REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
An apprehenso fine ultimo necesse sit ipso frui?
Alens. 1. p.q. 38. memb. I. el2.p. q.74. memb. 7. D. Thom. 1. 2. q. 10. art. 1. et 2. D. Bonavenl. 2. d. 39. dub. 2. Henric. quodl. 3. q. 17. Doctor i. d. 1. q. 4. el collat. 15. et duabus seqq. et quodl. 16.
Aliam quaestionem quaesivi: An apprehenso fine ultimo, necesse silfrui eo? In qua arguebatur contrar hoc, quod voluntas non necessitatur ad volendum ultimum finem, et in universali apprehensum sic: Quidquid necessario quiescit in aliquo sibi praesente, necessario tenet illudit sipotest,et sic facit sibi esse praesens, ut patet de gravi respectu centri, et de appetitu sensitivo respectu sensibilis delectabilis, quia semper frueretur eo, nisi voluntas ipsum amoveret, ut patet in brutis, quia cum difficultate a sensibili delectabili amoveatur. Si igitur voluntas necessario fruitur ultimo fine apprehenso, necessario tenet illud, et si sibi praesens est, et potest imperare intellectui, ne avertat se ab ejus consideratione ; igitur, etc.
Item secundum sic: Ab eodem principio activo aliquid habet agere et necessario agere, si necessario agat. Sed voluntas est principium activum, quo quis vult finem ultimum ; ergo si necessario quis vult finem ultimum apprehensum, ista necessitas erit a parte voluntatis. Tunc sic: Quando in principali agente est necessitas ad agendum, secundaria agentia necessario agunt, quia secundarium agens non movet, nisi in virtute primi et principalis ; igitur si principale agens est necessario agens ex se, omne secundarium agens necessario aget. Intellectus autem, cui imperatur ad apprehendendum finem ultimum a voluntate est secundarium agens, et non principale etiam secundum contrariae opinionis Doctores ; igitur intellectus semper et necessario stabit in consideratione finis ultimi.
Confirmatur, quamvis agens naturale agat per multas dispositiones primas, quae possunt impediri, si tamen in ultimo agat, dicetur agens naturale ex necessitate ; igitur quamvis fruitionem ultimi finis praecedant aliae actiones, ut ostensio et apprehensio objecti, et caetera hujusmodi, et istae sunt impedibiles, si tamen istis positis voluntas necessario fruatur ultimo fine, dicetur absolute necessario velle.