, cujus lucro vivo, et provideo mihi et commisso mihi regimini, accommodent alii: et ego subeam tribulationem indigentiae, et destruatur domus mea, vel regimen mihi commissum. Nec ordo charitatis hoc vult, quia dicit Apostolus, I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
His ergo ita suppositis, accommodare debeo. Psal,CXI, 5 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, etc. Deuter. xxiii, 20 : Fratri tuo absque usura id quo indiget, commodabis. Ezechiel. xviii, 8 et 9 : Vir si ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit,... vita vivet. Psal.XIV, 5 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Luc. vi, 35: Mutuum date, nihil inde sperantes. Econtra de usurariis dicitur, Isa. LIX, 5 : Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Secundum Chrysostomum enim, " Usura est vene-" num aspidis, quod latenter ad se om-" nes facultates domus, ad quam intrat, " convertit: et lucrum est tela araneae, " quae vento febris et mortis dissipatur. "
Utrum autem in usura transferatur dominium, vel non: et unde competit repetitio usurarum his qui solverunt eas : et utrum de usura possit fieri eleemosyna : et utrum conjuncti usurario, sicut uxor et nati, de usuris vivere possint: quaestio est non pertinens ad istam intentionem.
Ex omnibus autem inductis hic est advertendum, quod lex talionis inventa est pro pace, ut quietam, et tranquillamvitam agamus ut dicit Apostolus, I ad Timoth. ii, 2. Sed quia non facit pacem nisi exterius tantum, Christus implet eam, quod veniat in viscera et cor movendo, non resistere malo et impendere beneficium : hoc enim quietat corda, et pacem interiorem confert, ex qua procedit pax dulcis exterior. Sicut ipse dicit, Joan. XIV, 27: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego de vobis. Quia lex mundi et vetus lex Moysi non potest cohibere nisi manum : Christus autem cor ponit in tranquillo pacis, ex qua procedit etiam pax exterior : et hoc est quod intendit.
((Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. "
Hic post omnia moralia et judicialia, inducit de ordine ejus, quod est finis et forma omnium mandatorum et consummatio.
Ad modum praecedentium dividitur pars ista in partes duas : ita quod primum praemittit id quob ab ipso implendum est de lege veteri : et subjungit novae gratiae congruentem impletionem, ibi, v. 44 : Ego autem dico vobis. "
In primo horum duo dicuntur : modus scilicet, quo istud in lege propositum est: et secundo, id quod propositum est in lege.
Modus autem quo propositum est in lege, idem est cum praecedenti immediato : quia licet auditum omnis habeat de dilectione proximi, tamen non est antiquis dictum, nec naturale, quod est odire inimicum, quia in. lege non est scriptum.: et ideo non additur hic quod dictum sit antiquis, et haec est causa, quod tali modo utitur hic loquendi.
" Diliges proximum tuum. "
Ecce lex quam proponit implendam.: et continet duo, quorum unum est audi- tum per naturam : alterum autem acceptum ut consequens ex. illo.
Auditum per naturam dicit tria : dilectionem, dilectionis objectum et causam, et dilectionis privationem.
Et dilectionem dicit:
" Diliges. "
Est autem differentia inter amorem, dilectionem, et charitatem. Quia omnis quidem dilectio amor est, sed non convertitur : et omnis charitas amor est et dilectio, sed non convertitur. Amor enim est fluxus voluntatis, vel desiderii secundum velle bonum alicui: et est duplex, concupiscentiae, et amicitiae. Amor concupiscentiae est, quando aliquis vult bonum alicui propter concupiscentiam alicujus privati, et delectationis quam sibi in.de putat provenire : sicut amantur cibi, vel mulieres propter concupiscentiam. Amor autem amicitiae est, quando aliquis bonum vult alicui propter se, vel propter utilitatem, vel delectationem quam habet in societate sua. Dilectio autem et secundum nomen dicitur quasi dielectio, quando cum ratione aliquid eligitur ad diligendum propter causas quae in ipso ex ratione inveniuntur. Charitas autem est, quando dilectum sub charo ponitur pretio.
De amore proprie accipitur illud David, II Reg. I, 26 : Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam. De dilectione proprie accipitur illud Sapientiae, Eccli.XXIV, 24 : Ego mater pulchrae dilectionis. De charitate illud Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, scilicet charitate, quasi nihil despiciet eam. Et, ad Roman.VIII, 35 : Quis nos separabit a charitate Christi ? Tamen unum accipitur abusive in Scriptura saepe pro alio : et tunc sic generaliter ac- cipiendo, amor est vis unitiva voluntatum ad idem velle et idem nolle. Tamen quia lex vetus imperfecta est, et cum facto ponit hic, " diliges, " quia causam quaerit quare diligat, et non diligit gratis.