Thomas post illum adjunxit bolum, dicens : Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Act. I, 11: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. In forma autem humana ivit: quia in forma divina nusquam defuit. Et ideo in forma humana redibit ad judicium, in qua et a bonis et a malis videbitur. Joan.
XIX, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. A malis autem forma divina videri non poterit : quia, sicut dicit Augustinus : " Hanc nemo videre poterit, nisi gaudeatet glorietur in ea. "Isa. XXVI, 10 : " Tollatur impius ne videat gloriam Dei: " et est translatio Septuaginta . Act.
XVII, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. II ad Corinth. V, 10: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. Et hic modus judicii, Matth. XXV, 33 et seq., describitur, ubi dicitur quod rex noster Christus statuet oves a dextris, hoedos autem a sinistris. Et bonis dicet : Venite, benedicti Patris mei. Malis autem: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.