Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

ARTICULUS VI.

Post hoc proposuit Bartholomaeus : Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedere enim a dextris Dei Patris, terminus est ascensionis. Et ideo ad idem pertinet credibile. Quia autem Christus verus Deus fuit, ideo propria virtute, non Angelorum manibus supervectus, sicut Lazarus loris ascendit. Michaeae, II, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Joan. XX, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Et secundum deitatem quidem sedere ad dexteram Patris, est sedere in aequalitate Patris. Secundum autem humanitatem sedere a dextris, est potissimis bonis ultra omnem creaturam perfrui. Ad Coloss. III, 1 et 2 : Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram.